initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

Capitulum 17

Numérotation du verset Ier. 17,1 
Peccatum Iuda
interl.|  Iudeorum
scriptum est stilo ferreo
interl.|  indelebiliter sanguis eius super nos et super filios nostros
in ungue adamantino
interl.|  ubi est ergo illud quod anus de lira fingit posse hominem sine peccato esse si velit et facilia esse mandata Dei
exaratum super latitudinem cordis eorum
interl.|  ut opera sacrilegii in eterna memoria sint
et in cornibus ararum eorum
marg.|  PECCATUM  IUDA. Quasi gentium peccata deleta sunt de quibus ad Moysen dicitur : dimitte me ut interficiam populum istum et faciam te in gentem magnam peccatum vero Iuda indelibilite quasi scriptum stilo ferreo in ungue adamantino qui hebraice dicitur samur non quod ullus unguis appellatur samur sed adamas qui in eo quod indomitus sit et infrangibilis hoc nomen accepit tantum nitorem habet et lenitatem ut absque ullo impedimento scribi possit in eo stilo ferreo ut dura ferri materies scribat in duriori tabula et scriptura i eternum maneat secundum illud. Sanguis eius super nos et super filios nostros.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Peccatum Iuda etc. De gentibus conversis dictum est. Id circo ego ostendam eis etc. Nunc de abiecto Israel loquitur peccatum Iuda etc. Cur autem hoc a Septuaginta pretermissum sit nescio nisi pepercerint populo suo. Sicut in eo loco Isaie : Quiescite ab homine cuius spiritus in naribus eius
marg.|  OrigenesORIGENES. Forsitan peccatum Iuda peccatum nostrum qui credimus in Christum de tribu Iuda. Antequam peccatum faciam nulla in corde meo peccati imago versatur. Cum autem conscientia peccati imaginem sumpserit #b ab eo formam illius et ante oculos cordis mei delicti pompa depingitur. Etsi quidem esset peccatum atramento conscriptum deleri posset . Sed scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino super pectus cordis ut compleatur. Nihil opertum quod non reveletur neque occultum quod non sciatur. Nudabitur pectoris mei conscientia et aperto corde videbuntur littere peccatorum que stilo ferreo cum ungue adamantino scripte sunt atque universa spectantium multitudo leget in pectore meo signatas imagines peccatorum. Si de Iuda proditore volueris intelligere peccatum #Iuda scriptum est repugnat quod sequitur eorum.
Numérotation du verset Ier. 17,2 
cum recordati fuerint filii eorum ararum suarum et lucorum lignorumque frondentium in montibus excelsis 
Numérotation du verset Ier. 17,3 
sacrificantes in agro fortitudinem tuam et omnes thesauros {t. 3 : Erfurt, f. 136va ; facsim., p. 128a} [Rusch, f. 136va ] tuos in direptionem dabo excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis
marg.|  EXCELSA. Que hebraice ramoth et significantur heretici qui ponunt in celum os suum et in tantam insaniam proruperunt ut sine Spiritus Sancti gratia soli remanserint et hereditatem Domini priorem perdiderunt id est veritatem fidei. Unde eis eternum comparatur incendium et servitus demonum qui inimici et ultores.
Numérotation du verset Ier. 17,4 
et relinqueris sola ab here
ditate tua quam dedi tibi et servire te faciam inimicis tuis
interl.|  Babyloniis vel verius Romanis
in terra quam ignoras quoniam ignem succendisti in furore meo
interl.|  clementissimum Deum in furorem provocando
usque in eternum ardebit
interl.|  ignis
interl.|  hoc in Septuaginta non habetur ne permaneat in gente sua sententia eterna
Numérotation du verset Ier. 17,5 
hec dicit Dominus maledictus homo qui confidit in homine
interl.|  tantum homo enim et Deus Christus
et ponit carnem
interl.|  non Deum
brachium suum
interl.|  fortitudinem scilicet bonorum suorum
et
interl.|  sic
a Domino recedit
interl.|  asserens se posse quod non potest
cor eius
marg.|  MALEDICTUS  HOMO etc. Maledictus ergo Paulus Samosatenus et Photinus qui quamvis sanctum et cunctis virtutibus excelsum Christum tamen predicant hominem tantum. Nos autem benedicti qui credimus in eum qui dicit : queritis me interficere hominem qui vera locutus sum vobis. et si enim Christum aliquando secundum carnem cognovimus sed nunc iam non novimus. De quo dicitur : Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Hiesum Christum. Si enim absorpta est mors in victoria quare non carnis humilitas que propter nos assumpta est in divinitatis transierit maiestatem ut fieret utrunque unum et non adoremus creaturam sed creatorem.
Numérotation du verset Ier. 17,6 
erit enim quasi myrice
interl.|  hebraice aroer
interl.|  Symachus quasi lignum infructuosum in solitudine
in deserto et non videbit cum venerit bonum
interl.|  quod visure gentes
sed habitabit in siccitate in deserto
interl.|  sicut Iudei qui a Deo deserti sunt fructumque non faciunt
in terra salsuginis
interl.|  infructuosa que non habet hospitem Deum nec presidia angelorum nec Spiritus Sancti gratiam non magistrorum scientiam
et inhabitabili 
Numérotation du verset Ier. 17,7 
benedictus
interl.|  vel beatus
vir
interl.|  ecclesiasticus
qui confidit in Domino
interl.|  de quo scitote quoniam Dominus ipse est Deus
et erit Dominus
interl.|  non homo
fiducia eius
interl.|  vera
marg.|  BENEDICTUS  VIR etc. Quasi Iudei maledicti et heretici qui non habent spem in Domino id est in Christo quem non Dei Filium sed hominem putant purum.
marg.|  Qui enim confidit in Domino et Dominus est fiducia eius in tempore iudaice siccitatis non metuet sed semper afferet fructum credens in eum qui semel mortuus est et ultra non moritur. Et dicit : ego sum vita.
Numérotation du verset Ier. 17,8 
et erit quasi lignum
interl.|  de quo et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum
quod transplantatur super aquas
interl.|  Spiritus Sancti divisas gratias
quod ad humorem
interl.|  gratiam
mittit radices suas
interl.|  ut a Domino accipiat ubertatem
et non timebit cum venerit estus
interl.|  persecutionis vel iudcii
et erit folium Iude
interl.|  alias : eius

Iude] eius Weber
viride
interl.|  non timens occitatem
et in tempore siccitatis {t. 3 : Erfurt, f. 136vb ; facsim., p. 128b} [Rusch, f. 136vb ] non erit sollicitum
interl.|  quando Dominus iratus mandabit nubibus ne pluant super Israel ymbrem
nec aliquando desinet facere fructum
interl.|  virtutum
interl.|  sicut ficus cui maledixit Dominus
marg.|  QUOD  AD  HUMOREM etc. Quasi de siccitate iudaica transit ad baptismi gratiam.
Numérotation du verset Ier. 17,9 
pravum est cor omnium
interl.|  vel hominum
et inscrutabile quis cognoscet illud.
marg.|  PARVUM  EST  COR  HOMINUM etc.  SEPTUAGINTA. Profundum est cor super omnia et homo est quis cognoscet eum. Verbum hebraicum enos quattuor litteris scribitur aleph nun vau sin. Si igitur legatur enos homo dicitur. Si autem enos inscrutabile vel desperabile quia cor hominum nemo potest inverire. Simachus inscrutabile cor hominum. Vir autem quis est qui inveniat illud ? Solentque nostri zelo Dei sed non secundum scientiam hoc dicere contra Iudeos quod homo sit Christus secundum carnem et nemo possit eius cognoscere nativitatem secundum illud : generationem eius quis enarrabit ? Et arcana rimatur et reddit unicuique iuxta opera sua.
marg.|  Quia dixit maledictus homo qui confidit in homine et benedictus vir qui confidit in Domino ne hominum certum putemus esse iudicium infert omnium propre esse corda perversa. Unde ab ocultis meis munda me id est cogitationibus. Et in Genesi cuncta cogitatio hominum intenta ad malum. Et iterum : sensus et cogitatio humani cordis in malum etc. Patet ergo solum Deum nosse cogitationes hominum Christus ergo Deus qui vidit cogitationes.
Numérotation du verset Ier. 17,10 
Ego Dominus scrutans cor et probans renes qui do unicuique iuxta viam et iuxta fructum adinventionum suarum. 
Numérotation du verset Ier. 17,11 
Perdix
interl.|  diabolus
fovit
interl.|  vel congregavit
que non peperit
interl.|  dicens :"Tibi dabo hec omnia si cadens adoraveris me".
interl.|  Septuaginta : clamavit perdix, congregavit que non peperit.

Mt. 4, 9.
fecit divitias et non in iudicio in dimidio dierum suorum derelinquet eas
interl.|  vel derelinquent eum quia convertentur ad Dominum per apostolos
et in novissimo suo
interl.|  iudicio
erit insipiens
interl.|  qui sibi sapiens videbatur
marg.|  PERDIX  FOVIT. Quod Septuaginta dicunt : clamavit perdix ad hereticos referendum est per quos diabolus clamat et divitias congregat que derelinquent eum.
marg.|   Perdix fovit etc. Aiunt scriptores naturalis historie tam bestiarum et volucrum quam arborum et herbarum (quorum principes sunt, apud Grecos, Aristoteles et Theophrastus ; apud nos Plinius secundus) hanc perdicis esse naturam et ova alterius perdicis surripiat incubet et foveat fetus vero adultos avolare et alienum parentem relinquere. Huiusmodi divites sunt qui aliena rapiunt et sine respectu iudicii Dei divitias faciunt quas in medio tempore derelinquunt morte preventi. Unde : « Stulte, hac nocte repetent animam tuam a te, que cuius erunt ? » Nihil autem insipientius quam non previdere novissima et brevia putare perpetua. Perdicem quoque pugnacem dicunt et immundum ut palma sit victoris polluisse victum in quo significat diabolum.
marg.|  OrigenesORIGENES. Perdix iste id est diabolus clamando per hereticos creaturas quas non generavit congregat et alienas facit suas scilicet simplices fidelium laqueo heretice sanctionis impedit. Dives factus est perdix. Ecce quanta sunt millia sed non sunt cum iudicio. Non enim cogitat iudicium neque habet in corde iustitiam sed omnia sine lege. Christus autem facit divitias suas cum iudicio examinata et elevata est eius opulentia. In dimidio dierum etc. Dies eius dies huius seculi sunt.Eruit nos Christus de hoc seculo nequam et sic derelinquimus perdicem. Novissimum eius erit insipiens cum omnia subiecta fuerint Christo novissimus inimicus destruetur mors.

Lc. 12, 20 : « Dixit autem illi Deus : Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te ; que autem parasti, cuius erunt ? »
cuius ] c c cacogr . Rusch diabolum] diaboluum cacogr . Rusch
Numérotation du verset Ier. 17,12 
solium glorie
interl.|  perdice relicto
altitudinis
interl.|  Domini scilicet qui habitat in sanctis
a principio locus sanctificationis nostre
interl.|  quasi ubicumque est locus sanctus est
Numérotation du verset Ier. 17,13 
expectatio
interl.|  est
Israel
interl.|  videtis Deum
Domine
interl.|  e contra
omnes qui te derelinquunt confundentur
interl.|  perpetuo
recedentes in terra scribentur
interl.|  deleti de libro vite
interl.|  deleti de libro viventium quorum conversatio est in celo scribuntur in celo recedentes a Domino scribuntur in terra cum his qui terrena sapiunt
quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum
interl.|  qui dicit si quis sitit veniat et bibat
interl.|  unde : « Flumina de ventre eius fluent aque vive ».
Numérotation du verset Ier. 17,14 
sana me Domine et sanabor salvum me fac et salvus ero quoniam laus mea tu es
marg.|  SANA  ME  DOMINE. Multi medici curaverunt emorroissam evangelicam sed a nullo potuit sanari nisi ab illo qui verus est medicus. Unde propheta a populo passus opprobria et insidiis circumventus ab eo curari et sanari cupit cuius vera laus et vera medicina.
Numérotation du verset Ier. 17,15 
Ecce ipsi
interl.|  qui non credunt ventura que dico dissimulationem sententie dilationem arbitrantes
dicunt ad me ubi est verbum Domini veniat 
Numérotation du verset Ier. 17,16 
non sum turbatus te pastorem sequens et
interl.|  etiam
diem hominis
interl.|  vitam longam vel prospera huius seculi sed Domini id est resurrectionis
non desideravi tu scis
interl.|  quasi tu testis qui et iudex
quod egressum est de labiis meis rectum
interl.|  non mendosum
in conspectu tuo fuit
interl.|  beneplacito tuo
interl.|  non hominum
marg.|  ET  EGO  NON etc. Quanto plus Christum sequeris tanto minus laboras. Non est enim lassitudo in Iacob neque dolor in Israel unde : venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos.
Numérotation du verset Ier. 17,17 
non sis mihi tu formidini spes mea tu in die afflictionis
marg.|  NON  SIS etc.  SEPTUAGINTA. non fias mihi in alienum parcens mihi in die malo. Quasi ne peccas mihi in presenti seculo quod malum est sed redde mihi iuxta peccata mea ut requiem sempiternam habeam quem enim diligis corripis et flagellas omnem filium quem recipis. Vel dies iudicii malus his qui tormenta patiuntur.
Numérotation du verset Ier. 17,18 
confundantur
interl.|  bene in salutem
qui persequuntur me
interl.|  qui exprobrant et dicunt ubi est verbum Domini etc.
et non confundar ego
interl.|  qui vera predico
paveant illi
interl.|  Deum vel penas
et non paveam ego induc super eos diem afflictionis
interl.|  ultionis
et
interl.|  tunc
duplici
interl.|  gladio et fame anima et corpore
contritione contere eos 
Numérotation du verset Ier. 17,19 
hec dicit Dominus ad me vade et sta in porta filiorum populi per quam ingrediuntur reges Iuda et egrediuntur et in cunctis portis Hierusalem
marg.|  VADE  ET  STA etc. Quasi quia verba tua audire contempnunt et Dei sententiam non requirunt vade ad locum celeberrimum quo omnes ingrediuntur et egrediuntur predica oportune et importune ne possint excusari quasi non audierint sed audiant velint nolint.
Numérotation du verset Ier. 17,20 
et dices ad eos audite verbum Domini reges Iuda et omnis Iudea cunctique habitatores Hierusalem qui ingredimini per portas istas
interl.|  templi vel urbis
Numérotation du verset Ier. 17,21 
hec dicit Dominus custodite animas vestras et nolite portare pondera
interl.|  peccatorum
in die sabbati
interl.|  quietis
interl.|  non enim portanda sunt sed potius abiicienda
nec inferatis per portas
interl.|  virtutes
Hierusalem
marg.|  CUSTODITE  ANIMAS etc. Ne preceptum sabbati instauratum per Ieremiam discerpamus totum simul ponimus ut #simul omnia cognoscamus.
Numérotation du verset Ier. 17,22 
et nolite eicere onera
interl.|  portanda penitus
de domibus
interl.|  corporibus mentibus
vestris in die sabbati et omne opus
interl.|  servile de quo dicitur esca vestri et vester escis etc. sed opus quod non perit
non facietis sanctificate diem sabbati
interl.|  omne tempus vestrum in sanctificatione ducentes
sicut precepi patribus vestris 
Numérotation du verset Ier. 17,23 
et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam
interl.|  mentis
sed induraverunt cervicem suam
interl.|  reicientes iugum legis sicut indomiti tauri
ne audirent me
interl.|  docentem
et ne acciperent disciplinam 
Numérotation du verset Ier. 17,24 
et erit si audieritis me dicit Dominus ut non inferatis onera per portas civitatis huius in die sabbati et si sanctificaveritis diem sabbati ne faciatis in ea omne opus
marg.|  UT  NON  INFERATIS. Si nostri iudaizantes explanationem tropicam repudiaverint aut Iudei esse cogentur et cum observatione sabbati circuncidere prepucia aut reprehendere salvatorem qui iussit in sabbato paralytico tollere lectum suum pro quo magis querebant eum Iudei interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum etc.
Numérotation du verset Ier. 17,25 
interl.|  hoc est premium obedientie
reges et principes
interl.|  quorum cor in manu Dei qui regnant in corporibus suis
sedentes super solium David
interl.|  imitantes Christi exemplum
et ascendentes in curribus
interl.|  de quibus currus Dei decem milibus etc et alibi equitatio tua salus
et equis ipsi et principes eorum vir Iuda
interl.|  qui confitentur Dominum
et habitatores Hierusalem
interl.|  de qua factus est in salem id est in pace locus eius etc.
et habitabitur civitas hec
interl.|  Ecclesia
in sempiternum 
Numérotation du verset Ier. 17,26 
et venient de civitate Iuda et de circuitu Hierusalem et de terra Beniamin
interl.|  qui filius virtutis et dextere
et de campestribus
interl.|  quod hebriace Sephela quod historie planiciem significat
et de montuosis
interl.|  excelsis dogmatibus
et ab austro
interl.|  de quo Dominus ab austro veniet unde calor et plena lux et omne frigus expellitur
portantes
interl.|  seipsos consecrantes
holocaustum et victimam et sacrificium et thus
interl.|  sacrificium Deo spiritus contritus vel thymiama de quo Christi bonus odor sumus etc. dirigatur oratio mea
et inferent oblationem
interl.|  oblationem vel laudem secundum Septuaginta que hebraice thoda id est gratiarum actio.
interl.|  de quo ut quid mihi thus affertis de Saba
in domum Domini
interl.|  Ecclesiam
marg.|  SACRIFICIUM. Pro quo Septuaginta ipsum hebraicum posuere manaa quod in nostris codicibus scriptorum negligentia manna legitur.
Numérotation du verset Ier. 17,27 
si autem non audieritis me ut sanctificetis diem sabbati et ne portetis onus et ne inferatis per portas Hierusalem in die sabbati succendam ignem
interl.|  de quo omnes adulterantes quasi clibanus corda eorum
in portis eius et devorabit domos Hierusalem et non extinguetur
interl.|  uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit et si cuius opus exarserit detrimentum patietur
marg.|  SI  AUTEM  NON  AUDIERITIS etc. Quasi hec sunt premia eorum qui sanctificant sabbatum et nullo pondere gravantur. Si autem etc.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. 17), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_17)