initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

Capitulum 36

Numérotation du verset Ier. 36,1 
Et factum est in anno quarto Ioachim filii Iosie regis Iuda factum est verbum hoc ad Ieremiam a Domino dicens 
Numérotation du verset Ier. 36,2 
tolle volumen libri et scribes in eo {t. 3 : Erfurt, f. 151rb ; facsim., p. 157b} [Rusch, f. 151rb ] omnia verba que locutus sum tibi adversum Israel et Iudam et adversum omnes gentes a die qua locutus sum ad te ex diebus Iosie usque ad diem hanc 
Numérotation du verset Ier. 36,3 
si forte audiente domo Iuda universa mala que ego cogito facere eis revertatur unusquisque a via sua pessima et propitius ero iniquitati et peccato eorum
marg.| marg.| SI FORTE  AUDIENTE etc. Immensa clementia conditoris contemptus non ultionem ingerit sed penitentibus indulgentiam promittit nec tantum Iudeis sed omnibus gentibus verbum predicationis per prophetam dirigit si quomodo convertantur ut per misericordiam Dei veniam consequantur.||
Numérotation du verset Ier. 36,4 
vocavit ergo Ieremias Baruch filium Nerie et scripsit Baruch
interl.| interl.| ne aliquid deperiret||
ex ore Ieremie omnes sermones Domini quos locutus est ad eum in volumine libri
marg.| marg.| VOCAVIT  ERGO. Prompta obedientia prophete concordat divine clementie quia sicut Deus consulit humane infirmitati monendo ut convertantur. Ita propheta obediendo ad salutem proximorum exercet predicationis officium qui et si clausus carcere per semetipsum id facere non valuit per interpretem quod iussum fuerat explevit. Quid ergo dicturi sunt qui soluti et liberi verbum Dei proximis expendere negligunt.||
Numérotation du verset Ier. 36,5 
et precepit Ieremias Baruch dicens ego clausus sum nec valeo ingredi domum Domini
interl.| interl.| quasi ego si clausus sum verbum Domini non est alligatum||
Numérotation du verset Ier. 36,6 
ingredere ergo tu et lege de volumine in quo scripsisti ex ore meo verba Domini audiente populo in domo Domini in die ieiunii
interl.| interl.| quo populus attentius audiet||
insuper et audiente universo Iuda
interl.| interl.| ut nemo excusabilis sit||
qui veniunt de civitatibus suis leges eis 
Numérotation du verset Ier. 36,7 
si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini et revertatur unusquisque a via sua pessima quoniam magnus furor et indignatio quam locutus est Dominus adversum populum hunc 
Numérotation du verset Ier. 36,8 
et fecit Baruch filius Nerie iuxta omnia que preceperat ei Ieremias propheta legens ex volumine sermones Domini in domo Domini. 
Numérotation du verset Ier. 36,9 
Factum est autem in anno quinto Ioachim filii Iosie regis Iuda in mense nono predicaverunt ieiunium in conspectu Domini omni populo in Hierusalem et universe multitudini que confluxerat de civitatibus Iuda in Hierusalem.
marg.| marg.| PREDICAVERUNT  IEIUNIUM etc. Ut qui per luxum predicaverunt per abstinentiam et afflictionem peccata abluant et qui illicita commiserunt etiam a licitis abstineant ut per hoc conditori satisfaciant et qui commiserunt prohibita abscindant sibi concessa et reprehendant in minimis que dereliquerunt in maximis.||
Numérotation du verset Ier. 36,10 
Legitque Baruch ex volumine sermones Ieremie in domo Domini in gazophylacio Gamarie filii Saphan scribe in vestibulo superiori in introitu porte nove domus Domini audiente omni populo. 
Numérotation du verset Ier. 36,11 
cumque audisset Micheas filius Gamarie filii Saphan omnes sermones Domini ex libro 
Numérotation du verset Ier. 36,12 
descendit {t. 3 : Erfurt, f. 151va ; facsim., p. 158a} [Rusch, f. 151va ] in domum regis ad gazophylacium scribe et ecce ibi omnes principes sedebant Elisama scriba et Dalaias filius Semeie et Elnathan filius Achobor et Gamarias filius Saphan et Sedechias filius Ananie et universi principes. 
Numérotation du verset Ier. 36,13 
et nuntiavit eis Micheas omnia verba que audivit legente Baruch ex volumine in auribus populi 
Numérotation du verset Ier. 36,14 
miserunt itaque omnes principes ad Baruch Iudi filium Nathanie filii Selemie filii Chusi dicentes volumen ex quo legisti audiente populo sume in manu tua et veni tulit ergo Baruch filius Nerie volumen in manu sua et venit ad eos 
Numérotation du verset Ier. 36,15 
et dixerunt ad eum sede et lege hec in auribus nostris et legit Baruch in auribus eorum 
Numérotation du verset Ier. 36,16 
igitur cum audissent omnia verba obstipuerunt unusquisque ad proximum suum et dixerunt ad Baruch nuntiare debemus regi omnes sermones istos
marg.| marg.| IGITUR  CUM  AUDISSENT etc. Etiam auditoribus necessaria est gratia Spiritus Sancti nisi enim assit Spiritus Sanctus sermo doctoris est otiosus unam loquentis vocem omnes pariter in Ecclesia audimus sed non omnes pariter intelligimus sed sicut unctio Dei nos docet de omnibus. Ipse quoque doctor vel conditor non ad eruditionem homini loquitur si per unctionem Spiritus non loquatur. Dictum est enim Chaym peccasti quiesce sed quia culpis prohibentibus non est inunctus verba Dei audire potuit sed non servare sic Ioachim et servi eius verba Dei audire poterant aure corporis sed non cordis.||
Numérotation du verset Ier. 36,17 
et interrogaverunt eum dicentes indica nobis quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore eius 
Numérotation du verset Ier. 36,18 
dixit autem eis Baruch ex ore suo loquebatur quasi legens ad me omnes sermones istos et ego scribebam in volumine atramento
marg.| marg.| ET ORE  SUO  LOQUEBATUR etc. Significat quod apostoli et prophete nullam necessitatem tractandi vel penuriam loquendi patiebantur sed prompte et facile omnia proferebant unde nolite cogitare qumomdo aut quid loquamini.||
Numérotation du verset Ier. 36,19 
et dixerunt principes ad Baruch vade et abscondere tu et Ieremias et nemo sciat ubi sitis 
Numérotation du verset Ier. 36,20 
et ingressi sunt ad regem in atrium porro volumen commendaverunt in gazophylacio Elisame scribe et nuntiaverunt audiente rege omnes sermones 
Numérotation du verset Ier. 36,21 
misitque rex Iudi ut sumeret volumen qui tollens illud de gazophylacio Elisame scribe legit audiente rege et universis principibus qui stabant circa regem 
Numérotation du verset Ier. 36,22 
rex autem sedebat in domo hiemali in mense nono et posita erat arula coram eo plena prunis 
Numérotation du verset Ier. 36,23 
cumque legisset Iudi tres pagellas vel quattuor scidit illud scalpello scribe et proiecit {t. 3 : Erfurt, f. 151vb ; facsim., p. 158b} [Rusch, f. 151vb ] in igne qui erat super arulam donec consumeretur omne volumen igni qui erat in arula
marg.| marg.| ET PROIECIT IN  IGNE. Stupenda indurati cordis nequitia qui debuerunt monitis salutaribus ad peniam compungi verba Domini tradiderunt igni et prophetam docentem et corrigentem quem honorare debuerunt contumeliis affecerunt quia Spiritus nequam qui semper spiritui gratie adversatur corda eorum indurabat ne crederent et peniterent.||
Numérotation du verset Ier. 36,24 
et non timuerunt neque sciderunt vestimenta sua rex et omnes servi eius qui audierunt universos sermones istos 
Numérotation du verset Ier. 36,25 
verumtamen Elnathan et Dalaias et Gamarias contradixerunt regi ne combureret librum et non audivit eos 
Numérotation du verset Ier. 36,26 
Et precepit rex Ieremiel filio Ammelech et Saraie filio Ezriel et Selemie filio Abdeel ut comprehenderent Baruch scribam et Ieremiam prophetam. Abscondit autem eos Dominus.
marg.| marg.| ABSCONDIT  AUTEM etc. Contra quem frustra nititur humana presumptio. Custodit enim Dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet.||

Ieremiel] Hieremiel Rusch, Ieremael Weber Ezriel] Erzihel cacogr. Rusch
Numérotation du verset Ier. 36,27 
Et factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam postquam combusserat rex volumen et sermones quos scripserat Baruch ex ore Ieremie dicens : 

prophetam] om. Weber
Numérotation du verset Ier. 36,28 
Rursum tolle volumen aliud et scribe in eo omnes sermones priores qui erant in volumine primo quod combussit Ioachim rex Iuda. 
Numérotation du verset Ier. 36,29 
Et ad Ioachim regem Iuda dices hec dicit Dominus tu combusisti volumen illud dicens quare scripsisti in eo annuntians festinus veniet rex Babylonis et vastabit terram hanc et cessare faciet ex illa hominem et iumentum 
Numérotation du verset Ier. 36,30 
propterea hec dicit Dominus contra Ioachim regem Iuda non erit ex eo qui sedeat super solium David et cadaver eius proicietur ad estum per diem et ad gelu per noctem
marg.| marg.| PROPTEREA  HEC  DICIT  DOMINUS etc. Digna ultio quia sermones Domini combussit sic quicumque mandatis Domini resistit secundum cordis sui duritiam sustinebit vindictam que enim seminaverit homo hec et metet. Notandum autem quod in Paralipomenon legitur quod hunc Ioachim Nabuchodonosor vinctum duxit in Babylonem et in Libro Regum quod dormient Ioachim cum patribus suis et regnavit Ioachim filius eius pro eo. Sed Iosephus Ieremie verbis magis concordare videtur asserens ipsum Ioachim patrem Iechonie a rege Babylonis in Hierusalem fuisse interfectum non captivum in Babylonem ductum. In decimo Antiquitatum libro dicens ita : Dum rex Babylonis intrasset civitatem nequaquam fidem servavit sed iuvenes fortissimos et decoros occidit una cum rege Ioachim quem etiam ante muros insepultum proiici iussit. Filium vero eius Ioachim regem constituit universe provincie eos autem qui erant in dignitatibus constituti numero tria millia captivos duxit in Babylonem inter quos Ezechiel propheta erat adhuc puer hic ergo finis habuit regem Ioachim qui vixit annis trigintasex. Regnavit autem annis undecim. Successor vero regni Ioachim regnavit tribus mensibus et diebus decem. Sed utrum in Hierusalem an in Chaldea memoratus Ioachim perierit non est querendum cum iuxta prophetam cadaver eius constet esse proiectum ad estum per diem et ad gelu per noctem ut qui scripturam propheticam igne cremaverit estu solis et gelu noctis ureretur.||
Numérotation du verset Ier. 36,31 
et visitabo contra eum et contra semen eius et contra servos eius iniquitates suas et adducam super eos et super habitatores Hierusalem et super viros Iuda omne malum quod locutus sum ad eos et non audierunt 
Numérotation du verset Ier. 36,32 
Ieremias autem tulit volumen aliud et dedit illud Baruch filio Nerie scribe qui scripsit in eo ex ore Ieremie omnes sermones libri quem combusserat Ioachim rex Iuda igni et insuper additi sunt sermones multo plures quam ante fuerant
marg.| marg.| IEREMIAS  AUTEM  TULIT  ALIUD etc. Rabanus Maurus RABANUS. Post combustionem scilicet prioris quia reprobata Iudea propter perfidiam libri legis et prophetarum ad salutem gentium servati sunt ad quas omnis gloria veteris testamenti traslata est quia omnia in figuram contingebant illis. Scripta sunt autem ad correctionem nostram etc. Et additi sunt sermones multo plures quam ante fuerant quia illi historiam tantum nos autem cum historia mysticum sensum habemus. Illi enim super cor velamen habent cum legitur Moyses nos autem revelata facie gloriam Dei contemplamur.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. 36), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_36)