initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

Capitulum 38

Numérotation du verset Ier. 38,1 
Audivit autem Saphatias filius Mathan et Gedelias filius Phassur et Iuchal filius Selemie et Phassur filius Melchie {t. 3 : Erfurt, f. 152va ; facsim., p. 160a} [Rusch, f. 152va ] sermones quos Ieremias loquebatur ad omnem populum dicens 
Numérotation du verset Ier. 38,2 
hec dicit Dominus quicumque manserit in civitate hac morietur gladio et fame et peste qui autem profugerit ad Chaldeos vivet et erit anima eius sospes et vivens 
Numérotation du verset Ier. 38,3 
hec dicit Dominus tradenda tradetur civitas hec in manu exercitus regis Babylonis et capiet eam 
Numérotation du verset Ier. 38,4 
et dixerunt principes regi rogamus ut occidatur homo iste de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac et manus universi populi loquens ad eos iuxta verba hec siquidem homo hic non querit pacem populi huius sed malum 
Numérotation du verset Ier. 38,5 
et dixit rex Sedechias ecce ipse in manibus vestris est nec enim fas est regem vobis quicquam negare 
Numérotation du verset Ier. 38,6 
tulerunt ergo Ieremiam et proiecerunt eum in lacu Melchie filii Ammelech qui erat in vestibulo carceris et submiserunt Ieremiam in funibus et in lacum non erat aqua sed lutum descendit itaque Ieremias in cenum 
Numérotation du verset Ier. 38,7 
audivit autem Abdemelech
interl.|  servus regis
Ethiops vir eunuchus
interl.|  castratus propter regnum celorum
qui erat in domo regis quod misissent Ieremiam in lacum porro rex sedebat in porta Beniamin
marg.|  AUDIVIT  AUTEM  ABDEMELECH. Sicut illi principes qui prophetam miserunt in lacum demones significant qui fideles Christi semper desiderant mergere in cenum vitiorum et sordes peccatorum sic iste Ethyops eunuchus qui timore Dei et amore compunctus eripuit prophetam significat pedicatores de gentibus qui se ipsos castraverunt propter regnum celorum qui vere caritatis instinctu inique oppressos student verbo et opere et exemplo de fovea perditionis eruere quod et nomen eius testatur Abdemelech enim servus regis interpretatur. Illius scilicet de quo dicitur : rex magnus super omnes deos. Cui ordo predicatorum servit per verbum evangelii gentes associando fidei. Quod autem divinis ammonitionibus et precedentium exemplis adiuti de huius vite profundo liberamur bene per Ieremiam figuratur qui cum de puteo elevetur funes ad eum et veteres panni deponuntur. Funibus enim precepta Dei figurantur que quia nos in peccatis positos convincunt et eripiunt quasi ligant et trahunt cohartant et levant. Sed ne ligatus hiis funibus dum trahitur etiam incidat simul etiam panni veteres apponuntur quia ne divina precepta nos terreant antiquorum patrum nos exempla confortant ut eorum comparatione nos posse presumamus quod ex nostra imbecillitate formidamus. Si ergo de hoc profundo elevari festinamus ligemur funibus id est preceptis dominicis astringamur. Intersint etiam panni veteres ut melius teneantur funes id est precedentium conformemur exemplis ne infirmos nos precepta subtilia vulnerent unde : mementote prepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitus conversationis imitamini fidem.
Numérotation du verset Ier. 38,8 
et egressus est Abdemelech de domo regis et locutus est ad regem dicens 
Numérotation du verset Ier. 38,9 
domine mi rex malefecerunt viri isti
interl.|  quasi rectores tenebrarum
omnia quecumque perpetrarunt contra Ieremiam prophetam mittentes eum in lacum
interl.|  vitiorum
ut moriatur ibi fame
interl.|  verbi Dei
non sunt enim panes ultra in civitate 
Numérotation du verset Ier. 38,10 
precepit itaque rex Abdemelech Ethiopi dicens
interl.|  predicatoribus scilicet de gentibus
tolle tecum hinc triginta viros et leva Ieremiam prophetam de lacu antequam moriatur 
Numérotation du verset Ier. 38,11 
assumptis ergo Abdemelech secum viris ingressus est domum regis que erat sub cellario et tulit inde veteres {t. 3 : Erfurt, f. 152vb ; facsim., p. 160b} [Rusch, f. 152vb ]
interl.|  exempla scilicet antiquorum patrum
pannos et antiqua que computruerant et submisit ea ad Ieremiam in lacum per funiculos 
Numérotation du verset Ier. 38,12 
dixitque Abdemelech Ethiops ad Ieremiam pone veteres pannos et hec scissa et putrida sub cubitu manuum tuarum et subter funes
interl.|  Domini precepta
fecit ergo Ieremias sic 
Numérotation du verset Ier. 38,13 
et extraxerunt Ieremiam funibus et eduxerunt eum de lacu mansit autem Ieremias in vestibulo carceris 
Numérotation du verset Ier. 38,14 
et misit rex Sedechias et tulit ad se Ieremiam prophetam ad ostium tertium quod erat in domo Domini et dixit rex ad Ieremiam interrogo ego te sermonem ne abscondas a me aliquid 
Numérotation du verset Ier. 38,15 
dixit autem Ieremias ad Sedechiam si annuntiavero tibi numquid non interficies me et si consilium tibi dedero non me audies 
Numérotation du verset Ier. 38,16 
iuravit ergo rex Sedechias Ieremie clam dicens vivit Dominus qui fecit nobis animam hanc si occidero te et si tradidero te in manu virorum istorum qui querunt animam tuam 
Numérotation du verset Ier. 38,17 
et dixit Ieremias ad Sedechiam hec dicit Dominus exercituum Deus Israel si profectus exieris ad principes regis Babylonis vivet anima tua et civitas hec non succendetur igni et salvus eris tu et domus tua
marg.|  SI  PROFECTUS  EXIERIS etc. Propheta previdens civitatem esse tradendam in manus Chaldeorum consuluit regi ut se traderet in manus regis Babylonis ut sic furibundum eius animum mitigaret et leviorem sententiam susciperet sed mens indurata corrigi non poterat.
Numérotation du verset Ier. 38,18 
si autem non exieris
interl.|  sponte
ad principes regis Babylonis tradetur
interl.|  a Domino
civitas hec in manu
interl.|  potestatem
Chaldeorum et succendent eam igni et tu non effugies de manu eorum 
Numérotation du verset Ier. 38,19 
et dixit rex Sedechias ad Ieremiam sollicitus sum propter Iudeos qui transfugerunt ad Chaldeos ne forte tradar in manus eorum et illudant mihi
marg.|  ET  DIXIT  REX  SEDECHIAS etc. Patet Sedechiam sine puro affectu Ieremie impendisse misericordiam. Si enim vere eum diligeret non eum principibus traderet. Infructuosa ergo fuit simulata miseracio sicut Pylato qui in passione Domini coram populo lavit manus suas dicens : innocens ego sum a sanguine huius. Postea vero flagellatum tradidit eum Iudeis ut crucifigeretur.
Numérotation du verset Ier. 38,20 
respondit autem Ieremias non te tradent audi queso vocem Domini quam ego loquor ad te et bene tibi erit et vivet anima tua 
Numérotation du verset Ier. 38,21 
quod si nolueris egredi iste est sermo quem ostendit mihi Dominus 
Numérotation du verset Ier. 38,22 
ecce omnes mulieres que remanserunt in domo regis Iuda {t. 3 : Erfurt, f. 153ra ; facsim., p. 161a} [Rusch, f. 153ra ] educentur ad principes regis Babylonis et ipse dicent seduxerunt te et prevaluerunt adversum te viri
interl.|  voluptuosi consiliatores
pacifici tui demerserunt in ceno
interl.|  vitiorum
et lubrico
interl.|  carnalium desideriorum
pedes tuos
interl.|  gressus operum
et recesserunt a te
marg.|  ECCE  OMNES  MULIERES. Significat quod fluxa cogitatio et voluptuosi consiliatores in lubrico carnalium desideriorum et ceno vitiorum gressus nostrorum operum demergunt et cum demersos videant a nobis recedunt quia perditis nullum consilium dare possunt quia hoc solum studebant ut in peccati voraginem precipitarent. Si ergo consilio divinarum scripturarum peccata corrigere et animas nostras a perditione per penitentiam liberare noluerimus cum uxoribus id est cum concupiscentiis carnalibus et filiis id est pravis actibus ad Chaldeos qui interpretatur demones educemur et in manu regis eterne confusionis vincti trademur qui civitatem nostram id est carnem simul et animam igne comburet inextinguibili.
Numérotation du verset Ier. 38,23 
et omnes uxores tue
interl.|  carnales concupiscentie
et filii tui
interl.|  pravi actus
educentur ad Chaldeos
interl.|  demones
et non effugies manus eorum sed in manu regis Babylonis
interl.|  diaboli eterne confusionis
capieris et civitatem hanc
interl.|  animam scilicet simul cum corpore
comburet igni
interl.|  inextinguibili
Numérotation du verset Ier. 38,24 
dixit ergo Sedechias ad Ieremiam nullus sciat verba hec et non morieris 
Numérotation du verset Ier. 38,25 
si autem audierint principes quia locutus sum tecum et venerint ad te et dixerint tibi indica nobis quid locutus sis cum rege ne celes nos et non te interficiemus et quid locutus est tecum rex 
Numérotation du verset Ier. 38,26 
dices ad eos prostravi ego preces meas coram rege ne me reduci iuberet in domum Ionathan et ibi morerer 
Numérotation du verset Ier. 38,27 
venerunt ergo omnes principes ad Ieremiam et interrogaverunt eum et locutus est eis iuxta omnia verba que preceperat ei rex et cessaverunt ab eo nihil enim fuerat auditum 
Numérotation du verset Ier. 38,28 
mansit vero Ieremias in vestibulo carceris usque ad diem quo capta est Hierusalem et factum est ut caperetur Hierusalem 




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. 38), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_38)