initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

Capitulum 44

Numérotation du verset Ier. 44,1 
Verbum quod factum est ad Ieremiam et ad omnes Iudeos qui habitant in terra Egypti habitantes in Magdalo
interl.| interl.| urbs est Egypti ultra mare Rubrum||

1 et] om. Weber 2 Magdalo] Magdolo Weber
et in Taphnis
interl.| interl.| urbs est in Egypto||
et in Memphis et in terra Fatures
interl.| interl.| regio Egypti||
dicens :
Numérotation du verset Ier. 44,2 
Hec dicit Dominus exercituum Deus Israel : vos vidistis omne malum istud quod adduxi super Hierusalem et super omnes urbes Iuda et ecce sunt deserte hodie et non est in eis habitator 
Numérotation du verset Ier. 44,3 
propter malitiam quam fecerunt ut me ad iracundiam provocarent et irent et sacrificarent {t. 3 : Erfurt, f. 155va ; facsim., p. 166a} [Rusch, f. 155va ] et colerent deos alienos quos nesciebant et illi et vos et patres vestri 
Numérotation du verset Ier. 44,4 
et misi ad vos omnes servos meos prophetas
interl.| interl.| clementiam Domini ostendit et vigilantiam ac strenuitatem prophetarum||
de nocte consurgens mittensque et dicens nolite facere verbum abominationis huius quam odi 
Numérotation du verset Ier. 44,5 
et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam ut converterentur a malis suis et non sacrificarent diis alienis 
Numérotation du verset Ier. 44,6 
et conflata est indignatio mea et furor meus et succensa est in civitatibus Iuda et in plateis Hierusalem et verse sunt in solitudinem et vastitatem secundum diem hanc 
Numérotation du verset Ier. 44,7 
et nunc hec dicit Dominus exercituum Deus Israel quare vos facitis malum grande contra animas vestras ut intereat ex vobis vir et mulier parvulus et lactans de medio Iude nec relinquatur vobis quicquam residuum 
Numérotation du verset Ier. 44,8 
provocantes me in operibus manuum vestrarum sacrificando diis alienis in terra Egypti in quam ingressi estis ut habitetis ibi et dispereatis et sitis in maledictionem et in opprobrium cunctis gentibus terre 
Numérotation du verset Ier. 44,9 
numquid obliti estis mala patrum vestrorum et mala regum Iuda et mala uxorum eius et mala vestra et mala uxorum vestrarum que fecerunt in terra Iuda et in regionibus Hierusalem 
Numérotation du verset Ier. 44,10 
non sunt mundati usque ad diem hanc et non timuerunt et non ambulaverunt in lege et in preceptis meis que dedi coram vobis et coram patribus vestris 
Numérotation du verset Ier. 44,11 
ideo hec dicit Dominus exercituum Deus Israel ecce ego pono faciem meam in vobis in malum et disperdam omnem Iudam 
Numérotation du verset Ier. 44,12 
et assumam reliquias Iude qui posuerunt facies suas ut ingrederentur terram Egypti et habitarent ibi et consumentur omnes in terra Egypti cadent in gladio et in fame consumentur a minimo usque ad maximum in gladio et in fame morientur et erunt in iusiurandum {t. 3 : Erfurt, f. 155vb ; facsim., p. 166b} [Rusch, f. 155vb ] et in miraculum et in maledictionem et in opprobrium 
Numérotation du verset Ier. 44,13 
et visitabo habitatores terre Egypti sicut visitavi super Hierusalem in gladio et in fame et in peste 
Numérotation du verset Ier. 44,14 
et non erit qui effugiat et sit residuus de reliquiis Iudeorum qui vadunt ut peregrinentur in terra Egypti et revertantur in terram Iuda ad quam ipsi elevant animas suas ut revertantur et habitent ibi non revertentur nisi qui fugerint 
Numérotation du verset Ier. 44,15 
responderunt autem Ieremie omnes viri scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis et universe mulieres quarum stabat multitudo grandis et omnis populus habitantium in terra Egypti in Fatures dicens
marg.| marg.| RESPONDERUNT. Stulta responsio confitentur eum loqui in nomine Domini nec acquiescunt sed sequuntur pravitatis sue consilium.||
marg.| marg.| MYSTICE. Omnes heretici in Egypto huius mundi id est in tenebris erroris constituti sacrificia non Deo vero sed demonibus offerunt cum figmenta et prava dogmata ad decipiendos homines et fidem subvertendam scribunt. Ideo venient super eos mala et erunt in desolationem et in stuporem.||
Numérotation du verset Ier. 44,16 
sermonem quem locutus es ad nos in nomine Domini non audiemus ex te 
Numérotation du verset Ier. 44,17 
sed facientes faciemus omne verbum quod egreditur de ore nostro ut sacrificemus Regine celi
interl.| interl.| lune aut Iunoni aut Nerecinthine que Saturni uxor et mater deorum dicitur||
et libemus ei libamina sicut fecimus nos et patres nostri reges nostri et principes nostri in urbibus Iuda et in plateis Hierusalem et saturati sumus panibus et bene nobis erat malumque non vidimus
interl.| interl.| quasi non a Deo sed a demonibus bonorum abundantiam susceperunt||
Numérotation du verset Ier. 44,18 
ex eo autem quo cessavimus sacrificare Regine celi et libare ei libamina indigemus omnibus et gladio et fame consumpti sumus 
Numérotation du verset Ier. 44,19 
quod si nos sacrificamus Regine celi et libamus ei libamina numquid sine viris nostris fecimus ei placentas ad colendum eam et liba libandi 
Numérotation du verset Ier. 44,20 
et dixit Ieremias ad omnem populum adversum viros et adversum mulieres et adversum universam plebem qui responderant ei verbum dicens 
Numérotation du verset Ier. 44,21 
numquid non sacrificium quod sacrificastis in civitatibus Iuda et in plateis Hierusalem vos et patres vestri reges vestri et principes vestri {t. 3 : Erfurt, f. 156ra ; facsim., p. 167a} [Rusch, f. 156ra ] et populus terre horum recordatus est Dominus et ascendit super cor eius 
Numérotation du verset Ier. 44,22 
et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum et propter abominationes quas fecistis et facta est terra vestra in desolationem et in stuporem et in maledictum eo quod non sit habitator sicut est dies hec 
Numérotation du verset Ier. 44,23 
propterea quod sacrificaveritis idolis et peccaveritis Domino et non audieritis vocem Domini et in lege et in preceptis et in testimoniis eius non ambulaveritis idcirco evenerunt vobis mala hec sicut est dies hec 
Numérotation du verset Ier. 44,24 
dixit autem Ieremias ad omnem populum et ad universas mulieres audite verbum Domini omnis Iuda qui estis in terra Egypti 
Numérotation du verset Ier. 44,25 
hec inquit Dominus exercituum Deus Israel dicens vos et uxores vestre locuti estis ore vestro et manibus vestris implestis dicentes faciamus vota nostra que vovimus ut sacrificemus Regine celi et libemus ei libamina implestis vota vestra et opere perpetrastis ea 
Numérotation du verset Ier. 44,26 
ideo audite verbum Domini omnis Iuda qui habitatis in terra Egypti ecce ego iuravi in nomine meo magno ait Dominus quia nequaquam ultra nomen meum vocabitur ex ore omnis viri iudei dicentis vivit Dominus Deus in omni terra Egypti
marg.| marg.| VIVIT  DOMINUS etc. Contradicit propheta ex sermone Domini ne nomen eius vocetur ore Iudeorum in terra Egypti #quoniam qui contra Dei preceptum illuc pertransierant protectionem Domini ibidem habere non debebant. Mysticem autem non vocatur nomen Domini ore hereticorum in terra Egypti quia nec sermo eorum nec oratio dum in errore sunt accepta est Deo. Non enim est pulchra laus in ore peccatorum. Qui ergo in errore perseveraverint peribunt gladio districti iudicii. Qui autem relicto errore de Egypto in terram Iuda redierunt penitentes et deinceps catholicam fidem tenentes salvabuntur.||
Numérotation du verset Ier. 44,27 
ecce ego vigilabo super eos in malum et non in bonum et consumentur omnes viri Iuda qui sunt in terra Egypti gladio et fame donec penitus consumantur 
Numérotation du verset Ier. 44,28 
et qui fugerint gladium revertentur de terra Egypti in terram Iuda viri pauci et scient omnes reliquie Iuda ingredientium terram Egypti ut habitent ibi cuius sermo compleatur meus an illorum 
Numérotation du verset Ier. 44,29 
et hoc vobis signum ait Dominus quod visitem ego super vos in loco isto ut sciatis quia vere complebuntur sermones mei contra vos in malum 
Numérotation du verset Ier. 44,30 
{t. 3 : Erfurt, f. 156rb ; facsim., p. 167b} [Rusch, f. 156rb ] Hec dicit Dominus : Ecce ego tradam pharaonem Ephree regem Egypti in manu inimicorum eius et in manu querentium animam illius sicut tradidi Sedechiam regem Iuda in manu Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui et querentis animam eius 




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. 44), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_44)