initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<34. Ieremias>

Capitulum 9

Numérotation du verset Ier. 9,1 
quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum et plorabo die et nocte interfectos filie populi mei
marg.|  QUIS  DABIT  CAPITI. Rex Ierusalem obsessa civitate a hostibus nocte fregit murum civitatis et fugit in campo hiericontino captus est cum sequacibus et ductus Antiochiam exorbatus est coram filiis suis.
Quis dabit. Quasi si totus vertar in fletum et non sint gutte lacrimarum sed abundantia fluminis digne tamen flere non potero. Tanta enim sunt mala ut omnem dolorem sua vincant magnitudine. Hoc autem tam ex persona Domini quam ex persona prophete intelligi potest.
Numérotation du verset Ier. 9,2 
quis dabit me in solitudine diversorium viatorum et derelinquam populum meum et recedam ab eis quia omnes adulteri sunt cetus prevaricatorum
marg.|  QUIS  DABIT etc. Quasi melius est habitare in solitudine quam inter tanta scelera hominum commorari. Unde in evangelio : usquequo sustinebo vos ? Et alibi qui intelligit sedebit et tacebit quoniam tempus pessimum est.
Numérotation du verset Ier. 9,3 
et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis confortati sunt in terra quia de malo ad malum egressi {t. 3 : Erfurt, f. 130rb ; facsim., p. 115b} [Rusch, f. 130rb ] sunt
interl.|  ut mereantur audire terra es et in terram ibis
et me non cognoverunt
interl.|  quia hec causa malorum
dicit Dominus
marg.|  QUIA  DE  MALO  IN. De malo in malum transeunt peccatores quando idolum idolo mutant et de peccato cadunt in peius peccatum vel de obsidione in captivitatem. De sanctis dicitur : ibunt de virtute in virtutem de peccatoribus vero de malo in malum egressi sunt. Causa autem malorum est quod non cognoverunt Dominum et cetus sunt prevaricantium et lingua armantium in blaphemiam.
Numérotation du verset Ier. 9,4 
unusquisque se a proximo suo custodiat
interl.|  cognatum fratremque cave carumque sodalem
et in omni fratre suo non habeat fiduciam quia omnis frater supplantans supplantabit et omnis amicus fraudulenter incedet
interl.|  inane nomen amicicie nomen inane fides
marg.|  UNUSQUISQUE  SE. Hieronymus HIERONYMUS. Callidus hostis cum a bonorum cordibus expelli se conspicit eos qui ab illis valde diliguntur exquirit et per eorum verba blandiens loquitur qui plus ceteris amantur ut dum vis amoris cor perforat facile persuasionis gladius ad intime rectitudinis intima irrumpat.
marg.|  A PROXIMO  SUO. Quod et inimici hominis domestici eius. Fratrum quoque gratia rara. Et tradet pater filium et filius patrem. Et duo in tres et tres in duos dividentur.
Numérotation du verset Ier. 9,5 
et vir fratrem suum deridebit et veritatem non loquentur docuerunt
interl.|  usus facit magistrum consuetudo altera natura est
enim linguam suam loqui mendacium
interl.|  verba mendacii
ut inique agerent laboraverunt
interl.|  student scilicet ut agant iniquitatem
Numérotation du verset Ier. 9,6 
habitatio tua
interl.|  o Ieremia
interl.|  vel Ierusalem
in medio doli
interl.|  populi dolosi
in dolo renuerunt
interl.|  quotidie peccata augentes
scire me dicit Dominus
interl.|  qui hoc prohibui
Numérotation du verset Ier. 9,7 
propterea hec dicit Dominus exercituum ecce ego conflabo
interl.|  vel igne examinabo
et probabo eos quid enim aliud faciam a facie
interl.|  impudentia
filie populi mei
interl.|  Ierusalem
marg.|  ET  PROBABO etc. In fornace tribulationis. Vasa figuli probat fornax ut quicquid in nobis adulterine materie est excoquatur argentum enim Domini igne examinatum probatum terre.
Numérotation du verset Ier. 9,8 
interl.|  quondam
sagitta vulnerans lingua eorum
interl.|  hereticorum qui vulnerant corda auditorum et nescientium contra quos dicitur omni custodia custodi cor tuum
dolum locuta est in ore suo
interl.|  non Dei
interl.|  quia in corde et corde loquitur unde qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem in cordibus eorum et venenum aspidis sub labiis eorum
pacem cum amico suo loquitur et occulte ponit ei insidias 
Numérotation du verset Ier. 9,9 
numquid super his
interl.|  tot et tantis
non visitabo
interl.|  in virga
dicit Dominus aut in gentem huiuscemodi
interl.|  tam iniquam
non ulciscetur anima mea
marg.|  NUMQUID  SUPER  HIS. Sepe versiculum istum repetit ut malis eorum enumeratis inferat se iuste facere quod facit.
Numérotation du verset Ier. 9,10 
super montes
interl.|  Babylonio cuncta vastante #prophetatur solitudo provincie
assumam
interl.|  vel assumite
fletum ac lamentum et super speciosa
interl.|  vel semitas
deserti planctum quoniam incensa sunt
interl.|  vel defecerunt
eo quod non sit vir
interl.|  homo
interl.|  non est qui per terram gradiatur
pertransiens
interl.|  cesis omnibus nihil remansit quod vivere possit
et non audierunt vocem possidentis
interl.|  vel substantie cuiuslibet scilicet possessionis
a volucre celi
interl.|  iram Dei universa sentiunt
usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt
marg.|  SUPER  MONTES.  TROPOLOGICE. Super montes fletus assumitur et lamentatio super speciosa deserti dum peccant principes Ecclesie et nihil in ea invenitur substantie Dei nec auditur vox Christi Ecclesiam possidentis per apostolicos viros. Et a volucribus celi #us a pecora. Ab his scilicet qui possunt in sublime ascendere usque ad simplices recesserunt a Deo.
Numérotation du verset Ier. 9,11 
et dabo Hierusalem
interl.|  Ecclesiam
interl.|  vel transmigrationem
in acervos arene et cubilia draconum
interl.|  hereticorum
et civitates Iuda
interl.|  confessionis
dabo in desolationem eo quod non sit habitator
interl.|  Deus
marg.|  ET  DABO  IERUSALEM. Cum ecclesiastici doctores deficiunt Ierusalem datur in acervum harene vel in transmigrationem ut hereticus sermo in ea prevaleat. Et sic cubile draconum et civitates illius desolentur ne inhabitet sermo divinus et qui dicit inhabitabo et inambulabo in eis.
Numérotation du verset Ier. 9,12 
quis est vir sapiens
interl.|  propheta
qui intelligat hoc
interl.|  scilicet in Ierusalem
et ad quem verbum oris Domini fiat
interl.|  digne
istud quare perierit
interl.|  causam aperit
terra exusta
interl.|  desolata
sit quasi desertum
interl.|  a Deo
eo quod non sit qui pertranseat
interl.|  omnibus interfectis
Numérotation du verset Ier. 9,13 
et dixit Dominus
interl.|  inducit propheta Dominum respondentem causasque reddentem
quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis et non audierunt vocem meam
interl.|  precepta
et non ambulaverunt in ea 
Numérotation du verset Ier. 9,14 
et abierunt post pravitatem cordis sui et post Baalim
interl.|  baalim pluralis numeri baal singularis numeri idolum Sydoniorum
quos didicerunt a patribus suis
interl.|  nec parentum error sequendus est sed autoritas scripturarum et Dei docentis imperium
marg.|  CORDIS  SUI. Non in corde nostro sed in Domino confidendum est. Pravum est cor hominis de quo exeunt prave cogitationes.
Numérotation du verset Ier. 9,15 
idcirco hec dicit Dominus exercituum Deus Israel ecce ego cibabo eos populum istum absinthio et potum
interl.|  necessitatibus et angustiis
dabo eis aquam fellis
interl.|  magnitudinem malorum et sempiternum exilium aut legis ignorantiam pro Christo enim antichristum sunt suscepturi
marg.|  IDCIRCO  HEC  DICIT  DOMINUS etc. Potest de vicino tempore prophetari quo capti sunt a Chaldeis et proprie de hoc quod in omnibus gentibus sunt dispersi et toto orbe divisi.
Numérotation du verset Ier. 9,16 
et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et patres eorum et mittam post eos gladium donec consumantur
marg.|  GLADIUM. Vel materialem vel spiritalem quo dividuntur ne in malum consentiant sed in eo quod mali sunt dispereant.
Numérotation du verset Ier. 9,17 
hec dicit Dominus exercituum contemplamini et vocate lamentatrices et veniant et ad eas que sapientes sunt mittite et properent
interl.|  ut loquantur
marg.|  ET  VOCATE. Vocate lamentatricis propter futuram captivitatem et civitatis eversionem. Lamentatrices vocare iubet que voce flebili verberatis lacertis ad lacrimas invitant. Is enim mos usque hodie permanet in Iudea ut sparsis crinibus mulieres nudatis pectoribus voce modulata populum transfundant in lacrimas.
Numérotation du verset Ier. 9,18 
festinent et assumant super nos lamentum deducant oculi nostri
interl.|  vel vestri
lacrimas et palpebre nostre
interl.|  vel vestre
defluant aquis
marg.|  OCULI  NOSTRI. Propheta vel ipse Deus adiungit se compatientis affectu ut quod populus sustinet sustinere et sentire ipse dicatur.
Numérotation du verset Ier. 9,19 
quia vox lamentationis audita est de
interl.|  vel in
Sion quomodo vastati sumus
interl.|  vox est lamentantium in Syon
et confusi vehementer
interl.|  ipsi sibi respondent
quia dereliquimus
interl.|  nostro vitio
terram quoniam deiecta sunt tabernacula nostra
interl.|  que quasi pretereuntes quondam possederunt vel possidebant
marg.|  QUOMODO  VASTATI  SUMUS etc. Dicant hoc in persecutione credentium turbe que idcirco vastate sunt atque confuse quia dereliquarunt legem Domini et deserverunt tabernacula sua.
Numérotation du verset Ier. 9,20 
audite ergo mulieres
interl.|  viris negligentibus
verbum Domini et assumat auris vestra sermonem oris eius et docete filias vestras lamentum et unaqueque proximam suam planctum
marg.|  AUDITE  ERGO etc. Superius dixit vocate lamentatrices etc. Nunc quasi presentes alloquitur in suggillationem sacerdotum atque doctorum et virorum omnium ut illis a doctrina cessantibus mulieres audiant verbum Domini.
Numérotation du verset Ier. 9,21 
quia
interl.|  causa lacrimarum
ascendit mors
interl.|  peccatorum
per fenestras nostras
interl.|  sensus
ingressa est
interl.|  ad interitum anime
domos nostras
interl.|  mentes
disperdere
interl.|  ad disperdendum
parvulos
interl.|  sensu
de foris
interl.|  extra Ecclesiam
iuvenes
interl.|  leves qui ambulant spaciosam viam que ducit ad mortem
de plateis
interl.|  cum hec completa fuerint
marg.|  QUIA  ASCENDIT  MORS. Quod tanta erit fortitudo et velocitas hostium ut non expectent hostium sed per fenestras et tecta conscendant.
Numérotation du verset Ier. 9,22 
loquere hec dicit Dominus et cadet morticinum {t. 3 : Erfurt, f. 130vb ; facsim., p. 116b} [Rusch, f. 130vb ]
interl.|  cadavera mortuorum
hominis quasi stercus super faciem regionis et quasi fenum post tergum metentis et non est qui colligat
marg.|  LOQUERE  HEC  DICIT  DOMINUS etc. Verbum hebraicum quod tribus litteris scribitur deleth beth res. Vocales enim in medio non habet pro consequentia et legentis arbitrio si legatur dabar sermonem significat si deber mortem si daber loquere. Unde Septuaginta et Theodicio iunxere illud in fine capituli quod sic terminaverunt ut diceretur. Iuvenes de plateis morte. Aquila et Simachus transtulerunt loquere ut imperet Dominus prophete.
marg.|  QUASI  FENUM. Quod post tergum metentis quasi inutile negligitur. In quo ostenditur tantam in urbe et circa futuram cedem ut non sit qui sepeliat corruentem.
Numérotation du verset Ier. 9,23 
hec dicit Dominus non glorietur sapiens in sapientia sua
interl.|  omnis auferetur superbia sola et vera gloriatio est scire Deum et intelligere
et non glorietur fortis in fortitudine sua et non glorietur dives in divitiis suis 
Numérotation du verset Ier. 9,24 
sed in hoc glorietur qui gloriatur scire et nosse me quia ego sum Dominus qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra hec enim placent mihi ait Dominus
marg.|  QUI  FACIO  MISERICORDIAM etc. Etsi quedam videantur iniusta omnia tamen facit iuste omnia provide. Ubi sunt ergo qui dicunt hominem proprio regi arbitrio et sic datam liberi arbitrii potestatem ut Dei tollant misericordiam atque iustitiam ? Hoc apostolus ponit testimonium dicens : qui gloriatur in Domino glorietur.
Numérotation du verset Ier. 9,25 
ecce dies veniunt dicit Dominus et visitabo super omnem qui circumcisum habet preputium
marg.|  ECCE  DIES  VENIUNT etc. Multe gentium et maxime Iudee et Palestine confines usque hodie circunciduntur et precipue Egyptii et Ydumei Amonite Moabite et omnis regio Saracenorum qui habitant in solitudine et qui attonsi sunt in comam. Non igitur debet gloriari Iuda si ex lege #circuncisus est circuncisio enim non prodest nisi legem observes.
Numérotation du verset Ier. 9,26 
super Egyptum
interl.|  scilicet
et super Iudam
interl.|  circumcisum carne non corde
et super Edom et super filios Ammon et super Moab et super omnes qui attonsi sunt
interl.|  gentem significat non fortitudinem pugnatorum

Ammon Weber ] Amon Rusch
in comam habitantes in deserto quia omnes gentes
interl.|  alie gentes
habent preputium.
interl.|  carnis
Omnes autem domus Israel incircumcisi sunt corde.
interl.|  non carne quod ad mortem ducit

Omnes Rusch ] omnis Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ier. 9), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber34.xml&chapitre=34_9)