initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<35. Lamentationes Ieremiae sive Treni>

<35.1> Prothemata in librum Trenorum

marg.| Sunt cantica canticorum sunt et lamentationes lamentationum. Liber Salomonis Cantica canticorum... Treni Ieremie Lamentationes lamentationum. Sicut enim cantica precellunt in quibus sponsus aut sponsa dulcibus fruuntur amplexibus. Ita lamentationes in quibus sponsi a sponsa absentia multimodis fletibus deploratur. Unde dicitur : quomodo sedet sola civitas. In illis canticis inducuntur diverse persone ad nuptialia gaudia. In hiis lamentationibus diverse abducte planguntur. Cantica decent in patria lamentationes in huius vite miseria. Hinc David ait : te decet ymnus Deus in Syon et tibi reddetur votum in Ierusalem et alibi : beatus vir cuius est auxilium abs te ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrymarum in loco quem posuit.

a Paschasius Radbertus , Expositio in Lamentationes Hieremiae. Libri quinque, lib. : 1, linea : 32 [*] : « Et sicut proprie appellatur liber Salomonis Cantica canticorum ita et appellari queunt Threni Hieremiae Lamentationes Lamentationum ».

marg.|  Quadruplici plangit alphabeto quia et nos et mundus de quattuor elementis consistimus. Igne aqua aere et terra ut qui quattuor elementis consistimus quattuor plangamus alphabetis. Quod propheta non solum presentia sed preterita et futura deploret liber Paralipomenon manifestat ubi legitur quod universus Iuda et Hierusalem luxerunt Iosiam. {t. 3 : Erfurt, f. 164ra ; facsim., p. 183a} Sed Ieremias precipue sub quadrato celi cardine presentis seculi delicta quadrato alphabeto luget ut omnes ad lamenta invitet. Materialis enim hic numerus est quia et homo et mundus quattuor elementis est compactus. Quattuor sunt tempora quattuor climata etas quoque nostra quattuor constat partibus scilicet temporis diei mensis et anni. Hic quoque numerus materialis quasi quadratus et solidus omnia sibi ut subsistant #quadratus non solum terrena sed etiam celestia. Quattuor sunt evangeliste quattuor virtutes egregie unde cetere egrediuntur quibus quasi quattuor paradysi fluminibus omnia virtutum germina irrigantur. Quod ergo quattuor elementis subsistimus vel quod interius externusque delinquimus iustum est ut cum propheta quaternario numero defleamus et materiali numero nos intus exteriusque renovemus ut singulis morum corporumque corruptionibus singula opponantur elementa litterarum ut qui super flumina Babylonis captivi tenemur absoluti penitentia et gratia in nostra Syon vera libertate perfruamur.
marg.|  Paschasius RadbertusPASCHASIUS. Constat multa esse genera fletuum multas differentias lacrimarum. Aliter propria damna aliter plangimus aliena aliter ploramus desiderio celestis patrie aliter pro scelerum immanitate et terrore gehenne id est aliter pro dolore cordis aliter pro amore pie recordationis. Has diversitates fletuum divina scriptura in diversis locis explanat cum singulorum varios affectus et lamenta explicet unde David : fuerunt mihi lacrime mee panes die ac nocte etc. et alibi lavoravi in gemitu meo lavabo per singulas noctes lectum meum lacrimis meis stratum meum rigabo et Ieremias : caligavit oculus meus per amaritudine et cum hiis affectibus fideles moventur qui totum volumen illud Ezechielis in sensum mentis traiiciunt in quo erant scripte lamentationes et carmen et ve.
marg.|  Paschasius RadbertusPASCHASIUS. Tam terrene civitatis ruinam quam Ecclesie damna et animarum discrimina in lamentationibus exponere et pro oportunitate locorum ad tria tempora sensus decernimus dirigere. Treni sicut ait Hieronimus metrica lege compositi apud hebreos sunt unde apud latinos in singulis sententiarum principiis singule hebreorum littere prenotantur a quibus in propria lingua unusquisque versus incipitur. Nec tot littere vacant a misterio cum nec unus apex aut unum iotha de lege preteriri debeat. Unde singularum litterarum intelligentia singulis sententiis est aptanda. Aleph interpretatur doctrina. Vera autem doctrina est qua Deus cognoscitur et uniuscuiusque status vel defectus non ignoratur. Unde Isaias : glorificate Dominum in doctrinis unde bene Ieremias spiritu meroris plenus ait : quomodo sedet sola civitas plena populo etc. Non plangit menia civitatis sed tropice populum in captivitatem ductum unde Isaias : et relinquetur filia Syon sicut tugurium in cucumerario et sicut civitas que vastatur fit vehemens exclamatio prophete plena fletibus plena doloribus plena admiratione et stupore.
marg.|  Lamentatio est aut ex merore presentis vite aut ex desiderio eterne vite cordibus humanis dono Spiritus Sancti infusa compunctio. Legimus David lamentatum super Saul et Ionathan et super Absalon flevit Ezechias fletu magno flevit Petrus amare. Sed hee merito lamentationes lamentationum vocantur et sic genus retenditur ad speciem ut aliquando species ad genus extendatur. Sic terrene Hierusalem et populi excidium deploratur ut presentis Ecclesie damna defleantur. Sic generalitas novi populi et veteris qui a fide corruentes captivantur ut uniuscuiusque anime que fuit templum Spiritus Sancti ruina plangatur. Sic ad presentem captivitatem sub qua fit hec prophetia lamentationes intendunt ut que facta est sub Tyto et Vespasiano penitus non obmittant. Omnes denique presentis vite causas et ruinas cernens propheta et gemit et plangit et plorat ad singula ut discant singuli deflere propria cum defleat ipse communia et aliena delicta.
marg.|  GILIBERTUS. Lamentationes Ieremie membro patet orationis maxime distingui vel dissoluto colorari. Res enim breviter absoluta sine tocius sententie demonstratione dicitur que alio orationis membro excipitur sicut est hic : Plorans ploravit in nocte etc. Interdum vero more dissoluti coniunctiones de medio auferuntur partes separate offeruntur hoc modo. Quomodo sedet sola civitas et more rethorico aliquando duobus membris aliquando tribus aliquando pluribus constat oratio.
marg.|  GILIBERTUS. Rethoricorum colorum splendorem et sententiarum gravitatem et elocutionis ornationem me tacente diligens lector non tacebit. Locorum quorum rethoricorum multitudinem et dyalecticorum raritatem et argumentorum subtilitatem gratis inveniet. Preterea et rethorice conquestionis humilitatem et interdum indignationis asperitatem vel utriusque commixtionem nullo docente docebit. Rudibus tamen satisfaciendo et conquestionem et indignationem rethoricam propriis diffinitionibus ad medium deducere non gravabor. Et enim(ut ait Tullius) conquestio oratio auditorum misericordiam captans. Cuius primus locus est per quem quibus in bonis fuerimus et quibus in malis nunc simus ostendimus sicut hic : quomodo sedet sola civitas etc. Indignatio est oratio per quam conficitur aut in hominem odium aut in rem offensio. Cuius primus locus est ab autoritate cum dicitur : Quare cure ea res fuerit diis immortalibus etc. Sicut hic : candidio nazarei eius nive etc. In primo ergo alphabeto paucos conquestionis et indignationis locos assignando diligentiori et perspicatiori viam aperio lectori.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Lam. Prol.1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber35.xml&chapitre=35_Prol.1)