initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<36. *Baruch*>

<36.1 Principium in librum Baruch>

prol.| Ieremie 17° : Benedictus vir qui confidit in Domino et erit Dominus fiducia eius et erit tamquam lignum quod transplantatur super aquas quod ad humorem mittit radices suas et non timebit cum venerit estus. In hoc benedictus vir notatur Baruch auctor huius operis. Qui benedictus interpretatur ‘Super benedictione dextre’, non sinistre. Ieremie 45° : « Ve mihi misero quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo ; laboravi in gemitu meo et requiem non inveni ». Sequitur post  : « Quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus, et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quecumque perrexeris ». Vir dicitur a vigore vel virore virtutum. Magne enim constantie et audacie fuit cum volumen scripsit et sermones Domini ex ore Ieremie de universis malis que cogitabat Dominus facere filiis Israel populo Iudeorum et Ierusalem et legit cunctis audientibus et etiam, cum volumen illud"scidisset scalpello, scriba et proiecisset in ignem" ; iterum scripsit Baruch et10  additi sunt sermones multiplices11  quam ante ut Ieremie 36. Qua de causa et qua intentione scripserit notatur ibi : qui confidit in Domino. Scripsit enim ad consolationem captivorum qui erant in Babylonia ut confidentiam et spem haberent in Domino. Quo loco scripserit, notatur ibi : et erit quasi lignum etc. Fuit enim transplantatus in Babylone a terra sua12   ; que Babylon13  sita est super aquas ad litteram, vel super aquas14  luxurie, concupiscentie. Apocalysis 17° :"Veni et ostendam tibi statum15  meretricis magne que sedet super aquas multas, cum qua fornicati sunt reges terre eius et in fronte eius nomen scriptum Babylon mater fornicationum16  et abominationum terre". Finis autem notatur per hoc17  quod ad humorem mittit radices18   ; ad humorem, scilicet liberationis de captivitate Babylonis19  , vel humorem : Christum tractando de eius adventu20  infra tertio <capitulo> : « Post hec in terris visus est et conversatus est21   ». Vel humorem22  scilicet conversationem Iudeorum et gentilium factam per adventum Christi de qua Isaie 45 : « Rorate celi desuper et nubes pluant iustum ; aperiatur terra et germinet salvatorem23   ». Sic habes quis sit auctor24  operis, qua de causa vel intentione scripserit, quo loco et quo fine. Dicit ergo : liber iste etc.25  26 

a Ier. 17, 7-8a.
b Ier. 45, 3.
c Ier. 45, 5.
d Ier. 36, praesertim Ier. 36, 17.27.
e Ap. 17, 1-5.
f Bar. 3, 38.
g Is. 45, 8.
h Cf. Hugo de Sancto Caro, Postilla minor (Bar.), P59, f. 518 sqq. « Nota quod ista expositio non est glose vel glosa set potius est postilla super Abacuch (!) idest lectura moderni expositoris tum quia habet principium collationis hic in principio tum quia allegat et cotat ( !) apl’a (# ?) communiter quod non de more glossarum usquaque » (Val496, f. 236, manu saec. 15)

1 Ieremie P59 Val496 ] Legitur praem. Beau10 | 2 tamquam P59 Val496 ] quasi Beau10 Weber | 3 transplantatur] plantatur P59 | 4 Baruch... operis Val496 ] auctor huius operis id est Baruch P59 , auctor huius operis Beau10 *, auctor Baruch qui auctor est huius operis Beau10 ² | 5 Qui benedictus... benedictione] interpretatur benedictus benedictione intellige Beau10 | 6 mihi m.] inv. Beau10 | 7 post] postea Beau10 | 8 v. i. P59 ] inv. Beau10 | 9 scalpello P59 ] scapello Beau10 Val496 | 10 et] om. Beau10 | 11 multiplices] multo plures Beau10 P59 | 12 in Babylone a terra sua] a terra sua in Babylonem Beau10 | 13 Babylon] om. Beau10 | 14 aquas Beau10 ] aqua Val496 | 15 statum] om. Beau10 | 16 fornicationum] fornicationis Beau10 | 17 per hoc] om. Beau10 | 18 radices] etc. Beau10 | 19 Babylonis] Babylonica Beau10 | 20 eius ad.] inv. Beau10 | 21 et... est Beau10 ] etc. Val496 | 22 humorem] ad praem. Beau10 | 23 aperiatur... salvatorem et Beau10 ] etc. Val496 | 24 auctor Val496] actor Beau10 | 25 Dicit ergo... etc.] om. Beau10, Dicit ergo liber iste qui Baruc nomine prenotatur in hebreo canone non habetur P59 |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Bar. ), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber36.xml&chapitre=36_)