initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<36. *Baruch*>

Capitulum 2

Numérotation du verset Bar. 2,1 
Propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum quod locutus est ad nos et ad iudices nostros qui iudicaverunt in Hierusalem et ad reges nostros et ad principes nostros et ad omnem Isrel et Iuda

1 in Hierusalem Rusch ] in Israhel Clementina , Israhel Weber
Numérotation du verset Bar. 2,2 
ut adduceret Dominus super nos mala magna, que non sunt facta sub celo quemadmodum facta sunt in Hierusalem, secundum que scripta sunt in lege Moysi,

in Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Bar. 2,3 
et manducaret homo carnes filii sui et carnes filie sue.
Numérotation du verset Bar. 2,4 
Et dedit eos sub manu regum omnium qui sunt in circuitu nostro, in improperium et in desolationem in omnibus populis in quibus nos dispersit Dominus.

eos sub manu Rusch Clementina ] illos sub manus Weber | desolationem Rusch Clementina ] + et Weber | in quibus Rusch Clementina ] quo Weber |
Numérotation du verset Bar. 2,5 
Et facti sumus subtus, et non supra, quia peccavimus Domino Deo nostro, non obaudiendo voci ipsius.

voci Rusch Clementina ] vocem Weber
Numérotation du verset Bar. 2,6 
Domino Deo nostro iustitia, nobis autem et patribus nostris confusio faciei, sicut est dies hec.

est Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Bar. 2,7 
Quia locutus est Dominus super nos omnia mala hec que venerunt super nos

Quia Rusch Clementina ] Que Weber venerunt Rusch Clementina ] evenerunt Weber
Numérotation du verset Bar. 2,8 
et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri, ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis.
Numérotation du verset Bar. 2,9 
Et vigilavit Dominus in malis10  , et adduxit ea super nos quia iustus est Dominus in omnibus operibus suis que mandavit nobis,

10  malis] coniec. , cum Weber , mal’ Rusch
Numérotation du verset Bar. 2,10 
et non audivimus vocem ipsius ut iremus in preceptis Domini que dedit ante faciem nostram.
Numérotation du verset Bar. 2,11 
Et nunc, Domine Deus Israel, qui eduxisti populum tuum11  de terra Egypti in manu valida et in signis et in prodigiis et in virtute tua magna et in brachio excelso, et fecisti tibi nomen sicut est12  dies iste ;

11  populum tuum Rusch Clementina ] plebem tuam Weber 12  est Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Bar. 2,12 
peccavimus, impie gessimus, inique egimus13  , Domine Deus noster, in omnibus iustitiis tuis.

13  gessimus… egimus Rusch ] inv. Clementina , Weber
Numérotation du verset Bar. 2,13 
Avertatur ira tua a nobis, quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos.
Numérotation du verset Bar. 2,14 
Exaudi, Domine, preces nostras et orationes nostras, et educ nos propter te, et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt
Numérotation du verset Bar. 2,15 
ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster, et quia nomen tuum invocatum est super Israel, et super genus ipsius.
Numérotation du verset Bar. 2,16 
Respice, Domine, de domo sancta tua in nos, et inclina aurem tuam, et exaudi nos14  .

14  exaudi nos Rusch Clementina ] audi Weber
Numérotation du verset Bar. 2,17 
Aperi oculos tuos et vide quia non mortui qui sunt in inferno, quorum spiritus acceptus15  est a visceribus suis, dabunt honorem et iustificationem Domino,

15  spiritus acceptus Rusch Clementina ] spiritus acceptum Weber
Numérotation du verset Bar. 2,18 
sed anima que tristis est super magnitudinem mali16  , et incedit curva et infirmis17  , et oculi deficientes, et anima esuriens dat tibi gloriam et iustitiam Domino

16  magnitudinem mali Rusch ] magnitudine mali Clementina , magnitudine Weber 17  infirmis Rusch Weber ] infirma Clementina
Numérotation du verset Bar. 2,19 
patrum nostrorum nos fundimus preces et petimus18  misericordiam ante conspectum tuum, Domine Deus noster,

18  preces et petimus Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Bar. 2,20 
sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos, sicut locutus es in manu19  puerorum tuorum prophetarum, dicens :

19  manu Rusch Clementina ] manus Weber
Numérotation du verset Bar. 2,21 
Sic dicit Dominus : Inclinate humerum vestrum et cervicem vestram, et operam20  facite regi Babylonis, et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris.

20  operam Rusch Weber ] opera Clementina
Numérotation du verset Bar. 2,22 
Quod si21  non feceritis nec22  audieritis vocem Domini Dei vestri, operari regi Babylonie, defectionem vestram23  faciam de civitatibus Iuda, et a foris Hierusalem,

21  si Rusch Clementina ] + autem Weber | 22  non feceritis nec Rusch Clementina ] autem non Weber | 23  vestram Rusch Clementina ] vestra Weber |
Numérotation du verset Bar. 2,23 
et auferam a vobis vocem iocunditatis et vocem gaudii24  et vocem sponsi et vocem sponse, et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam.

24  gaudii Rusch Clementina ] gaudimonii Weber
Numérotation du verset Bar. 2,24 
Et non audierunt vocem tuam ut operarentur regi Babylonis25  , et statuisti verba tua, que locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum ut transferrentur26  ossa regum nostrorum et ossa patrum nostrorum de loco suo.

25  Babylonis Rusch Clementina ] Babylonie Weber 26  transferrentur Rusch Clementina ] proferrentur Weber
Numérotation du verset Bar. 2,25 
Et ecce sunt proiecta27  in calore solis et in gelu noctis, et mortui sunt in doloribus pessimis, in fame et in gladio et in emissione.

27  sunt proiecta Rusch Weber ] inv Clementina
Numérotation du verset Bar. 2,26 
Et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipso sicut hec dies, propter iniquitatem domus Israel et domus Iuda.
Numérotation du verset Bar. 2,27 
Et fecisti in nobis, Domine Deus noster, secundum omnem bonitatem28  tuam et secundum omnem miserationem tuam illam magnam

28  bonitatem Rusch Clementina ] benignitatem Weber
Numérotation du verset Bar. 2,28 
sicut locutus es in manu pueri tui Moysi, in die qua precepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israel,
Numérotation du verset Bar. 2,29 
dicens : Si non audieritis29  vocem meam, multitudo30  hec magna31  convertetur in minimam gentem quoniam eos dispergam32 

29  audieritis Rusch Clementina ] obaudieritis Weber | 30  multitudo Rusch Clementina ] ambitio Weber | 31  magna Rusch Clementina ] + multa Weber | 32  minimam gentem quoniam eos dispergam Rusch ] minimam inter gentes quo ego eos dispergam Clementina , minimo inter gentes quo ego dispergam illos Weber |
Numérotation du verset Bar. 2,30 
quia scio quod me non audiet populus. Populus est enim dura cervice. Et convertetur ad cor suum in terra captivitatis sue,
Numérotation du verset Bar. 2,31 
et scient quia33  ego sum Dominus Deus eorum. Et dabo eis cor et intelligent et aures et audient34  .

33  quia Rusch Clementina ] quoniam Weber 34  intelligent et aures et audient Rusch ] intelligent aures et audient Clementina , audient aures Weber
Numérotation du verset Bar. 2,32 
Et laudabunt me in terra captivitatis sue et memores erunt nominis mei.
Numérotation du verset Bar. 2,33 
Et avertent se a dorso suo duro, et a malignitatibus suis quia reminiscentur viam patrum suorum qui peccaverunt in me.
Numérotation du verset Bar. 2,34 
Et revocabo illos in terram quam iuravi patribus eorum35  Abraham36  , Isaac et Iacob, et dominabuntur eius37  . Et multiplicabo eos, et non minorabuntur.

35  eorum Rusch Clementina ] illorum Weber | 36  Abraham Rusch Clementina ] + et Weber | 37  eius Rusch , Weber ] eis Clementina |
Numérotation du verset Bar. 2,35 
Et statuam illis testamentum alterum sempiternum ut sim illis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. Et non movebo amplius populum meum filios Israel a terra quam dedi eis38  .

38  eis Rusch Clementina ] illis Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Bar. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber36.xml&chapitre=36_2)