initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<36. Baruch**>

Capitulum 5

Numérotation du verset Bar. 5,1 
Exue te, Hierusalem, stola luctus et vexationis tue, et indue te decore et honore que a Deo tibi est sempiterna gloria.

1 honore Rusch ] + eius Weber 2 sempiterna gloria Rusch cum Θ et Edmaior. ] sempiterne glorie Clementina , sempiterna glorie Weber
Numérotation du verset Bar. 5,2 
Circumdabit te Deus diploide iustitie et imponet mitram capiti tuo honoris eterni.

Circumdabit Rusch ] Circumdato Weber | Deus deploide Rusch Clementina ] deploide a Deo Weber | imponet Rusch , inponet Θ, Clementina , Edmaior. ] inpone Weber | tuo Rusch Weber ] om. Clementina |
Numérotation du verset Bar. 5,3 
Deus enim ostendet splendorem suum in te omni qui sub celo est.

omni qui Rusch Clementina ] omni quod Weber cum Edmaior. , quod Θ
Numérotation du verset Bar. 5,4 
Nominabitur enim tibi nomen tuum a Deo in sempiternum : pax iustitie et honor pietatis.
Numérotation du verset Bar. 5,5 
Exsurge Hierusalem et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide collectos filios tuos ab oriente sole usque ad occidentem, in verbo Sancti gaudentes Dei memoria.
Numérotation du verset Bar. 5,6 
Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis ; adducet autem illos Dominus ad te portatos in honorem sicut filios regni.

honorem Rusch Weber ] honore Clementina
Numérotation du verset Bar. 5,7 
Constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles replere in equalitatem terre ut ambulet Israel diligenter in honorem Dei.
Numérotation du verset Bar. 5,8 
Obumbraverunt autem silve et omne lignum suavitatis Israel ex10  mandato Dei.

autem Rusch ] + et Weber 10  ex Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Bar. 5,9 
Adducet enim Deus Israel cum iocunditate in lumine maiestatis sue cum misericordia et iustitia que est ex11  ipso.

11  ex Rusch Clementina ] ab Weber




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Bar. 5), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber36.xml&chapitre=36_5)