initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 11

Numérotation du verset Ez. 11,1 
{t. 3 : Erfurt, f. 1 ; facsim., p. 2} [Rusch, f. 1 ] Et elevavit me spiritus et introduxit me
interl.|  Christum qui nos ad Patrem ducit
ad portam
interl.|  ubi erat gloria
domus Domini
interl.|  ecclesie
orientalem que respicit solis ortum
interl.|  iusticie scilicet de quo : ecce vir oriens nomen eius
et ecce in introitu porte viginti quinque viri et vidi in medio eorum Hiezoniam filium Azur et Felthiam filium Banaie principes populi
marg.|  ET  ELEVAVIT  ME. Hieronymus HIERONIMUS. per me gloriam sequi non poteram avolantem ut scilicet non remanerem in templo ignorantie nube confuso sed stans in porta domus Domini orientalis que respicit solis ortum que sequuntur sacramenta cognoscerem.
marg.|  Hieronymus HIERONIMUS. Viginti quinque viri omnia referentes ad quinque sensus. Hic autem novmerus aut vix aut nunquam in bono reperitur quanvis in Levitico ad sacerdotale ministerium a viginti quinque annis eligantur. Hoc enim in hebreo non habetur sed in Septuaginta. Ibi enim tricenarius est qui et in exordia huius prophetie et in Domini etate quando baptisatus est a Iohanne. Dicimus tamen quinque prudentes virgines et quinque fatuas. Sed hic quinarius in medio positus est et pro qualitate utentium vel ad bonum vel ad malum referri potest.
marg.|  IECHONIAM  FILIUM  AZUR  ET  FELCHIAM  FLU  BANAIE. Dualem scilicet numerum qui dividit unitatem et in secunde diei numero secundum hebraicam veritatem non videtur a Domino unde in archam bina et bina introducuntur immunda. Dominus autem utrumque in unum coartans fecit utraque unum et solvit medium parientem inimicicias in carne sua condemnans unde : ego et Pater unum sumus ut scilicet a iudaica dualitate in unum revocaret fidei christiane pontificatu quorum Iudeorum perdito Dominus patitur non sub uno principe sed sub duobus Anna et Caypha ut religionis eorum scissum monstaret errorem.

Felthiam] scrips. , Felchiam Rusch , Pheltiam Weber
Numérotation du verset Ez. 11,2 
dixitque ad me fili hominis hii viri qui cogitant iniquitatem et tractant consilium pessimum
interl.|  pro scelerum conscientia desperantes et penitere nolentes
in urbe ista
interl.|  parati ad interitum
Numérotation du verset Ez. 11,3 
dicentes nonne dudum edificate sunt domus hec est lebes nos autem carnes
interl.|  a Babilonio consumendi ardore cuius iacula ignita
marg.|  NONNE  DUDUM. Quasi licet nuper post primam captivitatem edificate sint domus que ante corruerant scimus tamen hanc civivitatem esse instar lebetis et nos quasi carnes in ea consumendos et cremandos.
Numérotation du verset Ez. 11,4 
idcirco vaticinare de eis vaticinare fili hominis
interl.|  illis hoc dicentibus
Numérotation du verset Ez. 11,5 
et irruit in me spiritus Domini et dixit
interl.|  secundo
ad me loquere hec dicit Dominus
interl.|  quia
sic locuti estis domus Israel
interl.|  quasi non vos estis carnes perdite civitatis sed hi quos scandalisastis
et cogitationes cordis vestri ego novi
interl.|  probans corda et renes
Numérotation du verset Ez. 11,6 
plurimos occidistis in urbe hac et implestis vias eius interfectis
marg.|  PLURIMOS  OCCIDISTIS. Hieronymus HIERONIMUS. Quasi ego interpretabor quomodo sit civitas lebes et vos carnes non iuxta sensum quem dixistis sed quem non timetis. Implebitur quidem civitas carnibus quasi lebes non tamen vestris sed eorum quos interfecistis.
Numérotation du verset Ez. 11,7 
propterea hec dicit Dominus Deus interfecti vestri quos posuistis
interl.|  scandalizando
in medio eius hii sunt carnes et hec est lebes et
interl.|  vel ut
educam vos de medio eius
interl.|  qui putatis vos in hac urbe morituros
Numérotation du verset Ez. 11,8 
gladium
interl.|  #hostium
metuistis et gladium
interl.|  hostium
inducam super vos ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 11,9 
et eiiciam vos de medio eius
interl.|  urbis
daboque vos in manu hostium et faciam in vobis iudicia
interl.|  quasi non immerito
Numérotation du verset Ez. 11,10 
gladio cadetis
interl.|  quanvis extra urbem
in finibus Israel
interl.|  in terminis provintie vestre
iudicabo vos et scietis
interl.|  sola vexatio intellectum dabit auditui
quia ego
interl.|  non alius
Dominus
Numérotation du verset Ez. 11,11 
hec
interl.|  civitas sicut putatis
non erit vobis in lebetem et vos non eritis in medio eius in carnes in finibus Israel
interl.|  quia scilicet non inter gente sed inter christianos
iudicabo vos
Numérotation du verset Ez. 11,12 
et scietis quia ego Dominus qui
interl.|  ideo vobis hec
in preceptis meis non ambulastis
interl.|  proficiendo
et iudicia mea non fecistis sed
interl.|  econtra
iuxta iudicia gentium que in circuitu vestro
interl.|  ut eis essetis in exemplum
sunt estis operati
marg.|  ET  SCIETIS. Secundum illud cum occideret eos querebant eum ut scilicet quam per beneficia non senserunt per tormenta cognoscant.
Numérotation du verset Ez. 11,13 
et factum est cum prophetarem Pheltias
interl.|  ruina declinans
filius Banaie mortuus est et cecidi in faciem meam
interl.|  compatientis affectu
clamans voce magna
interl.|  fidei ardore
et dixi heu heu heu
interl.|  tercio
Domine Deus consummationem tu facis reliquiarum Israel
interl.|  quasi te indignante etiam reliquie que videbantur superesse peribunt
marg.|  ET  FACTUM  EST. Hieronymus HIERONIMUS. Mortuo pharaone ingemuerunt filii Israel et clamaverunt ad Dominum. Eo enim vivente non poterant. Ysaias quoque mortuo Ozia rege leproso vidit Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum et seraphim stantia circa eum. Intelligensque immunda se habere labia meretur de altari carbonem ad labia sua purganda. Hic autem prophetante fortitudine Dei princeps qui a Domini declinaverat servitute cadit ut elevetur a Christo. Dominus enim est resurrectio diabolus ruina est unde : ecce hic positus est in ruinam eorum scilicet qui pessime stabant et resurrectionem eorum scilicet qui ceciderant.
marg.|  FELCHIAS. Alter principum servatur incolumis Iechonias scilicet qui interpretatur aures eius sonant anime scilicet filius Azur quod interpretatur fultum sive adiutorium.
marg.|  BANAIE. structoris vel cementarii qui cadendo a Domino declinavit filius pessime edificationis merito cadit prophetante eo quem Dominus confortavit qui ante obediebat Deo et illius fulciebatur auxilio iure permanet in imperio.
Numérotation du verset Ez. 11,14 
et factum est verbum Domini ad me dicens
interl.|  sic conquetentem
marg.|  ET  FACTUM  EST. Ex his discimus non esse insultandum eis qui Dei iudicio penis traditi sunt nec a peccato conversis aut penitentibus et de ecclesia egressis dicendum longe recedite a Domino.
Numérotation du verset Ez. 11,15 
fili hominis
interl.|  quasi #o non sunt ille reliquie que sunt in Hierusalem sicut putas sed qui in Babylone captivi
fratres tui
interl.|  de stirpe tua
fratres tui viri propinqui tui et omnis domus Israel universi
interl.|  sunt
quibus dixerunt
interl.|  improperando
habitatores Hierusalem longe recedite a Domino
interl.|  ac si dicat longe recessistis a Domino quia captivi et cum Iechonia vos tradidistis
nobis data est terra in possessionem
Numérotation du verset Ez. 11,16 
propterea hec dicit Dominus Deus
interl.|  dic eis
quia longe
interl.|  a terra Israel
interl.|  parumper scilicet ab ecclesia
feci eos
interl.|  esse
in gentibus et quia dispersi eos in terris
interl.|  alienis
ero
interl.|  igitur
interl.|  ut memores peccatorum suorum qui per vicia recesserant per penitentiam redeant
eis in sanctificationem modicam
interl.|  quia obedierunt mihi
in terris ad quas venerunt
marg.|  IN  SANCTIFICATIONEM  MODICAM. Quia quidam eorum ydolatrie subiici noluerunt sed mandatorum Dei memores fuerunt ut Daniel et tres pueri et similes eorum.
Numérotation du verset Ez. 11,17 
propterea loquere
interl.|  concaptivis scilicet qui sunt in Babilone propinquis Ezechielis prophete
hec dicit Dominus Deus congregabo vos de populis et adunabo de terris in quibus dispersi estis daboque vobis humum Israel
marg.|  CONGREGABO  VOS  DE  POPULIS. Hieronymus HIERONIMUS. Hec sub Zorobabel et Iesu filio Iosedech et Hedra et Neemia tribui Iude et his qui cum eis reversi sunt plerique accidisse autumant habitatores quorum Hierusalem qui sub Sedechia rege Iuda capti sunt vel qui fugerunt cum Hieremia in Egyptum in omnes terras esse dispersos et non reversos in urbem Hierusalem. Plena autem conversio eorum qui captivi erant et reliquiarum Israel intelligitur in Christo quando reliquie salve facte sunt et crediderunt una die tria milia. Sed et quotidie superbi habitatores urbis Hierusalem quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat Dei merentur offensam. Qui autem pro lapideo cor molle accipiunt per penitentiam revertuntur ad ecclesiam et in preceptis Domini ambulant et iudicia eius custodiunt.
Numérotation du verset Ez. 11,18 
et ingredientur illuc et
interl.|  ingressi
auferent omnes offensiones cunctasque abominationes eius
interl.|  ydola pro quibus Deum offendistis
de illa
interl.|  humo
Numérotation du verset Ez. 11,19 
et dabo eis cor unum
interl.|  timoris et servitutis Dei ut non diversis ydolis serviatis
et spiritum novum
interl.|  cui simile : cor mudum crea in me Deus
tribuam in visceribus eorum et auferam cor lapideum
interl.|  durum secundum illud : dura cervice et incircuncisi corde et: induratum est cor pharaonis
de carne eorum et dabo eis cor carneum
interl.|  molle in quo mandata Dei scribantur in #tabulis cordis carnalibus
Numérotation du verset Ez. 11,20 
ut in preceptis meis ambulent
interl.|  conversi
et iudicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum et ego sim eis in Deum
interl.|  qui modo adversus
Numérotation du verset Ez. 11,21 
interl.|  sed
quorum cor post offendicula
interl.|  peccata quibus Deus offenditur
et abominationes suas
interl.|  ydola
ambulat horum viam
interl.|  vitam
in capite suo ponam dicit Dominus Deus
interl.|  cuius dicere facere est
Numérotation du verset Ez. 11,22 
et elevaverunt cherubin alas suas et rote cum eis et gloria Dei Israel erat super ea
Numérotation du verset Ez. 11,23 
et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque super montem qui est ad orientem urbis
interl.|  mirum in modum usque hodie gloria Domini que templum deseruit stat super montem Oliveti et in signo crucis rutilans spectat templum in cineres dissolutum
marg.|  ET  ASCENDIT  GLORIA. Paulatim Gloria Domini recedit ab Hierusalem primum templum deserens stat in atrio vel in limine domus post in introitr porte orientalis novissime sublatis pennis rotisque sequentibus stat super montem qui est ad orientem urbis montem scilicet Oliveti unde Dominus ad Patrem ascendit.
marg.|  ET  ASCENDIT  GLORIA unde : Surgite eamus hinc. Et : relinquetur vobis domus vestra deserta. Iosephusque vocem angelorum dicit in templo auditam. Abeamus ex his sedibus.
marg.|  MONTEM. Oliveti scilicet in signum resectionis et luminis ut inde perituram arsuramque cerneret Hierusalem.
Numérotation du verset Ez. 11,24 
et spiritus levavit me adduxitque in Chaldeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei et sublata est
interl.|  significat se non corpore sed spiritu de Babylone in Hierusalem fuisse translatum
a me visio
interl.|  que me in spiritu duxerat in Hierusalem et omnia monstraverat
quam videram
marg.|  AD  TRANSMIGRATIONEM Hieronymus HIERONIMUS. ad eos scilicet de quibus supra : et senes Iuda sedebant iuxta me etc. quibus propheta presens corpore visiones cernebat que omnia fiebant ut consolationem reciperent capivi quos scilicet in Hierusalem redirent et in preceptis Dei ambularent.
Numérotation du verset Ez. 11,25 
et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini
interl.|  res scilicet
que ostenderat mihi




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 11), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_11)