initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 14

Numérotation du verset Ez. 14,1 
et venerunt ad me viri seniorum Israel et sederunt coram me
Numérotation du verset Ez. 14,2 
et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 14,3 
fili hominis viri isti posuerunt immunditias suas in cordibus suis et scandalum iniquitatis sue statuerunt contra faciem suam numquid interrogatus respondebo eis
Numérotation du verset Ez. 14,4 
propter hoc loquere eis et dices ad eos hec dicit Dominus Deus homo homo de domo Israel qui posuerit immunditias suas in corde suo et scandalum iniquitatis sue statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam interrogans per eum me ego Dominus respondebo ei in multitudine immunditiarum suarum
Numérotation du verset Ez. 14,5 
ut capiatur domus Israel in corde suo quo recesserunt a me in cunctis idolis suis
Numérotation du verset Ez. 14,6 
propterea dic ad domum Israel hec dicit Dominus Deus convertimini et recedite ab idolis vestris et ab universis contaminationibus vestris avertite facies vestras
Numérotation du verset Ez. 14,7 
quia homo homo de domo Israel et de proselytis quicumque advena fuerit in Israel si alienatus fuerit a me et posuerit idola sua in corde suo et scandalum iniquitatis sue statuerit contra faciem suam et venerit ad prophetam ut interroget per eum me ego Dominus respondebo ei per me
Numérotation du verset Ez. 14,8 
et ponam faciem meam super hominem illum et faciam eum in exemplum et in proverbium et disperdam eum de medio populi mei et scietis quia ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 14,9 
et propheta cum erraverit et locutus fuerit verbum ego Dominus decepi prophetam illum et extendam manum meam super eum et delebo eum de medio populi mei Israel
Numérotation du verset Ez. 14,10 
et portabunt iniquitatem suam iuxta iniquitatem interrogantis sic iniquitas prophete erit
Numérotation du verset Ez. 14,11 
ut non erret ultra domus Israel a me neque polluatur in universis prevaricationibus suis sed sit mihi in populum et ego sim eis in Deum ait Dominus exercituum
Numérotation du verset Ez. 14,12 
et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 14,13 
fili hominis terra cum peccaverit mihi ut prevaricetur prevaricans extendam manum meam super eam et conteram virgam panis eius et immittam in eam famem et interficiam de ea hominem et iumentum
Numérotation du verset Ez. 14,14 
et si fuerint tres viri isti in medio eius Noe Daniel et Iob ipsi iustitia sua liberabunt animas suas ait Dominus exercituum
Numérotation du verset Ez. 14,15 
quod si et bestias pessimas induxero super terram ut vastem eam et fuerit invia eo quod non sit pertransiens propter bestias
Numérotation du verset Ez. 14,16 
tres viri isti qui fuerint in ea vivo ego dicit Dominus Deus quia nec filios nec filias liberabunt sed ipsi soli liberabuntur terra autem desolabitur
Numérotation du verset Ez. 14,17 
vel si gladium induxero super terram illam et dixero gladio transi per terram et interfecero de ea hominem et iumentum
Numérotation du verset Ez. 14,18 
et tres viri isti fuerint in medio eius vivo ego dicit Dominus Deus non liberabunt filios neque filias sed ipsi soli liberabuntur
Numérotation du verset Ez. 14,19 
si autem et pestilentiam immisero super terram illam et effudero indignationem meam super eam in sanguine ut auferam ex ea hominem et iumentum
Numérotation du verset Ez. 14,20 
et Noe et Daniel et Iob fuerint in medio eius vivo ego dicit Dominus Deus quia filium et filiam non liberabunt sed ipsi iustitia sua liberabunt animas suas
Numérotation du verset Ez. 14,21 
quoniam hec dicit Dominus Deus quod si et quattuor iudicia mea pessima gladium et famem et bestias malas et pestilentiam misero in Hierusalem ut interficiam de ea hominem et pecus
Numérotation du verset Ez. 14,22 
tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias ecce ipsi egredientur ad vos et videbitis viam eorum et adinventiones eorum et consolabimini super malo quod induxi in Hierusalem in omnibus que importavi super eam
Numérotation du verset Ez. 14,23 
et consolabuntur vos cum videritis viam eorum et adinventiones eorum et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia que feci in ea ait Dominus Deus




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 14), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_14)