initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 17

Numérotation du verset Ez. 17,1 
{t. 3 : Erfurt, f. 1# ; facsim., p. 2#} [Rusch, f. 1# ] Et factum est verbum Domini ad me dicens :
Numérotation du verset Ez. 17,2 
fili hominis propone enigma
interl.| interl.| Obscurum significat esse quod dicitur. Parabola enim aliud verbis prefert aliud sensibus tenet.||
Numérotation du verset Ez. 17,3 
et narra parabolam ad domum Israel et dices : hec dicit Dominus Deus aquila grandis magnarum alarum {t. 3 : Erfurt, f. 199va ; facsim., p. 254a} [Rusch, f. 199va ] longo membrorum ductu
interl.| interl.| multis imperatis nationibus et innumerabili vallatus exercitu||
plena plumis
interl.| interl.| Septuaginta : unguium ||
et varietate
interl.| interl.| diversarum gentium||
venit ad Libanum
interl.| interl.| templum||
et tulit medullam cedri.
interl.| interl.| Iechoniam scilicet regem Iuda cum matre sua et principibus populi cunctisque operibus Hierusalem et vasis templi||
marg.| marg.| AQUILA  GRANDIS  MAGNARUM  ALARUM. Hieronymus HIERONIMUS. Secundum anagogen quanvis violenta videatur interpretatio sicut cetera animantia et ad bonam et ad malam partem referuntur ita et aquila de leone et in bonam partem dicitur : catulus leonis Iuda. in contrariam : adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit ; de aquila in bonam partem quod iustus dives effectus faciat sibi pennas ut aquila ut possit reverti in domum predecessoris sui et in Ysaia : qui sperant in Domino assument pennas ut aquile. Recte autem qui dixerat : fortitudinem faciam et sapientia intelligentie auferam terminos gentium et vires eorum depredabor etc. Nunc sub persona aquile de Libano qui interpretatur candor et refertur ad thimiama non vult parva et humilia virgulta perstringere sed summitates cedrorum et de principibus ac stirpe regia. Unde Abacuc : esce eius electe. Ponit autem testamentum cum his quos ceperit ut regi Babylonio colla submittant et illud impleant apostoli quos tradidi sathane ut discant non blasphemare et alibi : quos tradidi sathane in interitum carnis ut spiritus salvus fit. Non debemus ergo si ob aliquid peccatum de congregatione fratrum et de domo Dei eiicimur reluctari sed equo animolatam in nos sententiam ferre et cum Domini propheta dicere : iram Domini sustinebo quoniam peccavi ei donec iustificet causam meam etc. Frequenter evenit ut alteri subditi ad alterum transeamus qui nobis suum promittit auxilium nec sinit in pristina sentientia permanere. Sed hoc omni ratione vitandum ne siccentur palmites nostri et arescant germina et contra pactum facere credamur.||
marg.| marg.| AQUILA. Due aquile in hoc propheta ponuntur ; de prima nunc dicitur de altera in sequentibus.||
marg.| marg.| VENIT AD  LIBANUM. Hieronymus HIERONIMUS. unde Zacharias : aperi libane portas tuas etc. Crebro enim templum quod erat inclitum et sublime in scripturis sanctis libanus dicitur.||
Numérotation du verset Ez. 17,4 
Summitatem frondium eius avulsit et transportavit eam in terram Chanaan
interl.| interl.| in Babylonem scilicet que est in terra Chanaam||

avulsit] avellit Weber
in urbem negotiatorum
interl.| interl.| Septuaginta : murata||
posuit illam.
marg.| marg.| CHANAAM id est in Babylonem ubi Iechonias consenvit de cuius postea genere sicut Matheus testatur Dominus natus est per Salathiel et Zorobabel.||
Numérotation du verset Ez. 17,5 
Et tulit de semine terre et posuit illud in terra pro semine
interl.| interl.| Nathaniam patruum Iechonie quem verso nomine vocavit Sedechiam et regem in Hierusalem prefecit||

semine] semente Weber
ut firmaret radicem
interl.| interl.| imperii||
super aquas multas.
interl.| interl.| populos||
In superficie
interl.| interl.| quia non alta radice imperii firmavit||
posuit illud.
interl.| interl.| patruum eius ||
Numérotation du verset Ez. 17,6 
cumque germinasset crevit in vineam latiorem humili statura
interl.| interl.| quia sub alio||
respicientibus ramis eius
interl.| interl.| ut preesset populis Iudeorum sed respiceret ab Babylonie imperium||
ad eam
interl.| interl.| subaudi aquilam||
et radices eius sub illa erunt facta est ergo vinea
interl.| interl.| a Nathania qui et Sedechias||
et fructificavit in palmites et emisit propagines
Numérotation du verset Ez. 17,7 
et facta est aquila altera
interl.| interl.| pharao rex Egypti||
grandis magnis alis multisque plumis
interl.| interl.| Septuaginta: unguibus propter rapacitatem scilicet gentium plurium vastationem||
et ecce vinea ista
interl.| interl.| Sedechias rex in Hierusalem a Nabuchodonosor constitutus||
quasi mittens radices suas
interl.| interl.| legatos scilicet||
ad eam
interl.| interl.| aquilam regem scilicet Egypti contra Nabuchodonosor postulando auxilium||
palmites suos extendit ad illam ut irrigaret eam de areolis germinis sui
Numérotation du verset Ez. 17,8 
in terra bona super aquas multas plantata est
interl.| interl.| a Nabuchodonosor||
ut faciat frondes et portet fructum et sit in vineam grandem
Numérotation du verset Ez. 17,9 
interl.| interl.| ergo||
dic hec
interl.| interl.| ei o propheta||
dicit Dominus Deus ergone prosperabitur
interl.| interl.| vinea talis vinea infidelis||
nonne radices eius evellet
interl.| interl.| prima aquila||
et fructum eius distringet et siccabit omnes palmites germinis eius et arescet et non in brachio grandi neque in populo multo ut evelleret eam radicitus
marg.| marg.| ET NON IN  BRACHIO  GRANDI. Hieronymus HIERONIMUS. Fugiens enim Sedechias regis Egypti auxilio destitutus a ducibus Nabuchodonodor in campis hierichontinis comprehensus est et socii eius huc illucque dispersi sicut Liber Regum et Paralipomenon et Hieremias attestantur.||
Numérotation du verset Ez. 17,10 
ecce plantata est
interl.| interl.| a Nabuchodonosor vel confidens in auxilio pharaonis||
ergone prosperabitur nonne cum tetigerit eam ventus urens siccabitur et in areis germinis sui arescet
Numérotation du verset Ez. 17,11 
et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 17,12 
dic ad domum exasperantem nescitis quid ista significent
interl.| interl.| hec parabola premissa||
dic ecce venit
interl.| interl.| vel veniet||
rex Babylonis
interl.| interl.| aquila prima||
Hierusalem et assumet regem
interl.| interl.| Iechoniam scilicet||
et principes eius et adducet eos ad semetipsum in Babylonem
Numérotation du verset Ez. 17,13 
et tollet de semine
interl.| interl.| Sedechiam||
regni ferietque cum eo fedus
interl.| interl.| pacis||
et accipiet ab eo iusiurandum
interl.| interl.| tenendi fedus||
sed et fortes terre tollet
interl.| interl.| in Babylonem||
Numérotation du verset Ez. 17,14 
ut sit regnum
interl.| interl.| Iudeorum||
humile et non elevetur
interl.| interl.| contra Nabuchodonosor||
sed custodiat pactum eius et servet illud
Numérotation du verset Ez. 17,15 
qui
interl.| interl.| Sedechias||
recedens ab eo
interl.| interl.| Nabuchodonosor||
misit nuntios ad Egyptum
interl.| interl.| postulans auxilium||
ut daret sibi equos et populum multum
interl.| interl.| contra Nabuchodonosor||
interl.| interl.| sed||
numquid prosperabitur vel consequetur salutem qui fecit hec
interl.| interl.| solvit fedus||
et
interl.| interl.| id est||
qui dissolvit pactum numquid effugiet
interl.| interl.| penam ||
marg.| marg.| NUNQUID  EFFUGIET. Hieronymus HIERONIMUS. Ex hoc discimus etiam inter hostes fidem sibi servandam et non considerandum cui sed per quem iuraveris. Multo enim fidelior inventus est ille qui propter nomen Dei tibi credidit et deceptus est quam tu qui per occasionem divine maiestatis hosti tuo imo iam amico insidias molitus es.||
Numérotation du verset Ez. 17,16 
vivo ego dicit Dominus Deus quoniam in loco regis
interl.| interl.| in Babylone||
qui
interl.| interl.| Nabuchodonosor||
constituit eum regem
interl.| interl.| in Iudea||
cuius fecit irritum iuramentum et solvit pactum quod habebat cum eo in medio Babylonis morietur
marg.| marg.| QUONIAM IN  LOCO  REGIS. Captus enim Sedechias ductus est in Reblatha. Ibique prius interfectis filiis cecatus et quasi fera cavea clausus in Babyloniam translatus unde cum scriptura videatur contraria in utroque tamen verissima. Dictum est enim ad Sedechiam et intrabis Babylonem et non videbis eam. Intravit enim quia ductus est et non vidit quia cecatus est.||
Numérotation du verset Ez. 17,17 
et non in exercitu grandi neque in populo multo faciet contra eum
interl.| interl.| Nabuchodonosor vel Sedechiam||
pharao prelium in iactu aggeris et in extructione vallorum ut interficiat animas multas
marg.| marg.| ET NON IN  EXERCITU  GRANDI. Hieronymus HIERONIMUS. Dupliciter intelligitur. Aut enim rex Egyptus contra Nabuchodonosor veniens non poterit preliari et in parvo exercitu tante resistere multitudini. Aut ipse Sedechias expugnabitur a pharaone a quo speravit auxilium non quod eum expugnarit sed quia eum expugnandi causa fuerit quia in eo Sedechias speravit.||
Numérotation du verset Ez. 17,18 
spreverat enim iuramentum ut solveret fedus et ecce dedit manum suam
interl.| interl.| regi Egypti se tradens in Deum sacrilegium committens||
et cum omnia hec fecerit non effugiet
Numérotation du verset Ez. 17,19 
propterea hec dicit Dominus Deus vivo ego quoniam iuramentum quod sprevit et fedus quod prevaricatus est ponam in caput eius
marg.| marg.| IURAMENTUM  QUOD  SPREVIT. Secularis sententia est. Dolus an virtus quis in hoste requirat. Sedechias tamen peius fecit qui non hostem sed amicum cui federe Domini fuerat copulatus decepit.||
Numérotation du verset Ez. 17,20 
et expandam super eum rete meum et comprehendetur sagena mea et adducam eum in Babylonem
interl.| interl.| quidquid contra Sedechiam fecit Nabuchodonosor non suis viribus fecit sed Dei ira super cuius nomine fuerat peieratum||
et iudicabo illum ibi in prevaricatione qua despexit me
marg.| marg.| QUA  DESPEXIT. Qui enim iuramentum despicit illum despicit per quem iuravit et ei facit iniuriam cuius nomini adversarius credidit.||
Numérotation du verset Ez. 17,21 
et omnes profugi eius cum universo agmine gladio cadent residui autem in omnem ventum dispergentur et scietis quia ego Dominus locutus sum
Numérotation du verset Ez. 17,22 
hec dicit Dominus Deus et sumam ego de medulla cedri sublimis
interl.| interl.| Christum scilicet qui dicit : ego autem constitutus sum rex ab eo||
et ponam de vertice
interl.| interl.| vel germine||
ramorum eius tenerum distringam
interl.| interl.| defecerat princeps de Iuda et venit cui repositum est qui est expectatio gentium||
et plantabo super montem excelsum et eminentem
marg.| marg.| ET SUMAM  EGO DE  MEDULLA  CEDRI. Hieronymus HIERONIMUS. Verus Nabuchodonosor sumit de medulla cedri sublimis et de vertice ramorum eius ut sit regnum humile et non elevetur. Sed Deus Pater qui loquitur ad Ezechiel de stirpe regia et de genere David plantat super montem excelsum.||
Numérotation du verset Ez. 17,23 
in monte sublimi Israel plantabo illud et erumpet in germen et faciet fructum
interl.| interl.| unde suscitabo David germen iustum||
et erit in cedrum magnam
interl.| interl.| mons iste implevit faciem terre||
et habitabunt sub eo omnes volucres
interl.| interl.| celi||
interl.| interl.| sancti||
interl.| interl.| de qua dicit Abacuc: cornua in manibus eius ibi abscondita est fortitudo eius qui congregare desiderat quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas.||
universum volatile sub umbra frondium eius nidificabit
Numérotation du verset Ez. 17,24 
et scient
interl.| interl.| tropice||
omnia ligna
interl.| interl.| fideles||
regionis quia ego Dominus humiliavi lignum
interl.| interl.| Iudeos||
sublime
interl.| interl.| quondam||
et exaltavi lignum
interl.| interl.| gentes||
humile et siccavi lignum viride
interl.| interl.| id est Iudeos florentes et germinantes in lege et prophetis||
et frondere feci lignum aridum
interl.| interl.| populum nationum ut quod semper locutus est opere compleret||
ego Dominus locutus sum et feci.
marg.| marg.| HUMILIAVI  LIGNUM.  HIERONIMUS . Unde Symeon : ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum. Granum quoque synapis minimum omnibus seminibus postquam creverit in altum avium habitaculum est.||
marg.| marg.| Quidam aliter interpretantes lignum sublime humiliatum et humile exaltatum ad passionem referunt salvatoris qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se equalem Deo sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens et post resurrectionem ipsum lignum sublimatum est quod prius virens morte siccatum est et postea reviviscens pristinum recepit vigorem. Alii referunt ad Israel quod in primo adventu humiliatus et arefactus secundo in statum pristinum restituatur unde Paulus : cum intraverit plenitudo gentium tunc omnis Israel salvus fiet.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 17), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_17)