initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 20

Numérotation du verset Ez. 20,1 
interl.|  post undecim menses et quinque dies superioris visionis
in anno septimo in quinto mense in decima mensis venerunt viri de senioribus Israel ut interrogarent Dominum et sederunt coram me
Numérotation du verset Ez. 20,2 
et
interl.|  post
factus est sermo Domini ad me dicens
interl.|  antequam dicant novit quid querant
Numérotation du verset Ez. 20,3 
fili hominis loquere senioribus Israel et dices ad eos hec dicit Dominus Deus num ad interrogandum me vos venistis vivo ego quia non respondebo vobis ait Dominus Deus
marg.|  NUNQUID  AD  INTERROGANDUM. Hanc fuisse consuetudinem populi Israel ut quidquid dubitarent a Domino per prophetas querent multa exempla testantur. Saul querens asinas pergit ad Samuel. Egrotante filio Ieroboam mittitur uxor eis in Sylo ad Achiam prophetam. David quoque propheta alium prophetam Nathan interrogat utrum debeat Domino domum constituere. In novo quoque testamento Agabus que Paulo eventura sunt pronunciat. Scriptum est in Deuteronomo : gentes quas Dominus perditurus est in conspectu tuo somnia et divinationes audiunt tibi autem non sic dedit Dominus.
marg.|  VIVO  EGO. Congrua interrogantibus datur responsio. Sancto dicitur : Adhuc loquente te dicam adsum peccatoribus quales sunt seniores Israel increpatio pro peccatis et additur iusiurandum ut sit firmior sententia negantur.
Numérotation du verset Ez. 20,4 
si iudicas eos si iudicas fili hominis
interl.|  quasi : ad interrogandum venerunt super his que ambigunt sed tu fili hominis iudica eos
abominationes patrum eorum ostende eis
marg.|  SI  IUDICAS  EOS. Non est prophete responsio sed sententia iudicantis pro iniquitatibus quia patrum iniquitates sunt secuti.
marg.|  ABOMINATIONES. Non quod peccata patrum redundent in filios sed ostenduntur patribus similia fecisse et hereditario malo longum funem peccatorum traxisse ut quorum imitantur peccata pertimescant supplicia.
Numérotation du verset Ez. 20,5 
et dices ad eos hec dicit Dominus Deus in die qua elegi Israel et levavi manum meam pro stirpe domus Iacob et apparui
interl.|  cognitus
eis in terra Egypti et levavi
interl.|  contra Egyptios
manum meam
interl.|  quasi percussurus
pro eis dicens ego Dominus Deus vester
marg.|  IN  DIE  QUA  ELEGI. Israel cum esset in Egypto intantum DeuM ignorabat ut Moyses missus ad eos diceret : si interrogaverint quis misit te quid dicam eis ? Et ait Dominus : qui est misit me. Ibi ergo notus est eis quomodo levavit manum suam pro eis contra Egyptios.
Numérotation du verset Ez. 20,6 
in die illa levavi manum meam pro eis ut educerem eos de terra Egypti in terram quam provideram eis fluentem lacte et melle
interl.|  nondum enim erant perfecti sed nutriendi lacte infantie
que est egregia inter omnes terras
marg.|  IN  TERRAM  QUAM. Hieronymus HIERONIMUS. Secundum litteram Iudeam inditam esse et omnibus terris fertiliorem dubitare non potest qui a rinocorula usque ad thaurum montem et fluvium Eufraten omnem consideravit terram et urbium potentiam et regionum amenitatem.
marg.|  Palestinam videlicet et Phenicem Arabiam Syriam Coelem Ciliciam et ceteras regiones quas Israeli si precepta servasset Dominus repromisit. Si autem non accepit vicium incredulitatis fuit nam et in Palestina Iudeaque provintia multe gentes remanserunt que eis subiecte non sunt. Non tamen sponsor reus est mendacii aut criminis sed qui se sponsione indignum fecit. Preterea hec est conditio promittentis. Si volueritis et audieritis me bona terre comeditis si autem nolueritis gladius devorabit vos. Eliguntur ergo secundum presentia alias secundum prescientiam nec statim qui eligitur temptari non potest aut perire. Saul enim electus in regnum et Iudas in apostolum post ea vicio suo perierunt.
marg.|  QUE  EST  EGREGIA  INTER  OMNES. Hieronymus HIERONIMUS. Aquila firmamentum. Simachus religio. Theodotio fortitudo quia omnium terrarum ista est quasi fundamentum quia in ea Dei religio et templum et ceremonie et noticia Dei.
Numérotation du verset Ez. 20,7 
et dixi ad eos
interl.|  primo exeuntes de Egypto
unusquisque offensiones oculorum suorum abiciat
interl.|  ydola scilicet quibus longo tempore servierant ne vel aspicere dignentur
et in idolis Egypti nolite pollui
interl.|  colendo
ego Dominus Deus vester
interl.|  non Egyptii non varia monstra
marg.|  UNUSQUISQUE. Hieronymus HIERONIMUS. Nobis quorum de Egypto exeuntibus precipitur ut offensiones oculorum nostrorum abiiciamus ne ea que oblectabant modo nos capiant ne symulacra Egypti nos polluant ad inventiones scilicet philosophorum hereticorum que recte ydola nuncupantur.
marg.|  A spectaculis quorum imo offensionibus Egypti removeamus oculos arene circi theatrorum et ab omnibus que anime contaminant puritatem et per sensus ingrediuntur ad mentem unde ; intravit mors per fenestras nostras.
Numérotation du verset Ez. 20,8 
et irritaverunt me
interl.|  quia
interl.|  libero arbitrio
nolueruntque audire
interl.|  facientes scilicet prohibita et musitantes contra Moysen
unusquisque abominationes oculorum suorum non proiecit nec idola Egypti reliquerunt et
interl.|  ideo
dixi
interl.|  decrevi
ut effunderem indignationem meam
interl.|  qua mente conceperam
super eos et implerem iram meam in eis in medio terre Egypti
interl.|  quia nondum exierant cum vellet effundere iram
Numérotation du verset Ez. 20,9 
et
interl.|  quasi peperci nomini meo ne haberent nationes occasionem blasphemandi inter quas notus factus sum eis
feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus in quarum medio erant et inter quas apparui eis ut educerem eos de terra Egypti
marg.|  ET  FECI  PROPTER. Quod facere cognitabam propter iusticiam non feci propter clementiam ne pollueretur nomen meum et viderer non posse conmplere quod Israeli promiseram.
Numérotation du verset Ez. 20,10 
eieci ergo eos de terra Egypti et eduxi in desertum
marg.|  EIECI  ERGO. Hieronymus HIERONIMUS. Hucusque quid eis promiserit in terra Egypti et quomodo statim offenderint et quid contra eos congitaverit et tamen non fecerit propheta descripsit que sequuntur egressis de Egypto locutus est.
marg.|  Hec ad eos dicuntur qui educti sunt de Egypto in desertum ut Egyptiorum viciis liberati facilius in solitudine precepta Dei custodirent.
Numérotation du verset Ez. 20,11 
et dedi eis precepta mea et iudicia mea ostendi eis que faciat homo et vivat in eis
interl.|  etiam nihil addens sicut in evangelio
Numérotation du verset Ez. 20,12 
insuper et sabbata mea dedi eis ut esset signum inter me
interl.|  veri sabbati et circuncisio signum est vere circuncisionis ut a viciis omnibus purgati per totam septimanam ei die et nocte vivamus ut in eterno sabbato quiescamus
et eos et scirent quia ego Dominus sanctificans eos
Numérotation du verset Ez. 20,13 
et irritaverunt me domus Israel
interl.|  etiam
in deserto in preceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea proiecerunt que faciens homo vivet in eis
interl.|  etiam nihil addens sicut in evangelio
et sabbata mea violaverunt vehementer
interl.|  non semel
interl.|  non parum
dixi 
interl.|  quando dixit Moysi dimitte me
: Ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto et consumerem eos
Numérotation du verset Ez. 20,14 
et feci propter nomen meum
interl.|  parcens Egyptiis et ceteris gentibus ne scandalizarentur et ipsis quorum misertus est expectans penitentiam eorum
ne violaretur coram gentibus de quibus eieci eos in conspectu earum
marg.|   CORAM GENTIBUS DE. Hieronymus HIERONIMUS . Iam enim eiecti erant de Egypto. Superius vero ait : coram gentibus in quarum medio erant quia nondum exierant. ||
Numérotation du verset Ez. 20,15 
ego igitur levavi manum meam super eos
interl.|  per Amalechitas et alios qui dimicaverunt contra eos in deserto
in deserto ne inducerem eos in terram quam dedi eis fluentem lacte et melle precipuam terrarum omnium
Numérotation du verset Ez. 20,16 
quia iudicia mea proiecerunt et in preceptis meis non ambulaverunt et sabbata mea violaverunt post idola
interl.|  Egypti
enim cor eorum gradiebatur
Numérotation du verset Ez. 20,17 
et pepercit oculus meus super eos ut non interficerem eos
interl.|  omnino
interl.|  filios scilicet cum patribus. Filios enim induxit in terram promissionis
nec consumpsi eos in deserto
marg.|  PEPERCIT  OCULUS. Hieronymus HIERONIMUS. Quomodo pepercit cum preter Iesum Nave et Caleph filium Iephone nullus terram promissionis ingressus sit unde intelligimus vivere eos nec eternis suppliciis reservatos nec de libro viventium deletos nec consumptos ante faciem Domini. Si enim quia in terram promissionis non intraverunt perisse credendi sunt ergo et Moyses periit qui vidit tantum et non intravit. Moysi quoque preces exauditas esse credimus qui pro populo interpellans ait : si dimittis ei peccatum dimitte. Si autem non vis et me dele de libro tuo. Sententiam autem Domini in filios et famulos non perditionem esse sed emendationem audiamus. Quem diligit Dominus corripit etc. et alibi : cum interficeret eos querebant eum. Et in alio loco : ego interficiam et ego vivificabo.
Numérotation du verset Ez. 20,18 
dixi autem
interl.|  post interfectionem patrum dat precepta filiis in quibus parcit et patribus
ad filios eorum in solitudine in preceptis patrum vestrorum
interl.|  ne eorum imitemini peccata quorum vidistis tormenta
nolite incedere nec iudicia eorum custodiatis nec in idolis eorum polluamini
Numérotation du verset Ez. 20,19 
ego Dominus Deus vester
interl.|  eadem dicit filiis qua ante et patribus
in preceptis meis ambulate et iudicia mea custodite et facite ea
Numérotation du verset Ez. 20,20 
et sabbata mea sanctificate
interl.|  sancta ostendite venerando
ut sit signum
interl.|  ut supra
inter me et vos et sciatur
interl.|  sic
quia ego
interl.|  non alius
Dominus Deus vester
Numérotation du verset Ez. 20,21 
et
interl.|  tamen
exacerbaverunt me filii
interl.|  patrum scelera imitantes
interl.|  quia
in preceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea non custodierunt
interl.|  corde
ut facerent
interl.|  opere
ea que cum fecerit homo vivet in eis et sabbata mea violaverunt
interl.|  manifesta exponere ociosi est
et
interl.|  ideo
comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos et implerem iram meam in eis in deserto
marg.|  ET  COMMINATUS  SUM. Quia similiter patribus peccaverunt similem sententiam meruerunt sed eadem clementia et ob easdem causas reservati sunt. Idem autor amborum eadem patientia iram mittigat.
Numérotation du verset Ez. 20,22 
averti autem manum meam
interl.|  vindictam
et feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus de quibus eieci eos in oculis earum
Numérotation du verset Ez. 20,23 
iterum levavi manum meam in eos in solitudine ut dispergerem illos in nationes et ventilarem in terras
marg.|  ITERUM  LEVAVI  MANUM. Ubi in veteri testamento Dominus contra filios eorum qui in deserto corruerunt levaverit manum volens dispergere scriptura non dicit sed ex hoc quod hic dicitur factum esse credendum est vel hoc significat quia postquam in terram promissionis pervenerunt peccatis exigentibus diversis gentibus et regibus traditi sunt et tunc precepta bona in natura sua facta sunt eis non bona.
Numérotation du verset Ez. 20,24 
eo quod iudicia mea non fecissent et precepta mea reprobassent et sabbata mea violassent et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum
Numérotation du verset Ez. 20,25 
ergo et ego dedi eis precepta non bona
interl.|  eis scilicet quanvis in natura bona facta sunt eis non bona dum non valent in captivitate legis precepta servare
et iudicia in quibus non vivent
interl.|  in eis tamen vivere credentes
marg.|  ERGO  ET  EGO  DEDI. Hieronymus HIERONIMUS. Non ait mala sed non bona. Non enim statim sequitur ut quod non est bonum malum sit. Apostolus enim ait : bonum est homini mulierem non tangere quod si fecerit nec bonum nec malum est dedit ergo eis dispersis in gentibus precepta non bona quia dimisit eos in desideria sui cordis ut faciant que non conveniunt.
marg.|  Hieronymus HIERONIMUS. Possumus dicere quod ante offensam decalogum tantum acceperunt post ydolatriam vero et blasphemiam multiplices legis cerimonias ut Deo potius quam demonibus offerrent hostias et comparatione sacrilegii levius fieret quod non erat per se bonum nec tamen malum quia Deo offerebatur et non bonum quia boni autorem offenderant.
Numérotation du verset Ez. 20,26 
et pollui eos
interl.|  id est pullutos monstravi sicut sacerdos leprosos a populo se arans
in muneribus suis
interl.|  cum ydolis offerrent que Deo debentur
cum offerrent
interl.|  primogenita scilicet
interl.|  baali traducentes per ignem
omne quod aperit vulvam propter delicta sua et scient
interl.|  a Deo deserti et ydolis traditi
quia ego Dominus
interl.|  quem vicio suo ad iracundiam concitaverunt
Numérotation du verset Ez. 20,27 
quam ob rem loquere ad domum Israel fili hominis et dices
interl.|  ad seniores qui venerunt ad te interrogandum
ad eos hec dicit Dominus Deus
interl.|  Septuaginta : Adonay Dominus
adhuc et in hoc
interl.|  sepe et multum
blasphemaverunt me patres vestri
interl.|  de quorum stirpe descendistis
cum sprevissent me contemnentes
Numérotation du verset Ez. 20,28 
et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam ut darem eis viderunt
interl.|  enim
omnem collem excelsum et omne lignum nemorosum et immolaverunt
interl.|  ydolis
ibi victimas suas et dederunt ibi
interl.|  alii : et dederunt ibi irritationem oblationis sue
irritationem
interl.|  ad me irritandum
oblationis sue et posuerunt ibi odorem suavitatis sue et libaverunt libationes suas
Numérotation du verset Ez. 20,29 
et dixi ad eos quid est excelsum ad quod vos ingredimini et vocatum est nomen eius
interl.|  antiquus error nomen pristinum possidet
Excelsum
interl.|  in hebreo bama excelsum bamoth plurale excelsa
usque ad hanc diem
Numérotation du verset Ez. 20,30 
propterea dic ad domum Israel hec dicit Dominus Deus certe in via
interl.|  sceleribus
patrum vestrorum vos polluimini
interl.|  similem penam merentes
et post offendicula eorum vos fornicamini
Numérotation du verset Ez. 20,31 
et in oblatione donorum vestrorum cum transducitis filios vestros
interl.|  in tantum scelus prorupistis
per ignem vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie
interl.|  non semel sufficit fecisse
et ego respondebo vobis domus Israel
interl.|  tantis flagiciis obligatis
vivo ego dicit Dominus Deus quia non respondebo vobis
interl.|  responsione mea indignis
marg.|  CUM  TRADUCITIS. Non quod seniores in captivitate positi hoc facerent sed qui Hierosolimis erant quibus imminebat captivitas hoc facere non cessabant.
Numérotation du verset Ez. 20,32 
neque cogitatio mentis vestre
interl.|  quasi ne putetis me posse complere
fiet dicentium
interl.|  hoc scilicet
erimus
interl.|  nostro viventes arbitro
sicut gentes et
interl.|  non sub Domino
sicut cognationes terre
interl.|  ut simus et nos una de pluribus gentibus
ut colamus ligna et lapides
Numérotation du verset Ez. 20,33 
vivo ego dicit Dominus Deus quoniam in manu forti et brachio extento
interl.|  quasi non despiciam vos sicut servos fugitivos Deum negligentes
et in furore effuso regnabo super vos
interl.|  ad meum regnum revocabo
marg.|  VIVO  EGO  DICIT. Quasi : hoc totum faciam ut me regem habeatis non ut vos dispergam quanvis demonibus servire elegistis.
Numérotation du verset Ez. 20,34 
et educam vos de populis
interl.|  non patiar vos esse in eterna captivitate
et congregabo vos de terris in quibus dispersi estis
interl.|  hostili necessitate
in manu valida et brachio extento
interl.|  percutiente
et in furore effuso regnabo super vos
interl.|  velitis nolitis
Numérotation du verset Ez. 20,35 
et adducam vos in desertum populorum
interl.|  in pristinam revocabo servitutem ut sentiatis iratum quem clementem neglexistis
et iudicabor
interl.|  ibi scilicet
vobiscum ibi facie ad faciem
Numérotation du verset Ez. 20,36 
sicut iudicio contendi adversum patres vestros in deserto terre Egypti sic iudicabo vos dicit Dominus Deus
marg.|  SIC  IUDICABO. Quasi : faciam vobis qui in Babylone ydola colitis quid feci patribus vestris in Egypto ut adducam vos in desertum populorum et ibi iudicabor vobiscum facie ad faciem sicut adversum illos contendi quando egressi sunt de Egypto.
Numérotation du verset Ez. 20,37 
et subiciam vos
interl.|  postea
sceptro meo et inducam vos in vinculis federis
interl.|  quibus ligati ab amore meo non recedatis
Numérotation du verset Ez. 20,38 
et eligam de vobis
interl.|  ad abiiciendum
transgressores et impios
interl.|  qui in malo perseverant
et
interl.|  tamen
de terra incolatus eorum
interl.|  exilii
educam eos et terram Israel non ingredientur
interl.|  quia in diversis regionibus peribunt
et scietis
interl.|  distinctione malorum et bonorum
quia ego Dominus
interl.|  qui facio cuncta iudicio
Numérotation du verset Ez. 20,39 
et vos domus Israel hec dicit Dominus Deus singuli
interl.|  indigni estis meo imperio nec me cultura vestra delectat
post idola vestra ambulate et servite eis quod si et in hoc non audieritis me et nomen meum sanctum pollueritis
interl.|  dum mihi offerre simulatis qua offertis ydolis et nomini meo tantam blasphemiam factis ut qui ydolorum cultores estis meo tamen vos esse dicatis
ultra in muneribus vestris et in idolis vestris
interl.|  hoc scitote
Numérotation du verset Ez. 20,40 
in monte sancto meo
interl.|  Christo vel ecclesia
in monte excelso Israel ait Dominus Deus ibi
interl.|  non alibi
serviet mihi omnis domus Israel omnes
interl.|  servient mihi
inquam in terra in qua placebunt mihi et ibi queram primitias vestras
interl.|  per Christum enim vel ecclesiam primitie et decime et omnis cultura in odorem suavitatis vertuntur
et initium decimarum vestrarum in omnibus sanctificationibus vestris
marg.|  IN  MONTE  SANCTO. De quo : erit mons manifestus in vertice montium etc. et alibi Ysaias : super montem excelsum ascende tu qui evangelisas Syon.
marg.|  Quidquid dicitur de populo Israel qui liberatus de Egypto in solitudine multa commisit et Dominum offendit et in terram promissionis introductus ydola coluit et tamen postea Dei clementia liberatus est referamus ad eos qui de Egypto huius seculi Dei manu liberati sunt et in viciorum solitudine suspirant ad Egyptum et faciunt que penis digna sunt sed tamen per penitentiam sola Dei clementia conservantur.
Numérotation du verset Ez. 20,41 
in odorem suavitatis suscipiam vos cum eduxero vos de populis et congregabo
interl.|  vel : congregavero

congregabo] congregavero Weber
vos de terris in quas dispersi estis et sanctificabor in vobis
interl.|  quia videbunt populum eum scilicet salvatum glorificabunt me
in oculis nationum
Numérotation du verset Ez. 20,42 
et scietis
interl.|  vos salvati
quia ego Dominus cum induxero vos ad terram Israel in terram pro qua levavi manum meam ut darem eam patribus vestris
interl.|  quam illi vicio suo perdiderunt vos non tam merito vestro quam mea clementia recepistis
Numérotation du verset Ez. 20,43 
et recordabimini ibi viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum quibus polluti estis in eis et displicebitis vobis in conspectu vestro in omnibus malitiis vestris quas fecistis
marg.|  ET  RECORDABIMINI. Hieronymus HIERONIMUS. Non possumus recordari scelerum nostrorum atque viciorum nisi inducti fuerimus in terram Israel ubi positi cum apostolo dicamus : Non sum dignus vocari apostolus quia persecutus sum ecclesiam Dei.
marg.|  ET  DISPLICEBITIS. Symachus parvuli vobis videbimini ut scilicet cum excelsi fuerint humiles se esse credant quia Dominus humilibus dat gratiam et alibi scriptum est : ante tribulationem exaltatur cor et ante altitudinem humiliatur. Superbiam enim contritio et humilitatem sequitur altitudo.
Numérotation du verset Ez. 20,44 
et
interl.|  pro certo
scietis
interl.|  vos salvati
quia ego Dominus
interl.|  passus pro peccatis vestris
cum benefecero vobis propter nomen meum
interl.|  non meritum vestrum scilicet quorum scelera non misericordiam meruere sed penam
non secundum vias vestras malas neque secundum scelera vestra pessima domus Israel ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 20,45 
et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 20,46 
fili hominis pone faciem tuam contra viam austri et stilla ad africum et propheta ad saltum agri meridiani
interl.|  methaphorice Hierusalem qua bestiarum et ferocium hominum habitatio est
marg.|  PONE  FACIEM  TUAM. Obfirmatione vultus et duricia frontis opus est ut hec propheta loquatur intrepidus maxime cum ad totam populi multitudinem tristia nunciantur.
marg.|  STILLA  AD  AFRICUM. Hieronymus HIERONIMUS. ut scilicet ira Dei non tota videatur effusa. Si autem tanta est stilla quid de totis imbribus estimas ?
marg.|  Hieronymus HIERONIMUS. ALLEGORICE. Saltum mundum istum vocat non habentem arbores pomiferas sed habitaculum bestiarum unde : vox Domini preparantis cervos et revelabit condensa. Iste sunt silve et saltus qui plus devoraverunt in prelio de exercitu Absolon quam interfecit gladius. Lignum viride qui scilicet in malo vivunt. Aridum qui iustitie mortui sunt. Comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem ab his scilicet qui serventes spiritu videbantur usque ad eos qui crescente impietate et refrigerata caritate multorum calorem pristinum perdiderunt ita ut omnis caro prospiciat flamam Domini non extinguitur ha ha etc. Precatur propheta ne faciat Dominus quod minatur id est ne succendatur saltus ne ligna omnia concrementur sed vel locum penitentie accipiant aut sibi non imponatur necessitas nunciandi presertim cum populus non intelligat et obscuritate dictorum magis ad insaniam provocetur.
Numérotation du verset Ez. 20,47 
et dices saltui meridiano audi verbum Domini hec dicit Dominus Deus ecce ego succendam in te ignem et comburam in te
interl.|  secundum illud: a sanctis meis incipite
omne lignum viride
interl.|  non arbores scilicet sed ligna incendio preparata
et omne lignum aridum
interl.|  quod nihil potest habere vitale
non extinguetur flamma succensionis et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem
interl.|  Babylonem
interl.|  ut scilicet omne iter per gentium in captivitatem gladio fame pestilentia compleatur
marg.|  ET  COMBURAM  IN. Sanctos scilicet et peccatores ut alii captivitatis mala morte effugiant alii suppliciis tradantur eternis.
marg.|  AB  AUSTRO. Hierusalem scilicet que his qui in Babylone sunt ab austro est quomodo econtrario olla Hieremie que signat Hierusalem a facie aquilonis id est Babylonis succenditur.
Numérotation du verset Ez. 20,48 
et videbit
interl.|  noscet
universa caro
interl.|  qua visura est salutare Dei
quia ego
interl.|  non alius
Dominus succendi eam
interl.|  per silvarum incendium vel flamam que nullius auxilio extinguatur
nec extinguetur
Numérotation du verset Ez. 20,49 
et dixi
interl.|  hec intelligens
ha ha ha Domine Deus ipsi dicunt de me numquid non per parabolas loquitur iste
interl.|  quasi : planius loquere non intelligimus parabolam tuam




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 20), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_20)