initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 21

Numérotation du verset Ez. 21,1 
et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 21,2 
fili hominis pone faciem tuam ad Hierusalem et stilla ad sanctuaria et propheta contra humum Israel
Numérotation du verset Ez. 21,3 
et dices terre Israel hec dicit Dominus Deus ecce ego ad te et eiiciam gladium meum de vagina sua et occidam in te iustum et impium
Numérotation du verset Ez. 21,4 
pro eo autem quod occidi in te iustum et impium idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem ab austro ad aquilonem
Numérotation du verset Ez. 21,5 
ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem
Numérotation du verset Ez. 21,6 
et tu fili hominis ingemesce in contritione lumborum et in amaritudinibus ingemesce coram eis
Numérotation du verset Ez. 21,7 
cumque dixerint ad te quare tu gemis dices pro auditu quia venit et tabescet omne cor et dissolventur universe manus et infirmabitur omnis spiritus et per cuncta genua fluent aque ecce venit et fiet ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 21,8 
et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 21,9 
fili hominis propheta et dices hec dicit Dominus Deus loquere gladius gladius exacutus est et limatus
Numérotation du verset Ez. 21,10 
ut cedat victimas exacutus est ut splendeat limatus est qui moves sceptrum filii mei succidisti omne lignum
Numérotation du verset Ez. 21,11 
et dedi eum ad levigandum ut teneatur manu iste exacutus est gladius et iste limatus ut sit in manu interficientis
Numérotation du verset Ez. 21,12 
clama et ulula fili hominis quia hic factus est in populo meo hic in cunctis ducibus Israel qui fugerant gladio traditi sunt cum populo meo idcirco plaude super femur
Numérotation du verset Ez. 21,13 
quia probatus est et hoc cum sceptrum subverterit et non erit dicit Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 21,14 
tu ergo fili hominis propheta et percute manu ad manum et duplicetur gladius ac triplicetur gladius interfectorum hic est gladius occisionis magne qui obstupescere eos facit
Numérotation du verset Ez. 21,15 
et corde tabescere et multiplicat ruinas in omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti et limati ad fulgendum amicti ad cedem
Numérotation du verset Ez. 21,16 
exacuere vade ad dexteram sive ad sinistram quocumque faciei tue est appetitus
Numérotation du verset Ez. 21,17 
quin et ego plaudam manu ad manum et implebo indignationem meam ego Dominus locutus sum
Numérotation du verset Ez. 21,18 
et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 21,19 
et tu fili hominis pone tibi duas vias ut veniat gladius regis Babylonis de terra una egredientur ambo et manu capiet coniecturam in capite vie civitatis coniciet
Numérotation du verset Ez. 21,20 
viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon et ad Iudam in Hierusalem munitissimam
Numérotation du verset Ez. 21,21 
stetit enim rex Babylonis in bivio in capite duarum viarum divinationem querens commiscens sagittas interrogavit idola exta consuluit
Numérotation du verset Ez. 21,22 
ad dexteram eius facta est divinatio super Hierusalem ut ponat arietes ut aperiat os in cede ut elevet vocem in ululatu ut ponat arietes contra portas ut comportet aggerem ut edificet munitiones
Numérotation du verset Ez. 21,23 
eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum et sabbatorum otium imitans ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum
Numérotation du verset Ez. 21,24 
idcirco hec dicit Dominus Deus pro eo quod recordati estis iniquitatis vestre et revelastis prevaricationes vestras et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris pro eo inquam quod recordati estis manu capiemini
Numérotation du verset Ez. 21,25 
tu autem profane impie dux Israel cuius venit dies in tempore iniquitatis prefinita
Numérotation du verset Ez. 21,26 
hec dicit Dominus Deus aufer cidarim tolle coronam nonne hec est que humilem sublevavit et sublimem humiliavit
Numérotation du verset Ez. 21,27 
iniquitatem iniquitatem iniquitatem ponam eam et hoc nunc factum est donec veniret cuius est iudicium et tradam ei
Numérotation du verset Ez. 21,28 
et tu fili hominis propheta et dic hec dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad opprobrium eorum et dices mucro mucro evaginate ad occidendum limate ut interficias et fulgeas
Numérotation du verset Ez. 21,29 
cum tibi viderentur vana et divinarentur mendacia ut dareris super colla vulneratorum impiorum quorum venit dies in tempore iniquitatis prefinita
Numérotation du verset Ez. 21,30 
revertere ad vaginam tuam in loco in quo creatus es in terra nativitatis tue iudicabo te
Numérotation du verset Ez. 21,31 
et effundam super te indignationem meam in igne furoris mei sufflabo in te daboque te in manus hominum insipientium et fabricantium interitum
Numérotation du verset Ez. 21,32 
igni eris cibus, sanguis tuus erit in medio terre oblivioni traderis quia ego Dominus locutus sum




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 21), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_21)