initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 22

Numérotation du verset Ez. 22,1 
{t. 3 : Erfurt, f. 1 ; facsim., p. 2} [Rusch, f. 1 ] Et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 22,2 
et tu fili hominis num iudicas
interl.|  alias nonne
num iudicas civitatem sanguinum
marg.|  NON  IUDICAS. Quasi ostende ei quia iuste iudicatur et imminentem captivitatem merito sustinet et multis sanguinibus adduxit tempus ruine sue
Numérotation du verset Ez. 22,3 
et ostendes ei omnes abominationes suas et dices hec dicit Dominus Deus
interl.|  hec scilicet est
civitas effundens sanguinem in medio sui
interl.|  publice
ut
interl.|  ideo
veniat tempus eius
interl.|  captivitatis
et que fecit idola contra semetipsam
interl.|  ydolatria quasi maxima primo exprobratur
ut pollueretur
Numérotation du verset Ez. 22,4 
in sanguine tuo
interl.|  quem effudisti
qui a te effusus est deliquisti et in idolis tuis que fecisti polluta es
interl.|  quia opera manuum tuarum
et appropinquare fecisti dies tuos et adduxisti
interl.|  per hec omnia
tempus annorum tuorum propterea dedi te opprobrium gentibus et irrisionem universis terris
interl.|  vel gentibus
marg.|  ADDUXISTI  TEMPUS. quod scilicet multo ante predicebatur et #differebatur ut ageres penitentiam. Tu autem secundum duriciam tuam et impenitens cor tuum thesaurizas tibi ira in die id est propterea etc.
Numérotation du verset Ez. 22,5 
que iuxta sunt et que procul a te triumphabunt de te sordida
interl.|  quia munda esse desiist
nobilis
interl.|  in malo qua quondam in bono cetera urbes superabas
grandis interitu
interl.|  #quanto sublimior tanto gravius ruis
Numérotation du verset Ez. 22,6 
interl.|  quia
ecce principes Israel singuli
interl.|  quasi ut cetera pretermittam pauca numero
in brachio suo
interl.|  non in iusticia sed in roboris fortitudine iudicantes
fuerunt in te ad effundendum sanguinem
interl.|  innoxium
Numérotation du verset Ez. 22,7 
patrem et matrem
interl.|  alii
interl.|  cum scriptum sit: qui maledixerit patri vel matri morte morietur
contumeliis affecerunt in te
interl.|  alii maledixerunt
advenam calumniati sunt in medio tui
interl.|  quasi non sufficeret ad angustiam peregrinatio et exilium
pupillum et viduam
interl.|  quorum omne presidium in legibus
contristaverunt apud te
interl.|  alii oppresserunt quod peius est
Numérotation du verset Ez. 22,8 
sanctuaria mea sprevistis
interl.|  ut non discerneritis inter sanctum et pollutum et inter dies consecratos religioni et permissos operibus et necessitatibus carnis
et sabbata mea polluistis
Numérotation du verset Ez. 22,9 
viri detractores
interl.|  Thoedotio et Symachus dolosi qui omnia dolose et violenter agebant
fuerunt in te ad effundendum sanguinem
interl.|  innocentem cum scriptum sit: innocentem et iustum non interficies
et super montes
interl.|  alta sapientes contra Deum elevati
comederunt in te scelus
interl.|  vel incestum
operati sunt in medio tui
interl.|  publice
interl.|  quod in angulis quoque raro sit dum timent qui faciunt deprehendi
Numérotation du verset Ez. 22,10 
verecundiora
interl.|  noverce scilicet contra ius et fas copulati
patris discoperuerunt in te immunditiam menstruate
interl.|  non parcentes nature nec inducias dantes turpitudini
humiliaverunt in te
Numérotation du verset Ez. 22,11 
et unusquisque in uxorem proximi sui
interl.|  ad uxorem proximi hinnientes vel intrantes
operatus est abominationem et
interl.|  quod peius
socer nurum suam polluit nefarie frater sororem suam
interl.|  nesciens iura sororis ut non uterinam sed eiusdem patris violaret sororem
filiam patris sui oppressit in te
Numérotation du verset Ez. 22,12 
munera acceperunt
interl.|  necessitatem pauperum verterunt in lucrum ut usuram acciperent
apud te ad effundendum sanguinem
interl.|  innoxium
usuram et
interl.|  id est
superabundantiam accepisti et avare
interl.|  lucri causa
proximos tuos
interl.|  amicos
calumniabaris meique oblita es
interl.|  quasi : hec omnia fecisti quia mei oblita. Memoria Dei excludit omnia flagicia
ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 22,13 
ecce complosi
interl.|  habitum irascentis assumpsi ut intelligas scilicet et mente cognoscas utrum vel animo vel manibus possis meam iracundiam sustinere
manus meas super avaritiam tuam quam fecisti et super sanguinem qui effusus est in medio tui
Numérotation du verset Ez. 22,14 
numquid sustinebit cor tuum aut prevalebunt manus tue in diebus quos ego faciam tibi ego Dominus locutus sum et faciam
Numérotation du verset Ez. 22,15 
et dispergam te
interl.|  cum capta fueris
interl.|  o Hierusalem
in nationes et ventilabo te in terras
interl.|  quasi inutiles paleas huc illucque rapeindas
et deficere faciam immunditiam tuam a te
interl.|  quasi sevicia mea vertetur in clementiam. Hoc enim faciam ut deficiat immundicia tua et pristinam puritatem recipias et sic possidebo te
Numérotation du verset Ez. 22,16 
et possidebo te in conspectu gentium et scies
interl.|  possessa a me
quia ego Dominus
interl.|  qua reddo unicuique secundum opera sua
Numérotation du verset Ez. 22,17 
et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 22,18 
fili hominis versa est mihi domus Israel in scoriam
interl.|  sordes et purgamenta metalli
omnes isti aes
interl.|  quod aurum mentitur
et stagnum
interl.|  quod argento simile
et ferrum
interl.|  que omnia argentum violant
et plumbum
interl.|  pondus iniquitatis
in medio fornacis scoria argenti facti sunt
marg.|  FILI  HOMINIS. Consequente captivitate imminente urbis excidio ignis adhibetur ut sub translatione conflationis purum argentum remaneat quod ere stanno ferro plumboque mixtum fuerat et impuratum quorum tria es stannum plumbum confusiles materie sunt et igne solvuntur. Ferrum vero inter incudem et malleum mollescit tenuatur diversasque accipit formas pro voluntate artificis. Sicut igitur argentum quod supra dicta metalla violant in fornacem mittitur sic congregabo vos etc.
Quod de Hierusalem dicimus de animarum statu intelligimus que adeo pure condite sunt. Aurum in sensu atque in sapientia argentum in sermone et eloquentia susceperunt ut quod mente conceperint verbis explicent. De argento : eloquia Domini eloquia casta argentum igne examinatum. De auro simul et argento : si dormiatis inter medios cleros penne columba deargente et posteriora eius dorsi in pallori auri. Omnis enim gloria filie regis intrinsecus que dicit in canticis : introduxit me rex in cubiculum suum qui requieverit inter duo testamenta statim assumet pennas columbe deargentatas et auri fulgore in cordis thesauro rediabit. Hinc est quod peccatoribus qui Dei offensam meruerunt celum fit eneum terra ferrea et maxime terra Egypti de qua eduxit Dominus filios Israel quasi de fornace ferrea. In Zacharia : quorum iniquitas sedet super talentum plumbi. Et in Exodo dicitur : submersi sunt in aquis vehementibus quasi plumbum. Gravi enim peccatorum pondere premebantur ut dicere possent : sicut onus grave gravate sunt super me. Quomodo autem auri speciem eris similitudo mentitur sic argenti candorem stagnum simulat quod simplex et rusticus non facile dinoscit et sepe accidit ut aurum et argentum heretica pravitate commixtum igne Spiritus Sancti et Domini iudicio separetur et purum aurum remaneat atque argentum unde propheta : dedi eis argentum et aurum. Ipsi vero fecerunt ex eis baal. Cui simile est : eduxit eos in auro et argento et non erat in tribubus eorum infirmus. Finis autem penarum omnium sit nosse quod ipse sit Dominus.
Numérotation du verset Ez. 22,19 
propterea hec dicit Dominus Deus eo quod versi estis omnes in scoriam propterea ecce ego congregabo vos in medium Hierusalem
Numérotation du verset Ez. 22,20 
congregatione argenti et aeris et ferri et stagni et plumbi in medium fornacis ut succendam in eam ignem
interl.|  famis pestilentie
ad conflandum sic congregabo
interl.|  vos
in furore meo
interl.|  ut ablatis sordibus purum argentum remaneat
et in ira mea et requiescam
interl.|  contentus dolore penarum vestrarum ultionem compescam
et conflabo vos
marg.|  ET  CONFLABO  VOS. Unde Malachias : quasi ignis conflatorii et sicut herba lavantium et sedebit conflans quasi aurum et quasi argentum et conflabit filios Levi. Et Ysaias : lavabit Dominus sordes filiorum et filiarum Syon etc. Cui simile : proba me Domine et tenta me et post infertur : ure renes meos et cor meum ut scilicet lumborum nostrorum noxii humoris universa pituita siccetur.
Numérotation du verset Ez. 22,21 
et congregabo vos et succendam vos in igne furoris mei et conflabimini in medio eius
Numérotation du verset Ez. 22,22 
ut conflatur argentum in medio fornacis sic eritis in medio eius et scietis
interl.|  quasi hec omnia faciam ut vel sic sciatis quia ego Dominus et iudex omnium et retributor
quia ego Dominus effuderim indignationem meam super vos
Numérotation du verset Ez. 22,23 
et factum est verbum Domini ad me dicens
marg.|  ET  FACTUS  EST. Quia quereret auditor que esset scoria que argenti violaverit puritatem et ere plumbo stanno ferroque miscuerit quod ibi sub persona urbis et fornacis hic sub specie terre non rigate neque complute dicitur.
Numérotation du verset Ez. 22,24 
fili hominis dic ei tu es terra immunda et non compluta in die furoris
marg.|  NON  COMPLUTA. unde : mandabo nubibus meis ne pluant super eam ymbrem hanc expectamus cum datur nobis pluvia temperanea et serotina unde : pluviam voluntariam segregabis Deus hereditati tue.
marg.|  IN  DIE  FURORIS. Hieronymus HIERONIMUS. quo quisque sibi consiliat multitudinem paccatorum.
Numérotation du verset Ez. 22,25 
coniuratio prophetarum in medio eius
interl.|  Septuaginta : ducum in medio eius habentium similitudinem leonis. De quo: adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens
sicut leo rugiens capiensque predam animam devoraverunt
interl.|  diabolus et socii eius animas non corpora devorare cupiunt
opes et pretium acceperunt viduas eius multiplicaverunt
interl.|  occidendo viros
in medio illius
marg.|  CONIURATIO  PROPHETARUM  IN. Hieronymus HIERONIMUS. Hec est scilicet scoria urbis et terre durissime et sentibus plene squalor.
marg.|  ANIMAS  DEVORAVERUNT. Hec tunc accidisse populo Iudeorum nulli dubium est. Propter sacerdotes enim et principes et prophetas adduxit Dominus super eos malum. In nostra quoque Hierusalem multi sunt qui animas devorant et precium accipiunt et multas viduas faciunt que sponsum Dominum perdiderunt. Horum autem prophetarum factio et coniuratio est ut sibi invicem faveant et omnia turpis lucri causa faciant.
Numérotation du verset Ez. 22,26 
sacerdotes eius contempserunt legem meam
interl.|  cum presules templi esse debeant de quorum ore legis noticia requiritur
et polluerunt sanctuaria mea inter sanctum et profanum
interl.|  miscentes fasque nefasque
non habuere distantiam
interl.|  nisi pecunie
et inter pollutum et mundum non intellexerunt
interl.|  differentiam
interl.|  inconsiderati
et a sabbatis meis averterunt oculos suos et coinquinabar
interl.|  quantum in ipsis est
in medio eorum
interl.|  de quo : medius vestrum stetit quem vos nescitis
marg.|  ET A  SABBATIS. Diei requiem que in noticia scripturarum est non recogitant nec dicunt cum propheta: revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua. Nec cum apostolo : nos autem revelata facie gloriam Domini contemplamur.
marg.|  ET  COINQUINABAR. Hieronymus HIERONIMUS. De quo : medius vestrum stetit quem vos nescitis.
Numérotation du verset Ez. 22,27 
principes eius
interl.|  prophete et sacerdotes leonibus principes quasi inferiores lupis comparantur
in medio illius quasi lupi rapientes predam
interl.|  subiectorum
ad effundendum sanguinem
interl.|  non corporum sed animarum
et perdendas animas et avare sectanda lucra
marg.|  ET  AVARE. Non contenti eo. Qui altario serviunt de altario vivunt sed postquam ad altaris ministerium accesserunt Cresi congregant divicias et Alcynoi delicias.
Numérotation du verset Ez. 22,28 
prophete autem eius liniebant eos
interl.|  quia absque commixtione palearum liniebant parietem qui imbribus dissipatur
absque temperamento videntes vana et divinantes
interl.|  non prophetantes
eis
interl.|  terre miserabili
mendacium dicentes hec dicit Dominus Deus cum Dominus non sit locutus
Numérotation du verset Ez. 22,29 
populi
interl.|  qualis magister talis et discipulus
terre
interl.|  non Dei sed terrenorum operum
calumniabantur calumniam et rapiebant violenter
interl.|  non divites. Redemptio enim viri proprie divitie
egenum et pauperem
interl.|  de quo scriptum est : pauper autem non sustinet comminationem vel commutationem
affligebant et advenam opprimebant calumnia absque iudicio
marg.|  ADVENAM. Qui nondum ecclesie civis sed tantum auditor habens inicia fidei ut cum circuierint mare et aridam ut faciat unum proselitum #facitis eum filium gehenne.
Numérotation du verset Ez. 22,30 
et quesivi de eis virum
interl.|  inter tot et tanta vicia
qui interponeret sepem
interl.|  intercessionem
et staret oppositus contra me pro terra ne dissiparem eam et non inveni
marg.|  INTERPONERET qui scilicet ire mee posset resistere sicut Moyses et Aaron et Samuel unde et Moysi quasi resistenti et renitenti dicitur : dimitte me et delebo populum istum.
Numérotation du verset Ez. 22,31 
et
interl.|  ideo
effudi super eos indignationem meam in igne ire mee consumpsi eos viam eorum in caput eorum reddidi ait Dominus Deus
interl.|  quasi non absque iudicio et absque mensural
marg.|  VIAM  EORUM. Hieronymus HIERONIMUS. propria peccata auctoribus tribuens vel in caput populi duces scilicet principes prophetas quorum nullus ausus est Domino irascenti resistere quorum causa terra squalida et deserta imbrem Domini suscipere non meruit.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 22), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_22)