initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 24

Numérotation du verset Ez. 24,1 
{t. 3 : Erfurt, f. 1# ; facsim., p. 2#} [Rusch, f. 1# ] Et factum est verbum Domini ad me in anno nono in mense decimo decima mensis dicens
interl.| interl.| captivitatis Ioachim. Quinto enim anno cepit prophetare ac decimo mense eiusdem noni anni decima die mensis decimi factum est verbum Domini ad eum in Babylonis regionibus constitutum ||
marg.| marg.| ET FACTUM  EST. Hieronymus HIERONIMUS. Notandum autem quomodo a principio prophetie usque ad presentem diem quo civitas cepit obsideri per ordinem captivitas venerit primum gladium provocatur deinde due vie ponuntur Amon et Hierusalem quarum ad dexteram cadit sors Nabuchodonosor. Conflatur in civitate argentum es stannum plumbum et ferrum. Terra quoque non compluitur sed sentibus occupatur postea sub nomine duarum sororum Samarie et Hierusalem peccata narrantur quomodo illa capta est ista capienda. Ad extremum nono anno decimo mense decima die mensis in captivitate posito Ezechieli et his qui cum eo erant et se cum rege Iechonia tradiderant ostenditur qua die civitas ceperit obsideri et similitudo lebetis ponitur ut quomodo carnes et ossa in lebete incendio concremantur sic cuncta civitas cum suis intereat civibus et nullus remaneat obsessorum qui non fame gladio pestilentia consummatur et pars cetera captiva ducatur in Babilonem.||
marg.| marg.| ET FACTUM  EST. Hieronymus HIERONIMUS. Sunt qui secundum tropologiam hunc locum ad consummationem mundi transferunt nonumquam numerum qui in scripturis divinis penarum et dolorum est et semper sequitur iusticiam decimi mensis et decime diei clementia tamperant. Idcirco enim adhibentur egrotantibus pene ut dolorem sanitas consequatur. Mundus ergo qui in maligno positus est in die iudicii divino igne succenditur et civitas sanguinum ponitur super carbones ignis ut impleatur illud Ysaie. Habens carbones ignis sede super eos hi erunt tibi in adiutorio. Illud autem difficile quomodo cum carnes et ossa consumantur quibus pleni sunt etiam pharisei unde : ve vobis scribe et pharisei qui similes estis sepulcris dealbatis que plena sunt ossibus mortuorum nunc dicatur quod rubigo sordesque mundi consumpte non sint sed etiam post iudicii severitatem malicia remaneat quod facile solvitur secundum illud apostoli : conclusit Deus omnia sub peccato ut omnibus misereatur. Vanitati enim creatura subiecta est et ponitur sanguis qui effusus est in propatulo universe creature ut omnium scelera pateant. Petra autem limpidissima Christus que sequebatur in solitudine populum Israel de qua bibebant autem de spirituali consequente eos petra petra autem erat Christus eo quod in illo omnia revelentur et impleatur illud : Nihil occultum quod non reveletur. Dicit autem Dominus se non misereri nec preterire peccata mundi neque parcere impiis neque placari ut vie pereant impiorum unde : et iter impiorum peribit.||
Numérotation du verset Ez. 24,2 
fili hominis scribe tibi
interl.| interl.| in memoriam||
nomen diei huius
interl.| interl.| id est scitote quod rex Babylonis hodie obsidere cepit Hierusalem||
in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Hierusalem hodie
Numérotation du verset Ez. 24,3 
et dices
interl.| interl.| quasi ipsam obsidionem per parabolam describe||
per proverbium ad domum irritatricem parabolam
interl.| interl.| metaphoram scilicet et translationem||
et loqueris ad eos hec dicit Dominus Deus pone ollam
interl.| interl.| lebetem scilicet||
pone inquam et mitte in ea aquam
Numérotation du verset Ez. 24,4 
congere frusta eius in ea omnem partem bonam femur
interl.| interl.| scilicet||
et armum electa et ossibus plena
Numérotation du verset Ez. 24,5 
pinguissimum pecus assume compone quoque struices
interl.| interl.| cumulos||
ossuum sub ea
interl.| interl.| ad coquendum||
efferbuit coctio eius
interl.| interl.| lebetis||
et dissoluta sunt
interl.| interl.| vel : discocta ||
interl.| interl.| nimia coctione||

dissoluta] discocta Weber
ossa illius in medio eius
Numérotation du verset Ez. 24,6 
propterea hec dicit Dominus Deus
interl.| interl.| quasi: o propheta vis scire quid sit lebes que carnes aut que ossa loquere hec dicit Dominus||
ve civitati
interl.| interl.| Hierusalem||
sanguinum olle
interl.| interl.| qua est lebes||
cuius rubigo
interl.| interl.| malicia nimia||
in ea est et rubigo eius non exivit de ea per partes
interl.| interl.| quanvis ignis suppositus sit||
interl.| interl.| perseveraverunt enim quanvis capti quanvis cruciati in pristino scelere||
et per partes suas eice eam
interl.| interl.| sigillatim ut nemo remaneat in salutem scilicet||
non cecidit super eam sors
interl.| interl.| ut alii perirent alii salvarentur sed omnibus communis veniet interitus||
marg.| marg.| VE CIVITATI  SANGUINUM  OLLE. Hieronymus HIERONIMUS. Potest hec prophetia ad tempus dominice passionis pertinere propter quam exercitu circundata est Hierusalem et filii eius interfecti et obsidente Tito Vespasiani filio ad salutem nullus evasit templumque sub Tito et post quinquaginta annos sub Adriano civitas eterno igne consumpta est. Presentem autem signat captivitatem quando Ezechiel in Babylone hec cernebat et Hieremias in principio voluminis sui ponit sic : Ollam succensam ego video et faciem eius a facie aquilonis||
Numérotation du verset Ez. 24,7 
sanguis enim eius
interl.| interl.| homicidia filiorum neces||
in medio eius est super limpidissimam petram effudit illum non effudit illum super terram ut possit operiri pulvere
marg.| marg.| SUPER  LIMPIDISSIMAM  PETRAM ut omnibus pateret ne terra operiretur aut pulvere. Natura est ut si sanguis susus sit in terram ebibat humus humorem sanguinis aut paulatim terra operiatur aut pulvere. Si autem super planam petram effusus labitur et latam obtinet sedem. In hoc patet quia non occulta sed publica et aperta fecerit homicidia secundum illud : sanguis fratris tui clamat ad me de terra.||
Numérotation du verset Ez. 24,8 
ut superducerem indignationem meam
interl.| interl.| quasi ne transiret indignatio mea sed super apertissimum ultio properaret homicidium||
et vindicta ulciscerer dedi sanguinem eius
interl.| interl.| alias venit sanguis||
super petram limpidissimam ne operiretur
Numérotation du verset Ez. 24,9 
propterea hec dicit Dominus Deus ve civitati sanguinum
interl.| interl.| non unius sed multorum||
cuius ego grandem faciam pyram
Numérotation du verset Ez. 24,10 
congere ossa que igne succendam consumentur carnes et concoquetur universa compositio et ossa tabescent
interl.| interl.| non solum enim carnes molles et teneras sed durissima quoque ossa succendam ut nihil incrematum remeanat||
Numérotation du verset Ez. 24,11 
pone quoque eam
interl.| interl.| cum omnia fuerint consumpta||
super prunas vacuam ut
interl.| interl.| alias et||
incalescat et liquefiat
interl.| interl.| consummatur||
aes eius et confletur in medio eius inquinamentum eius et
interl.| interl.| cum ea||
consumatur rubigo
interl.| interl.| malicia||
eius
Numérotation du verset Ez. 24,12 
multo labore sudatum est
interl.| interl.| quasi non prodest fecisse quod iussum est||
et non exibit de ea
interl.| interl.| civitate||
nimia rubigo
interl.| interl.| malicia||
eius neque
interl.| interl.| etiam||
per ignem
Numérotation du verset Ez. 24,13 
immunditia tua execrabilis quia mundare te volui
interl.| interl.| apostrophat ad ipsam civitatem||
et non es mundata a sordibus tuis sed nec mundaberis prius donec quiescere faciam indignationem meam in te
interl.| interl.| completam||
Numérotation du verset Ez. 24,14 
ego Dominus locutus sum
interl.| interl.| cuius verba non transeunt||
venit
interl.| interl.| urbis obsidio||
et faciam
interl.| interl.| qua minatus sum||
non transeam
interl.| interl.| sicut sepe||
interl.| interl.| scelera tua||
nec parcam
interl.| interl.| etiam si multiplicaveris preces||
nec placabor iuxta vias tuas
interl.| interl.| cogitationes||
et iuxta adinventiones
interl.| interl.| opera||
tuas iudicavi te dicit Dominus
marg.| marg.| NEC  PARCAM. Sicut medicus qui putribus non parcit carnibus ut sana membra serventur non parcit ut parcat crudelis est ut misereatur non considerat patientis dolorem sed vulneris sanitatem unde : melius est ad vitam ingredi debilem et claudum etc.||
Numérotation du verset Ez. 24,15 
et factum est verbum Domini ad me dicens
marg.| marg.| ET FACTUM  EST  VERBUM. Super lebetis succensio urbis obsidionem ostendit nunc captam atque deletam et omnem populum vel gladio interfectum vel in captivitatem ductum prophetalis sermo testatur.||
Numérotation du verset Ez. 24,16 
fili hominis ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga et
interl.| interl.| tamen||
non planges neque plorabis neque fluent lacrime tue
interl.| interl.| monstrantes dolorem||
Numérotation du verset Ez. 24,17 
ingemesce tacens
interl.| interl.| superatus dolore||
interl.| interl.| ne in verba prorumpas||
mortuorum luctum non facies corona tua circumligata sit
interl.| interl.| que tondetur in luctu et calciamenta habebis in pedibus que lugentes solent abiicere unde David Absolon fugiens et penitens super necem #urie nudis pedibus ambulavit||
tibi et calciamenta tua erunt in pedibus tuis nec amictu ora velabis
interl.| interl.| sicut in luctu fit||
nec cibos lugentium comedes
marg.| marg.| MORTUORUM  LUCTUM. Et si uxor tuam moriatur que si bona fuerit nihil viro amabilius que a Deo homini providetur et lege iungitur et unum corpus efficitur.||
marg.| marg.| CORONA  TUA  CIRCUMLIGATA. Hieronymus HIERONIMUS. Aiunt hebrei Babilonios magistros legis precepta servantes usque nunc decalogum scriptum in membranulis circundare capiti suo et hec esse que iubeantur ante oculos et in fronte pendere ut semper videant que precepta sunt et quia Ezechiel sacerdos erat non debere eum deponere coronam gloriationis sed ligatam habere in capite. Nos autem iuxta Septuaginta coronam capillorum intelligimus.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONIMUS. ALLEGORICE. Veniamus ad anagogen si tamen violenta visa non fuerit lectoris vigilantie. Filius hominis Christus qui in vespera huius mundi uxorem pristinam perdidit nec eam flevit nec amictu ora velavit nec recepit ullam hominum consolationem et hec ventura predixit mane que completa sunt vespere et rursum mane in secundo adventu facta probavit que ventura predixerat. Sanctuarium Iudeorum et quod desiderabile habuerant in oculis et super quo tremebant anime eorum esse pollutum filios quoque eorum et filias romano gladio concidisse.||
Numérotation du verset Ez. 24,18 
locutus sum ergo
interl.| interl.| qua mihi fuerant imperata||
ad populum mane et mortua est uxor mea vesperi
interl.| interl.| oculorum desiderabile lumborumque et sanguinis luctus secundum Septuaginta||
fecique
interl.| interl.| statim||
mane
interl.| interl.| die altera||
sicut preceperat mihi
interl.| interl.| Dominus||
Numérotation du verset Ez. 24,19 
et dixit ad me populus quare non indicas nobis quid ista significent que tu facis
interl.| interl.| contra morem omnium||
Numérotation du verset Ez. 24,20 
et dixi ad eos
interl.| interl.| causas querentes tante patientie||
sermo Domini
interl.| interl.| respondens illis pro me||
factus est ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 24,21 
loquere domui Israel hec dicit Dominus Deus ecce ego polluam sanctuarium meum
interl.| interl.| ut incendatur scilicet et alienigenis pateat ac prophanis||
superbiam imperii vestri
interl.| interl.| confidentiam et spem||
et desiderabile oculorum vestrorum
interl.| interl.| in quo desiderium vestre salutis||
et super quo
interl.| interl.| cuius scilicet obsidione||
pavet anima vestra et filii vestri et filie
interl.| interl.| qui scilicet fami et pestilentie superant||
quas reliquistis gladio cadent
Numérotation du verset Ez. 24,22 
et
interl.| interl.| tunc||
facietis sicut feci
interl.| interl.| mortua uxore||
ora amictu non velabitis et cibos lugentium non comedetis
interl.| interl.| a consolantibus oblatos||
marg.| marg.| ORA  AMICTU. Quando consuetudo servatur in luctu medius dolor est quando autem tanta malorum incumbit necessitas ut omni ploratu maior sit unusquisque de sua nece solititus ad aliorum quanvis proximi sint non ingemiscit miserias.||
Numérotation du verset Ez. 24,23 
coronas
interl.| interl.| capillorum||
habebitis
interl.| interl.| contra morem urbe et templo succensi ad malorum magnitudinem stupebitis||
in capitibus vestris et calciamenta in pedibus non plangetis neque flebitis sed tabescetis in iniquitatibus vestris et unusquisque gemet ad fratrem suum
interl.| interl.| vix hanbentes liberum gemitum ne offendant victorum superbiam si publice flere videantur||
marg.| marg.| CORONAS  HABEBITIS IN  CAPITIBUS  VESTRIS. Non enim debent lugere et signa luctus assumere quia per umbram receperunt veritatem et nazarei quidam facti fuerunt et unusquisque a fratre suo consolabitur ut Ezechiel quem Deus Pater confortavit sit eis in portentum ventura prenuncians et postquam subversa fuerit Hierusalem templumque succensum et hoc totus mundus audierit et dispersio Israel que orbis terminos colit tunc verba Domini opere completa habebunt libertatem et polluto sanctuario eius et lege completa vel destructa secundum occidentem litteram aperiantur evangelia et cognoscat Israel quod ipse sit Dominus Deus qui hec mane ventura predixit vespere id est in mundi consummatione esse completa suo probavit adventu.||
Numérotation du verset Ez. 24,24 
eritque Hiezeciel vobis in portentum iuxta omnia que fecit facietis
interl.| interl.| ut que non fecit in morte uxoris non faciatis in eversione urbis et templi||
cum venerit istud et scietis quia ego Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 24,25 
et tu fili hominis
interl.| interl.| adhuc apertius||
ecce in die quo tollam ab eis fortitudinem eorum
interl.| interl.| templi confidentiam||
et gaudium dignitatis et desiderium oculorum eorum super quo requiescunt anime eorum filios et filias eorum
interl.| interl.| tollam subauditur a superiori ||
Numérotation du verset Ez. 24,26 
in die illa cum venerit fugiens
interl.| interl.| de Hierusalem||
ad te ut annuntiet tibi
interl.| interl.| urbem eversam||
Numérotation du verset Ez. 24,27 
in die inquam illa aperietur os tuum cum eo qui fugit et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum et scietis quia ego Dominus
interl.| interl.| qui prius tacebas et liberum gemitum non habebas et ante eras patienite ut in uxoris nece et liberorum dolore lacrimam non emitters||
marg.| marg.| CUM EO  QUI  FUGIT. non ad ipsum quia que ventura predixerat ille nunciat iam perfecta et vestra non tacebis sed argues eos et dices omnia illis merito accidisse ut sis illis in portentum secundum illud Zacharie quo prophete viri portendentes dicuntur et Dominus alibi dicit : in manibus prophetarum assimilatus sum.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 24), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_24)