initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 26

Numérotation du verset Ez. 26,1 
et factum est in undecimo anno prima mensis factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 26,2 
fili hominis pro eo quod dixit Tyrus de Hierusalem euge confracte sunt porte populorum conversa est ad me implebor deserta est
Numérotation du verset Ez. 26,3 
propterea hec dicit Dominus Deus ecce ego super te Tyre et ascendere faciam ad te gentes multas sicut ascendit mare fluctuans
Numérotation du verset Ez. 26,4 
et dissipabunt muros Tyri et destruent turres eius et radam pulverem eius de ea et dabo eam in limpidissimam petram
Numérotation du verset Ez. 26,5 
siccatio sagenarum erit in medio maris quia ego locutus sum ait Dominus Deus et erit in direptionem gentibus
Numérotation du verset Ez. 26,6 
filie quoque eius que sunt in agro gladio interficientur et scient quia ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 26,7 
quia hec dicit Dominus Deus ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone regem regum cum equis et curribus et equitibus et cetu populoque magno
Numérotation du verset Ez. 26,8 
filias tuas que sunt in agro gladio interficiet et circumdabit te munitionibus et comportabit aggerem in gyro et levabit contra te clipeum
Numérotation du verset Ez. 26,9 
et vineas et arietes temperabit in muros tuos et turres tuas destruet in armatura sua
Numérotation du verset Ez. 26,10 
inundatione equorum eius operiet te pulvis eorum a sonitu equitum et rotarum et curruum movebuntur muri tui dum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitus urbis dissipate
Numérotation du verset Ez. 26,11 
ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas populum tuum gladio cedet et statue tue nobiles in terram corruent
Numérotation du verset Ez. 26,12 
vastabunt opes tuas diripient negotiationes tuas et destruent muros tuos et domos tuas preclaras subvertent et lapides tuos et ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum ponent
Numérotation du verset Ez. 26,13 
et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius
Numérotation du verset Ez. 26,14 
et dabo te in limpidissimam petram siccatio sagenarum eris nec edificaberis ultra quia ego locutus sum dicit Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 26,15 
hec dicit Dominus Deus Tyro numquid non a sonitu ruine tue et gemitu interfectorum tuorum cum occisi fuerint in medio tui commovebuntur insule
Numérotation du verset Ez. 26,16 
et descendent de sedibus suis omnes principes maris et auferent exuvias suas et vestimenta sua varia abicient et induentur stupore in terra sedebunt et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur
Numérotation du verset Ez. 26,17 
et assumentes super te lamentum dicent tibi quomodo peristi que habitas in mari urbs inclita que fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis quos formidabant universi
Numérotation du verset Ez. 26,18 
nunc stupebunt naves in die pavoris tui et turbabuntur insule in mari eo quod nullus egrediatur ex te
Numérotation du verset Ez. 26,19 
quia hec dicit Dominus Deus cum dedero te urbem desolatam sicut civitates que non habitantur et adduxero super te abyssum et operuerint te aque multe
Numérotation du verset Ez. 26,20 
et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres cum his qui deducuntur in lacum ut non habiteris porro dedero gloriam in terra viventium
Numérotation du verset Ez. 26,21 
in nihilum redigam te et non eris et requisita non invenieris ultra in sempiternum dicit Dominus Deus




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 26), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 25/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_26)