initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 3

Numérotation du verset Ez. 3,1 
et dixit ad me fili hominis quodcumque inveneris comede comede volumen istud et vadens loquere {t. 3 : Erfurt, f. 186vb ; facsim., p. 228b} [Rusch, f. 186vb ] ad filios Israel
Numérotation du verset Ez. 3,2 
et aperui os meum et cibavit me volumine illo
Numérotation du verset Ez. 3,3 
et dixit ad me fili hominis venter tuus comedet et viscera tua complebuntur volumine isto quod ego do tibi et comedi illud et factum est in ore meo sicut mel dulce
Numérotation du verset Ez. 3,4 
et dixit ad me fili hominis vade ad domum Israel et loqueris verba mea ad eos
Numérotation du verset Ez. 3,5 
non enim ad populum profundi sermonis et ignote lingue tu mitteris ad domum Israel
Numérotation du verset Ez. 3,6 
neque ad populos multos profundi sermonis et ignote lingue quorum non possis audire sermones et si ad illos mittereris ipsi audirent te
Numérotation du verset Ez. 3,7 
Domus autem {t. 3 : Erfurt, f. 187ra ; facsim., p. 229a} [Rusch, f. 187ra ] Israel nolent audire te quia nolunt audire me omnis quippe domus Israel attrita fronte est et duro corde
Numérotation du verset Ez. 3,8 
ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum et frontem tuam duriorem frontibus eorum
Numérotation du verset Ez. 3,9 
ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam ne timeas eos neque metuas a facie eorum quia domus exasperans est
Numérotation du verset Ez. 3,10 
et dixit ad me fili hominis omnes sermones meos quos loquor ad te assume in corde tuo et auribus tuis audi
Numérotation du verset Ez. 3,11 
et {t. 3 : Erfurt, f. 187rb ; facsim., p. 229b} [Rusch, f. 187rb ] vade ingredere ad transmigrationem ad filios populi tui et loqueris ad eos et dices eis hec dicit Dominus Deus si forte audiant et quiescant
Numérotation du verset Ez. 3,12 
et assumpsit me spiritus et audivi post me vocem commotionis magne benedicta gloria Domini de loco suo
Numérotation du verset Ez. 3,13 
et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram et vocem rotarum sequentium animalia et vocem commotionis {t. 3 : Erfurt, f. 187va ; facsim., p. 230a} [Rusch, f. 187va ] magne
Numérotation du verset Ez. 3,14 
spiritus quoque levavit me et assumpsit me et abii amarus in indignatione spiritus mei manus enim Domini erat mecum confortans me
Numérotation du verset Ez. 3,15 
et veni ad transmigrationem acervum novarum frugum ad eos qui habitabant iuxta flumen Chobar et sedi ubi illi sedebant et mansi ibi septem diebus merens in medio eorum
Numérotation du verset Ez. 3,16 
cum autem pertransissent septem dies factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 3,17 
fili {t. 3 : Erfurt, f. 187vb ; facsim., p. 230b} [Rusch, f. 187vb ] hominis speculatorem dedi te domui Israel et audies de ore meo verbum et annuntiabis eis ex me
Numérotation du verset Ez. 3,18 
si dicente me ad impium morte morieris non annuntiaveris ei neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu tua requiram
Numérotation du verset Ez. 3,19 
si autem tu annuntiaveris impio et ille non fuerit conversus ab impietate sua et via sua impia ipse quidem in iniquitate sua morietur tu autem animam tuam liberasti
Numérotation du verset Ez. 3,20 
sed et si conversus iustus a iustitia sua fecerit iniquitatem ponam offendiculum {t. 3 : Erfurt, f. 188ra ; facsim., p. 231a} [Rusch, f. 188ra ] coram eo ipse morietur quia non annuntiasti ei in peccato suo morietur et non erunt in memoria iustitie eius quas fecit sanguinem vero eius de manu tua requiram
Numérotation du verset Ez. 3,21 
si autem tu annuntiaveris iusto ut non peccet iustus et ille non peccaverit vivens vivet quia annuntiasti ei et tu animam tuam liberasti
Numérotation du verset Ez. 3,22 
et facta est super me manus Domini et dixit ad me surgens egredere in campum et ibi loquar tecum
Numérotation du verset Ez. 3,23 
et surgens egressus sum in campum {t. 3 : Erfurt, f. 188rb ; facsim., p. 231b} [Rusch, f. 188rb ] et ecce ibi gloria Domini stabat quasi gloria quam vidi iuxta fluvium Chobar et cecidi in faciem meam
Numérotation du verset Ez. 3,24 
et ingressus est in me spiritus et statuit me super pedes meos et locutus est mihi et dixit ad me ingredere et includere in medio domus tue
Numérotation du verset Ez. 3,25 
et tu fili hominis ecce data sunt super te vincula et ligabunt te in eis et non egredieris in medio eorum
Numérotation du verset Ez. 3,26 
et linguam tuam adherescere faciam palato tuo et eris mutus nec quasi vir obiurgans quia domus exasperans est
Numérotation du verset Ez. 3,27 
cum autem locutus fuero tibi aperiam os tuum et dices ad eos hec dicit Dominus Deus qui audit {t. 3 : Erfurt, f. 188va ; facsim., p. 232a} [Rusch, f. 188va ] audiat et qui quiescit quiescat quia domus exasperans est.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 26/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_3)