initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 31

Numérotation du verset Ez. 31,1 
et factum est in undecimo anno tertio una mensis factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 31,2 
fili hominis dic pharaoni regi Egypti et populo eius cui similis factus es in magnitudine tua
Numérotation du verset Ez. 31,3 
ecce Assur quasi cedrus in Libano pulcher ramis et frondibus nemorosus excelsusque altitudine et inter condensas frondes elevatum est cacumen eius
Numérotation du verset Ez. 31,4 
aque nutrierunt illum abyssus exaltavit eum flumina eius manabant in circuitu radicum eius et rivos suos emisit ad universa ligna regionis
Numérotation du verset Ez. 31,5 
propterea elevata est altitudo eius super omnia ligna regionis et multiplicata sunt arbusta eius et elevati sunt rami eius pre aquis multis
Numérotation du verset Ez. 31,6 
cumque extendisset umbram suam in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia celi et sub frondibus eius genuerunt omnes bestie saltuum et sub umbraculo illius habitabat cetus gentium plurimarum
Numérotation du verset Ez. 31,7 
eratque pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione arbustorum suorum erat enim radix illius iuxta aquas multas
Numérotation du verset Ez. 31,8 
cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei abietes non adequaverunt summitatem eius et platani non fuerunt eque frondibus illius omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi et pulchritudini eius
Numérotation du verset Ez. 31,9 
quoniam speciosum feci eum et multis condensisque frondibus et emulata sunt eum omnia ligna voluptatis que erant in paradiso Dei
Numérotation du verset Ez. 31,10 
propterea hec dicit Dominus Deus pro eo quod sublimatus est in altitudine et dedit summitatem suam virentem atque condensam et elevatum est cor eius in altitudine sua
Numérotation du verset Ez. 31,11 
tradidi eum in manu fortissimi gentium faciens faciet ei iuxta impietatem eius eieci eum
Numérotation du verset Ez. 31,12 
et succident illum alieni et crudelissimi nationum et proicient eum super montes et in cunctis convallibus corruent rami eius et confringentur arbusta eius in universis rupibus terre et recedent de umbraculo eius omnes populi terre et relinquent eum
Numérotation du verset Ez. 31,13 
in ruina eius habitaverunt omnia volatilia celi et in ramis eius fuerunt universe bestie regionis
Numérotation du verset Ez. 31,14 
quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum neque ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa nec stabunt in sublimitate eorum omnia que irrigantur aquis quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam in medio filiorum hominum ad eos qui descendunt in lacum
Numérotation du verset Ez. 31,15 
hec dicit Dominus Deus in die quando descendit ad inferos indixi luctum operui eum abysso et prohibui flumina eius et coercui aquas multas contristatus est super eum Libanus et omnia ligna agri concussa sunt
Numérotation du verset Ez. 31,16 
a sonitu ruine eius commovi gentes cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque preclara in Libano universa que irrigabantur aquis
Numérotation du verset Ez. 31,17 
nam et ipsi cum ea descendent ad infernum ad interfectos gladio et brachium uniuscuiusque sedebit sub umbraculo eius in medio nationum
Numérotation du verset Ez. 31,18 
cui assimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna voluptatis ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam in medio incircumcisorum dormies cum his qui interfecti sunt gladio ipse est pharao et omnis multitudo eius dicit Dominus Deus.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 31), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_31)