initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 33

Numérotation du verset Ez. 33,1 
{t. 3 : Erfurt, f. 1# ; facsim., p. 2#} [Rusch, f. 1# ] et factum est verbum Domini ad me dicens
marg.| marg.| ET FACTUM  EST  VERBUM. Rursum ad prophetam fit sermo Domini qui aliquo siluerat tempore quia non potest propheta vel humana natura continuum sustinere vaticinium et loquitur eadem superius : fili hominis speculatorem dedi te domui Israel etc. que si diligenter inspicias similia quidem sunt sed non eadem dum in plerisque discordant et hoc in omnibus scripturis sanctis observare debemus ubi videtur aliqua similitudo esse sententie non in omnibus eadem dici sed vel subtrahi pleraque vel addi et singularum inter se verborum discrepantium habere rationem.||
Numérotation du verset Ez. 33,2 
fili hominis loquere ad filios populi tui et dices ad eos
interl.| interl.| vel Iudea vel ecclesia qua sepe de novissimis populi speculatorem eligit quem apostolus ad Corinthios vocat||
terra cum induxero super eam gladium
interl.| interl.| iudicem||
et tulerit
interl.| interl.| electione||
interl.| interl.| sine cuius petitione fieri non debet||
populus terre virum unum
interl.| interl.| prelatum||
interl.| interl.| etiam||
de novissimis suis
interl.| interl.| non est personarum acceptor Deus||
et constituerit eum
interl.| interl.| in his qua sunt ad Deum||
super se speculatorem
interl.| interl.| prelatum ||
marg.| marg.| TERRA. Hieronymus HIERONIMUS. vel terra anima credentis que mentem atque rationem proponit turbe cogitationum ne omnia earum incentiva suscipiat sed iudicet et discernat que sectanda que fugienda.||
marg.| marg.| SPECULATOREM. Speculator Iudee rex vel propheta ecclesie episcopus presbiter a populo electus divina electione cognoscens set providens futura annunciat populo corrigit delinquentem formidandum summopere officium ne accedamus indigni ne assumpti a populo negligentes simus est ventri et ocio serviamus ne honorem nos accepisse non onus putemus. Filius enim hominis venit ministrare non ministrari pedes discipulorum lavit ostendens a magitris omnes discipulorum sordes debere purgari.||
Numérotation du verset Ez. 33,3 
et ille
interl.| interl.| prelatus||
viderit gladium
interl.| interl.| iram Domini||
venientem super terram et cecinerit bucina
interl.| interl.| aperte annunciaverit||
et
interl.| interl.| id est||
annuntiaverit populo
Numérotation du verset Ez. 33,4 
audiens autem quisquis
interl.| interl.| de subiectis||
ille est sonum bucine
interl.| interl.| predicationis||
non se observaverit
interl.| interl.| previdendo penitendo||
veneritque gladius
interl.| interl.| interfecerit corporaliter vel spiritaliter||
et tulerit eum sanguis ipsius super caput eius erit
interl.| interl.| unusquisque ex officio iudicatur episcopus si locutus non fuerit populus si contempserit||
Numérotation du verset Ez. 33,5 
sonum bucine audivit et non se observavit sanguis eius in ipso erit si autem custodierit
interl.| interl.| secundum vocem prepositi||
animam suam salvavit
interl.| interl.| admonitus||
Numérotation du verset Ez. 33,6 
quod si speculator viderit gladium venientem et non insonuerit bucina et populus non se custodierit
interl.| interl.| ignorans venturum gladium||
veneritque gladius et tulerit de eis animam ille quidem
interl.| interl.| ignorans ignorabitur||
in iniquitate sua captus est
interl.| interl.| si cecus cecum ducat ambo in foveam cadunt||
sanguinem autem eius de manu speculatoris
interl.| interl.| qui debuit premunire||
requiram
interl.| interl.| non populus terre sed ego||
marg.| marg.| QUOD SI  SPECULATOR  VIDERIT. De huiusmodi dicit Salomon : sapientia abscondita et thesaurus occultus que utilitas in utrisque. Et Dominus in Evangelio : qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris etc. quam in specula scilicet constitutus plurimis noceat.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONIMUS. Ex his discimus posse hominem quanvis iniquum et impium si magistri verba audierit et penituerit a sua impietate salvari nec minus magistrum damnari si non docuerit vel timore discriminis vel desperatione peccantis dum reus est etiam sanguinis eius qui potuit liberari et in utroque liberum servari arbitrium dum et in magistri voluntate est vel loqui vel tacere et in auditoris vel audire et facere et salvari vel contemnere et contemtu perire nec statim sequitur ut quia propheta predicit veniat quod predixit. Non enim predicit ut veniat sed minatur ne veniat nec quia Deus loquitur necesse est fieri quod minatur sed ideo comminatur ut peniteat cui minatur et non fiat quod futurum est si verba Domini contemnantur.||
Numérotation du verset Ez. 33,7 
et tu fili hominis
interl.| interl.| quasi licet genrale sit quod dico ad te hoc potissimum spectat||
speculatorem dedi te domui Israel
interl.| interl.| non terra non populus terre sed ego||
audiens
interl.| interl.| mente||
ergo ex ore meo
interl.| interl.| Filio||
sermonem annuntiabis eis ex me
interl.| interl.| non ex te||
marg.| marg.| TU ERGO  FILI  HOMINIS. Negligentibus videtur hec prophetia eadem ei #in qua dicitur: nunquid volens cupio mortem iniqui dicit Dominus nisi converti eum a via mala et vivere et in fine eiusdem supra dictum est : convertimini et redite ab universis impietatibus vestris etc. Sed ibi ad eos est sermo qui volunt agere penitentiam et iusticia peccata delere ut confidenter convertantur hic ad eos qui impietatum magnitudine desperant.||
Numérotation du verset Ez. 33,8 
si me dicente ad impium impie morte morieris non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua ipse impius in iniquitate sua morietur sanguinem autem eius de manu tua requiram
interl.| interl.| quam prius commiserat de qua te annunciante potuit liberari||
Numérotation du verset Ez. 33,9 
si autem annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur non fuerit conversus a via sua ipse in iniquitate sua morietur porro tu animam tuam liberasti
interl.| interl.| a morte negligentie ||
Numérotation du verset Ez. 33,10 
tu ergo fili hominis dic ad domum Israel sic locuti estis dicentes iniquitates nostre
interl.| interl.| inexpiabiles||
interl.| interl.| in alios||
et
interl.| interl.| in nos||
peccata nostra super nos sunt
interl.| interl.| aggravate||
et in ipsis nos tabescimus
interl.| interl.| quasi nulla iam vulneribus nostris super est medicina||
quomodo ergo vivere poterimus
interl.| interl.| saltem presente vita fruamur qui futuram perdidimus manducemus et bibamus cras enim moriemur||
Numérotation du verset Ez. 33,11 
dic ad eos vivo ego dicit Dominus Deus nolo mortem impii sed ut revertatur impius a via sua
interl.| interl.| quasi nolite desperare convertimini de venia securi||
et vivat
interl.| interl.| in regione vivorum||
convertimini a viis vestris pessimis
interl.| interl.| apostropham facit ad impios desperantes||
et quare moriemini
interl.| interl.| morte eterna||
domus Israel
interl.| interl.| hi sunt impii ad quos loquitur||
marg.| marg.| MORIEMINI secundum illud: anima que peccaverit ipsa morietur.||
Numérotation du verset Ez. 33,12 
tu itaque fili hominis dic ad filios populi tui
interl.| interl.| non mei||
iustitia
interl.| interl.| preterita||
iusti
interl.| interl.| cuiuslibet||
non liberabit eum in quacumque die peccaverit et impietas
interl.| interl.| antiqua||
impii non nocebit
interl.| interl.| ad salutem scilicet||
ei in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua
interl.| interl.| penitenti et bene agenti Dominus enim in utroque non preterita sed presentia iudicat||
et iustus non poterit vivere in iustitia sua in quacumque die peccaverit
marg.| marg.| IUSTICIA  IUSTI. A speciali ammonitione qua Israel domui loquabatur transit ad generalem disputationem.||
Numérotation du verset Ez. 33,13 
etiam si dixero iusto
interl.| interl.| premia iusticie pollicens||
quod vita vivat et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem omnes iustitie eius oblivioni tradentur
interl.| interl.| pristine non tamen Dei mutata est sententia qui non potest in eodem homine peccatori reddere quod iusto promisit||
et in iniquitate sua quam operatus est in ipsa morietur
marg.| marg.| SI AUTEM  DIXERO impio morte morieris. Comminatio peccatoris iustum punire non debet. Simile loquitur sermo divinus ad Hieremiam quando descendit in domum figuli et audit vel promissa vel comminationem Dei id agere ut vel homines provocent ad salutem vel deterreant a peccato unde qui dicunt : non est equa via Domini arguuntur quod ipsorum sit iniqua sententia.||
Numérotation du verset Ez. 33,14 
Sin autem dixero impio morte morieris
interl.| interl.| sicut illud: adhuc tres dies et Ninive subvertetur||
et egerit penitentiam
interl.| interl.| sicut Ninivite||
a peccato suo feceritque iudicium et iustitiam
Numérotation du verset Ez. 33,15 
pignus restituerit ille impius rapinamque reddiderit in mandatis vite ambulaverit nec fecerit quicquam iniustum vita
interl.| interl.| qua est Christus||
vivet et non morietur
Numérotation du verset Ez. 33,16 
omnia peccata eius que peccavit non imputabuntur ei iudicium et iustitiam fecit vita vivet
Numérotation du verset Ez. 33,17 
et dixerunt filii populi tui non est equi ponderis via Domini et
interl.| interl.| id est sed||
ipsorum
interl.| interl.| qui hoc dicunt||
via iniusta est
Numérotation du verset Ez. 33,18 
cum enim recesserit iustus a iustitia sua
interl.| interl.| a via sua||
feceritque iniquitatem morietur in eis
marg.| marg.| CUM  ENIM  RECESSERIT  IUSTUS. His omnibus demonstratur nec peccatorem de salute desperare debere si penitentiam agat nec iustum in sua confidere iusticia si negligentia perdiderit quod magno labore quesierat.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONIMUS. Manifesta transcurrimus ut in obscurioribus immoremus.||
Numérotation du verset Ez. 33,19 
et cum recesserit impius ab impietate sua feceritque iudicium
interl.| interl.| sicut supra||
et iustitiam vivet in eis
Numérotation du verset Ez. 33,20 
et dicitis non est recta via Domini unumquemque iuxta vias suas iudicabo de vobis domus Israel
Numérotation du verset Ez. 33,21 
et factum est in duodecimo anno in duodecimo mense in quinta mensis transmigrationis nostre venit ad me qui fugerat de Hierusalem dicens vastata est civitas
marg.| marg.| ET FACTUM  EST. Hieronymus HIERONIMUS. In quibus autem presens prophetia differat a preterita et in quibus dicat similia collatio utriusque poterit indicare.||
marg.| marg.| ET FACTUM  EST IN  DUODECIMO. Undecimo anno regni Sedechie quinto mense capta est Hierusalem. Hec autem prophetia fit duodecimo anno decimo mense quinta mensis captivitatis sive transmigrationis quando captus est Iechonias. Ex quo ostenditur post unum annum et quatuor menses et quinque dies capta Hierusalem venisse unum civem Hierusalem qui nunciavit urbem captam atque vastatam venisse Babylonem. Ante autem unum diem quam veniret vespere facta est manus Domini ad Ezechielem que aperuit os eius quod diu clausum fuerat et quidquid erat ille dicturus hoc factum ante replicavit nec siluit amplius videns prophetiam suam opere completam et non dubitare populum qui erat in Babylone vel eos qui captivi erant de vaticinio prophetali. Tunc enim aperitur os prophete quando quod prenunciavit opere #ostendat et tota libertate proclamat cum non futura sed presentia vel transacta demonstrat.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONIMUS. ALLEGORICE. Ezechiel interpretatur fortitudo Dei. Christus autem Dei virtus et Dei sapientia. Intelligitur ergo quod capta Hierusalem et eversa quicunque perfidiam Iudeorum poterit evadere quales fuerunt apostoli et reliquie que salve facte sunt ipse Christo nunciat omnes cerimonias Iudeorum subversas quas illi usque hodie servandas putant non audientes illud apostoli : qui in lege iustificamini a gratia excidistis. Capta ergo Hierusalem atque subversa aperitur os Domini per apostolos et eos qui dicere possunt : os meum apertum est ad vos o Corinthii et experimentum queritis eius qui in me loquitur Christus et illud : os meum aperui et attraxi spiritum quod scilicet nunquam tacere poterit nec audire cum Israel : audi Israel et tace sed in omnem terram exivit sonus eius unde secundum hunc sensum undecimus annus ad duodecim tribus refertur decimus mensis ad tempus iudaice propiciationis et quinta dies mensis ad quinque sensus que omnia capta Hierusalem et evangelio succedente deleta esse demonstrantur et vespere id est in consummatione mundi facta est manus Dei ad Ezechiel qui futuras ruinas urbis cecinerat per prophetas et mane impletas esse monstravit.||
Numérotation du verset Ez. 33,22 
manus autem Domini facta fuerat ad me vespere antequam veniret qui fugerat aperuitque os meum
interl.| interl.| diu clausum||
donec veniret ad me mane et aperto ore meo non silui amplius
Numérotation du verset Ez. 33,23 
et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 33,24 
fili hominis qui habitant
interl.| interl.| pauperes qui relicti in Hierusalem ut Hieremias ait: ut vineas agrosque colerent||
in ruinosis
interl.| interl.| incense urbis||
his super humum Israel loquentes aiunt
interl.| interl.| se vana spe decipientes||
interl.| interl.| cum debeant agere penitentiam super his pro quibus captivitas accidit||
unus erat Abraham
interl.| interl.| pater noster scilicet||
et
interl.| interl.| tamen||
hereditate possedit
interl.| interl.| in semine scilicet non in se||
terram
interl.| interl.| promissionis||
nos autem multi nobis data est
interl.| interl.| quasi nos plures multomagis multiplicabimur ut plura possideamus||
terra
interl.| interl.| Iudea||
in possessionem
marg.| marg.| QUI  HABITANT IN  RUINOSIS. Hieronymus HIERONIMUS.  ALLEGORICE. Omnis hereticus in ruinosis habitat et putat se possidere terram Israel dicitque sibi : Abraam unus homo fide sua meruit semen suum multiplicari sicut arenam maris et astra celi quantomagis nos plures terram Israel id est cernentium Deum et Iudeam confessionis dominice possidebimus. Quibus Dominus : ille inquit fidei merito possedit vestra autem infidelitas imo blasphemia terram Israel id est ecclesiam possidere non poterit.||
Numérotation du verset Ez. 33,25 
idcirco dices ad eos hec dicit Dominus Deus
interl.| interl.| sex generibus peccatorum Deum offenderant||
interl.| interl.| primum||
qui in sanguine comeditis
interl.| interl.| eorum quos scandalisatis||
et
interl.| interl.| secundum||
oculos vestros levatis ad immunditias vestras
interl.| interl.| non ad Deum qui habitat in celis||
interl.| interl.| ydola||
interl.| interl.| quas de corde vestro fingitis||
et
interl.| interl.| tercium||
sanguinem funditis
||
interl.| interl.| seductorum||
interl.| interl.| homicidium scilicet facitis||
numquid terram hereditate possidebitis
interl.| interl.| qui tales estis||
marg.| marg.| IDCIRCO  DICES. Hieronymus HIERONIMUS. Quasi : unus Abraam terram pro fide possedit unde credidit Abram Deo et reputatum est ei ad iusticiam vos crudelitate et scelere amittetis.||
Numérotation du verset Ez. 33,26 
interl.| interl.| quartum||
stetistis in gladiis vestris
interl.| interl.| quintum||
fecistis abominationes
interl.| interl.| libidinum turpitudines||
et
interl.| interl.| sextum||
unusquisque uxorem
interl.| interl.| ecclesiasticam conversationem scilicet||
proximi
interl.| interl.| amici||
sui
interl.| interl.| quod sceleratius||
polluit
interl.| interl.| quotidie de complexu Christi aliquos rapere nitentes||
et terram hereditate possidebitis
interl.| interl.| qui tales||
marg.| marg.| STETISTIS. non superioribus contenti quotidie parati ad occidendum sicut Esau qui stetit et vixit in gladio suo.||
marg.| marg.| STETISTIS IN  GLADIIS  VESTRIS. Hieronymus HIERONIMUS. perseveratis scilicet in pravitate sententie parati ad cedem et fecistis abominationes agentes scilicet ea in cubilibus que turpe est etiam loqui.||
Numérotation du verset Ez. 33,27 
hec dices
interl.| interl.| verbis meis||
ad eos sic dicit Dominus Deus vivo ego
interl.| interl.| quasi in memetipso iuro||
quia qui in ruinosis habitant
interl.| interl.| hereticorum conciliabulis||
gladio
interl.| interl.| meo||
cadent et qui in agro est bestiis tradetur
interl.| interl.| de quibus : « Ne tradas bestiis animas confitentes tibi ».||

Ps. 73, 19 (Ps-R).
ad devorandum qui autem in presidiis
interl.| interl.| alii muratis||
et in speluncis sunt
interl.| interl.| unde : vos autem fecistis illam speluncam latronum||
peste morientur
interl.| interl.| iram Dei scilicet vitare non possunt sed fame morientur et pestilential||
marg.| marg.| GLADIO  CADENT. Hieronymus HIERONIMUS.  ALLEGORICE. Gladio cadent ecclesiastico scilicet de quo scriptum est : et gladii ancipites in manibus eorum et alibi:non veni mittere pacem sed gladium.||
marg.| marg.| IN PRESIDIIS. de quibus : civitates firmissimas ascendit iustus et destruxit munitiones earum.||
Numérotation du verset Ez. 33,28 
et dabo terram
interl.| interl.| hereticorum||
in solitudinem et desertum et
interl.| interl.| sic||
deficiet superba
interl.| interl.| fracta||
fortitudo eius
interl.| interl.| superbis Deus resistit humilibus autem dat gratiam||
et desolabuntur montes Israel
interl.| interl.| superbia scientia||
eo quod nullus sit qui per eos transeat
interl.| interl.| tanta erit solitudo ut non confidant in multitudine pauci qui remanserint||
marg.| marg.| DESOLABUNTUR  MONTES  ISRAEL. Hieronymus HIERONIMUS. Montes Israel dicuntur quia sub Christi nomine decipiunt quosque supplantant nullus sit qui per eos transeat ne scilicet dicant cum Moyse : videbo transiens visionem hanc magnam habitatores enim sunt montium perversorum non peregrini sed accole.||
Numérotation du verset Ez. 33,29 
et scient quia ego Dominus
interl.| interl.| cum hec passi fuerint||
cum dedero terram desolatam et desertam propter universas abominationes suas quas operati sunt
Numérotation du verset Ez. 33,30 
et tu fili hominis filii populi tui qui loquuntur de te
interl.| interl.| in Babylone tecum conversantes||
iuxta muros et in ostiis domorum
interl.| interl.| non in sensum prophete intrare cupientes||
et dicunt unus ad alterum vir ad proximum suum loquentes venite et audiamus qui sit sermo egrediens a Domino
marg.| marg.| ET TU FILI  HOMINIS. Eodem die eodem tempore id est duodecimo anno decimo mense in quinta mensis fit sermo Domini ad prophetam ut arguat eos qui verba sua audire desiderant non ad anime salutem sed ad aurium voluptatem.||
Numérotation du verset Ez. 33,31 
et veniunt ad te quasi si ingrediatur populus
interl.| interl.| ecclesiam Dei||
et sedent coram te populus meus
interl.| interl.| verbo||
et audiunt
interl.| interl.| non faciunt||
sermones tuos et non faciunt eos quia in canticum oris sui vertunt illos et avaritiam suam sequitur cor eorum
interl.| interl.| his similes sunt qui theatralibus ludunt carminibus et tragedos audiunt vel comedos et audientes delectantur et egressi replicant ea||
marg.| marg.| ET AUDIUNT #V  SERMONES  TUOS. Tales hodie sunt multi in ecclesia qui aiunt : venite audiamus illum vel illum mira predicationis sue verba voluentem plaususque ei commovent et vociferantur et iactant manus et que prius neglexerant cum advenisse cognoverint. Necesse est enim evenire quod propheta Dei sermone pronunciat tunc incipient approbare et nosse quod ea que audierant non fuerant hominis verba sed Domini qui per prophetam et virum ecclesiasticum locutus est. ||
Numérotation du verset Ez. 33,32 
et es eis quasi carmen musicum quod suavi dulcique sono canitur et audient verba tua et non facient ea
Numérotation du verset Ez. 33,33 
et cum venerit quod predictum est ecce enim venit tunc scient quod prophetes fuerit inter eos




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 33), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 16/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_33)