initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 34

Numérotation du verset Ez. 34,1 
{t. 3 : Erfurt, f. 1# ; facsim., p. 2#} [Rusch, f. 1# ] et factum est verbum Domini ad me dicens
marg.| marg.| ET FACTUM  EST  VERBUM. Post captam Hierusalem quod annunciavit in Babylone qui fugerat locutus est de his qui habitant in ruinosis Hierusalem deinde ad eos qui in captivitate positi nihilominus in nequicia perseverabant prophete verba audire nolentes nunc ad pastores id est principes sermonem dirigit quorum vicio oves id est populi dissipati sunt.||
marg.| marg.| Et notandum quod a duodecimo anno decimo mense quinta mensis captivitatis Iechonie et qui cum eo capti fuerant usque ad vicesimum et quintum annum quando super montem urbis edificate templum extruitur et incredibilia ecclesie sacrametna panduntur nullus in medio annus nullumque tempus positum est sed simpliciter dicitur et factus est sermo Domini ad me dicens.||
marg.| marg.| Loquere ad illos vel ad illos ut intelligamus omnia que leguntur per tredecim annos diversis dicta temporibus et tamen inter se certa spacia temporum non habere. Ad pastores autem Israel factum est verbum Domini id est reges et principes vel scribas et phariseos et magistros iudaici populi et in evangelio ad episcopos presbiteros diaconos. Vel allegorice ad angelos ecclesiarum singularum ad quos scribit Iohannes in Apocalipsi.||
Numérotation du verset Ez. 34,2 
fili hominis propheta de pastoribus
interl.| interl.| principibus||
Israel propheta et dices pastoribus hec dicit Dominus Deus ve pastoribus Israel qui pascebant semetipsos
interl.| interl.| luxurie sue studentes non subdito gregi providentes||
nonne greges pascuntur a pastoribus
Numérotation du verset Ez. 34,3 
lac comedebatis
interl.| interl.| omnes opes intellige||
et lanis operiebamini
interl.| interl.| multiplici vestium varietate||
et quod crassum erat occidebatis gregem autem meum non pascebatis
interl.| interl.| divites scilicet adulando laudando peccata fovendo lucri causa unde : populus meus qui beatum te dicunt ipsi te seducunt ||
Numérotation du verset Ez. 34,4 
quod infirmum fuit non consolidastis et quod egrotum non sanastis quod fractum est
interl.| interl.| criminali peccato||
non alligastis
interl.| interl.| correctione||
et quod abiectum est
interl.| interl.| errore heresi||
non reduxistis quod perierat non quesistis
interl.| interl.| magis enim qui presunt in ecclesia cupiunt devorare quam perditos salvare||
sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia
interl.| interl.| hoc proprie de supercilio episcoporum qui operibus dedecorant nominis dignitatem pro humilitate assumentes superbiam qui honorem se assecutos putant non onus.||
marg.| marg.| QUOD  INFIRMUM de quo: infirmum in fide assumite. Et alibi : suscipite infirmos. Ad quos scilicet sanandos mittitur sermo Domini unde : misit verbum suum et sanavit eos.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONIMUS. Magnopere cavendum et illud nobis est timendum ne queras iudex fieri ne forte non possis auferre iniquitates. Et illud : quanto maior est humiliate in omnibus. Et : ducem te constituerunt ne eleveris esto inter eos quasi unus ex illis unde et apostolus : quasi parvulum et lactentem inter discipulos esse ostendit.||
Numérotation du verset Ez. 34,5 
et disperse sunt
interl.| interl.| viciis heresibus||
oves mee eo quod non esset pastor
interl.| interl.| bonus scilicet qui ponit animam suam pro oves suas sed tantum mercenarii unde: mercenarius autem et qui non est etc.||
et facte sunt in devorationem omnium bestiarum agri
interl.| interl.| de quibus : posuisti tenebras et facta est nox in ipsa pertransibunt omnes bestie agri etc.||
et disperse sunt
Numérotation du verset Ez. 34,6 
erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle excelso
interl.| interl.| qui elevantur contra scientiam Dei qui per hereticam superbiam despiciunt ecclesie simplicitatem||
et super omnem faciem terre dispersi sunt greges mei
interl.| interl.| terrena scilicet non celestia querentes||
et non erat qui requireret
interl.| interl.| qui enim delicias procurant gregis dominici damna non curant||
non erat inquam qui requireret
Numérotation du verset Ez. 34,7 
propterea pastores
interl.| interl.| nomine non ex re||
audite verbum Domini
interl.| interl.| quia scilicet hec fecistis qua scilicet enumero vel enumeravi||
Numérotation du verset Ez. 34,8 
vivo ego dicit Dominus Deus quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam et oves mee in devorationem omnium bestiarum agri eo quod non esset pastor neque enim quesierunt pastores gregem meum sed pascebant pastores semetipsos et greges meos non pascebant
Numérotation du verset Ez. 34,9 
propterea pastores
interl.| interl.| nomine non re||
audite verbum Domini
Numérotation du verset Ez. 34,10 
hec dicit Dominus Deus ecce ego ipse super pastores
interl.| interl.| quibus : expedit ut suspendatur mola asinaria in collo eorum etc. quam ut scandalizent unum de populo Dei||
requiram gregem meum de manu eorum et cessare eos faciam ut ultra non pascant gregem nec pascant amplius pastores semetipsos
interl.| interl.| hec scilicet erit eis maxima pena ut non sub occasione ovium seipsos pascant opes congerant||
et liberabo gregem meum de ore eorum
interl.| interl.| quem avidis faucibus devorant||
et non erunt ultra eis in escam
Numérotation du verset Ez. 34,11 
quia hec dicit Dominus Deus ecce ego ipse requiram oves meas
interl.| interl.| dispersas||
et visitabo eas
interl.| interl.| egras macilentas||
Numérotation du verset Ez. 34,12 
sicut visitat pastor gregem suum
interl.| interl.| hec omnia translative||
in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum sic visitabo oves meas et liberabo eas de omnibus locis quo disperse fuerant in die nubis et caliginis
interl.| interl.| unde Ioel : dies tenebrarum et caliginis etc.||
Numérotation du verset Ez. 34,13 
et educam eas de populis et congregabo eas de terris et inducam eas
interl.| interl.| congregatas||
in terram suam
interl.| interl.| viventium||
et pascam eas in montibus Israel
interl.| interl.| de quibus : levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium mihi||
in rivis et in cunctis sedibus terre
interl.| interl.| in domo Patris mei mansiones multe sunt||
Numérotation du verset Ez. 34,14 
in pascuis uberrimis pascam eas et in montibus excelsis Israel erunt pascue eorum ibi requiescent in herbis virentibus et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel
interl.| interl.| dicentes : Dominus pascit me et nihil mihi deerit in loco pascue ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me animam meam convertit||
Numérotation du verset Ez. 34,15 
ego pascam oves meas
interl.| interl.| magna spes beatitudinis Dominus ipse promittit : ego pascam oves meas||
interl.| interl.| non commitam aliis pastoribus||
et ego eas accubare faciam dicit Dominus Deus
interl.| interl.| ut requiescant in sinu Abraam et Ysaac et Iacob||
Numérotation du verset Ez. 34,16 
quod perierat
interl.| interl.| in populis gentium||
requiram et quod abiectum erat
interl.| interl.| ab hereticis||
reducam et quod confractum fuerat alligabo
interl.| interl.| unde : qui alligat contritiones eorum et sanat infirmitates eorum et alibi : sana me Domine quoniam conturbata sunt ossa #o mea||
interl.| interl.| cor contritum et humiliatum Deus non despicies||
et quod infirmum erat consolidabo et quod pingue et forte custodiam
interl.| interl.| ne voretur a bestiis||
et pascam illas in iudicio
interl.| interl.| cui ovi qua pascua debeantur discernens||
marg.| marg.| IN IUDICIO. Hieronymus HIERONIMUS. Diverse enim mansiones apud Patrem sunt et Pater non iudicat quemquam sed omne iudicium dedit Filio.||
Numérotation du verset Ez. 34,17 
vos autem greges mei
interl.| interl.| audite scilicet||
hec dicit Dominus Deus ecce ego iudico inter pecus et pecus arietum et hircorum
marg.| marg.| ECCE  EGO  IUDICO. Superius ad pastores nunc ad oves id est ad populum loquitur et ad utriusque pecoris gregem id est ovium et caprarum et etiam ad arietes et hircos id est ad principes quibus ait : nonne satis erat vobis.||
Numérotation du verset Ez. 34,18 
nonne satis vobis erat pascuam bonam
interl.| interl.| scripturarum||
depasci
interl.| interl.| non subaudis sed insuper||
insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris et cum purissimam aquam
interl.| interl.| eloquii mei||
biberetis reliquam pedibus vestris turbabatis
marg.| marg.| ET CUM  PURISSIMAM. Hieronymus HIERONIMUS. Hoc omnes heretici faciunt sed et catholici qui dogmatum non custodiunt veritatem sed de corde suo confingunt et habent magistram presumptionem suam. Simili errore bachantur qui cum populo persuaserint vera esse que fingunt et in theatralem modum plausus concitaverint et clamores immemores imperitie sue adducto supercilio suo libratis sermonibus atque trutinatis magistrorum sibi assumunt autoritatem.||
Numérotation du verset Ez. 34,19 
et oves mee his que conculcata pedibus vestris
interl.| interl.| cum per se bone vicio vestro corrupte||
fuerant pascebantur
interl.| interl.| scriptura sancta et cibus est et potus||
et que pedes vestri turbaverant hec bibebant
Numérotation du verset Ez. 34,20 
propterea hec dicit Dominus Deus ad eos
interl.| interl.| alias ad vos||
ecce ego ipse
interl.| interl.| pastor bonus||
iudico
interl.| interl.| qua omne iudicium accepi a Patre||
interl.| interl.| iudex verus||
inter pecus pingue et macilentum
interl.| interl.| inter pecus scilicet et pecus||
Numérotation du verset Ez. 34,21 
pro eo quod lateribus
interl.| interl.| cum bos cornupeta secundum legem puniebatur||
et humeris impingebatis
interl.| interl.| quasi fortiores||
et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora donec dispergerentur foras
interl.| interl.| sicut hodie superbia prepositorum multi ab ecclesia iniuste pelluntur ||
Numérotation du verset Ez. 34,22 
interl.| interl.| sed||
salvabo
interl.| interl.| pastor bonus||
gregem meum et non erit ultra in rapinam
interl.| interl.| prelatorum||
et iudicabo inter pecus et pecus
interl.| interl.| non iuxta nomina dignitatum quibus tument sed inter hominem et hominem iuxta opera iuxta id quod uterque servus Domini est||
Numérotation du verset Ez. 34,23 
et suscitabo super ea pastorem unum
interl.| interl.| singularem||
interl.| interl.| unde: magister vester unus est Christus||
qui pascat ea servum meum
interl.| `interl.| secundum hominem qui de David||
David
interl.| interl.| qua manu fortis interpretatur||
ipse pascet ea
interl.| interl.| pane angelorum ||
et ipse erit eis in pastorem
interl.| interl.| Filius iuxta assumptam carnem||
marg.| marg.| PASTOREM. Hieronymus HIERONIMUS. qui scilicet dicit : ego sum pastor bonus.||
Numérotation du verset Ez. 34,24 
ego
interl.| interl.| Pater et Filius et Spiritus Sanctus||
autem Dominus ero eis in Deum
interl.| interl.| idem Filius secundum deitatem||
et servus meus David princeps
interl.| interl.| proficientibus scilicet pecudibus in rationale animal non iam pastor sed princeps vocabitur||
in medio eorum
interl.| interl.| unde : medius vestrum stetit quem vos nescitis||
ego Dominus locutus sum
interl.| interl.| cuius verba non transeunt||
Numérotation du verset Ez. 34,25 
et faciam cum eis pactum pacis
interl.| interl.| non belli non discordie quia in pace factus est locus eius sed pactum pacis qua exuperat omnem sensum pacis Christi qua ait : pacem relinquo vobis pacem meam do vobis||
et cessare faciam bestias pessimas
interl.| interl.| demones animi perturbationes||
de terra
interl.| interl.| viventium||
et qui habitant in deserto securi dormient in saltibus
interl.| interl.| Dominus illuminatio mea et salus mea quem timebo||
interl.| interl.| eiectis bestiis et desolata terra ab eis ||
Numérotation du verset Ez. 34,26 
et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem
interl.| interl.| quia Dominus revelabit condensa silvarum et in templo eius omnes dicent gloriam||
et deducam imbrem in tempore suo pluvie benedictionis erunt
interl.| interl.| quas in Deuteronomii benedictionibus pollicetur||
Numérotation du verset Ez. 34,27i 
et dabit lignum
interl.| interl.| vite scilicet||
agri fructum suum
interl.| interl.| de quo : ecce odor filii mei sicut odor agri pleni||
et
interl.| interl.| eodem tempore scilicet||
terra dabit germen suum
interl.| interl.| veritas de terra orta est||
et erunt in terra sua
interl.| interl.| viventium mitiumque de qua : beati mites quoniam ipsi possidebunt terram||
absque timore et scient quia ego Dominus
interl.| interl.| rerum omnium felicitate||
cum contrivero catenas iugi eorum et eruero eos de manu imperantium sibi
interl.| interl.| demonum||
interl.| interl.| quo quasi gravissimo premebantur imperio||
marg.| marg.| ET DABIT  LIGNUM . Hieronymus HIERONIMUS. Lignum scilicet sapientie. De qua dicitur : lignum vite est his qui apprehenderint eam.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONIMUS. Alii ligna regionum plurima sanetorum multitudo ||
Numérotation du verset Ez. 34,28 
et non erunt ultra in rapinam gentibus
interl.| interl.| viciis||
neque bestie terre devorabunt eos
interl.| interl.| de quibus : « Ne tradas bestiis animas confitentes tibi » et alibi: « Omnes bestie agri ludunt ibi ».||

Ps. 73, 19 (Ps-R).
Iob. 40, 15.
sed habitabunt
interl.| interl.| in terra viventium||
confidenter absque ullo terrore
interl.| interl.| qui confidunt in Domino sicut mons Syon||
Numérotation du verset Ez. 34,29 
et suscitabo eis germen nominatum
interl.| interl.| unde : suscitabo David germen iustum||
et non erunt ultra imminuti fame
interl.| interl.| Verbi Dei||
in terra neque portabunt amplius opprobria gentium
interl.| interl.| unde :propter vos nomen meum blasphematur in gentibus||
Numérotation du verset Ez. 34,30 
et
interl.| interl.| sic||
scient quia ego Dominus Deus eorum
interl.| interl.| cum erit Deus omnia in omnibus||
cum eis et ipsi populus meus
interl.| interl.| scilicet||
domus Israel ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 34,31 
vos autem greges mei
interl.| interl.| quibus dictum est : nolite timere pusillus grex||
greges pascue mee
interl.| interl.| de qua : in loco pascue ibi me collocavit||
homines estis et ego
interl.| interl.| solus||
Dominus Deus vester dicit Dominus Deus
interl.| interl.| quasi non Ezechiel non homo quem audire despicitis||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 34), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_34)