initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 37

Numérotation du verset Ez. 37,1 
facta est super me manus Domini et eduxit me in spiritu Domini et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus
Numérotation du verset Ez. 37,2 
et circumduxit me per ea in gyro erant autem multa valde super faciem campi siccaque vehementer
Numérotation du verset Ez. 37,3 
et dixit ad me fili hominis putasne vivent ossa ista et dixi Domine Deus tu nosti
Numérotation du verset Ez. 37,4 
et dixit ad me vaticinare de ossibus istis et dices eis ossa arida audite verbum Domini
Numérotation du verset Ez. 37,5 
hec dicit Dominus Deus ossibus his ecce ego intromittam in vos spiritum et vivetis
Numérotation du verset Ez. 37,6 
et dabo super vos nervos et succrescere faciam super vos carnes et superextendam in vobis cutem et dabo vobis spiritum et vivetis et scietis quia ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 37,7 
et prophetavi sicut preceperat mihi factus est autem sonitus prophetante me et ecce commotio et accesserunt ossa ad ossa unumquodque ad iuncturam suam
Numérotation du verset Ez. 37,8 
et vidi et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt et extenta est in eis cutis desuper et spiritum non habebant
Numérotation du verset Ez. 37,9 
et dixit ad me vaticinare ad spiritum vaticinare fili hominis et dices ad spiritum hec dicit Dominus Deus a quattuor ventis veni spiritus et insuffla super interfectos istos et revivescant
Numérotation du verset Ez. 37,10 
et prophetavi sicut preceperat mihi et ingressus est in ea spiritus et vixerunt steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde
Numérotation du verset Ez. 37,11 
et dixit ad me fili hominis ossa hec universa domus Israel est ipsi dicunt aruerunt ossa nostra et periit spes nostra et abscisi sumus
Numérotation du verset Ez. 37,12 
propterea vaticinare et dices ad eos hec dicit Dominus Deus ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulchris vestris populus meus et inducam vos in terram Israel
Numérotation du verset Ez. 37,13 
et scietis quia ego Dominus cum aperuero sepulchra vestra et eduxero vos de tumulis vestris populus meus
Numérotation du verset Ez. 37,14 
et dedero spiritum meum in vobis et vixeritis et requiescere vos faciam super humum vestram et scietis quia ego Dominus locutus sum et feci ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 37,15 
et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 37,16 
et tu fili hominis sume tibi lignum unum et scribe super illud Iude et filiorum Israel sociis eius et tolle lignum alterum et scribe super eum Ioseph lignum Ephraim et cuncte domui Israel sociorumque eius
Numérotation du verset Ez. 37,17 
et adiunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum et erunt in unionem in manu tua
Numérotation du verset Ez. 37,18 
cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes nonne indicas nobis quid in his tibi velis
Numérotation du verset Ez. 37,19 
loqueris ad eos hec dicit Dominus Deus ecce ego assumam lignum Ioseph quod est in manu Ephraim et tribus Israel que iuncte sunt ei et dabo eas pariter cum ligno Iuda et faciam eas in lignum unum et erunt unum in manu eius
Numérotation du verset Ez. 37,20 
erunt autem ligna super que scripseris in manu tua in oculis eorum
Numérotation du verset Ez. 37,21 
et dices ad eos hec dicit Dominus Deus ecce ego assumam filios Israel de medio nationum ad quas abierunt et congregabo eos undique et adducam eos ad humum suam
Numérotation du verset Ez. 37,22 
et faciam eos gentem unam in terra in montibus Israel et rex unus erit omnibus imperans et non erunt ultra due gentes nec dividentur amplius in duo regna
Numérotation du verset Ez. 37,23 
neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis et salvos eos faciam de universis sedibus suis in quibus peccaverunt et mundabo eos et erunt mihi populus et ego ero eis Deus
Numérotation du verset Ez. 37,24 
et servus meus David rex super eos et pastor unus erit omnium eorum in iudiciis meis ambulabunt et mandata mea custodient et facient ea
Numérotation du verset Ez. 37,25 
et habitabunt super terram quam dedi servo meo Iacob in qua habitaverunt patres vestri et habitabunt super eam ipsi et filii eorum et filii filiorum eorum usque in sempiternum et David servus meus princeps eorum in perpetuum
Numérotation du verset Ez. 37,26 
et percutiam illis fedus pacis pactum sempiternum erit eis et fundabo eos et multiplicabo et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum
Numérotation du verset Ez. 37,27 
et erit tabernaculum meum in eis et ero eis Deus et ipsi erunt mihi populus
Numérotation du verset Ez. 37,28 
et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israel cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 37), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_37)