initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 45

Numérotation du verset Ez. 45,1 
Cumque ceperitis terram dividere sortito separate primitias Domino sanctificatum
interl.|  scilicet
de terra longitudine viginti quinque millia
interl.|  calamorum
et latitudine decem millia sanctificatum erit in omni termino eius
interl.|  terre
per circuitum
marg.|  CUNQUE  CEPERITIS etc. Post cerimonias sacerdotum cultumque eorum et cibum quem debeant sumere quem vitare terre sancte facit descriptionem. Et antequam in tribubus dividat de cunctis tribubus iubet eligi locum qui in longitudine habeat viginti quinque milia. Et quia non addit cubitorum aut pedum aut ulnarum subintelligi datur significari calamum qui erat in manu viri et habebat mensure sex cubitos et sextam partem unius cubiti id est Palestini. Diligens autem lector supputet quot calami passus faciant mille et quam multa milia in longitudine et latitudine fuerint.
Numérotation du verset Ez. 45,2 
et erit ex omni parte sanctificatum
interl.|  de terra sacerdotum ad edificandum templum
quingentos per quingentos quadrifariam per circuitum et quinquaginta cubitis
interl.|  ne edificationi templi alie edes iungerentur
in suburbana eius per gyrum
interl.|  ut scilicet terra sit vacua
marg.|  ET  ERIT  EX  OMNI  PARTE etc. Post primam descriptionem scilicet precipit ut eligatur ad edificandum sanctuarium id est templum alia terra intrinsecus quingentorum calamorum per circumitum id est duum milium.
Numérotation du verset Ez. 45,3 
interl.|  hac descriptione finita alia ex integro separande sanctificationis mensura precipitur
et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque milium et latitudinem decem milium et in ipso erit
interl.|  mensurato
templum sanctumque sanctorum
interl.|  id est non modo templum sed sanctum sanctorum
marg.|  ET A  MENSURA  ISTA etc. Rabanus MaurusRABANUS. In priori templo quid dicitur sanctuarium quingenti per singula latera calami describuntur. Et rursum quingenti cubiti quibus omnis possessio sacerdotum separatur. In secundo autem sanctuario ubi sunt sancta sanctorum latitudo templi et spacium non describitur sed incertus numerus est quod et in possessione principis invenimus qui absque ullo numero habet possessionem in populo Israel dum profectus universorum redundat ad principem et discipulorum salus ad doctorem.
Numérotation du verset Ez. 45,4 
sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii qui accedunt ad ministerium Domini
interl.|  quasi habitabunt in eo sacerdotes sed tunc tantum cum sacerdotali fungentur officio
et erit eis locus
interl.|  hic scilicet
in domos
interl.|  sacerdotum
et in sanctuarium sanctitatis
Numérotation du verset Ez. 45,5 
interl.|  habebit scilicet hec possessio
viginti quinque autem millia
interl.|  calamos scilicet
longitudinis et decem millia latitudinis erunt levitis
interl.|  sed
qui ministrant domui
interl.|  qui sacerdotibus serviunt
ipsi possidebunt viginti gazophylacia
marg.|  VINGINTI  QUINQUE  AUTEM  MILIA etc. Rabanus MaurusRABANUS. Vigintiquinque ad quinque sensus referuntur que quater posita sunt. Decem milia ad perfectam scientiam ut in altero simplex tantum teneatur historia et in altero etiam de theologia et supernis virtutibus disputetur. Denarius enim perfectus est. Notandum autem quod sacerdotes qui in maiori gradu sunt vigintiquinque milia possideant in longitudine et decem in latitudine. Levite autem qui inferioris gradus sunt eundem quidem habeant numerum in longtudine id est vigintiquinque milia. Latitudo autem quinario finiatur. Unde et viginti tantum tenent gazophilacia in quo numero offeruntur munera Esau. Princeps autem qui vere princeps in populo est et meretur ducis nomen accipere hinc et inde accipit possessionem sanctuarii id est ex omnibus qui ei voluntate subiecti sunt et urbis habitator est multorumque salutem mercedem suam facit.
marg.|  IPSI  POSSIDEBUNT  VIGINTI  GAZOPHILACIA. Accipient scilicet locum ad edificanda gazophilacia vel exedras iuxta Aquilam. Thalamos iuxta Simachum. Iuxta Theodocionem vel Septuaginta civitatem. Unde intelligimus quemdam locum separatum in habitationem levitarum urbis vocabulo nuncupari.
Numérotation du verset Ez. 45,6 
et possessionem civitatis dabitis
interl.|  scilicet
quinque millia
interl.|  calamorum
latitudinis et longitudinis viginti quinque millia secundum separationem sanctuarii omni domui Israel
marg.|  SECUNDUM  SEPARATIONEM  SANCTUARII. Hec omnia scilicet sanctuarium et alterum sanctuarium factumque sanctorum habitacula sacerdotum domus levitarum qui ministrant sacerdotibus dicuntur separata loca et consecrata in ministerium et in sanctificationem domus Israel.
Numérotation du verset Ez. 45,7 
principi quoque
interl.|  dabitis scilicet
hinc et inde in separationem sanctuarii
interl.|  ex utraque parte sanctuarii
et in possessionem civitatis
interl.|  respiciat scilicet possessio eius
contra faciem separationis sanctuarii et contra faciem possessionis urbis a latere maris
interl.|  ab occidente scilicet
usque ad mare
interl.|  ad alterum latus maris
et a latere orientis
interl.|  habens scilicet latitudinem quam inferius in descriptione tribuum singularium propheta describit
usque ad orientem longitudinem autem iuxta unamquamque partium
interl.|  quam singule tribus accipiunt id est a termino occidentali etc.
a termino occidentali
interl.|  maris scilicet
usque ad terminum orientalem
interl.|  qui ut finiatur in tribuum descriptione nescimus
marg.|  PRINCIPI  QUOQUE  HINC. Post quadruplicem terre sancte divisionem ponitur quinta ut princeps sive dux accipiat hinc et inde etc. et in urbe versetur.
Numérotation du verset Ez. 45,8 
de terra erit ei possessio in Israel
interl.|  supradicta
et non depopulabuntur ultra principes populum meum sed terram dabunt domui Israel secundum tribus eorum
Numérotation du verset Ez. 45,9 
hec dicit Dominus Deus
interl.|  hucusque peccasse
sufficiat vobis principes Israel iniquitatem
interl.|  ergo
et rapinas
interl.|  dum aliena rapitis
intermittite
interl.|  declina a malo
et iudicium
interl.|  fac bonum.Non sufficit abstinere a malo
et iustitiam facite
interl.|  ne ledatis humiliorem qui maioris et potentioris supercilium tenere non potest
separate confinia vestra a populo meo ait Dominus Deus
marg.|  SUFFICIAT  VOBIS. Quia accepistis possessionem vestram et tanta est potentia vestra ut unius tribus partem possessio vestra equatur.
marg.|  Rabanus MaurusRABANUS. Sufficiat vobis principes Israel iniquitas. Nostris quoque principibus potest preceptum hoc coaptari qui in morem pharaonis et Egyptiorum opprimunt filios Israhel contra hoc quoque quod scriptum est ducem te constituerunt ne eleveris sed esto inter oes quasi unus ex illis. Sed aiunt : moram facit Dominus meus venire et percutiunt servos et ancillas comedunt bibuent inebriantur. Cum scriptum sit : reges gentium dominatur eorum et qui maiores et potentiores sunt potestatem exercent in eos. Sed qui voluerit inter vos primus esse fiat sicut id est sicut filius hominis qui non venit ministrari sed ministrare etc.
Numérotation du verset Ez. 45,10 
statera iusta et ephi iustum et batus iustus erit vobis
interl.|  in his que appenduntur
marg.|  STATERA. Hieronymus HIERONIMUS. Unde: non erit in marsupio tuo mensura grandis et minor. Statera vera et iusta erit vobis quod non solum in commerciis sed in omnibus observandum est unde: sermonibus tuis facies stateram.
marg.|  EPHI. Hebraice efa grece ephi corruptum ad mensuram pertinet aridarum frugum tritici ordei leguminis.
marg.|  BATHUS. Hebraice bath eadem mensura que ephi sed solum in liquidis vini olei et huiusmodi.
Numérotation du verset Ez. 45,11 
ephi et batus equalia et unius mensure erunt ut capiat decimam partem cori batus et decimam partem cori ephi iuxta mensuram cori erit equa libratio eorum
marg.|  CHORI. Qui triginta modiorum et in utraque mensura id est tam aridorum quam liquentium tenet principium decima pars chori in his que modio mensurantur appelatur epha id est tres modii et decima pars chori #in spenbus liquidis vocatur bathus.
Numérotation du verset Ez. 45,12 
siclus
interl.|  qui grece stater
autem viginti obolos habeat porro viginti sicli et viginti quinque sicli et quindecim sicli minam facient
marg.|  OBOLOS. In quo signatur minima portiuncula unde : eius qui fidelis est totus mundus divitiarum est. Illius autem qui infidelis est neque obolus id est nihil in mundo possidet etiam minima portione indiget. De qua : non egredietur inde nisi reddat novissimum quadrantem extremum scilicet numerum et minimum.
marg.|  PORRO  VIGINTI  SYCLI  ET  VIGINTIQUINQUE  SYCLI. #R. Legimus decem minas ad negociandum datas. Et alibi : inter servos talenta divisa. Et debitores decem denariorum et quinquaginta. Et operarios vinee qui singulos accipiunt denarios. Et mulierem que dragmam perdidit et accensa lucerna vix reperit.
marg.|  Minam que grece #mna que sexaginta siclos habet id est obolos mille ducentos.
marg.|  Ideo autem difficultas ponitur innumeris ut intentum faciat animam auditoris sicut et hic : qui habet aures audiendi audi. Omnis enim prophetia et veritatem et obscuritatem habet ut discipuli intrinsecus audiant vulgus ignobile et foris ponitum nesciat quid dicatur.
Numérotation du verset Ez. 45,13 
et hec sunt primitie
interl.|  quas scilicet offerimus dum quidquid boni habemus Deo attribuimus non nobis qui tribuit fruges virtutis
quas tolletis sextam partem ephi de coro frumenti
interl.|  dum homines id est rationale animal scripture misteria docemus
et sextam partem ephi de coro ordei.
marg.|  ET  HE  SUNT  PRIMITIE etc. #R. Iuxta literam decadas id est decimam partem frugum omnium levitice tribui ex lege debebat populus. Rursum ex ipsis decimis levite id est inferiores ministri decimas dabant sacerdotibus. Erant quoque et alie decime quas unusquisque de populo Israhel in suis horreis separabat ut comederet eas cum iret ad templum in urbe Hierusalem et in vestibulo templi et sacerdotes et levitas invitaret ad convivia. Erant autem et alie decime quas recondebant pauperibus. Sed primitiva que offerebant de frugibus non erant spirituali numero definita sed offerentium arbitrio derelicta traditionemque accepimus hebreorum non lege preceptam sed magistrorum arbitrio inditam qui plurimum quadragesimam partem dabat sacerdotibus qui minimum sexagesimam. Licebat autem offerri inter quadragesimam et sexagesimam quodcunque voluissent. Quod igitur in Pentatheuco dubium relictum est hec spiritualiter diffinitur propter sacerdotum avariciam ne plus a populo exigant id est ut sexagesimam partem offerant eorum que gignuntur ex terra. Si enim chorus qui hebraice dicitur omer et a septuaginta gomer triginta habet modios tam in aridis quam in liquidis. Epha quoque et bathus decima pars est chori. Precipiturque ut sexta pars tam ephi quam bathi detur sacerdotibus in primitivis offerendis que de tribus modiis dimidium facit modium perspicue supputatur sexagesimam partem primitiarum sacerdotes accipere debere.
marg.|  DE  CHORO  ORDEI. Ordei primitias damus cum simplices historiam docemus. Unde : homines et iumenta salvabis Domine et tunc dicimus : Dominus pascit me et nihil mihi deerit. Quando frumento rationalia pascimus secure dicimus : parasti in conspectu meo #in adversus eos qui tribulant me. Qui vini et olei offert primitias dicat : impinguasti in oleo caput meum et calix meus inebrians quam preclarus est. Effecrus quoque oliva cumpropheta dicat : ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei. Vinum autem est de vera vite que dicit : ego sum vitis vera et vos palmites Pater meus agricola. Hoc in torcularibus Christi redundat unde psalmi intitulantur qui referuntur ad sacramenta ecclesie.
marg.|  Rabanus MaurusRABANUS. In veteri testamenti absque mensura erant primitie et #numero non enim ad mensuram dat Deus Spiritum. In secunda autem edificatione templi Ezechielis certa mensura est sexagesimus numerus scilicet quo mundus completur. Et dicitur nobis : in qua mensura mensi fueritis remetietur vobis.
Numérotation du verset Ez. 45,14 
mensura quoque olei
interl.|  Spiritus Sancti
batus olei
interl.|  Rabanus : hoc est oleum quod mundissimum ad lucernas Domini preparatur
interl.|  unde: Christus unctus pre participibus
decima pars cori est et decem bati corum faciunt quia decem bati implent corum
Numérotation du verset Ez. 45,15 
et arietem
interl.|  in hebreo quodlibet animal
unum de grege ducentorum de his que nutriunt Israel in sacrificium
interl.|  de simila polenta et oleo
et in holocaustum
interl.|  quod totum comburitur igne sacro
et in pacifica
interl.|  quando reconciliamur Deo unde precamur pro Christo reconciliamini Deo. Et Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi
ad expiandum pro eis ait Dominus Deus
marg.|  ET  ARIETEM  UNUM. Supra dixit quota pars eorum que appenduntur mensure tam aridorum quam liquantium #specierum debeat offerri principi nunc eundem primitiarum in animantibus ordinem tenet ut unum de grege ducentorum arietum iubeat offerri.
marg.| Rabanus MaurusRABANUS. Arietem unum de grege. Ostenditur precepto legis populum esse subiectum ut offerat duci sive principi ut per illum scilicet holocausta et sacrifia et libamina singulis solennitatibus offerantur a populus et expietur domus Dei. Princeps enim invicem debitor est populi ut offerat pro eo victimas. Hic allegorice Christus est hic animal suscipit vel arietem qui nutritus est in locis irriguis scilicet scripturis secundum Simachum. Et potest dicere : Dominus pascit me et nihil mihi deerit in loco pascue etc. super aquas refectionis educavit me. Hec erant irrigua immo hi canales ad quos Iacob ducebat pecora sua ut in his biberent et conciperent et iuxta virgarum colorem fetus facerent Domino.
Numérotation du verset Ez. 45,16 
omnis populus terre tenebitur primitiis his principi in Israel
marg.|  PRINCIPI. Hic est rex ut in titulo crucis demonstratur litteris hebraicis grecis et latinis. Hunc titulum triumphalem cum conerentur auferre Iudei audierent : quod scripsi scripsi
Numérotation du verset Ez. 45,17 
et super principem erunt holocausta et sacrificium et libamina in sollemnitatibus et in calendis et in sabbatis in universis sollemnitatibus domus Israel
interl.|  que est ecclesia Dei viventis que indiget expiatione peccatorum
ipse
interl.|  princeps
faciat pro peccato sacrificium et holocaustum et pacifica ad expiandum pro domo Israel
marg.|  ET  SUPER  PRINCIPEM. Dignitas sacerdotalis admonetur cui obiecta sit officio ut sciat se sacrificium et libamina que offeruntur ex vino pro populo offerre debere in cunctis solennitatibus in kalendis id est neomeniis quando scilicet tenebris cuncta operientibus lunaris luminis exordium est et in sabbatis id est requie.
marg.|  IN  SABBATIS  ET  UNIVERSIS  SOLENNITATIBUS etc. Solennitates vestras odit anima mea. Qui solennitates odit Iudeorum suum diligit sabbatum scilicet quod relinquitur populo Dei ut videamus que a Deo donata sunt nobis. In presenti enim seculo quod in maligno positum est videre dies bonos non possumus sed in novo unde : memento dierum antiquorum. Et alibi : annos eternos in mente habui. Unde Ysaias : erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato.
Numérotation du verset Ez. 45,18 
hec dicit Dominus Deus in primo mense
interl.|  nisan scilicet
una mensis
interl.|  prima scilicet die
sumes vitulum
interl.|  non domi nutritum
de armento immaculatum
interl.|  qui peccatum non fecit neque inest dolus in ore eius vitulus novellus cornua proferens et ungulas in quo mundetur sanctuarium
et expiabis sanctuarium
marg.|  IN  PRIMO  MENSE etc. Rabanus MaurusRABANUS. Unde Ysaias : erit mensis ex mense et sabbatum ex sabbato. Et veniet omnis caro adorare Dominum quando scilicet veri adoratores non in monte Garizim neque in Hierusalem sed in spiritu et veritate adorabunt quando erit celum novum et terra nova et liberabitur omnis creatura a servitute corruptionis in libertatem glorie filiorum Dei et sol septies lumen accipiet et luna soli comparabitur. Sic sunt solennitates spirituales sunt et victime spirituales.
Numérotation du verset Ez. 45,19 
et tollet sacerdos de sanguine
interl.|  in quo mundus redimitur
interl.|  vituli qui aliis verbis agnus vocatur: ecce agnus Dei ecce qui tollit peccata mundi cuius carnibus alimur et cruore potamur
quod erit pro peccato et ponet in postibus domus et in quattuor angulis crepidinis altaris et in postibus porte atrii interioris
interl.|  vel templi secundum alios ut significetur domus et altare universa enim mundi elementa hoc sanguine sanctificantur ut cum quis expiatus fuerit atque mundatus ingrediatur portam atrii interioris
marg.|  ET  IN  POSITIBUS. Rabanus MaurusRABANUS. Ut mundatus scilicet possit archana Domini cognoscere et consequenter venire ad septmum diem mensis primi et consequi requiem et Domino offerre sacrificium tam pro ignorantia de qua dicitur: delicta iuventutis mee et ignorantias meas ne memineris quampro parvulo qui cum ad perfecti viri mensuram venerit dicet confidenter : cum essem parvulus loquebar ut parvulus etc. Sive pro eo qui errore deceptus est et non tam voluntate quam bona opinione peccavit.
Numérotation du verset Ez. 45,20 
et sic facies in septima mensis
interl.|  eiusdem scilicet
interl.|  he solennitates due primi scilicet mensis prima dies et eiusdem septima in lege mosaica non habentur
pro unoquoque qui ignoravit et errore deceptus est et expiabitis pro domo
Numérotation du verset Ez. 45,21 
in primo mense quarta decima die mensis erit vobis Pasche
interl.|  vel phase
sollemnitas septem diebus azyma comedentur
marg.|  IN  PRIMO  MENSE etc. Completis duabus solennitatibus primi mensis id est prime diei et septime eiusdem venit ad quartumdecimum diem mensis in quo pasche solennitas unde : etenim pascha nostrum immolatus est Christus. Tunc comedemus septem diebus azima in requie et securitate eorum omnium quando fermentum malicie et nequitie destruentes manducamus azima sinceritatis et veritatis. Principe nostro pro nobis cuncta offerente et primum pro seipso. Suscepit corpus humanum et de peccato damnavit peccatum pro nobis doluit et infirmitates nostras portavit deinde pro domo sua quod in Septuaginta scriptum est sed in hebreo non habetur id est pro ecclesia.
marg.|  QUARTADECIMA  DIE. Hoc Moyses precepit quando septem diebus azima comedimus. Quartam vero solennitatem de qua dicit : mense septimo quintadecima die mensis etc. videtur significare #scenophegia quam hic sine nomine posuit.
Numérotation du verset Ez. 45,22 
et faciet princeps in die illa pro se et pro universo populo terre vitulum pro peccato
interl.|  humano genere scilicet salvator est omnium hominum et maxime fidelium et ipse est propiciatio pro peccatis nostris et non solum pro nobis sed pro omni mundo
Numérotation du verset Ez. 45,23 
et in septem dierum sollemnitate faciet holocaustum Domino septem vitulos et septem arietes immaculatos quotidie septem diebus et pro peccato hircum caprarum quotidie
interl.|  septem diebus scilicet
marg.|  ET  IN  SEPTEM  DIERUM. Oblato scilicet vitulo pro universo populo terre in septem diebus reliquis dominice passionis septem vituli septem arietes immaculati offeruntur quotidie ut in holocausto et igne Domini concrementur.
marg.|  SEPTEM  VITULOS. Rabanus MaurusRABANUS. Septem vituli et septem arietes scilicet qui configurantur dominice passioni ut imitentur verum vitulum et verum arietem et sanguinem martirum per septem dies totius mundi peccatam mundentur.
Numérotation du verset Ez. 45,24 
et sacrificium ephi per vitulum et ephi per arietem faciet et olei hin per singula ephi
marg.|  ET  SACRIFICIUM  EPHI. Rabanus MaurusRABANUS. Notendum diligenter quod in sacrificio ephi per vitulum et ephi par arietem et olei hin offeruntur que lege precepta sunt. In oblatione autem hirci nec ephi nec sicut Septuaginta transtulerunt coctio ponitur ipsi enim ephi coctionem interpretati sunt. Hin vero (que olei certa mensura est) assumitur in sacrificio vituli et arietis ut fomentum luminis sempiterni et laboris requiem et lassitudinis sanitatem post placationem peccatorum accipere mereamur.
Numérotation du verset Ez. 45,25 
septimo mense quinta decima die mensis in sollemnitate faciet sicut supra dicta sunt per septem dies tam pro peccato quam pro holocausto et in sacrificio et in oleo
marg.|  SEPTIMO  MENSE. Rabanus MaurusRABANUS. In septimo quoque mense quintadecima die mensis in solennitate scenophie idem oblationis et #sacrificiorum ordo servandus est tam pro peccato quam pro holocausto et in sacrificio et in oleo ut festivitatem Domini fugatis tenebris et orto lumine olei consequamur clarioresque habeamus solennitates in quibus nobis omnia peccata donantur.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 45), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_45)