initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 48

Numérotation du verset Ez. 48,1 
{t. 3 : Erfurt, f. 1 ; facsim., p. 2} [Rusch, f. 1 ] Et hec nomina tribuum a finibus aquilonis iuxta viam Aethlon pergentibus Emath atrium Enon terminus Damasci ad aquilonem iuxta Emath et erit ei plaga orientalis mare Dan una.
marg.|  ET  HEC  NOMINA. Descripta sancte terre possessione singularum tribuum a plaga orientali usque ad plagam occidentis id est maris possessio describitur. Et primum fines accipiunt ab aquilone iuxta viam Ethalon pergentibus Emath atrium sive Aserenon terminum Damasci ad aquilonem iuxta Emath. Incipit autem primum tribus Dan. Secunda Aser. Tercia Neptalim. Quarta Manasse. Quinta Effraim. Sexta Ruben. Septima Iude hoc a sinistra parte et completur septnarius. Deinde primitie sacerdotum et levitarum et sanctuarium Domini in medio sanctumque sanctorum. Urbs quoque ipsa describitur per singula latera in quadrum quattuor milia et quingentos habens calamos. Suburbana quoque sacerdotum et levitarum et possessio principis. Rursumque a parte dextra succedunt quinque tribus a plaga similiter orientis usque ad plagam occidentis. Quarum prima est Beniamin ; secunda Symeon suam #spanliter habens possessionem nec ut prius cum Iuda mixta. Tercia Ysachar. Quarta Zabulon. Quinta Gad porteque civitatis terne per singulas plagas et nomen civitatis quod in fronte pontificis auri lamina continetur.
marg.|  Rabanus MaurusRABANUS. Notandum quod quadraginta octo civitatum que in #Liber Numerum tribui levitice dantur ad habitandum cum suis suburbanis. Hic nomina reticentur et civitates fugitivorum quarum tres trans Iordanem Bosor scilicet et Ramoth et Gaulon in duabus tribubus et dimidia tribu et tres citra Iordanem Cedes scilicet et Sichem et Cariatharbe. Non enim in descriptione mystica et habitatione sanctorum et conversatione perfecta opus erat fugitivorum describi auxilia quibus Israel indiguit adhuc positus in terra et per multos labores atque pericula ad hanc civitatem festinus veniens in singulis sanctis loquitur : advena sum et peregrinus. Et :habitavi cum habitantibus Cedar multum incola fuit anima mea.

1 Enon] Aenon Weber
Numérotation du verset Ez. 48,2 
et ad terminum Dan a plaga orientali usque ad plagam maris Aser una
Numérotation du verset Ez. 48,3 
et super terminum Aser a plaga orientali usque ad plagam maris Neptalim una
marg.|  ET  SUPER  TERMINUM etc. Post septem tribuum terminos ab oriente usque ad occidentem describuntur primitie.
Numérotation du verset Ez. 48,4 
et super terminum Neptalim a plaga orientali usque ad plagam maris Manasse una
Numérotation du verset Ez. 48,5 
et super terminum Manasse a plaga orientali usque ad plagam maris Ephraim una
Numérotation du verset Ez. 48,6 
et super terminum Ephraim a plaga orientali usque ad plagam maris Ruben una
Numérotation du verset Ez. 48,7 
et super terminum Ruben a plaga orientali usque ad plagam maris Iuda una
Numérotation du verset Ez. 48,8 
et super terminum Iuda a plaga orientali usque ad plagam maris erunt primitie quas separabitis
interl.|  Domino
viginti quinque millibus latitudinis et longitudinis
interl.|  cuius incertus numerus neque enim in singularum tribuum descriptione mensura certa est sed semper longitudo latitudine maior est
sicuti singule partes
interl.|  tribuum
a plaga orientali usque ad plagam maris
interl.|  ab oriente usque ad mare
et erit sanctuarium in medio eius
Numérotation du verset Ez. 48,9 
primitie quas separastis Domino longitudo viginti quinque millibus
interl.|  calamorum
interl.|  quod ad quinque sensus refertur unde: divinum sensum possidebitis
et latitudo decem millibus
interl.|  ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis que sit latitudo longitudo scilicet et profundum etc.
marg.|  LATITUDO. Consummatam perfectamque virtutem significat que decalogo veteris testamenti ad evangelicum pervenit sacramentum. Si enim ab uno addens sequentem numerum ad quattuor pervenias denarium complebis et vetus testamentum constringitur in novo et novum in veteri dilatabitur.
marg.|  Hieronymus HIERONIMUS. Hec relegens tantum dicere possum : o altitudo divitiarum sapientie et scientie Dei.
Numérotation du verset Ez. 48,10 
he autem erunt primitie sanctuarii sacerdotum ad aquilonem viginti quinque millia et ad mare
interl.|  occidente
latitudinis decem millia sed et ad orientem latitudinis decem millia et ad meridiem longitudinis viginti quinque millia et erit sanctuarium Domini
interl.|  templum Domini
in medio eius
interl.|  primitiarum sacerdotalium
marg.|  HEC  AUTEM  ERUNT. Iuxta terminum levitarum describuntur primitiarum sanctuarii quattuor plage que non ad populum non ad vulgus ignobile neque ad levitas pertinent inferiorum graduum sed proprie pertinent ad cultum sacerdotum.
marg.|  AD  AQUILONEM.  ISIDORIUS. Ut aquilonis frigora relinquentes ad occidentem veniamus quo occidant nobis vicia e intereant. Inde ad orientem transeamus et orto nobis sole iusticie ad meridiem veniamus in quo clarissimum nobis iusticie lumen est atque perfectum. Et tam ab aquilone usque ad mare quam ab oriente usque ad meridiem vingiti quinque milia longitudinis et decem milia latitudinis ut ubique eadem longitudinis et latitudinis mensura servetur.
Numérotation du verset Ez. 48,11 
interl.|  sed
sacerdotibus sanctuarium
interl.|  non vulgo
erit
interl.|  non passim
de filiis
interl.|  tantum non aliis
Sadoc
interl.|  Septuaginta : Sadue
qui custodierunt cerimonias meas et non erraverunt cum errarent filii Israel sicut erraverunt et levite
interl.|  id est iusti de que : iustus Dominus et iusticias dilexit hic ait : non enim Pater iudicat quemque sed omne iudicio dedit Filio de quo : Deus iudicium tuum regi da et iusticiam tuam filio regis.
marg.|  FILII  ISRAEL. De quibus supra qui scilicet non offerunt victimas sed privilegio nominis et erroris sui humilitate contenti semper in corde loquuntur : iniquitatem meam ego cognosco et peccatum meum contra me est semper. Sufficit enim arrianis et huiusmodi si non expellantur de templo si pristinam nominis umbram quandam et imaginem teneant.
Numérotation du verset Ez. 48,12 
et erunt eis primitie de primitiis terre
interl.|  sicut decime decimarum
sanctum sanctorum iuxta terminum levitarum
interl.|  ut habeant levite confinum sacerdotum sed umbilicum id est medium eius et ipsam possessionem tenere non valeant
Numérotation du verset Ez. 48,13 
sed et levitis similiter iuxta fines sacerdotum viginti quinque millia longitudinis et latitudinis decem millia omnis longitudo viginti et quinque milium et latitudo decem milium
marg.|  SED  ET  LEVITIS etc.  ISIDORUS. Describitur levitarum possessio que vicina quidem est finibus sacerdotum et eadem habeat spacia in longitudine et latitudine pro multitudine levitarum que habet paucitas sacerdotum sed tamen propriis terminis utitur et intelligit se a sacerdotali gradu esse disiunctam ad reprimendam superbiam ministrorum qui ignorantes humilitatem status sui ultra sacerdotes intumescunt.
Numérotation du verset Ez. 48,14 
et non venundabunt ex eo neque mutabunt nec transferentur primitie terre quia sanctificate sunt Domino
interl.|  non homini
marg.|  ET  NON  VENUNDABUNT. Ut permaneat levitice distributionis eterna possessio nec meritum dignitatis vincatur precio nec ab alio tranferatur ad alium quia que sanctificata sunt Domino non sunt eorum quibus data sunt sed eius cuius nomine possidentur.
Numérotation du verset Ez. 48,15 
quinque millia autem que supersunt in latitudine per viginti quinque millia
interl.|  subaudis longitudine
profana erunt
interl.|  laica scilicet
urbis in habitaculum et in suburbana et erit civitas
interl.|  de qua : fluminis impetu letificat civitatem Dei et: non potest civitas abscondi supra montem posita
in medio eius
interl.|  terre
marg.|  PROPHANA. Laica scilicet que passim populo liceat habitare non quod immunda sint aut aliquid in habitatione sancta terre contaminatum putet sed quia omnibus preter sacerdotes habitare permissum sit per que intelligimus cuncta que ad sensus referimus id est ad corporis voluptates que visu et auditu tactu odore et sapore capimus esse prophana et templi sanctimoniam non habere nec sacerdotalis esse privilegii sed laice vilitatis.
Numérotation du verset Ez. 48,16 
et hee mensure eius
interl.|  civitatis
ad plagam septentrionalem quingenti et quattuor millia et ad plagam meridianam quingenti et quattuor millia et ad plagam orientalem quingenti et quattuor millia et ad plagam occidentalem quingenti et quattuor millia
marg.|  ET  HE  MENSURE.  ISIDORUS. Cum recesserimus ab aquilone vento frigidissimo transimus ad meridiem et post ortum in nobis lumen scientie occasum fortitudinis formidamus non preterita sed futura considerantes nec habentes certam virtutis possessionem sed quotidie in oratione dicentes : ne inducas nos in temptationem quam scilicet ferre non possimus.
marg.|  AD  PLAGAM  SEPTENTRIONALEM. Singula latera civitatis habent quattuor milia et quingentos calamos qui faciunt undecim milia passuum et septuaginta quinque aliis octingenta quinque ut similis omnis urbs sicut in fine huius voluminis scribitur per circumitum habeat decemocto milia calamorum qui faciunt quadraginta quattuor milia passuum et trecentos quadraginta. Et quadragesimus quartus psalmus inscribitur : in finem pro his qui commutabuntur et pertinet ad ydidam scilicet amabilem Domini. Vel secundum Aquila pro liliis. Symachus pro floribus ecclesie que urbs Domini est et continet sacramenta de qua : astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate. Et : omnis gloria filie regis ab intus id est intrinsecus ut non sit similis sepulchris forinsecus dealbatis sed intus et foris omnia lavet paraprosidis.
Numérotation du verset Ez. 48,17 
erunt autem suburbana civitatis ad aquilonem ducenti quinquaginta et in meridie ducenti quinquaginta et ad orientem ducenti quinquaginta et ad mare ducenti quinquaginta
marg.|  ERUNT  AUTEM etc. Hec spacia per circumitum ambiunt muros civitatis ut inter urbem et ea que relinqua sunt dividant. Ex quo ostenditur nullum de his spaciis exercentium opera civitatis capiendorumque fructuum habere licentiam sed vacare ab usu et opere hominum ut #circummur alia urbis sponte nascentium virgultorum atque herbarum et ceterorum que terra gignit habeant amenitatem.
marg.|  DUCENTA  QUINQUAGINTA. Calami scilicet qui sena cubita habent et unum palmum et singula latera faciunt passus sexcentos decem et septem paulominus et in communi mille calamos habentes passus duo milia quadringentos sexagintaocto.
Numérotation du verset Ez. 48,18 
quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii
interl.|  calamorum
decem millia in orientem et decem millia
interl.|  calamorum
ad occidentem erunt sicut primitie sanctuarii et erunt fruges eius in panes his qui serviunt civitati
interl.|  qui verbis muros extruunt et interrupta et ruinosa resarciunt
marg.|  QUOD  AUTEM  RELIQUUM. Post descriptionem sancte urbis et suburbana eius dicit cetera delegari operariis civitatis reliquam partem primitiarum sanctuarii scilicet.
Numérotation du verset Ez. 48,19 
servientes autem civitati operabuntur ex omnibus tribubus Israel
interl.|  nullus se putet immunem ab operibus civitatis certatim omnes exetruant civitatem
marg.|  EX  OMNIBUS  TRIBUBUS etc. Hoc et in tabernaculo factum est pro varietate virium alius dat aurum alus argentum coccum bissum purpuram etc. Et cum sint dona diversa qualitate substantie unum donantium est premium immo maius est eorum qui offerunt quidem pro viribus maiora quanvis parva ut evangelica paupercula.
Numérotation du verset Ez. 48,20 
omnes primitie viginti quinque milium
interl.|  sanctuarii
per viginti quinque millia in quadrum separabuntur in primitias sanctuarii et possessionem civitatis
marg.|  OMNES  PRIMITIE. Breviter perstringimus quod omnes primitie sanctuarii et possessio civitatis paritur supputata per quadrum contineat milia ducenta quadraginta sex et partem terciam. Si enim viginti quinque milia calamorum qui senos cubitos habent et palmum unum faciunt numera id est romana sexaginta et unum milia et sexcentos sexaginta septem passus nulli dubium est hec in quadruplum supputata superiorem efficere numerum. Ex quo percipimus omnia intelligenda spiritualiter et ecclesie possessionem multo latiorem esse quam quondam fuit in Iudea levitarum qui nec accipere quidem partes sancte terre sed ex singulis tribubus quadraginta et octo civitatum non ex pleno possessionem sed habitationem t hospitium susceperunt ut ipsi quoque qui videntur layci nec pervenisse ad sacerdotalem et leviticum gradum tamen si operentur in Domini civitate vescantur de terra sancta terra mitium et vivorum unde : credo videre bona Domini in terra viventium.
Numérotation du verset Ez. 48,21 
quod autem reliquum fuerit principis erit ex omni parte primitiarum sanctuarii et possessionis civitatis e regione viginti quinque milium primitiarum usque ad terminum orientalem sed et ad mare e regione viginti quinque milium usque ad terminum maris similiter in partibus principis erit et erunt primitie sanctuarii et sanctuarium templi in medio eius
interl.|  civitatis
marg.|  PRINCIPIS  ERIT. De quo supra qui tantum accipit quantum una tribus. Hic autem dicimus quod ex cunctis tribubus quidquid reliquum fuerit hic solus accipiat ut nulla tribus sit que principi dona non offerat non aliunde sed ex primitiis que templo et sanctuario et delegatis urbis partibus serviunt et hoc est : e regione vigintiquinque etc. ut sint primitie inter septem et quinque tribus et in primitiis civitatis et suburbana eius et in medio civitatis sanctuarium templi. Sed et de possessione civitatis quidquid relictum est principi deputabitur eritque pars extrema septem tribuum vicina primitiis et civitati et templo in tribu Iuda et pars extrema quinque tribuum eodem iure quo supra in tribu Beniamin ipsaque extrema pars ad principem pertinebit.
Numérotation du verset Ez. 48,22 
de possessione autem levitarum et de possessione civitatis in medio partium
interl.|  quidquid reliquum est principi deputabitur
principis erit inter terminum Iuda et inter terminum Beniamin et ad principem pertinebit
marg.|  ET  AD  PRINCIPEM  PERTINEBIT etc. Eodem iure ipsaque pars extrema ad principem pertinebit ex qua sancte scripture sacramenta miranda sunt et cogitanda magis quam proferenda. In priori enim divisione trans Iordanem per Moysen duabus tribubus Ruben et Gad et dimidie tribui Manasse terra divisa est. Infra Iordanem autem per Iosue filium Nun et Eleazarum filium Aaron. Iudas possedit ab austro et Effraim et Manasse tribus dimidia ab aquilone. Postea vero de Sylo missis exploratoribus per singulas tribum descriptione terre allata ad Iosue et ad Eleazarum ? Beniamin iuxta Iudam ab austro et iuxta Effraim et dimidiam tribum Manasse acceptit possessionem. Secunda tribus Symeon hereditatem accepit in tribu Iuda ut impleretur illud : de Levi et Symeon dividam eos in Iacob et dispergam in israel. Tercia Zabulon Galileam accepit in qua est mons Thabor. Quarta Ysaachar ubi est Iezrahel usque Iordanem. Quinta Aser usque ad montem Carmelum qui imminet mari magno Tyrumque et Sydonem. Sexta Neptalim in Galilea usque ad Iordanem ubi est Tyberias que olim apellabatur Chenereth. Septima Dan usque Iopen ubi sunt urbes Athialon et Selebi et Emaus que est Nicopolis. Licet sicut legitur postea ceperint sibi trancensis aliis tribubus urbem Laesenim tribus Dan que est Paneas. Cum hec ita se habeant et inter priorem tribuum descriptionem et que nunc habetur in manibus tanta diversitas sit hic considerandum est quomodo et in preterito inter tribum Iuda et Beniamin urbs et templum collocatum sit. Et in priori quidem descriptione Iudas erat ab austro et Beniamin ab aquilone. Hic autem econverso ut Iudas sit ab aquilone et Beniamin ab austro. Post que secundus est Symeon tercius Ysachar quartus Zabulon quintus Gad quinque videlicet tribus unde et reliquis tribubus a plaga orientali etc.
Numérotation du verset Ez. 48,23 
et reliquis tribubus a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Beniamin una
interl.|  pars vel possessio
Numérotation du verset Ez. 48,24 
et contra terminum Beniamin a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Simeon una
Numérotation du verset Ez. 48,25 
et super terminum Simeonis a plaga orientali usque ad plagam occidentis
interl.|  vel : occidentalem
Isachar una
Numérotation du verset Ez. 48,26 
et super terminum Isachar a plaga orientali usque ad plagam occidentalem Zabulon una
Numérotation du verset Ez. 48,27 
et super terminum Zabulon a plaga orientali usque ad plagam maris Gad una
Numérotation du verset Ez. 48,28 
et super terminum Gad ad plagam austri
interl.|  nota quam Iudas prius tenuit
in meridiem et erit finis de Thamar usque ad aquas Contradictionis
interl.|  non locum sed aquas significat in quibus populus Domino contradixit et Moyses offendit
Cades hereditas contra mare magnum
marg.|  DE  THAMAR. Que nunc Palmira a Salomone constructa palma enim hebraice thamar dicitur que nunc forte quia ibi palmeta sunt Palmira vocatur.
marg.|  CONTRADICTIONIS  CADES.  ISIDORUS. Omnis terre sancte hereditas ab australi plaga iuxta terminos Egypti et Rinocorure torrente finitur. Et quia Gad interpretatur temptatio in possessione de palmeta transimus ad aquas contradictionis usque ad Cades quod interpretatur sancta ut intelligamus nos etiam post victoriam mundi debere esse sollicitos semper in metu. Illius versiculi memores temptatio est vita hominis super terram et ad sanctitatem adversariis repugnantibus pervenire sicque victoriam obtinere et e vicino torrentem plenum imbrium contemplemur.
marg.|  CADES etc. Eadem vox in hebreo est que et torrentem sonat et hereditatem sed hic magis torrentem qui ingrditiur mare magnum Rinocorule. Cades autem Batine in deserto est que extenditur usque ad urbem Petram.
Numérotation du verset Ez. 48,29 
hec est terra quam mittetis in sortem tribubus Israel et he partitiones earum ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 48,30 
et hii egressus
interl.|  porte exitus
civitatis a plaga septentrionali quingentos et quattuor millia mensurabis
marg.|  ET  HII  EGRESSUS. De ambitu civitatis qui per latera singula in quadrum quattuor milia quingentos calamos habuit preteritus sermo predixit qui faciunt decem et octo milia calamorum ut in presenti quoque capitulo positum est id est quadraginta quattuor milia passuum et trecentos quadraginta passus. Nunc scribitur per singula latera id est undecim milia passuum et octogintaquinque passus per ternas fuisse portas.
Numérotation du verset Ez. 48,31 
et porte civitatis in nominibus tribuum Israel porte tres a septentrione porta Ruben
interl.|  qui primogenitus
una porta Iude
interl.|  qui regie stirpis auctor
una porta Levi
interl.|  a quo sacerdotes
una
Numérotation du verset Ez. 48,32 
et ad plagam orientalem quingentos et quattuor millia et porte tres porta Ioseph una porta Beniamin
interl.|  duo filii Rachel
una porta Dan una
interl.|  filius Bale ancille
marg.|  ET  AD  PLAGAM. Quis sapiens intelliget hec quia recte vie Domini et iusti ambulabunt in eis. Prevaritores vero corruent in illis.
marg.|  ET  PORTE  CIVITATIS etc.  ISIDORUS. Has duodecim portas vel exitus pro qualitate meritorum atque virtutum singulis tribubus sub apostolis et patriarcharum nominibus arbitor coniugatas. De quibus in Apocalipsi Iohannis apertius scribitur. Et intra divinarum scripturarum sacramenta testatur et necesse est ut talis civitas decem et octo milia per circumitum teneat calamorum sub quo numero in duo de vicesimo psalmo lex naturalis et gratia evangelii describitur quibus Ecclesia, id est urbs salvatoris, extruitur.
marg.|  Hieronymus HIERONIMUS. Hoc breviter admonendum easdem tribus in circumitu tabernaculi sic castrametatas ut ad orientem fuerit Iudas Ysachar et Zabulon filii Lie. Ad meridiem Ruben Symeon Gad duo filii Lie et tercius filius Zelphe ancille Lie. Ad occidentem vero Effraim Manasses et Beniamin duo scilicet filii Rachelis quia Ioseph pro tribu Levi que sacrificiis deputata est in duas tribus Effraim et Manassem divisa est. Ad aquilonem autem Dan et Neptalim et Aser quorum primus et tercius filii sunt Bale ancille Rachelis secundus filius Zelphe ancille Lie ignobiles et ad aquilonem positi quippe ex ancillis inter se dissidentibus generati. Sed hoc iuxta Numerorum Librum et descriptionem tabernaculi que iubente Deo Moysi ore dicta est. Nostra vero urbs que est civitas magni regis cuius artifex et conditor Deus de qua dicitur : ipse fundavit eam altissimus aliam habet tribuum in terra sancta descriptionem et mensuram et possessionis ordinem et plagas tribuum singularum. Primum plage aquilonis opponuntur tres porte etc. quorum primogenitus Ruben Iudas regie stirpis auctor et Levi. Super cuius nomine in tabernaculi et castrorum descriptione nihil dictum est ut primogenita possidentes quasi genus regale et sacerdotale aquilonis frigora contemnamus
Numérotation du verset Ez. 48,33 
et ad plagam meridianam quingentos et quattuor millia metieris portam Simeonis unam portam Isachar unam portam Zabulon unam
interl.|  tres filii* Lie

Cf. Gn. 35, 23.

Codd. : V7799 Rusch
filii V7799 ] filie perpera Rusch
Numérotation du verset Ez. 48,34 
et ad plagam occidentalem quingenti et quattuor millia porte eorum tres porta Gad una porta Aser una
interl.|  hi duo filii Zelphe ancille Lie

Cf. Gn. 35, 26.
porta Neptalim una
interl.|  filius Bale ancille Rachelis
Numérotation du verset Ez. 48,35 
per circuitum decem et octo millia et nomen civitatis
interl.|  nunc Hierosolima id est visio pacis
ex illa die Dominus ibidem.
marg.|  IBIDEM. Nunquam recedemus ab ea sicut a priori. Unde :"Surge abeamus hinc". « Et relinquetur vobis domus vestra deserta » sed eternam habet possessionem et fit ei ipse possessio secundum illud : ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi.

Io. 14, 31 : « Surgite, eamus hinc ».
Mt. 23, 38 ; Lc. 13, 35.

Fons : Hieronymus, Commentarii in Danielem,




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 48), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 13/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_48)