initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 6

Numérotation du verset Ez. 6,1 
Et factus est sermo Domini ad me dicens :
Numérotation du verset Ez. 6,2 
Fili hominis pone faciem tuam ad montes Israel et prophetabis ad eos
Numérotation du verset Ez. 6,3 
et dices montes Israel audite verbum Domini Dei hec dicit Dominus Deus montibus et collibus rupibus et vallibus ecce ego inducam super vos gladium et disperdam excelsa vestra
Numérotation du verset Ez. 6,4 
et demoliar aras vestras et confringentur simulacra {t. 3 : Erfurt, f. 190ra ; facsim., p. 235b} [Rusch, f. 190ra ] vestra et deiciam interfectos vestros ante idola vestra
Numérotation du verset Ez. 6,5 
et dabo cadavera filiorum Israel ante faciem simulacrorum vestrorum et dispergam ossa vestra circum aras vestras
Numérotation du verset Ez. 6,6 
in omnibus habitationibus vestris urbes deserte erunt et excelsa demolientur et dissipabuntur et interibunt are vestre et confringentur et cessabunt idola vestra et conterentur delubra vestra et delebuntur opera vestra
Numérotation du verset Ez. 6,7 
et cadet interfectus in medio vestri et scietis quoniam ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 6,8 
et relinquam in vobis eos qui fugerint gladium in gentibus cum dispersero vos in terris
Numérotation du verset Ez. 6,9 
et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus ad quas captivi ducti sunt quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me et oculos eorum fornicantes post idola sua et displicebunt sibimet super malis que fecerunt in universis abominationibus suis
Numérotation du verset Ez. 6,10 
et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum ut facerem eis malum hoc
Numérotation du verset Ez. 6,11 
hec dicit Dominus Deus percute manu tua et allide pedem tuum et dic eheu ad omnes abominationes malorum domus Israel qui gladio fame peste ruituri sunt
Numérotation du verset Ez. 6,12 
qui longe est peste morietur qui autem prope gladio corruet et qui relictus fuerit et obsessus fame morietur et compleam indignationem meam in eis
Numérotation du verset Ez. 6,13 
et scietis quia ego Dominus cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum in circuitu ararum vestrarum in omni colle excelso in cunctis summitatibus montium et subtus omne lignum nemorosum et subtus universam quercum frondosam locum ubi accenderunt tura redolentia universis idolis suis
Numérotation du verset Ez. 6,14 
et extendam manum meam super eos et faciam terram desolatam et destitutam a deserto Deblatha in omnibus habitationibus eorum et scient quia ego Dominus.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 6), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 20/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_6)