initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

Capitulum 9

Numérotation du verset Ez. 9,1 
{t. 3 : Erfurt, f. 1 ; facsim., p. 2} [Rusch, f. 1 ] Et clamavit in auribus meis voce magna dicens
interl.|  Septuaginta : mihi vindictam et ego retribuam dicit Dominus
appropinquaverunt visitationes urbis
interl.|  vicina captivitate
et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua
interl.|  non habebat sicut Septuaginta transtulerunt presentia enim narrat et futura non preterita
marg.|  APPROPINQUAVERUNT  VISITATIONES. Omnis ultio visitatio est quasi egroti medicum expectantis unde : visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum. Miseriordiam autem meam non dispergam ab eo.
marg.|  Hieronymus HIERONIMUS. Qui malos percutit in eo quod mali sunt et habet vasa interfectionis ut occidat pessimos minister est Dei.
Numérotation du verset Ez. 9,2 
et ecce sex viri
interl.|  angeli Dei parentes voluntati
veniebant
interl.|  ad peccata hominum tollenda qui sexto die facti sunt
de via porte superioris
interl.|  ecce tercia porta
que respicit ad aquilonem et uniuscuiusque vas interitus in manu eius
interl.|  septimus scilicet
vir quoque unus
interl.|  Christus
in medio eorum vestitus
interl.|  in habitu pontificis
lineis
interl.|  hebraice baddim
et atramentarium scriptoris
interl.|  ut omnium peccata scriberet et sanctorum numerum a peccatoribus segregaret
ad renes eius et ingressi sunt et steterunt iuxta altare aereum
interl.|  duo erant altaria: Unum thymiamatis intrisecus aureum. Alterum holocaustorum ante templum ereum
marg.|  VAS  INTERITUS.  SEPTUAGINTA. securim de quo : ecce securis ad radicem arboris posita est.
marg.|  VIR  QUOQUE  UNUS. De quo Iohannes in medio scilicet septem candelebrorum aureorum simile filio hominis.
marg.|  Hieronymus HIERONIMUS. Pro lineis quid nos iuxta Symachum interpretati sumus Septuaginta podere Theodocio ipsum verbum hebreum baddim Aquila precipua interpretati sunt ubi nos attramentarium posuimus. Septuaginta posuerunt zona saphirina circa renes eius. Aquila rasti scribe in manus eius Aquila melanodoxion id est attramentarium scribe ad lumbos eius Symachus tabulas scriptoris habebat in renibus suis. Attramentarium grece calamarium quia in eo calami reponuntur alii significantius tecas vocant quia scriptorum calamos tegant.
marg.|  ET  STETERUNT parati ad iubentis imperium ut cuiuscunque viderent ibi peccata non esse dimissa sententie Domini et interfectioni eum subiacere cognoscant.
Numérotation du verset Ez. 9,3 
et gloria Domini Israel assumpta est de cherub
interl.|  singularis numeri generis masculini. Cherubim pluralis numeri generis neutri
que erat super eum ad limen domus et vocavit virum
interl.|  Christum qui est sacerdos in eternum secundum ordinem Melchisedech et angelus magni consilii
qui indutus erat lineis et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis
marg.|  AD  LIMEN  DOMUS. Alii subdivo atrii domus quod scilicet tecto non premitur sed aeris fruitur libertate.
marg.|  INDUTUS  LINEIS.  SEPTUABINTA. podere que quia ad pedes usque pertingit sic appellatur que est una de octo vestibus pontificis que latine dicitur talaris de quibus Hieronimus opus luculentum composuit.
Numérotation du verset Ez. 9,4 
et dixit Dominus ad eum
interl.|  virum indutum lineis
transi per mediam civitatem in medio Hierusalem et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus
interl.|  secundum illud : quis infirmatur et ego non infirmor. Quis scandalizatur et ego non uror
que fiunt in medio eius
interl.|  publice
marg.|  ET  SIGNA  THAU. Thau que scilicet extrema est viginti duarum litterarum apud hebreos et perfectam in viris gementibus et dolentibus scientiam monstrat. Hebrei vero autumant quia apud eos lex thora dicitur et in principio nominis sui scribitur hec littera eos hoc accipere signaculum qui legis precepta compleverant.
Thau littera extrema in antiquis hebreorum litteris quibus usque hodie utuntur Samaritani crucis habet similitudinem que in christianorum frontibus frequenter signatur cuius munitione signamur. Sunt qui putant quia in hebreo alphabeto ista littera extrema sit demonstrari in multitudine peccantium superesse reliquias sanctorum. Gementes autem dolentesque salvantur quia nec peccaverunt nec peccantibus consenserunt et aliena peccata planxerunt sicut Samuel Saul et Paulus eos qui penitentiam non egerunt unde : qui sumus in hoc tabernaculo ingemiscimus et alibi : tristicia est mihi magna et continuus dolor cordi meo.
Numérotation du verset Ez. 9,5 
et illis
interl.|  sex viris
dixit audiente me transite per civitatem sequentes eum
interl.|  qui reliquit nobis exemplum ut sequamur vestigia eius
et percutite non parcat oculus vester neque misereamini
Numérotation du verset Ez. 9,6 
senem
interl.|  secundum illud : cani hominis prudentia eius
adolescentulum
interl.|  qui ad bella fidei promptissimus
et virginem
interl.|  que pudiciciam mente tota servat
parvulum
interl.|  qui lacte potatur infantie nec dum solidum cibum potest capere
et mulieres
interl.|  qua fragilitatem sexus anime imbecilitate testantur
interficite usque ad internicionem omnem
interl.|  qui potest dicere. Signatum est super nos lumen vultus tui Domine
autem super quem videritis thau ne occidatis et a sanctuario meo incipite
interl.|  Septuaginta : a sanctis meis incipite
ceperunt ergo a viris senioribus
interl.|  qui tenebant thuribula et sacrificabant
interl.|  unde cepit peccatum inde iudicium
qui erant ante faciem domus
interl.|  nulla est loci religio offenso Deo
marg.|  SENEM  ADOLESCENTULUM. Omnes isti pereunt si absque Christi signaculo se aliquid esse credunt.
marg.|  A SANCTIS  MEIS  INCIPITE. Vel sacerdotes significat qui versabantur in templo et adorabant ydola vel eos qui pro sacerdotii merito sancti vocabantur in populo et qui fuere in populis causa peccati primi meruere supplicia.
Numérotation du verset Ez. 9,7 
et dixit ad eos contaminate domum et implete atria interfectis
interl.|  non auderent angeli templum sanguine contaminare nisi precepisset Dominus recedentis glorie
egredimini et egressi sunt et percutiebant eos qui erant in civitate
marg.|  CONTAMINATE  DOMUM. Omnis qui in peccato mortuus est contaminat atria templi in quibus vivit qui cum Christo #resurgit.
Numérotation du verset Ez. 9,8 
et cede completa
interl.|  in his qui signaculum non habebant
remansi ego ruique super faciem meam et clamans aio heu heu heu Domine Deus ergone disperdes omnes reliquias Israel effundens furorem tuum super Hierusalem
marg.|  ET  CEDE  COMPLETA  REMANSI  EGO. Hieronymus HIERONIMUS. Quidam arbitrantur ex persona Domini in cuius typum precessit Ezechiel de populo Iudeorum hoc posse intelligi qui omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt unde : salvum me fac Domine quoniam defecit sanctus. Solus enim inventus est Dominus qui peccatum non fecit nec inventus dolus in ore eius.
marg.|  REMANSIT  EGO. Hieronymus HIERONIMUS. de tanta interfectione nullum me excepto arbitrans remansisse. Notandum tamen quod non ait remansi ego solus sed remansi ego. Sub audiendum enim est cum ceteris signatis.
marg.|  EFFUNDENS  FUROREM. Magnitudinem pene signa sicut illic : Effusa est despectio super principes et alibi : pene effusi sunt gressus mei. Et in bono : caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum et : diffusa est gratia in labiis tuis
Numérotation du verset Ez. 9,9 
et dixit ad me iniquitas domus Israel
interl.|  decem tribuum
et Iuda
interl.|  duarum
magna est nimis valde
interl.|  inculcatio est
et
interl.|  ideo
repleta est terra sanguinibus
interl.|  occisorum
et civitas repleta est
interl.|  #hoc ideo quia civitas repleta est aversione
aversione
interl.|  a cultu Dei
dixerunt enim
interl.|  aperitur causa tantorum scelerum quia scilicet non putaverunt esse providentiam Dei
dereliquit
interl.|  ut aiunt
Dominus terram et Dominus
interl.|  non curat terrena unde hic superis labor est ea cura quietos sollicitat
non videt
interl.|  nunc et si viderit ante
marg.|  ET  DIXIT  ME. Hieronymus HIERONIMUS. Flentem prophetam consolatur. Quasi non iniuste hoc facio ipsi sibi hoc fecerunt.
marg.|  MAGNE  EST. Hieronymus HIERONIMUS. Quasi pro magnitudine iniquitatis magnitudo supplicii non enim ut Stoici putant vel peccata omnia sunt equalia vel pena.
Numérotation du verset Ez. 9,10 
igitur et meus non parcet oculus neque miserebor viam eorum super caput eorum
interl.|  corda scilicet vel principes qui sunt capita populi
reddam
Numérotation du verset Ez. 9,11 
et
interl.|  impleta obedientia
ecce vir
interl.|  Christus
qui indutus erat lineis
interl.|  carne humana multimode attrita
qui habebat atramentarium in dorso suo respondit verbum dicens feci sicut precepisti mihi
interl.|  quasi signaculo thau lugentium frontes armavi
marg.|  ET  ECCE  VIR  QUI  INDUTUS. Sex viri quibus preceptum erat transire per civitatem sequentes eum etc. nihil tale renunciant quia non leticie sed meroris implevere sententiam que non sermone sed opere probatur.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. 9), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_9)