initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<37. Ezechiel>

<37.2 Prothemata in Ezechielem prophetam>

prol.|  OrigenesORIGENES. Non omnis captivus propter peccatum suum captivus. Populus pro peccato traditur, Nabuchodonosor in Babylonem ducitur et prophete cum eis et viri sancti ut in eis captivi consolationem et admonitionem haberent, et correcti in patriam redirent ; aliter enim non peniterent. Excruciat Deus nocentes sed ut pater tormentis clementiam miscet. In Egyptiis quoque hoc attende : voluit eos punire, sed iram suam temperavit. Unde Ioseph in Egyptum descendit, pharao somnium vidit et multa huiusmodi premisit ut providerent sibi. Amat nos Deus etiam iratus. Sed parvuli non possunt cum emolumento scire quod amentur a patre ; unde : « Quam magna multitudo dulcedinis tue Domine quam abscondisti timentibus te », non amantibus. Cum ergo audieris de populi captivitate, crede quidem secundum fidem historie, sed in significationem rei alterius precessisse. Tu enim, qui fidelis vocaris, qui in Hierusalem commoraris, si peccaveris Nabuchodonosor, id est diabolo, traditus in Babylonem, id est in confusionem duceris ; si penitentiam egeris, mittetur tibi Esdras, id est adiutor scilicet verbum iuvans, qui te reducat et Hierusalem edificare faciat. In Adam enim omnes moriuntur, et in Christo omnes vivificantur. Fuit autem Adam in paradiso sed serpens captivavit eum et de paradiso eiecit et venit in locum lacrimarum. Serpens hostis contratrius veritati, non tamen a principio neque statim supra pectus et ventrem suum ambulavit, sicut Adam et Eva non statim peccaverunt ita et serpens aliquando non serpens cum in paradiso deliciarum moraretur."Deus quippe mortem non fecit" nec malitiam operatus est : liberum arbitrium et homini et angelo ad universa permisit. Alii ergo per arbitrii libertatem ad bonorum ascenderunt summitatem, alii in malitie profundum corruerunt. Melius autem fuit unumquemque derelictum proprio arbitrio niti laborare et per bona opera esse sibi causam salutis quam dormientem et otiosum in terrena prosperitate quiescere. Ezechiel, filius hominis, figura Christi qui predicat captivis remissionem.

a Ps. 30, 20.
b Sap. 1, 13.
1 huiusmodi] hmõi cacogr. Rusch
prol.|  Prophetia autem presentis nec futuri attestatione indiget nec preteriti.

Cf. Gregorius Magnus, Homiliae in Ez., lib. 1, hom. 1, CCSL 142, lin. 73 : « Prophetia autem praesentis temporis nec praeteriti attestatione indiget, nec futuri, quia cum res occulta per prophetiae uerba detegitur, ueritati illius res ipsa quae ostenditur attestatur ».
prol.|  Gregorius MagnusGREGORIUS. Prophetie tempora tria sunt : preteritum, presens et   {t. 3 : Erfurt, f. 183rb ; facsim., p. 221b} [Rusch, f. 183rb ] futurum, sed in duobus prophetia ethimologiam perdit, que prophetia dicta quod futura predicat cum de preterito vel de presenti agit nominis sui rationem amittit quia ea dicuntur que preterita vel presentia sunt. Prophetia de futuro : « Ecce virgo concipiet et pariet filium » ; de preterito : « In principio creavit Deus celum et terram » ; de presenti qua Paulus dicit :"Si autem omnis prophetet intret autem quis infidelis aut hypocrita" etc. usque ad « occulta cordis eius manifesta fiunt » in quo notatur presentia prophetari. Unde animadvertitur quia prophetia dicitur, non quia predicit futura, sed quia prodit occulta. Rem quippe sicut in futuro ab oculis nostris subtrahunt tempora, ita in presenti subtrahit causa. Presens enim cogitatio absconditur in latenti corde. Aliquando autem res per absentem tegitur locum, que nudatur per spiritum et ibi est presens prophetantis animus ubi non est corpus ; unde ad Giezi Helyseus :"Nonne cor meum erat in presenti quando reversus est homo in occursum tibi ?" 

Is. 7, 14.
Gn. 1, 1.
1Cor. 14, 24-25 : « Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus : 25 occulta cordis ejus manifesta fiunt : et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit ».
4Rg. 5, 26.
Cf. Gregorius Magnus, Homiliae in Ez., lib. 1, hom. 1, CCSL 142, lin. 4-36 : « Prophetiae tempora tria sunt, scilicet praeteritum, praesens et futurum. Sed sciendum est quod in duobus temporibus prophetia etymologiam perdit. Quia cum ideo prophetia dicta sit quod futura praedicat, quando de praeterito uel praesenti loquitur, rationem sui nominis amittit, quoniam non prophetatur quod uenturum est, sed uel ea memorat quae transacta sunt, uel ea quae sunt. Quae tamen tria prophetiae tempora uerius loquimur, si ex sacrae scripturae testimoniis ostendamus. Prophetia de futuro est: ecce uirgo concipiet et pariet filium. Prophetia de praeterito: in principio creauit deus caelum et terram. De illo enim tempore dixit homo quo non erat homo. Prophetia de praesenti est, quando paulus apostolus dicit: si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis uel idiota, conuincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus; occulta cordis eius manifesta fiunt, et ita cadens in faciem adorabit deum, pronuntians quod uere deus in uobis sit. Cum igitur dicitur: occulta cordis eius manifesta fiunt, profecto monstratur quia per hunc modum prophetiae spiritus non praedicit quod futurum est, sed ostendit quod est. Quo autem pacto prophetiae dicatur spiritus, qui nihil futurum indicat, sed praesens narrat? Qua in re animaduertendum est quod recte prophetia dicitur, non quia praedicit uentura, sed quia prodit occulta. Rem quippe quamlibet, sicut ab oculis nostris in futuro subtrahunt tempora, ita ab oculis nostris in praesenti subtrahit causa. Ventura etenim res occultatur in futuro tempore, praesens autem cogitatio absconditur in latenti corde. Est etiam prophetia praesens cum res quaelibet non per animum, sed per absentem locum tegitur, quae tamen per spiritum denudatur . Et ibi fit praesens prophetantis animus, ubi per praesentiam non est corpus. Nam giezi longe a propheta recesserat cum naaman syri munera percipiebat, cui tamen idem propheta dicit: nonne cor meum in praesenti erat quando reuersus est homo de curru suo in occursum tibi? » < Attest .> Rupertus Tuitiensis, In Apocalypsim (Apc. 1, 3), lib. 1, cap. 1, PL 169, 831B-831C diversimodo.
prol.|  Sciendum quoque quia prophetie tempora invicem sibi concinunt ad probationem ut ex futuris preterita, ex preteritis futura probentur. Cum enim de preterito dixisset Moyses : « In principio creavit Deus celum et terra », de futuro quoque in fine libri in persona Iacob permiscuit dicens : « Non auferetur sceptrum de Iuda » etc. Qui etiam per semetipsum ait : « Prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris ; tamquam me ipsum audietis », ut, dum implerentur que futura predixit, de preterito vera dixisse crederetur.

Gn. 1, 1.
Gn. 49, 10.
Tb. 7, 14.
Cf. Gregorius Magnus, Homiliae in Ez., lib. 1, hom. 1, CCSL 142, lin. 37-41 : « Sciendum quoque est quia prophetiae tempora inuicem sibi concinunt ad probationem, ut aliquando ex futuris praeterita, aliquando uero ex praeteritis probentur futura. Dixerat enim moyses: in principio creauit deus caelum et terram. Sed quis crederet quia uerum de praeterito diceret, si de futuro etiam aliquid non dixisset? In ipsius etenim libri fine, in cuius exordio illa de praeterito dixerat, aliquid prophetiae per iacob uocem de uenturis permiscuit, dicens: non auferetur sceptrum de iuda, et dux de femoribus eius, donec ueniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. Qui etiam per semetipsum eundem qui mittendus erat ei quem ducebat populo prophetauit, dicens: prophetam uobis suscitabit dominus deus uester de fratribus uestris, tamquam me ipsum audietis. Erit autem, quicumque non audierit prophetam illum, exterminabitur de populo suo. Cur ergo praeteritis uentura permiscuit, nisi ut, dum implerentur ea quae de futuro praediceret, ostenderet etiam quia de praeterito uera dixisset? »
prol.|  Ex preteritis quoque futura probantur. Unde rex Babylonis a magis et ariolis suis non solum interpretationem somnii, sed etiam ipsum somnium quesivit, scilicet ut ex preterito colligeret quid certum de futuro teneret. Daniel autem utrumque dixit et, ex preteritis, quam vera de futuro diceret, ostendit.
prol.|  De modis quoque et qualitatibus prophetie disseramus. Spiritus quippe prophetie nec semper nec eodem modo animum prophete tangit. Aliquando ex presenti tangit et non ex futuro, aliquando ex futuro et non ex presenti, aliquando ex presenti et ex futuro, aliquando ex preterito et presenti et futuro, aliquando ex preterito et non ex futuro, aliquando ex futuro et non ex preterito ; aliquando in presenti ex parte tangit et ex parte non tangit, et in futuro similiter : ex presenti tangit et non ex futuro. Unde Iohannes venientem Dominum videns ait : « Ecce agnus Dei» etc. Sed cum moriturus esset, missis discipulis, requisivit dicens : « Tu es qui venturus es an alium expectamus ? », in quibus verbis ostenditur quia Dominum venisse noverat, sed an per semetipsum ad aperienda inferni claustra descenderet dubitabat. Aliquando vero ex futuro tangit et non ex presenti ; unde Isaac, que filio suo Iacob longe post futura erant, nuntiavit, quis autem esset scire non potuit. Aliquando ex presenti pariter et futuro. Unde Iacob qui caligantibus oculis nepotes dinoscere non poterat quis maior esset quisve minor, ductis in obliquum brachiis dexteram minori, sinistram maiori imposuit. Unde post ait : « Scio fili mi » etc. « Et iste quidem erit in populos » etc. Sic prophete Aggei animum ex presenti pariter et futuro prophetie spiritus tetigerat cum caligantibus oculis eam que se esse aliam simulabat et uxorem Ieroboam esse cognovit, et quod futurum ei erat aperuit dicens : « Ingredere uxor Ieroboam quare te esse aliam simulas ? » etc. Aliquando autem ex preterito et presenti et futuro, sicut Elisabeth ad se venire Mariam conspiciens, quod incarnatum Verbum in utero gestaret agnovit, eamque Domini sui matrem vocavit dicens : « Unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me ». De cuius conceptione per angelum ad Ioseph dicitur : « Quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est » ; que sancte Elisabeth dicit : « Beata que credidisti quoniam perficientur ea que dicta sunt tibi a Domino ». Hic aperte ostendit quia, que angelus ad Mariam dixerat per Spiritum, agnovit et que in futuro sequerentur previdit. Aliquando ex preterito tangit et non ex futuro, unde Paulus : «Secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum ». Qui tamen hoc ipsum evangelium predicaturus, cum ascenderet Hierusalem ait : « Ecce ego alligatus spiritu vado in Hierusalem, que in ea futura mihi sunt ignorans ». Hoc enim evangelii sacramentum est, quia unigenitus Patris incarnatus est, perfectus homo factus est, {t. 3 : Erfurt, f. 183va ; facsim., p. 222a} [Rusch, f. 183va ] crucifixus, mortuus et sepultus, tertia die resurrexit, die quadragesima in celum ascendit et sedet in dextera patris. Evangelium itaque cognovit, sed quod pro eo passurus esset ignoravit. Unde ait : « Nisi quia Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent », ubi aperte ostenditur quod ea que ipsi futura essent, vel erant, alii revelata essent, non autem ipsi. Unde ait Agabus :"Virum cuius zona hec est, ita alligari opportet in Hierusalem". Aliquando ex futuro tangit spiritus et non ex preterito, sicut ei cui de manubrio excussum ferrum ceciderat, inquit Eliseus « ubi cecidit ? » et, monstrato loco, immisit lignum et natavit ferrum. Aliquando vero in presenti ex parte tangit et ex parte non tangit. Unde missi a Cornelio milites, Petro sunt per spiritum nuntiati, quia spiritus dixit ei :"Ecce tres viri querunt te". Ad quos descendens ait : « Que causa est propter quam venistis ? » Unde aperitur quia causam a spiritu non audierant. Aliquando in futuro ex parte tangit et ex parte non tangit. Sicut filii prophetarum, de auferendo Eliam, ad Eliseum dicuntaa   :"Numquid nosti quod hodie tollat Dominus dominum tuum a te ?" Quo tamen ablato, in rupibus et vallibus querentes eum se dispergunt. Sciebant enim quod tolli possit, sed nesciebant quod inveniri non posset. Unde idem Eliseus dixit regi Israelab   :" Percute iaculo terram. Et, cum percussisset tribus vicibus et stetisset, iratus contra eum ait : Si percussisses quinquies aut sexies sive septies et percussisses Syriam usque ad consummationem, nunc autem tribus vicibus percuties eam". Noverat enim quia totiens percuteret Syriam quotiens terram, sed non quotiens percuteret terram. Sic Samuel ungendum noverat David, sed tamen dicebatac   : « Audiet Saul et interficiet me ». David quidem unxit et occisus non est etc.

Io. 1, 29.
Lc. 7, 19.
Gn. 48, 19 : « Qui renuens, ait : Scio, fili mi, scio : et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur : sed frater ejus minor, major erit illo : et semen illius crescet in gentes ».
3Rg. 14, 6.
Lc. 1, 43.
Mt. 1, 20.
Lc. 1,45.
Eph. 3,3.
1Cor. 7, 27.
Act. 20, 23.
Act. 21, 11.
4Rg. 6, 5-7.
Act. 10, 19.
Act. 10, 21.
aa   Cf. 4Rg. 2, 3.
ab  4Rg. 13, 18-19.
ac  1Rg. 16, 2.
quis] sic Rusch Elisabeth] Elizabeth Rusch
prol.|  Sciendum quoque quod alii prophete ex proximo tanguntur et non ex longinquo, alii ex longinquo et non ex proximo, alii ex utroque. Non de longinquo sed de proximo, Samuel tactus, asinas inventas nuntiabat, Salem regem predixit futurum quod David ei succedit predicit, sed quod pater eterni regis futurus sit non predicit. Quidam autem de longinquo et non de proximo tanguntur prophetie spiritu, sicut David incarnandum de Iudea verbum Dei noverat dicensad   :" Homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus", tamen multa e vicino non intellexit. Sicut servum Miphiboseth sibi contra dominum suum mentientem et Amase promittens aitae   : « Hec faciat mihi Deus et hec addat si non magister militie fueris coram me omni tempore pro Ioab ». Quid sequeretur ignorans Amasa enim nec princeps militie fuit, et per Ioab vitam finit. Et cum templum Deo construere voluit, prophetam alium consuluit. Quidam vero et ex longinquo tanguntur et ex primo, ut Isaias longe enim post futura prenuntiataf   : « Ecce virgo concipiet » etc., et alibiag   : « Parvulus enim natus est nobis » etc. Idem e vicino spiritu prophetie de Ezechia rege ait quod de infirmitate sua surgeret et quot annis postea viveret ah  . Aliquando prophetie spiritus prophetis deest quatinus, cum hunc non habent, agnoscant se ex dono habere cum habent. Unde Eliseus, cum flentem Sunamitem a pedibus suis, per Giezi avelli prohiberet dixitai   : « Dimitte illam, anima enim eius in amaritudine est et Dominus celavit a me et non indicavit mihi ». Sic quoque, cum Iosaphat eum de futuris requireret et prophetie spiritus ei deesset, psaltem fecit applicari ut ad se per laudem psalmodie descenderet et se de venturis repleretaj  . Cum enim vox psalmodie, per intentionem cordis, agitur, per hanc omnipotenti Deo ad cor iter preparatur ut, intente menti, vel prophetie mysteria vel compunctionis gratiam infundat. Undeak   : « Sacrificium laudis honorificabit me » etc., et alibial   :" Cantate Domino, psalmum dicite nomini eius » etc., quia autem prophetie spiritus non semper adest prophetis. Vir Dei indicat, qui contra Samariam missus, mala que ventura erant nuntiavit. Sed prohibitus a Domino in via comedere, falsi prophete persuasione deceptus est, quem fallax sermo non decepisset si spiritum presentem habuisset.

ad  Ps. 86, 5.
ae  2Rg. 19, 13.
af  #Is. 7, 14.
ag  Is. 9, 6.
ah  4Rg. 20, 1-6.
ai  4Rg. 4, 27.
aj  Cf. 4Rg. 3, 13-16.
ak  Ps. 49, 23.
al  #Ps. 65, 2.
prol.|  Sciendum quoque est quod prophete ex magno usu prophetandi quedam ex suo spiritu proferunt et se ex Spiritu Sancto proferre suspiciantur. Sed quia sancti sunt per spiritum citius correcti, ab eo que vera sunt audiunt et semetipsos, qui falsa dixerunt, reprehendunt. Nathan enim vir sanctus David regem aperte de culpa reprehendit et que ei ventura essent nuntiavit, et de templo edificando requisitus aitam   : « Omne quod est in corde {t. 3 : Erfurt, f. 183vb ; facsim., p. 222b} [Rusch, f. 183vb ] tuo vade et fac, quia Dominus tecum est ». Sed postea audivit a Dominoan   : « Vade et loquere ad servum meum David, hec dicit Dominus Deus. Numquid tu edificabis mihi domum ? » etc.

am  2Rg. 7, 3.
an  2Rg. 7, 5.
prol.|  Inter prophetas veros et falsos hec est differentia : veri, si quid aliquando per spiritum suum dicunt, per Spiritum Sanctum eruditi, ab auditorum mentibus citius, evellunt ; falsi in sua falsitate perdurant.
prol.|  Notandum autem quomodo Dominus ad profectum hominum, ire sue moderamina dispensat. Israeliticus populus conditori suo deliquerat, ideo in captivitate regi Babylonio serviebat, cum quo Ezechiel propheta in captivitate mittiturao  . Quem, divina gratia, ita sibi placabilem reddidit ut per eum ventura prediceret et afflictis consolationem daret. Consideremus ergo si possimus quanta est dispensatio superne pietatis. Sic iratus est Dominus populo suo ut non omnino irasceretur. Ideo in captivitatem populum tradidit sed, quia non omnino electos suos cum illo misit, ut ex una eademque re et carnalibus daret purgationis flagellum et spiritalibus virtutis incrementum, et sic iniustis irasceretur ut eos, per iniustorum consortium, consolaretur ne, si omnino desereret, nullus post culpam ad veniam rediret. Sic quoque populo cui propter desperationem iratus fuerat per Moysen dicitap   : « Nolite ascendere neque pugnetis ; non enim sum vobiscum, ne cadatis coram inimicis vestris ». O ineffabilia divine pietatis viscera : cum eis non erat ut vincerent, et cum eis erat ne perirent. Sic parvulo delinquenti, irata mater si, in preceps ire respexerit, accurrit, manum tendit, ire oblita pietate plena.aq 

ao  Ez. 3, 11.
ap  Dt. 1, 42.
aq  Gregorius Magnus, Homiliae in Ez., lib. 1, hom. 1, CCSL 142, lin. 376 : « Consideratis igitur prophetiae temporibus et modis, intueri libet qualiter omnipotens Deus ad provectum hominum irae suae moderamina dispensat. Israeliticus quippe populus conditori suo deliquerat, et idcirco regi Babylonio in captivitate serviebat; cum quo tamen Ezechiel propheta in captivitatem mittitur, quem divina gratia ita sibi placabilem fecerat, ut per eum ventura quaeque praediceret, et afflicti populi mentem consolari dignaretur . Consideremus ergo, si possumus , quanta est dispensatio supernae pietatis, quia sic iratus est populo suo Dominus, ut tamen non omnimodo irasceretur. Nam si iratus non esset, in captivitatem populum minime tradidisset ; et si omnimodo iratus esset, electos suos cum illo in captivitatem non mitteret . Sed agit haec divina misericordia, ut ex una eademque re, ex qua carnalibus dat flagellum, ex ea spiritalibus virtutis praestet incrementum. Cumque illos per tribulationem purgat, istos ex societate tribulantium ad maiora promerenda excitat. Et sic iniustis irascitur , ut tamen eorum corda per iustorum consortium consoletur ; ne si omni modo deserat , nullus post culpas ad veniam redeat . Tenendo igitur repellit, et repellendo tenet, quando cum his quos diiudicat simul in tribulationem mittit quos amat. Quis ista tantae pietatis viscera pensare sufficiat? Quod et culpas populi Dominus sine vindicta non deserit, et tamen delinquentem populum a se funditus non repellit. Sic cum Moyses ad repromissionis terram exploratores duodecim misisset, ex quibus cum decem postmodum desperationem populo facerent, idem populus in ira murmurationis accensus, seductum se a Domino esse conquestus est, ut eius cadavera iacerent in deserto; cui omnipotens Deus iratus dixit quod nullus eorum terram repromissionis intraret ; quo terrore compuncti, prave se egisse cognoverunt, sese in lacrimis afflixerunt, et accincti armis, protinus coeperunt contra hostes ascendere, ut repromissionis terram post lacrimas intrare potuissent. Quibus per Moysen Dominus dicit: Dic eis, Nolite ascendere, neque pugnetis; non enim sum vobiscum, ne cadatis coram inimicis vestris. Qua in re pensandum est, si cum ipsis non erat, cur eos ne caderent ascendere prohibebat? Si autem cum ipsis erat, quid est quod ait: Non enim sum vobiscum? Sed mira dispensatione disciplinae ac misericordiae, et cum ipsis erat, et cum ipsis non erat. Cum ipsis non erat ut vincerent, sed tamen cum ipsis erat ne ab hostibus perirent. O ineffabilia pietatis viscera! Culpas insequitur et tamen peccantes protegit. Iratum se indicat, et tamen ab hostibus defendit. Sic plerumque parvulo filio delinquenti irascitur mater, reprehendit, increpat, verberat; sed si hunc in praeceps ire conspexerit , ubi in mortis periculum ruat, manum tendit et retinet, et quae sic irata verberaverat ac si non diligeret, sic diligendo retinet, ac si irata non verberasset ».
prol.|  [....] [suite en préparation]




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ez. Prol.2 Prothemata in Ezechielem prophetam), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/05/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber37.xml&chapitre=37_Prol.2 Prothemata in Ezechielem prophetam)