initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<38. Daniel**>

Capitulum 9

Numérotation du verset Dn. 9,1 
In anno primo Darii
interl.| interl.| Qui supra dicitur Balthasar successisse, qui primum captum Israel solvit, deinde Cyrus.||
marg.| marg.| IN ANNO  PRIMO. Ne putemus eum qui filius Hystapes, cuius secundo anno, templum edificatum est, quod Porphyrius suspicatur ut annos Danielis extendat ; vel eum qui ab Alexandro rege Macedonum superatus est. Et nomen patris et victoriam addidit, quia primus de semine Medorum subvertit regnum Chaldeorum ut auferat propter similitudinem nominis errorem.||
1 Hystapes] scrips., Ytapsis Rusch
filii Assueri
interl.| interl.| qui et Astyage||
interl.| interl.| non illius qui in Esther legitur ||

Cf. Est. 1, 1.

Assueri Rusch] Asueri Weber
de semine Medorum qui imperavit
interl.| interl.| primus||
super regnum Chaldeorum,
Numérotation du verset Dn. 9,2 
Anno uno regni eius, ego Daniel intellexi in libris
interl.| interl.| Ieremie||
marg.| marg.| EGO  DANIEL IN. Predixit Ieremias septuaginta annos desolationis templi, post quos rediret populus in Iudeam, et edificaretur templum, que res non facit Danielem negligentem sed promovet in precem, ut quod Deus per suam promisit clementiam, per suam impleat precem, ne superbia negligentiam faceret, et negligentia offensam pariat legimus in Genesi centum viginti annos penitentie constitutos ante diluvium. Sed quia centum annis filii hominum penitere neglexerunt non expectat Deus ut viginti compleantur, sed ante infert, quod postea fuerat comminatus. Unde et ad Ieremiam dicitur ob duritiam Iudeorum : « Ne ores pro populo hoc, quia non exaudiam te ». Et {t. 3 : Erfurt, f. 242va ; facsim., p. 340a} [Rusch, f. 242va ] ad Samuel :"Usquequo luges super Saul ? Ego abieci eum". Igitur in  sacco et in cinere postulat impleri quod Deus promisit, non quod sit incredulus futurorum.||

Cf. Ier. 25, 12 ; Ier. 29, 10.
Cf. Gn. 6, 3.
Cf. Ier. 7, 16.
Cf. 1Rg. (1Sm.) 16, 1.

Cf. Ier. 25, 11-12 ; Ier. 29, 10. Cf. etiam Lv. 26, 18 ; 2Par. 36, 21.
numerum annorum, de quo
interl.| interl.| numero||
sermo factus est ad Ieremiam prophetam ut complerentur desolationis
interl.| interl.| templi||

s. – factus est] inv. Weber
Hierusalem septuaginta anni.
Numérotation du verset Dn. 9,3 
Et posui
interl.| interl.| non ingratus promissioni Dei||
faciem
interl.| interl.| mentis||
meam ad Dominum Deum meum rogare,
interl.| interl.| caritatis privilegio||

meum] om. Weber
et deprecari in ieiuniis sacco et cinere
interl.| interl.| hec sunt arma penitentium||
Numérotation du verset Dn. 9,4 
et oravi Dominum Deum meum et confessus sum et dixi : Obsecro Domine
interl.| interl.| cuius nos servi||
Deus
interl.| interl.| cuius nos creatura||
magne
interl.| interl.| nos minimi||
et terribilis
interl.| interl.| contemptoribus||
custodiens pactum
interl.| interl.| Non ergo quod pollicetur Deus statim facturus est, sed eis promissa complet, qui mandata eius custodiunt.||
{t. 3 : Erfurt, f. 242va ; facsim., p. 340a} [Rusch, f. 242va ] et misericordiam diligentibus te et custodientibus mandata tua.
interl.| interl.| «Si diligitis me mandata mea servate ».||

Io. 14, 15.
Numérotation du verset Dn. 9,5 
Peccavimus
interl.| interl.| peccata populi in sua persona enumerat, quia unus ex eis, sicut Paulus in epistola ad Romanos.||

Cf. Rm. 5, 8.
iniquitatem fecimus,
interl.| interl.| in alios||

iniquitatem] inique Weber
impie
interl.| interl.| in nos||
egimus et recessimus et declinavimus a mandatis tuis ac iudiciis.
interl.| interl.| quia||
Numérotation du verset Dn. 9,6 
Non obedivimus servis tuis prophetis,
interl.| interl.| «Qui vos spernit me spernit ».||

Lc. 10, 16.
qui locuti sunt in nomine tuo
interl.| interl.| non suo||
regibus nostris, principibus nostris, patribus nostris, omnique populo terre.
interl.| interl.| nemo ergo excusabilis||
interl.| interl.| id est nobis||
Numérotation du verset Dn. 9,7 
Tibi Domine iustitia
interl.| interl.| quia iuste patimur que meremur||
nobis autem confusio faciei
interl.| interl.| «Confusio faciei mee cooperuit me ».||

Ps. 43, 16.
sicut est
interl.| interl.| «Secundum iustitiam tuam ».||

Ps. 34, 24.
hodie
interl.| interl.| patet||
viro Iuda et habitatoribus
interl.| interl.| ducibus quia duces de Iuda, unde :"Non deficiet princeps de Iuda" etc.||

Cf. Gn. 49, 10.
Hierusalem et omni Israel,
interl.| interl.| similes in pena sicut in culpa||
his qui prope sunt,
interl.| interl.| his qui fuerunt duces et habitatores Hierusalem, modo enim nulli tales erant||
et his qui procul
interl.| interl.| dispersi||
in universis terris ad quas eiecisti eos
interl.| interl.| a te||
interl.| interl.| a terra tua||
propter iniquitates eorum in quibus peccaverunt
interl.| interl.| quasi non te incuso, sed me et meos accuso||
in
interl.| interl.| contra||
te.
interl.| interl.| mirum quia servi contra Dominum||
Numérotation du verset Dn. 9,8 
Domine nobis confusio
interl.| interl.| ergo||
faciei et regibus nostris et principibus nostris et patribus nostris qui peccaverunt.

et] om. Weber et] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 9,9 
Tibi autem Domino Deo nostro misericordia
interl.| interl.| sibi confusio||
interl.| interl.| quia supra dixerat : Tibi Domine iustitia, ne tantum iustus putetur addit :  Tibi autem Domino Deo nostro etc., ut iudicis sententiam flectat ad misericordiam.||
et propitiatio quia recessimus a te,
Numérotation du verset Dn. 9,10 
et non audivimus vocem Domini Dei nostri
interl.| interl.| qui dicit : « Attendite popule meus legem meam ».||

Ps. 77, 1.
ut ambularemus
interl.| interl.| proficientes||
in lege eius quam posuit nobis
interl.| interl.| non aliis||
per servos suos prophetas
interl.| interl.| quibus credendum est||
Numérotation du verset Dn. 9,11 
et
interl.| interl.| tamen||
omnis Israel
interl.| interl.| «Omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt ».||

Ps. 13, 3.
prevaricati sunt legem tuam
interl.| interl.| quod mirum||
et declinaverunt
interl.| interl.| a te inclinante||
ne audirent vocem tuam, et stillavit super nos maledictio et detestatio
interl.| interl.| non tota in nos effunditur ira quam ferre non possumus||
que scripta est in libro Moysi servi Dei quia peccavimus ei.
interl.| interl.| in Deuteronomio maledictiones et benedictiones legimus que postea dicte sunt in monte Garizim et Hebal super iustos et peccatores.||

Cf. Dt. 11, 29 ; Dt. 27, 13.
Numérotation du verset Dn. 9,12 
Et statuit sermones suos
interl.| interl.| effectum, scilicet||
quos locutus est super nos
interl.| interl.| opprimendos||
et super principes nostros qui iudicaverunt nos,
interl.| interl.| non secundum Deum||
ut superinduceret in nos malum magnum quale numquam fuit sub omni celo
interl.| interl.| hyperbole||

superinduceret] superducerent Weber
Numérotation du verset Dn. 9,13 
sicut scriptum est in lege Moysi : Omne malum hoc venit super nos. Et
interl.| interl.| tamen||
non rogavimus faciem tuam Domine Deus noster
interl.| interl.| grandis duritia etiam flagellati non regnant, vel si rogant non avertuntur ab iniquitate||
ut reverteremur
interl.| interl.| ad te||
ab iniquitatibus nostris, et
interl.| interl.| id est||
cogitaremus veritatem tuam.
Numérotation du verset Dn. 9,14 
Et vigilavit Dominus super malitiam10 
interl.| interl.| nostram||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 242vb ; facsim., p. 340b} [Rusch, f. 242vb ] ET VIGILAVIT etc. Quando propter peccata corripimur vigilat super nos Deus, quando hoc non facit dormire dicitur nobis. Unde in Psalmo :"Surrexit tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino". Malitia enim et nequitia nostra inebriat eum, que quando in nobis corripitur ‘evigilare’ dicitur, et de ebrietate consurgere, ut nos ebrios evigilare faciat iustitie.||

Cf. Ps. 77, 65.

10  super malitiam] om. Weber
et adduxit eam super nos. Iustus Dominus Deus noster in omnibus operibus11  que fecit. Non enim audivimus vocem eius.

11  operibus] + suis Weber
Numérotation du verset Dn. 9,15 
Et nunc Domine Deus noster qui eduxisti populum tuum
interl.| interl.| antiquum recolit beneficium, ut ad simile provocet Deum||
de terra Egypti in manu forti12  , et fecisti tibi nomen
interl.| interl.| gloriam||

12  Cf. Dt. 7, 8.
secundum diem hanc,
interl.| interl.| sicut in hac die||
peccavimus
interl.| interl.| in nos||
iniquitatem fecimus
interl.| interl.| in proximos||
Numérotation du verset Dn. 9,16 
Domine in omnem iustitiam tuam
interl.| interl.| sed||
avertatur obsecro ira tua et furor tuus a civitate tua Hierusalem
interl.| interl.| pro homine rem inducit rethorice||
et monte sancto tuo.
interl.| interl.| Sion||
Propter peccata enim nostra et iniquitates patrum nostrorum,
interl.| interl.| "Reddam peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem".||

Cf. Nm. 14, 18.
Hierusalem et populus tuus in opprobrio13  sunt omnibus
interl.| interl.| gentibus||

13  opprobrio] –brium Weber
per circuitum nostrum.
Numérotation du verset Dn. 9,17 
Nunc autem14  exaudi Deus noster orationem servi tui et preces eius et ostende
interl.| interl.| imple quod promisisti||

14  autem] ergo Weber
faciem tuam super sanctuarium tuum
interl.| interl.| templum||
quod desertum est. Propter temetipsum
interl.| interl.| non nos qui indigni||
Numérotation du verset Dn. 9,18 
inclina, Deus meus, aurem tuam et audi,
interl.| interl.| Anthropospathos quando exaudimur, inclinare Deus aurem videtur, quando respicit videtur nos dignanter respicere oculis, quando avertit faciem, et oculis et auribus videmur indigni.| ||

Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 3, c. 9, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
aperi oculos tuos et vide
interl.| interl.| fac nos dignos visione tua et auditione||
desolationem nostram et civitatem
interl.| interl.| si non nos, saltem civitatem||
super quam invocatum est nomen tuum.
interl.| interl.| «Da gloriam nomini tuo ».||

Dn. 3, 43 ; cf. Ps. 113, 9.
Neque enim in iustificationibus nostris
interl.| interl.| quia indigni||
prosternimus
interl.| interl.| humiliter||
preces ante faciem tuam,
interl.| interl.| de quibus presumimus||
sed in miserationibus tuis multis.
interl.| interl.| «Secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem nostram ».||

Ps. 50, 3.
Numérotation du verset Dn. 9,19 
Exaudi, Domine,
interl.| interl.| servos scilicet||
placare, Domine,
interl.| interl.| etsi iratus||
attende
interl.| interl.| etsi adversus||
et fac.
interl.| interl.| quod petimus||
Ne moreris
interl.| interl.| velociter exaudi nos||
propter temetipsum, Deus meus,
interl.| interl.| affectuose||
interl.| interl.| quo nihil maius, quid ergo propter semetipsum rogatus potest negare ?||
quia
interl.| interl.| ideo||
interl.| interl.| ne des alienis honorem tuum||
super civitatem
interl.| interl.| in protectionem|
et super populum tuum.
interl.| interl.| tuere quod tuum est||
Numérotation du verset Dn. 9,20 
Cumque adhuc
interl.| interl.| adhuc te loquente dicam adsum||
loquerer et orarem
interl.| interl.| endiadis||
et confiterer peccata mea,
interl.| interl.| quia est confessio laudis determinat||
et peccata populi mei Israel,
interl.| interl.| non tantum populi, quia « in multis offendimus omnes », vel ex humilitate etsi non peccavit se populo adiungit ut veniam consequatur||

Iac. 3, 2.
ut prosternerem preces meas in conspectu Dei mei, pro monte sancto Dei mei,
Numérotation du verset Dn. 9,21 
adhuc loquente me in oratione mea,
interl.| interl.| unde adhuc eo  loquente, dicam ecce adsum||
ecce vir Gabriel
interl.| interl.| non sexum, sed virtutem significat honorabiliori sexu||
quem videram in visione a principio cito volans
interl.| interl.| in preterita visione quam hic exsequitur||
tetigit me in tempore sacrificii vespertini,
interl.| interl.| quia a sacrificio matutino usque ad vespertinum oratio duravit et ideo Deum ad misericordiam flexit, unde : « Multum valet deprecatio iusti assidua ».||

Iac. 5, 16.
Numérotation du verset Dn. 9,22 
et docuit me
interl.| interl.| Tam obscura est visio ut etiam propheta doceri egent.| ||

Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 3, c. 9, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
et locutus {t. 3 : Erfurt, f. 243rb ; facsim., p. 341b} [Rusch, f. 243rb ] est mihi, dixitque : Daniel, nunc egressus sum
interl.| interl.| non a facie Dei, ut ab eo recederem que ubique est, sed ut te docerem ab invisibilitate factus tibi visibilis.||
ut docerem te et intelligeres.
Numérotation du verset Dn. 9,23 
Ab exordio precum tuarum
interl.| interl.| ex quo rogare incepisti impetrasti||
egressus est
interl.| interl.| a Deo||
sermo.
interl.| interl.| sententia||
Ego autem veni ut indicarem tibi,
interl.| interl.| que ignoras||
quia vir desideriorum es tu.
interl.| interl.| sive Deo amabilis et Dei amore dignus ut Salomon Edida15  dicitur vel vir desideriorum ut pro desiderio tuo secreta audias conscius futurorum.||

Cf. 2Rg. (2Sm.) 12, 25.
15  Edida] scrips., Ydida Rusch
Tu16  ergo animadverte sermonem
interl.| interl.| Si hoc Danieli dicitur, quid nos facere oportet quorum oculi ignorantie tenebris et caligine vitiorum cecati sunt ?||

16  Tu] om. Weber
et intellige visionem.
interl.| interl.| O Daniel, hic ex persona Dei loquitur : Septuaginta etc.||
Numérotation du verset Dn. 9,24 
Septuaginta hebdomades
interl.| interl.| annorum, idest quadringentorum nonaginta, ab exitu sermonis ut iterum edificetur Hierusalem||
abbreviate sunt
interl.| interl.| non numero, scilicet ut non sint quadringenti nonaginta anni sed quantitate. Non enim, ut aiunt, secundum annum solarem computantur - qui habet dies trecenti sexaginta quinque - sed secundum lunarem annum qui habet dies trecenti quinquaginta quattuor ; superat solaris lunarem diebus undecim.||
super populum tuum
interl.| interl.| non meum ut dixisti. Simile loquitur Deus in Exodo ad Moysen :"Descende quia peccavit populus tuus", quasi non meus quem deseruit.||
interl.| interl.| Quasi : cito respiciet Deus populum tuum, pro quo rogasti qui tamen17  quantum non eius est sicut dixisti ibi, quia nomen tuum invocatum est super civitatem et  super populum tuum, sed tuus est pro quo supplicasti.||
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 243ra ; facsim., p. 341a} [Rusch, f. 243ra ] SEPTUAGINTA  HEBDOMADES  ABBREVIATE  SUNT  SUPER  POPULUM. Hebrei exponunt ita. Quasi : O Daniel, scito ab hac die qua tibi nunc loquor, erat autem annus primus Darii qui occidit Balthasar, et regnum Chaldeorum in Persas Medosque transtulit, usque ad septuaginta annum hebdomadarum, id est annos quadringentos nonaginta hec populo tuo per partes accident. Primum propitiabitur tibi Deus sicut precaris et delebitur peccatum et finem accipiet prevaricatio. Nunc enim urbe et templo destructis in luctu est populus, sed in brevi restaurabitur, et non solum hoc fiet in his septuaginta hebdomadibus, sed nascetur Christus, id est iustitia sempiterna, et signabitur visio et prophetia ut propheta non inveniatur in Israel, et  unguatur sanctus sanctorum, de quo propterea : « Unxit te Deus Deus tuus oleo letitie » etc. qui dicit : « Sancti estote, quia ego sanctus sum ». Scito ergo quia ab hac die qua nunc tibi loquor, et Dei sermonem promitto quod revertatur populus, et Hierusalem restuaretur, usque ad Christum et desolationem templi hebdomades numerentur sexaginta duo et alie septem in quibus iuxta ordinem suum due res fient de quibus ante dixi, quod revertatur populus et reedificetur platea a Neemia et Esdra sub Artaxerxe viginti anno regni eiusaa  . In fine ergo hebdomadarum complebitur Dei sententia in angustia tempora, quando rursum destruetur templum et capietur civitas.  Nam post sexaginta duo hebdomades occidetur Christus, et non erit eius populus qui eum negaturus est, sive ut illi dicunt, non erit illius populi imperium quod putabat se retenturum. Et quid dico de Christo occidendo et negaturo populo penitus deserendo ? Cum  et civitatem et sanctuarium dissipaturus sit,  populus Romanus  cum duce venturo, idest Vespasiano, quo mortuo, transactis septem hebdomadibus id est annis quadraginta novem Elius Adrianus - a quo postea de ruinis Hierusalem urbs Elia condita est - rebellantes Iudeos, Tinio Rufo18  magistro exercitus pugnante, superavit et tunc  defecit hostia et sacrificium,  et usque ad consummationem mundi  continuabitur desolatio.| 19  ||
marg.| marg.| Tertullianusab  , in libro contra Iudeos, hec ad verbum ait : « Unde ergo ostendimus quia Christus venit intra sexaginta duas hebdomadas ? Numerus a primo anno Darii, quoniam eo tempore ostenditur Danieli visio hec. Dicit enimac   :"Intellige et coniice a prophetatione sermonis respondere me tibi hec que sequuntur in textu de constructione muri" etc. Unde a primo anno Darii debemus computare. Tunc enim hanc visionem vidit Daniel. Videamus igitur quot modo anni impleantur usque ad adventum Christi. Darius regnavit annis decem et novem, Artaxerxes quadraginta uno, Ochus qui et Cyrus annis viginti quattuor, Argus uno anno, alius Darius qui et Melas viginti uno, Alexander Macedo annis duodecim, post eum regnavit Sother in Alexandria annis triginta quinque cui succedens Philadelphus regnavit annis triginta novem. Post hunc Evergetes annis viginti quinque, deinde Philopator20  decem et septem post hunc Epiphanes viginti quattuor. Item alius Evergetes annis triginta septem, Sother annis triginta octo, Ptolomeus triginta septem, Cleopatra annis viginti et mensibus sex. Item Cleopatra conregnavit Augusto annis tredecim. Post Cleopatram, Augustus aliis quadraginta tribus imperavit. Nam omnes anni Augusti fuerunt numero quinquaginta sex. Scimus autem quod in quadragesimo anno et primo imperii Augusti, qui post mortem Cleopatre imperavit, natus est Christus et supervixit Augustus ex quo natus est Christus annos quindecim et erunt reliqua tempora annorum in die nativitatis Christi in annum Augusti quadragesimum primum post mortem Cleopatre anni quadringenti triginta septem et menses sex. Unde implentur sexaginta due hebdomades et dimida, que faciunt annos quadringentos triginta septem et menses sex in die nativitatis Christi et manifestata est iustitia eterna et unctus est  sanctus sanctorum, id est Christus et signata est visio et prophetia et dimissa sunt peccata per fidem nominis Christi. Quid est autem quod dicit  signare visum et prophetiam quoniam omnes prophete venturum annuntiabant et passurum ? Quia ergo impleta est prophetia, per adventum eius signari dicebat visionem et prophetiam, quoniam signaculum est omnium prophetarum implens omnia que retro de eo annuntiabant {t. 3 : Erfurt, f. 243rb ; facsim., p. 341b} [Rusch, f. 243rb ] prophete, quia post adventum et passionem eius, iam non visio neque prophetia est que Christum nuntiet esse venturum. Et paulo post inquit : V ideamus quid alie septem et dimidia hebdomades, que supersunt divise in abscisione priorum hebdomadarum in quo anno vel actu sint implete. Post Augustum enim qui supervixit post nativitatem Christi anni quindecim efficiuntur, cui successit Tiberius Cesar annis viginti duobus et mensibus septem, et diebus viginti octo. Anno quinto decimo imperii eius baptizatus Christus, habens annos quasi trigintaad  . Item Caius Caligula annis tribus, mensibus octo, diebus tredecim. Nero annis quattuordecim, mensibus septem, diebus tredecim. Galba mensibus septem, diebus viginti octo. Otho imperator octo, mensibus diebus tribus. Vitellius mensibus octo, diebus viginti octo. Vespasianus anno primo imperii sui debellavit Iudeos et fiunt anni numero quinquaginta duo et menses sex. Nam imperavit annis undecim atque ita in die expugnationis Iudei impleverunt septuaginta hebdomades predictas a Daniele.| ae  ||
marg.| marg.|  SEPTUAGINTA [Rusch, f. ] . Beda in libro de natura rerum. Hec verba Christi incarnationem designant, qui legem et prophetas implevit, et unctus est"oleo letitie pre consortibus suis"af  hebdomades septuaginta per septenos annos distincte quadringentos et nonaginta annos lunares insinuant. Sed notandum quod easdem hebdomadas, non simpliciter annotatas, sed abbreviatas asserit occulte commonens ut breviores solito annos noverimus indicatos. Scito ergo inquit, et adverte  ab exitu sermonis ut iterum edificetur Hierusalem usque ad christum ducem hebdomades septem et hebdomades sexaginta duo erunt, et rursus edificabitur platea, et muri in angustia temporum. Esdras narrante didicimus quod Neemias pincerna regis Artaxerxis vicesimo anno regni eius mense nisan impetravit ab eo restaurari muros Hierusalem, templo multo ante Cyro permittente constructo. Et quod ipsum quoque opus ut dictum est in angustia temporis perfecerit, adeo scilicet a finitimis gentibus impugnatus, ut structores singuli gladio renes accincti una manu pugnasse altera murum recuperasse narrentur. Ab hoc igitur tempore usque ad Christum ducem septuaginta hebdomades computantur, id est anni duodenorum mensium lunarium quadringentos nonaginta qui sunt anni solares quadringenti septuaginta quinque. Siquidem Perse a prefato vicesimo anno regis Artaxerxis usque ad mortem Darii, regnaverunt annis centum duodeviginti. Ex hinc Macedones usque ad interium Cleopatre annis trecentis. Inde Romani usque ad octavum decimum Tiberii Cesaris annum monarchiam tenuerunt annis quinquaginta septem qui sunt simul ut diximus anni solares quadringenti septuaginta quinque. Et continentur circulis decem novenalibus viginti quinque. Decies enim novies viginti quinque fiunt quadringenti septuaginta quinque. Et quia in singulis circulis embolismi septem accrescunt multiplica viginti quinque per septem et fiunt centum septuaginta quinque, qui sunt menses embolismi quadringentorum septuaginta quinque annorum. Si ergo vis scire quot annos lunares faciant isti menses, divide per duodecim centum septuaginta quinque menses, et faciunt annos quattuordecim et menses septem. Hos iunge ad supradictos quadringentos septuaginta quinque annos erunt quadringenti octoginta novem anni et septem menses. Et hos superfluos menses adde ad partem octavi decimi anni imperii Tiberii sub quo Dominus passus est et invenies prefinitas hebdomadas vel prefinitum terminum id est ab exitu sermonis quo preceptum est ut reedificarentur muri Hierusalem, usque ad eius passionem septuaginta hebdomadas abbreviatas, idest annos lunares quadringentos nonaginta. Ad eius vero baptismum quando unctus est sanctus sanctorum, descendente super eum Spiritu sancto, sicut columbaag  non solum hebdomadas septem et sexaginta duas fuisse completas sed et partem iam septuagesime hebdomade inchoatam.  Et post hebdomadas inquit  sexaginta duas occidetur Christus, et non erit eius populus qui eum negaturus est. Non statim post sexaginta duas et septem hebdomadas, sed in fine septuagesime hebdomade occisus est  Christus, quam ideo quantum coniicere possumus segregavit a ceteris hebdomadibus quia de hac erat plura relaturus. Nam et Christus in illa crucifixus et a populo perfido non modo in passione, verum continuo ex quo a Iohanne predicari cepit, negatus est. Quod autem sequitur :  et civitatem et sanctuarium dissipabit populus {t. 3 : Erfurt, f. 243va ; facsim., p. 342a} [Rusch, f. 243va ]  cum duce venturo et finis eius vastitas, et post finem belli statuta desolatio, non ad septuaginta hebdomadas pertinet. Predictum enim fuerat quod ipse hebdomades usque ad Christi ducatum pertingerent, sed Scriptura predicto adventu et passione ipsius, quid etiam post hanc populo qui eum accipere nollet esset eventurum ostendit. Ducem enim esse venturum Titum dicit, qui scilicet quadragesimo secundo anno Dominice passionis ita cum populo Romano civitatem et sanctuarium dissipavit, ut non remaneret « lapis super lapidem »ah  . Unde his per anticipationem prelibatis, mox ad exponendum hebdomade quam omiserat eventum redit.  Confirmabit autem  pactum scilicet fidei  multis hebdomadas una, id est ipsa novissima, in qua vel Iohannes baptista, vel Dominus, vel apostoli predicando, multos ad fidem convertererunt.  Et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium, dimidium  hebdomadis huius quintus decimus annus Tiberii Cesaris erat, quando inchoato Christi baptismate hostiarum purificatio fidelibus paulatim vilescere cepit. Item quod sequitur :  In templo erit abominatio desolationis et usque ad consummationem et finem perserverabit desolatio, ad sequentia tempora respicit, cuius prophetie veritatem historia veterum et nostrorum temporum eventus testatur. Totum ideo testimonium prophete ponentes quantum facultas suppetebat exposuimus, quia hoc et a plerisque lectoribus ignorari et speciale genus hebdomade flagitare cognovimus. Falluntur enim qui putant hebreos talibus annis usos, alioquin tota veteris instrumenti series vacillat, nec ullius etas tanta quanta scripta est debet intelligi, sed ad lune cursum stringi. Sciendum sane quod africanus hebdomadarum cursum quem nos in decimum septimum vel decimum octavum Tiberii Cesaris annum quo Dominum passum credimus, iuxta chronicam Eusebii perduximus ab eodem quo nos incipiens exordio quinto decimo eiusdem imperatoris anno, quo eum passum credidit putat esse completum, ponens annos regni Persarum centum quindecim, Macedonum trecenti, romanorum sexaginta. Sed diligens lector quod magis putaverit sequendum eligat.| ai  ||
marg.| marg.| Africanus, vicesimo anno Artaxerxis regis Persarum, processit sermo quando Neemias eius pincerna, sicut in Esdraaj  legitur, rogavit et impetravit ut reedificaretur Hierusalem, et hic est sermo qui egressus est qui extruende urbis dedit licentiam que usque ad tempus illud vicinarum gentium patebat incursibus. Siquidem ad Cyri regis imperium qui volentibus reverti in Hierusalem dederat potestatem Iesus, et Zorobabel et Esdras sacerdos, et qui cum eis proficisci voluerunt templum et urbem et muros eius edificare conati sunt, prohibentibus in circuitu nationibus ne impleretur opus, quasi hoc fieret regis iniussum. Pendebat ergo opus interruptum, usque ad Neemiam, et vicesimum Artaxerxis annum quo tempore regni Persarum, centum et quindecim anni fuerant evoluti, captivitatis autem Hierusalem centum octogesimus et quintus. Tunc primum Artaxerxis iussit muros extrui, et Neemias prefuit operiak  . Tunc edificata est platea et muri circundati. Ex illo tempore si numerare velis septuaginta annorum hebdomades usque ad Christum invenire poteris. Si vero harum hebdomadarum principium ab alio tempore sumimus, et tempora non occurrunt et multa contraria incurrimus. Nam etsi a Cyro, et prima eius indulgentia, qua Iudeorum laxata est captivitas septuaginta hebdomades numeramus, centum annos et eo amplius inveniemus qui {t. 3 : Erfurt, f. 243vb ; facsim., p. 342b} [Rusch, f. 243vb ] istum hebdomadarum excedant numerum, et multo plures si enim quo Danieli locutus est angelus, additurque amplior numerus si captivitatis principium habueris hebdomadarum exordium, permansit enim regnum Persarum usque ad initium Macedonum annis ducentis triginta et Macedones regnaverunt annis trecentis atque exinde usque ad annum quintum decimum Tiberii Cesaris quando Christus passus est anni sunt sexaginta qui omnes faciunt quingentos nonaginta, ita ut centum supersint anni. A vicesimo autem anno Artaxerxis usque ad Christum complentur hebdomades septuaginta iuxta lunarem supputationem Hebreorum qui menses non iuxta solis sed lune cursum numerant. Nam a centesimo et quinto decimo anno regni Persarum quando Artaxerxis eiusdem regni vicesimum imperii sui agebat annum, et erat octogesime et tertie Olympiadis annus quartus, usque ad ducentesimam et secundam Olympiadem et secundum eiusdem Olympiadis annum, Tiberiique Cesaris annum quintum decimum colliguntur anni quadringenti septuaginta quinque, qui faciunt annos hebreorum quadringentos nonaginta.| al  ||
marg.| marg.| Nota Africanum et Bedam in summa convenientes in hoc solo dissentire quod Africanus dicit regni Romani sexaginta annos fuisse usque ad quintum decimum annum Tiberii Cesaris quando dicit passum Christum, Beda vero quinquaginta septem annos usque ad decimum octavum annum regni Tiberii Cesaris quando dicit Christum passum. Licet ergo dicat quinquaginta septem annos fuisse usque ad annum decimum octavum Tiberii Cesaris in quo innuit nonnisi quinquaginta septem annos fuisse usque ad decimum octavum annum Tiberii Cesaris, tamen cum Africano in summa convenit, quia quod Africanus in regno Persarum minus ponit, in regno Romanorum plus ponit, sed sequamur Bedam qui dicit Christum decimo octavo anno Tiberii passum fuisse, quia secundum Lucamam  statim post triginta annum qui fuit quindecim annus Tiberii Cesaris Christus est baptizatus. Deinde post tres annos passus non quindecim annum Tiberii Cesaris.||

Cf. Ex. 32, 7.
Ps. 44, 8.
Lv. 19, 2.
aa  2Esr. (Neh.) 3, 1-33.
ab  Tertullianus, Adversus Iudaeos, cap. 9-16, CCSL 2, 1359.4 sqq.
ac  Cf. Dn. 9, 25.
ad  Cf. Lc. 3, 23.
ae  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 3, c. 9, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter. >> Origenes, Stromata, X (deperdita) : cf. Hieronymus, In Dn., lib. 3, c. 9, loc. cit.,  CCSL 75A, p. 880.475-479 : « Origenes cum proposuisset hoc idem capitulum, hortatus est nos: ut quaeramus quod non intellegimus, et, quia locum non habebat allegoria in qua libera est disputatio, historiae ueritate conclusus haec in decimo stromatum uolumine breuiter annotauit ».
af  Cf. Ps. 44, 8.
ag  Cf. Mt. 3, 16 ; Lc. 3, 22.
ah  Mt. 24, 2 ; Mc. 13, 2 ; Lc. 19, 44 ; Lc. 21, 6.
ai  Cf. Beda Venerabilis, De temporum ratione liber, cap. 9, CCSL 123B, p. 305.19-310.119 : « Nulli dubium quin haec uerba christi incarnationem designent, qui tulit peccata mundi, legem et prophetas impleuit, unctus est oleo laetitiae prae participibus suis; et quod hebdomades lxx per septenos annos distinctae cccc et xc annos insinuent. Sed notandum quod easdem hebdomadas non simpliciter 'adnotatas' siue 'computatas', sed 'abbreuiatas', asserit, occulte uidelicet lectorem commonens ut breuiores solito annos nouerit indicatos. Scito ergo, inquit, et animaduerte: ab exitu sermonis ut iterum aedificetur hierusalem usque ad christum ducem, hebdomades vii et hebdomades lxii erunt; et rursus aedificabitur platea et muri in angustia temporis. Ezra narrante, didicimus quod neemias, cum esset pincerna regis artarxerxis uicesimo anno regni eius, mense nisan impetrauerit ab eo restaurari muros hierusalem, templo multo ante cyro permittente constructo. Ipsum quoque opus ut dictum est in angustia temporis perfecerit, adeo scilicet a finitimis gentibus impugnatus, ut structores singuli gladio renes accincti una manu pugnasse, altera murum recuperasse, narrentur. Ab hoc ergo tempore usque ad christum ducem hebdomadas lxx computa, hoc est annos duodenorum mensium lunarium quadringentos nonaginta, qui sunt anni solares quadringenti lxxv. Siquidem persae a praefato uicesimo anno regis artarxerxis usque ad mortem darii regnauerunt annis cxvi. Exhinc macedones usque ad interitum cleopatrae annis trecentis. Inde romani usque ad septimum decimum tiberii caesaris annum monarchiam tenuerunt annis lviiii, qui sunt simul, ut diximus, anni cccclxxv, et continentur circulis decemnouenalibus xxv. Decies nouies enim uiceni et quini fiunt cccclxxv. Et quia singulis circulis embolismi septem adcrescunt, multiplica xxv per vii, fiunt clxxv, qui sunt embolismi menses quadringentorum lxxv annorum. Si ergo uis scire quot annos lunares facere possint, partire clxxv per xii (duodecies deni et quaterni clxviii). Xiv ergo annos faciunt, et remanent menses septem. Hos iunge ad suprascriptos cccclxxv, fiunt simul cccclxxxviiii. Adde et menses superfluos septem, partem que xviii anni imperii tiberii quo dominus passus est, et inuenies a tempore praefinito ad eius usque passionem hebdomadas septuaginta abbreuiatas, hoc est annos lunares ccccxc. Ad eius uero baptismum, quando unctus est sanctus sanctorum descendente super eum spiritu sancto sicut columba, non solum hebdomades vii et lxii fuisse completas, sed et partem iam septuagesimae hebdomadis inchoatam. Et post hebdomadas, inquit, sexaginta duas occidetur christus, et non erit eius populos qui eum negaturus est. Non statim post sexaginta duas hebdomadas, sed in fine septuagesimae hebdomadis occisus est christus; quam ideo, quantum conicere possumus, segregauit a caeteris, quia de hac erat plura relaturus. Nam et christus in illa crucifixus, et a populo perfido non modo in passione uerum continuo, ex quo a iohanne praedicari coepit, negatus est. Quod autem sequitur, et ciuitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce uenturo, et finis eius uastitas, et post finem belli statuta desolatio, non ad septuaginta hebdomadas pertinet; praedictum enim fuerat quod ipsae hebdomades ad christi usque ducatum pertingerent, sed scriptura, praedicto aduentu et passione ipsius, quid etiam post hanc populo qui eum recipere nollet, esset euenturum ostendit. Ducem enim uenturum titum dicit, qui quadragesimo anno dominicae passionis ita cum populo romano et ciuitatem et sanctuarium dissipauit ut non remaneret lapis super lapidem. Verum his per anticipationem praelibatis, mox ad exponendum hebdomadae quam omiserat redit euentum. Confirmabit autem pactum multis hebdomada una. Hoc est, in ipsa nouissima in qua uel iohannes baptista uel dominus et apostoli praedicando multos ad fidem conuerterunt. Et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium. Dimidium hebdomadis huius quintus decimus annus tiberii caesaris erat quando, inchoato christi baptismate, hostiarum purificatio fidelibus paulatim uilescere coepit. Item quod sequitur: et in templo erit abominatio desolationis et usque ad consummationem et finem perseuerabit desolatio, ad sequentia tempora respicit, cuius prophetiae ueritatem et historia ueterum et nostrorum hodieque temporum testatur euentus. Totum ideo prophetae testimonium ponentes, quantum facultas suppetebat, exposuimus quia hoc et a plerisque lectoribus ignorari et speciale genus hebdomadae flagitare cognouimus. Falluntur enim qui putant hebraeos annis talibus usos, alioquin tota ueteris instrumenti series uacillat; nec ullius aetas tanta quanta scripta est debet intellegi, sed ad lunae cursum stringi. Et graecos quidem ueteres legimus, trecentis quinquaginta quattuor diebus annum ad lunae cursum putantes, octauo semper anno nonaginta dies, qui nascuntur si quadrans cum undecim diebus epactarum octies componatur, pariter intercalasse in tres uidelicet menses tricenarum dierum distributos. Iudaeos autem numquam sed altero uel tertio anno mensem lunae tertium decimum, quem embolismum uocitamus, inserere solitos, sicut notissima quartae decimae lunae paschalis aperte ratio probat. Sciendum sane quod africanus hebdomadarum cursum, quem nos in septimum decimum uel octauum decimum tiberii caesaris annum quo dominum passum credimus iuxta chronica eusebii perduximus, ab eodem quo nos incipiens exordio quinto decimo eiusdem imperatoris anno quo eum passum credit putat esse completum, ponens annos regni persarum cxv, macedonum ccc, romanorum lx. Sed diligens lector quod magis sequendum putauerit eligat ».
aj  Cf. 2Esr. (Neh.) 2, 1.
ak  Cf. 2Esr. (Neh.) 2, 5.
al  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 3, c. 9, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
am  Cf. Lc. 3, 1.

19  Codd. : P15520-5 f. 231vb, Rusch
17  qui tamen] coniec., qu tñ Rusch (Erfurt)18  Tinio Rufo] scrips. cum CCSL75A, Tiniorupho P15520-5 , Timorupho cacogr. Rusch 20  Philopator] scrips. hic et ubique, Philopater Rusch
interl.| interl.| non meam||
ut consummetur
interl.| interl.| In passione Christi qui tulit peccata mundian  .||

an  Cf. Io. 1, 36.
prevaricatio,
interl.| interl.| deleta||
et finem accipiat peccatum, et deleatur
interl.| interl.| expositio||
iniquitas
interl.| interl.| tempore gratie||
et adducatur iustitia
interl.| interl.| evangelii||
sempiterna
interl.| interl.| que legis iustitiam vincat||
et impleatur visio et prophetia21 
interl.| interl.| «Lex et prophete usque ad Iohannem »ao  quia ante adventum Christi hec omnia magis sperabantur quam tenerentur.||

ao  Io. 16, 16.

21  prophetia] prophetes Weber
et unguatur sanctus sanctorum.
Numérotation du verset Dn. 9,25 
Scito ergo
interl.| interl.| attentum reddit||
marg.| marg.| SCITO  ERGO. Non nos moveant Hebrei si prius numerentur septem hebdomades, et postea sexaginta due et rursus una in duas partes dividatur. Est enim hoc idioma Hebrei sermonis et antique latinitatis, ut ante minorem numerum supputent post maiorem. Verbi gratia, nos iuxta proprietatem lingue nostre, nunc dicimus abraham vixit annos centum septuaginta quinque. Illi e contrario : Vixit quinque suptuaginta et centum. Non igitur ut legitur ita adimpletur, sed ut totum pariter supputetur, ita finem accepit. Nec ignorandum quosdam illorum dicere, quod una hebdomas de qua dicitur :  Confirmabit autem pactum multis hebdomadas una, dividatur in Vespasianum et Adrianum, ut iuxta historiam Iosephi Vespasianus et Titus tribus annis, et septem mensibus pacem cum Iudeis fecerint, tres autem anni et sex menses sub Adriano computentur, quando Hierusalem omnino subversa est, et Iudei catervatim cesi, ita ut a Iudee quoque finibus propellerentur, hoc aiunt hebrei non magnopere curantes a primo anno Darii regis Persarum usque ad extremam eversionem Hierusalem, que sub Adriano accidit, computari Olympiades centum septuaginta quattuor, idest annos sescentos nonaginta sex qui faciunt hebdomadas hebraicas nonaginta novem et annos tres quando Chochebas dux hebreorum est oppressus et Hierusalem usque ad solum diruta est.| ap  ||

ap  Cf. Hieronymus, In Dn., lib. 3, c. 9, loc. cit., CCSL 75A, sententialiter.
et animadverte ab exitu sermonis,
interl.| interl.| annorum, id est quadringenti nonaginta ab exitu sermonis ut respondeatur ab Artaxerxe et edificetur Hierusalem||
ut iterum edificetur Hierusalem usque ad christum ducem22 
interl.| interl.| ducum||

22  Cf. Is. 45, 1.
hebdomades septem et hebdomades sexaginta due erunt,
interl.| interl.| novissimam videtur separare quasi de ea plura locuturus, de qua subdit : Et confirmabit pactum multis hebodmas una .||
et rursum edificabitur
interl.| interl.| a Neemia||
platea,
interl.| interl.| Hierusalem||
et muri in angustia temporum.
interl.| interl.| in brevi||
Numérotation du verset Dn. 9,26 
Et post hebdomades sexaginta duas
interl.| interl.| subaudis : et septem||
occidetur Christus
interl.| interl.| non statim eis impletis sed postea in fine : Septuaginta.||
et non erit eius populus
interl.| interl.| sed Cesaris vel diaboli, undeaq   : « Partes vulpium erunt ».||

aq  Ps. 62, 11.
interl.| interl.| «Non habemus regem nisi Cesarem »ar  et alibias   : « Hunc nescimus unde sit ».||

ar  Io. 19, 15.
as  Io. 9, 29.

23  populus qui eum negaturus est ΠL Amiatinus Φ O Θ ΓA Ω Ed1455 Ed1530 Clementina] om. Weber
Et
interl.| interl.| ideo||
civitatem et sanctuarium
interl.| interl.| templum||
dissipabit populus
interl.| interl.| Romanus||
cum duce venturo,
interl.| interl.| Vespasiano||
et finis eius vastitas, et post finem belli
interl.| interl.| sub Vespasiano||
statuta desolatio.
interl.| interl.| a Deo in eternum||
Numérotation du verset Dn. 9,27 
Confirmabit autem pactum multis hebdomas una,
marg.| marg.| CONFIRMABIT  AUTEM  PACTUM. Iohanne scilicet et Christo et apostolis predicantibus multi salvati sunt, et cepit verus hostia in cordibus fidelium vel electorum vilescere.||
marg.| marg.| CONFIRMABIT  AUTEM  PACTUM etc. Hoc de tribus annis intelligendum est, et dimidio quibus Christus predicavit, et quod patribus promiserat confirmavit.||
et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium.
interl.| interl.| nam iam tres anni preterierant novissime hebdomade, quando Dominus baptisatus est, idest quadrigentesimo octogesimo sexto quibus adiiciuntur tres anni et sex menses, et pars duodeviginti anni Tiberii, et sunt quadringenti nonaginta.||
Et in templo erit abominatio desolationis,
interl.| interl.| abominata desolatio||
interl.| interl.| abominanda sacrificia post mortem Christi||
et usque ad consummationem
interl.| interl.| mundi||
et finem perseverabit desolatio.
interl.| interl.| Iudeorum||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Dn. 9), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber38.xml&chapitre=38_9)