initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<40. Osee**>

Glossa ordinaria cum Biblia latina Martin Morard praesidente Fabio Gibiino edidit Marie-José Sorbet adiuvante Parisiis, 2016. <40. Osee**> ©Gloss-e.irht.cnrs.fr Martin Morard edidit Fabio Gibiino collaborante, post Mark Zier glossarum transcriptorem, Parisiis, 2017. Glossa ordinaria : Rusch : Biblia latina cum Glossa ordinaria, ed. A. Rusch, Strasbourg, 1480, t. 3, Erfurt, f. 249ra-259rb ; facsim., p. 353a-353b. Glossae divinorum librorum (RB-9752) Lux94, f. 12r, prov. Orval : 12 4/4saec.= RB-9752 Textus Bibliae : Rusch => in apparatu Weber : Biblia vulgata, ed. Weber-Gryson, Stuttgart, 1994, p. 1374-1384. Fons principalis : Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), CCSL 76, p. 1-158. Le commentaire de Jérôme sur les XII prophètes est la source commune à toute l’exégèse médiévale sur ces livres. Des liens étroits peuvent être établis avec Gilbertus Universalis, Glossae in XII prophetas, mais ce commentaire ne peut suffire à expliquer la version de la Glose ordinaire de Rusch. Celle-ci n’est pas reprise littéralement de Gilbert (sondage dans le ms. Saint-Omer, BM, ms. 220 ; pour d’autres manuscrits, voir ici ). Remerciements : Je remercie Mark Zier qui nous a gratieusement donné la transcription de la Glose sur les Petits prophètes qu’il avait préparée à l’occasion de la préparation de ses travaux sur André de Saint-Victor. Nous l’avons révisée, complétée, adaptée, corrigée et annotée avec l’aide de Fabio Gibiino. Martin Morard 2017. <40.1> Incipit prologus in librum Osee prophete Incipit... prophete Rusch ] Item secundus prologus [ in XIIProph. ] Ro1082   {t. 3 : Erfurt, f. 249ra ; facsim., p. 353a} Temporibus Ozie et Ioathe, Achaz et Ezechie regum Iuda et Ieroboam regum Iuda et Ieroboam] om. CCCM219 - filii Iohe Iohe R1082 Rusch CCCM219 Bruyne (T=Sankt Gallen, Stiftsbibliothek, 238)] Ioas Bruyne regis regis] + Israhel R1082 Bruyne CCCM219 , Osee filius Beeri ad prophetiam dicendam Spiritu sancto repletus est. De memorato itaque numero regum, Achaz rex Iuda Cf. 4Rg. 16 ; 2Par. 28. et Ieroboam rex Israel Ieroboam I ; cf. 3Rg. 11, 26-14, 20, praesertim 3Rg. 15, 30.34 ; 3Rg. 16, 2.19.26.31 ; 4Rg. 3, 3 ; 10, 29.31, etc. ; Sir. 47, 29., Dominum Dominum Rusch CCCM219 ] Deum Bruyne derelinquentes, ut historie Regum et Paralipomenon indicant, etiam etiam Bruyne (T) Rusch CCCM219] + in Bruyne Israel idololatrie crimen imperio ac potestate sua admittere {t. 3 : Erfurt, f. 249rb ; facsim., p. 353b} coegerunt. Propter quod Deus ad Osee hec hec Rusch Bruyne ] om. CCCM219 locutus est dicens : Accipe tibi uxorem fornicariam sive fornicationum sive fornicationum Bruyne (T) Rusch CCCM219 ] om. Bruyne et fac fac Bruyne (Tb) Rusch CCCM219] + tibi Bruyne filios fornicationis. Fornicariam itaque, non electione electione sic Rusch ] elocata Bruyne (T), elocati Bruyne CCCM219 corporis meretricem sed gentilem Deum ignorantem appellat, que Dei creatoris sui amore contempto, simulacrorum se subiecit subiecit Rusch CCCM219 ] subiecerat Bruyne desideriis. Sed cum Dei precepto propheta in hac re paruisset, conceptum ex ea filium Iezrael precepit precepit Bruyne (M) Rusch CCCM219 ] precepitur Bruyne nominare, Deo pollicente, post breve tempus sanguinem Iezrael in domo Iehu vindicare. Cuius promissionis hec causa est : Iehu per Eliseum in regem inuncto ad defendendum sanguinem Naboth civis Iezrael, que tunc temporis metropolis erat, quem Iezabel Achab Achab Rusch Bruyne CCCM219] om. CCCM219 regis Israel uxor interemerat interemerat Rusch Bruyne ] –rimerat CCCM219 , sicut Regum historia exponit, is is] hiis CCCM219 , his Bruyne (TR) cum graviter iuxta divinum preceptum vindicandi sanguinis causa in omnem memorati domum desevisset, hoc peracto Dominum dereliquisse invenitur. Cuius pronepote Ieroboam, qui lectione comprehensus est, originis sue facta imitante ac contra Dei precepta et religionem cum populo populo Rusch CCCM219 ] populi Bruyne Israel agente, sanguis Naboth, qui in loco certe certe Bruyne (M) Rusch CCCM219] certo Bruyne Iezrael fuerat profusus, in domo Iehu patris memorati Ieroboe propter peccatum peccatum Rusch CCCM219 ] peccata Bruyne redundaturus significatur. Hinc factum est ut ira Dei in populo Israel per denuntiationem prophete processura diceretur diceretur Bruyne Rusch CCCM219 ] <diceretur> CCCM219 . Domui autem Iude Iu Bruyne (M) Rusch CCCM219] Iuda Bruyne misericordia lectione comprehensa ob hoc promissa est, quia Ezechias rex Iude filius Achaz Achaz Bruyne (R²) Rusch CCCM219 Rusch CCCM219] Achab codd. Bruyne , sublatis idolis, que tam pater eius quam ceteri reges consecraverunt, templum Dei purgasse ac purificasse monstratur. Codd. : Rusch Bruyne CCCM219  ; non percontuli : Ro1082 To100 Hieronymus (pseudo), Prologus in Osee propheta, ed. De Bruyne, Préfaces, XI : Prophetae minores, n° 6. Cf. A. T. S ulavik, Guillelmus de Luxi [1267-1275 c.]. In Osee expositio propheta, CCCM 219, p. 148.1-148.23. Cf. Repertorium biblicum, n° 507 et 11252. Cf. M. C. Diaz y Diaz , Index scriptorum latinorum Medii Aevi Hispanorum, t. 1, 1958, p. 16, n. 58. <40.2> Incipit argumentum in eundem   {t. 3 : Erfurt, f. 249rb ; facsim., p. 353b} « Osee crebro nominat Ephraim, Samariam, Ioseph, Iezrael et uxorem fornicariam et fornicationis filios et adulteram cubiculo clausam mariti multo tempore sedere viduam et sub veste lugubri ad se reditum prestolari ». Codd : Rusch ; om. R1082 f. 1r; Md042v ; vide etiam supra <39. Prologi in duodecim prophetae> Hieronymus, E pistulae, Ep. 53 (Frater Ambrosius), § 8, CSEL 54, p. 457.4.   {t. 3 : Erfurt, f. 249va ; facsim., p. 354a} HIERONYMUS. Hieronymus] om. BSG Md042v  Materia Osee triplex est : alia est enim secundum historiam, alia secundum tropologiam, alia secundum allegoriam. Loquitur enim secundum historiam de decem tribubus que vocantur Israel et Ephraim et Ioseph et Samaria et Iezrael propter diversas causas que ex sequentibus patebunt. In quo intendit intendit] + vel intentio eius est R1082 ( marg. ) per increpationem decem tribuum duas tribus Iudam et Beniamin in mandatis Dei stabilire. Secundum tropologiam materia sunt heretici Scripturam sacram depravantes, in quo intendit ecclesiasticos viros contra eorum pravitatem pravitatem Rusch ] pravitates R1082 munire. Unde apparet quod quecumque Osee contra Ephraim loquitur ad personam hereticorum referuntur. Secundum allegoriam, materia sunt Ecclesia et ecclesiastici viri. Codd : R1082 ; Rusch  ; non contuli : BSG65 , f. 1v  ; Md042v, f. 4va  ; To100  Prophetaverunt autem eisdem temporibus, Osee et Isaias et et] om. R1082 Ioel et Amos et Abdias et Ionas et Micheas de captivitate decem tribuum, et destructionem illius regni quidam eorum viderunt. Quod inceptum a Ieroboam filio Nabath usque ad Osee annis ducentis quinquaginta permansit. Codd : R1082 ; BSG65 , f. 1v ( non contuli ) ; Md042v, f. 4va ( non contuli ) Rusch   Capitulum 1 {t. 3 : Erfurt, f. 249va ; facsim., p. 354a} Verbum Domini  Hoc est et est quasi titutulus libri quod factum est   verbum quod erat « in principio » Io. 1, 1. apud Patrem, factum est , id est locutum est vel factum est ut loqueretur ad prophetam ad Osee  Salvator  HIERONYMUS.  Osee interpretatur salvator. Factus est autem sermo Domini ad prophetam, ut prophetam quod animo inspirando Deum faceret et salvatorem populi sui, annuntiando illi verba Dei et prebendo exempla bene vivendi. Sancti autem ad quos fit sermo Domini sunt dii et salvatores per gratiam, cum sit unus Deus et salvator per naturam qui per omnes illos prefiguratus est. Significat ergo Osee Christum filium eius putei qui de seipso dicit  Ier. 2, 13. : « Dereliquerunt me fontem aque vive et foderunt sibi cisternas que aquas non valent continere ». Habet enim puteus aquas vivo de fonte manantes. Cisterna vero exterius adventicias quas et refrigerat. filium Beeri  putei mei in diebus Ozie  fortitudo Domini  IN DIEBUS OZIE. HIERONYMUS. Hi reges regnabant in populo Dei cuius nomen est confessio, sed in Israel qui sibi idola fecerat regnabat Ieroboam qui interpretatur chronismos chronismos] corr. , cronimos cacogr . Rusch , id est temporalitas vel mora, quia mundum amavit, et in ipso ipsius amore morari studuit non inquirens futuram.  HIERONYMUS. Ozias qui et Azarias regnavit in Hierusalem super duas tribus quinquaginta duobus annis, cui succedens Ioathan Ioathan] corr. , Ioathas cacogr . Rusch filius regnavit annis sedecim post quem filius eius Achaz similiter annis sedecim, cuius anno undecimo decem tribus captivate sunt a Salmanasar rege Assyriorum alias Chaldeorum et in montibus Medorum locate. Post Achas regnavit Ezechias filius eius annis viginti novem. Unde patet Osee et ante captivitatem prophetasse sub Ozia et Ioathan et ipsam ingruentem sub Achaz luxisse, et preteritam propter emendationem Iude retexuisse sub Ezechia rege. Eo autem tempore quo Ozias cepit regnare super Iudam regnabat duodecimo anno super Israel Ieroboam pronepos Iehu cui Iehu Dominus promiserat, quod usque ad quartam sobolem filii eius regnarent, eo quod interfecisset Iezabel, et duos impios reges, Ioram regem Iude, et Achab regem Samarie cum septuaginta eius fratribus.  HIERONYMUS. Hieronymus] om. Md042v Md253-2 "Osee de tribu Isachar fuit fuit] om. Md042v Md253-2 ortus in Belemoth Belemoth] corr. , Bethleemoth Md253-2, Bethleem Moth Md042v Rusch  ; cf. Andreas de Sancto Victore , Expositionem super duodecim prophetas, CCCM 53G, p. 7.55 : « Bedemoth » ; Hugo de Sancto Caro : « Bethsimoth ».*, hic prenuntians dedit signum signum] + infra ultimo scol. Md253-2   Sententia ex Os. 14, 9 ( Vetus latina forte iuxta Theodotionem, cf. Hugo de Sancto Caro infra laud.) << Libellus sancti Epiphanii episcopi priorum prophetarum, § 5, ed. F. Dolbeau, « Deux opuscules latins, relatifs aux personnages de la Bible et antérieurs à Isidore de Séville », Revue d'histoire des textes, 16 (1986), p. 120 : « Osee. Iste fuit ex Melebot, quae erat tribus Isacar, et sepultus est in pace in terra sua. Et dedit prodigium dicens :"Veniet in terra dominus, sicut quercus quae est in Silom". Ex semetipsa in duodecim fuerit partita, et facte fuerint ex ea totidem quercus ». Non hab. Sabatier, t. 2, loc. cit.  : ‘Veniet Dominus in terra sicut quercus que est in Silo’ etc. Hic in terra sua sepultus placita quiete dormivit."Cf. Isidorus Hispalensis , De ortu et obitu patrum, cap. 41, ed. Chaparro Gómez, Paris, 1985, p. 171-173 : « Osee, de tribu Isachar ortus in Belemoth ; hic praenuntians dedit signum : "Veniet Dominus in terra si [sicut O L] quercus quae est in Silo". Ex semetipsa in duodecim diuisa fuerit partes, totidemque quercus effecerit. Hic in terra sua sepultus placita quiete dormivit ». Attest Cf. Hugo de Sancto Caro , Postillae in Bibliam (Os. 1, 1), p. 167va litt. c : « Igitur Osee de tribu Issachar fuit ortus forte in Bethsimoth que et Bethsesimoth : Ios. 12.b, Nm. 33.f Bethleemoth. Hic prenuncians dedit signum : Veniet Dominus sicut quercus que est in Silo. Hoc sumitur de fine libri huius ubi dicitur :"Ego ut abietem virentem" [Os. 14, 9] etc. Dicit Theodotio :"Ego sicut quercus que est in Silo". Hic in terra sua sepultus placida quiete dormivit, id est sine martyrio ». << Cf. Petrus Comestor , Historia scolastica, 4Rg., c. 21, PL 198, 1402D-1403A : « Osee de tribu Issachar ortus in Bethemoth. Sed hic, ut [1403A] ait Hieronymus [Glossa ordinaria], praenuntians dedit signum: « Veniet Dominus in terra, sicut quercus, quae est in Silo » etc., quod non legitur in Scriptura ejus secundum editionem nostram. Forte quod Hieronymus dixit ‘signum’, hoc Epiphanius dixit ‘prodigium’, dicens de Osee:"Et dedit prodigium, dicens: Veniet in terra Dominus, sicut quercus, quae est in Silo cum ex semetipsa in duodecim fuerit partita, et factae fuerunt ex ea totidem quercus". Prophetavit autem contra decem tribus, pauca de duabus loquens. Et pronuntiavit historialiter Judaeos in ultimo tempore ad Christum redituros. Tertium quoque diem Dominicae resurrectionis praedixit. Hic in terra sua sepultus placida quiete dormivit ». Non hab. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), CCSL 76."Gerit autem figuram Christi qui ex fornicatione gentium accepit in corpore suo suo] + mystico scol. Md253-2 (mixtico) Ecclesiam" Isidorus Hispalensis , Allegoriae quaedam sanctae Scripturae vel de nominibus legis et euangelii, par. 111, PL 83.114 : « Oseas Christi demonstrat figuram, qui ex fornicatione gentium assumpsit in corpore suo Ecclesiam ».. Prophetavit vero vero] autem Md042v contra decem tribus pauca de duabus loquens. Prophetavit Prophetavit autem Rusch ] prophetavit vero Md042v , pronuntiavit autem Md253-2 (+ infra II ? scol. ) autem historialiter Iudeos in ultimo tempore ad Christum redituros. Tertium quoque diem dominice resurrectionis predixit predixit] + infra II scol. Md253-2  Cf. Os. 6, 3 : « Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos et vivemus in conspectu eius ».. Codd. : BSG65 , f. 1v ( non contuli ) ; Md042v, f. 4rb ; Md253-2, f. 1va , Rusch  HIERONYMUS. Mirum videtur secundum superficiem historie, cur vel Dominus iusserit vel cur propheta iussus accipere fornicariam paruerit. Sed neque Dominus rem turpem precepit, nec propheta obediendo peccavit sed potius fornicariam ad pudicitiam revocavit et manens in bonitate sua de mala fecit bonam. Quod autem in eo fit carnaliter in Deo fit spiritaliter, qui accepit synagogam viri sui immemorem, et cum multis diis gentium fornicantem. Et notandum quod et in hoc propheta et in aliis ita de adventu Christi et de vocatione gentium prenuntiatur ut radix historie secundum hoc quod littera sonat, penitus non deseratur, sed que dicuntur a propheta suo tempori conveniant, ne concionem cui propheta loquitur non docere de his que estimat, {t. 3 : Erfurt, f. 249vb ; facsim., p. 354b} sed de incertis et futuris ludere videatur. Due ergo mulieres quas Osee accepit scilicet Gomer meretrix que tres filios peperit et alia que quindecim argenteis conducitur, et vocatur adultera referuntur ad Israel et Iudam. Codd. : BSG65 , f. 1v ( non contuli , finis differt ); Rusch   Sententia anonyma Sententia anonyma Prophetae sic de adventu Christi et vocatione gentium pollicentur ut que dicunt presenti tempori convenianti, ne concionem ob aliud convocatam non docere de hiis que estimat, sed de incertis ac futuris ludere videantur. Itaque hic Gomer filia Debelaim, que ab Osee ducitur et parit filium nomine Iezrael, qui interpretatur semen Dei, in cuius sanguinis ultionem regnum Iehu subvertitur sic ad vocationem gentium referenda est ut illi tempori congruat in quo filium generasse memoratur. Due ergo he mulieres, scilicet Gomer meretrix que parit tres liberos, primum Iezrael, secundum puellam, que vocatur absque misericordia, et tertium qui dicitur ‘non populus meus’; et altera que conducitur quindecim argenteis, et coro et dimidio coro hordei, et vocatur adultera, referuntur ad Israel et Iudam. He sunt due mulieres que in Zacharia upupe, miliui vel herodii pennas habere dicuntur, et ire in terram Sennaar, ubi Babylon condita est. Has sub nomine duarum sororum significat oolam et oolibam. H sunt due virge quas Ezechiel in unam virgam sociat. Codd. : BSG65 , f. 1v; om. Rusch   Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), lib. 1 (Os. 1, 3-4), CCSL 76, p. 10.148-169. : « Prophetae sic multa post saecula de aduentu christi et uocatione gentium pollicentur, ut praesens tempus non neglegant, ne concionem ob aliud conuocatam non docere de his quae stant, sed de incertis ac futuris ludere uideantur. itaque et haec gomer filia debelaim, quae ab osee uxor accipitur, et concipit ex eo, et parit ei filium nomine iezrael, qui interpretatur semen dei, in cuius sanguinis ultionem regnum subuertit iehu (siue, ut male error obtinuit, iuda) sic ad uocationem referenda est nationum, ut illi tempori congruat, sub quo filium generasse memoratur. t ne longo tractatu lectoris auiditatem differam, duae istae mulieres quarum una uocatur gomer, et est meretrix; parit que tres liberos, primum iezrael, secundum puellam, quae uocatur: absque misericordia, et tertium masculum qui et ipse appellatur: non populus meus; et altera mulier quae conducitur argenteis quindecim, et coro, et dimidio coro hordei, et uocatur adultera, referuntur ad israel et ad iudam, id est ad decem tribus quae erant in samaria sub rege ieroboam, qui fuit de ephraim, et ad iudam, qui regnabat in hierusalem de stirpe dauid. has mulieres sub nomine duarum sororum oola significat et ooliba; hae in duabus uirgis quas hiezechiel in unam uirgam sociat, demonstrantur ». Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), lib. 1 (Os. 1, 3-4), CCSL 76, p. 10.148-169. : « Prophetae sic multa post saecula de aduentu christi et uocatione gentium pollicentur, ut praesens tempus non neglegant, ne concionem ob aliud conuocatam non docere de his quae stant, sed de incertis ac futuris ludere uideantur. itaque et haec gomer filia debelaim, quae ab osee uxor accipitur, et concipit ex eo, et parit ei filium nomine iezrael, qui interpretatur semen dei, in cuius sanguinis ultionem regnum subuertit iehu (siue, ut male error obtinuit, iuda) sic ad uocationem referenda est nationum, ut illi tempori congruat, sub quo filium generasse memoratur. t ne longo tractatu lectoris auiditatem differam, duae istae mulieres quarum una uocatur gomer, et est meretrix; parit que tres liberos, primum iezrael, secundum puellam, quae uocatur: absque misericordia, et tertium masculum qui et ipse appellatur: non populus meus; et altera mulier quae conducitur argenteis quindecim, et coro, et dimidio coro hordei, et uocatur adultera, referuntur ad israel et ad iudam, id est ad decem tribus quae erant in samaria sub rege ieroboam, qui fuit de ephraim, et ad iudam, qui regnabat in hierusalem de stirpe dauid. has mulieres sub nomine duarum sororum oola significat et ooliba; hae in duabus uirgis quas hiezechiel in unam uirgam sociat, demonstrantur ».  Tradunt Hebrei omnes patres vel avos vel propinquos prophetarum quorum nomina in principiis illorum preponunt prophetas extitisse, licet eorum non legantur vaticinia. Unde patet quod Beeri pater Osee propheta fuit. Codd. : BSG65 , f. 1v ( non contuli ); Rusch Ioathan Ioathan] scrips. hic et ubique, Ioatham Rusch Weber  Domini consummatio Achaz  virtus Ezechie  imperium Domini regum Iuda et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel. Principium loquendi Dominum in Osee.  vel loquendi Dominum in Osee  PRINCIPIUM LOQUENDI DOMINO IN OSEE. Quia etiam alii prophete sub Ozia Ioathan et Achaz prophetaverunt et nomina eorum in suis titulis posuerunt, potest dici quod primum ad Osee sit locutus et postea ad ceteros, vel ad Osee primum sit hec locutus que sequuntur de fornicaria postea vero cetera.  Notandum quod ad Osee locutus est Dominus inspirando ei prophetiam et in Osee locutus est id est per Osee aliis proponens doctrinam. Et dixit Dominus ad Osee :  Pater ad Filium Vade, sume tibi uxorem fornicationum  Non tantum fornicariam, sed que multas fornicationes fecit, quia tanto patientior propheta quanto sordidiorem ducit  VADE SUME TIBI. Septuaginta : Tolle tibi uxorem fornicationis et filios fornicationis . Iubetur autem sumere fornicariam et sumere filios eius, ut quos illa de fornicatione genuerat iste de meretrice generet liberos. et fac fac] om. Weber filios fornicationis fornicationis] fornicationum Weber  vel : fornicationum  quia de meretrice quia fornicans fornicabitur  quasi non tam dicuntur dicuntur] scrips. , dicunrur cacogr . Rusch hec in re quam in significatione {t. 3 : Erfurt, f. 249vb ; facsim., p. 354b} terra  Iuda vel proprie Samaria et Israel, id est decem tribus que recesserant a Domino quando hec dicebantur a Domino.  recedens  non ad eum sed per eum ad alios  TERRA A DOMINO. Potest ex eo quod non additur omnis terra non Iuda, sed decem tribus intelligi. Et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim et concepit et peperit ei ei] om. Weber filium.   Gomer interpretatur consummata et perfecta, Debelaim  : palata id est massa caricarum pinguinem quas in modum laterum figurantes, ut diu illese permaneant calcant atque conpingunt que Ezechie ulceri apposite sunt. Vel Debelaim voluptas dicitur promissus vero salvator ex gente Iudeorum eandem gentem Israel in fornicatione et voluptate que dulcis videtur fruentibus, abominatam iubetur accipere uxorem et filium ex ea genitum vocat Iezrael, id est semen Dei in figuram sui carnaliter ex ea geniti. {t. 3 : Erfurt, f. 250ra ; facsim., p. 355a} Et dixit Dominus ad eum : Voca nomen eius Iezrael,  Dei semen vel filius  VOCA NOMEN EIUS. Quantum ad litteram Iezrael est metropolis in regno decem tribuum in qua occisus est Naboth ad quem vindicandum suscitatus est Iehu qui delevit Achab et Iezabel Cf. 4Rg. 9, 30-37.. Sed quia ipse et filii eius post conversi sunt ad idolatriam, regnum quoque eius subvertendum dicitur. Sub cuius pronepote Ieroboam cepit prophetare Osee, quo Ieroboam mortuo, filius eius Zacharias successit quem sexto mense imperii sui occidit sellum de alia stirpe genitus statimque reges Assyrii ceperunt Ruben et Gad et dimidiam tribum Manasse que erat trans Iordanem, deinde Neptalim, ad extremum omnes reliquas tribus fueruntque a Zacharia pronepote Iehu usque ad Osee sub quo omnes tribus captivantur anni quadraginta novem. Typus autem seminis Dei et ultio sanguinis eius refertur ad Domini passionem propter quam et domus Iuda et regnum totius Israel dicitur subvertendum.  VOCA NOMEN etc. Idem valet ac si dixisset : Voca nomen eius Naboth cuius sanguis erat vindicandus. Sed Naboth designatur nomine loci in quo sanguis eius effusus est ut ibidem significetur vindicandus quasi dixisset : Voca Iezraelitem et hoc in figura Christi cuius sanguis contra crucifixores et irrisores erat vindicandus.  HIERONYMUS. Iezrael est metropolis in regno Samarie, iuxta quam sunt campi latissimi et vallis vasta plus quam decem milibus tenditur passuum. In hac commisso prelio ab Assyriis cesus est Israel, id est decem tribus. Que dicte sunt Ephraim propter Ieroboam de Ephraim genitum qui prius fecit scisma in populo. Dicuntur et Ioseph quia et Ioseph pater Ephraim. Dicuntur et Samaria que et ipsa altera metropolis fuit decem tribuum que postea ab Augusto dicta est Augusta, id est sebaste in qua ossa Iohannis Baptiste condita sunt. Post divisionem vero decem tribuum a duabus propter maximam multitudinem que Ieroboam secuta est pristinum nomen Israel remansit in decem tribubus et propter tribum Iuda que regnavit in Hierusalem due tribus dicuntur Iuda. quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Iezrael  occisionem populi mei super domum Iehu Iehu Rusch ] Ieu Edmaior. , Hieu Weber  que tunc regnabat  SUPER DOMUM IEHU. HAIMO. Iehu super quem sanguis Naboth fusus in Iezrael dicitur visitari, significat Iudeos a quibus sanguis Christi requiritur, quando a Romanis occisi et per totum mundum sunt captivati.  In omnibus prophetis per decem tribus significantur heretici quorum maxima multitudo, sed precipue in Osee due tribus in quibus est rex de David ad Ecclesie personam referuntur. Arcus ergo, id est fortitudo hereticorum, de quibus dicitur Ps. 77, 9. : « Filii Ephrem mittentes arcum conversi sunt in die belli ». Confringetur in valle seminis Dei, id est Christi de quo humilia et terrena senserunt quia « Pater non {t. 3 : Erfurt, f. 250ra ; facsim., p. 355a} iudicat quemquam sed omne iudicium dedit filio » Io. 5, 22.. et  ut non sit  nec mirum, quia etiam quiescere faciam quiescere faciam regnum domus Israel. Et in illa die  quando ulciscar Iezrael super domum Iehu, et regnum Israel Assyrio vincente delevero conteram arcum  robur Israel in valle Iezrael. Et concepit adhuc et peperit filiam.  Postquam confractus est Israel et regnum eius destructum, non iam Iezrael, id est semen Dei, nec masculus sed femina imbecillis sexus nascitur que vitiorum pateat iniurie et habeat femininum animum Deum reliquens et idola colens. Unde et oblivioni data, quia usque hodie servit Persarum regibus. Et dixit ei : Voca nomen eius Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israel sed oblivione obliviscar eorum.  VOCA NOMEN EIUS ABSQUE. Allegorice. Qui propter sanguinem seminis Dei vocantur absque misericordia Iudei sunt qui dixerunt Mt. 27, 25. : « Sanguis eius super nos et super filios nostros ». Domus autem Iuda, id est qui de Iudeis confessi sunt Christum non in fortitudine exercitus sed evangelica predicatione salvantur, incredulis de eo det populo perpetua per Romanos servitute damnatis.  Quod in Israel et Iuda secundum historiam dicitur, ad hereticorum conciliabula et ad Ecclesiam refertur, quia illis absque misericordia relictis et regno privatis Ecclesia Dei virtute superat. Et domui Iuda miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo  in memetipso vel filio meo  ET DOMUI IUDA. HIERONYMUS. Quando decem tribus captivate sunt ab Assyriis Iudas salvatur de manu Sennacherib, non humana virtute sed solo Dei robore qui misit angelum suum et percussit una nocte de exercitu centum octoginta quinque millia Cf. 4Rg. (2Rg.) 19, 35.. et non salvabo eos in arcu  armis bellicis et gladio et in bello et in equis et in equitibus. Et ablactavit eam que erat Absque misericordia.  Alii non dilecta sed hoc verius  ET ABLACTAVIT. HIERONYMUS. Qui vocabatur semen Dei, versus in feminam et propter imbecillitatem virium offensamque Dei ductus in captivitatem quia Dei misericordiam non habebat non ablactatus sed ablactata dicitur quia iam robur viri amiserat.  HAIMO.Qui vero ablactatur non utitur lacte matris sed alienis sustentatur alimentis. Sic Israel a Domino proiectus et captivatus in Babylone cibis sustentatur gentilium comedens idolothita, nec iam utitur lacte legis quo vivebat in terra sua. Unde sic immisericorditer dicitur ablactata ut nec legis superficiem intelligat. Et concepit et peperit filium. Et dixit ei ei] om. Weber  : Voca nomen eius Non populus meus, quia vos non populus meus et ego ero non ero non] inv. Weber Deus Deus] om. Weber vester.  NON POPULUS MEUS. HAIMO. Hoc ad eos potest referri qui tunc temporis ab Assyriis sunt captivati et maxime ad eos qui post adventum Christi, ipsum Christum negando et occidendo perdiderunt locum et gentem, et dicuntur non populus Dei sed filii diaboli, quia qui non habet Filium nec habet Patrem. Potest et ad hereticos referri qui de Deo male sentientes ab eo repelluntur, ne sit Deus pars hereditatis eorum. Et  quia erit numerus filiorum Israel quasi arena maris  ubique dispersorum sicut modo est  ET ERIT NUMERUS. Licet Iudei vel tunc per Assyrios vel nunc per Romanos sint captivati, tamen hominibus sunt innumerabiles ad utilitatem credentium modo reservati et ut in extremo intret plenitudo ex eis. que sine mensura est et non numerabitur.  pre multitudine Et erit in loco ubi dicetur eis :  ET ERIT IN LOCO. HAIMO. In gentibus quia in omnibus gentibus modo dicuntur Iudei non servi Dei sed diaboli, sed quando credent predicantibus Elia et Enoch ab omnibus filii vocabuntur Dei. Vel locus Hierusalem ubi longo tempore Iudei colentes idola dicebantur non populus Dei sed tempore incarnationis Christi, apostolis aliisque fidelibus inde assumptis datur"potestas eis filios Dei fieri" Io. 1, 12.. Non populus meus vos dicetur eis filii Dei viventis.  cum idola surda et muta abiicient Et congregabuntur  cum gentibus in unam fidem  Conversi ad fidem de duabus tribubus filii Iuda et filii Israel  decem tribuum  Unde Ezechiel : « Et princeps unus in medio eorum, David servus meus » Ez. 34, 24..  ET CONGREGABUNTUR FILII IUDA. HAIMO. Per Iudam signantur due tribus illi coniuncte scilicet Beniamin et tribus sacerdotalis id est levitica, per Israel decem alie. Tempore vero incarnationis Christi et de duabus et de decem tribubus qui reversi erant de captivitate, morabantur in Iudea de quibus multi crediderunt in Christum. Vel per Israel gentiles, per Iudam Iudei credituri signantur. Vel per Israel heretici, per Iudam catholici viri qui omnes ponent Christum sibi caput et ascendent de terrenis sensibus, et humilitate littere occidentis ad spiritalem intelligentiam. Quia magnus dies Iezrael, quia tempus ab incarnatione Domini usque ad finem seculi magne {t. 3 : Erfurt, f. 250rb ; facsim., p. 355b} est claritatis ubi remisso peccatorum datus et aditus regni celorum aperitur. pariter et ponent  omnes sibimet {t. 3 : Erfurt, f. 250rb ; facsim., p. 355b} caput unum  Christum et ascendent  Iuda et Israel quasi ab inferis quia infidelitate mortui de terra  in qua Iuda et Israel unum principem habebunt quia  ideo magnus dies  «Hec est dies quam fecit Dominus, exultemus et letemur in ea » Ps. 117, 24.. Iezrael.  seminis Dei qui est Christus, in quo vere impletur quod per sanguinem Naboth Iezraelitis prefiguratur. Capitulum 2 Dicite  o tribus Iuda fratribus vestris :  decem tribubus ne desperitis de salute eorum  DICITE FRATRIBUS. HIERONYMUS. Quia tanta claritas est in die Christi et efficacia homines efficacia homines Md253-2, f. 3rb ] efficaci.ahomines cacogr . Rusch de tribu Iuda non desperent de salute decem tribuum, sed verbo et voto et litteris ad penitentiam provocent, quia frater appellatur ex eo quod dicitur populus meus et soror ex eo quod dicitur misericordia consecuta. Potest hoc et ad omnes credentes referri, ita vos qui in Christum creditis tam Iudei quam gentiles dicite fractis ramis, id est populo priori qui abiectus est : populus meus , quia frater tuus est et misericordiam consecuta quia soror tua est. « Cum enim plenitudo gentium intraverit tunc omnis Israel salvus fiet » Rm. 11, 25.. Hoc dicitur ne de hereticis penitus desperemus. Populus meus et sorori vestre Misericordiam consecute consecute] consecuta Weber . Iudicate matrem vestram, iudicate,  quia talis mater vestra est, vos autem filii redarguite  quia de meretrice uxor facta pristinos mores non derelinquit  IUDICATE MATREM. HAIMO. Ostendite synagoge quod ipsa que abiecit me, iam non est uxor legittima, et ego abiiciam eam ne sim vir eius . Sed ut eam mihi possim coniungere, qui sum vir anime peniteat saltem post adventum meum in carne, de immunditia et fornicatione quam cum idolis exercuit. Removeat ergo culturam idolorum ab amore et presentia sua, quia multorum patebat libidini deos omnium gentium colens. Auferat etiam adulteria de medio uberum, id est de corde in quo prius malum opus concipitur. Cor quippe inter ubera est de quo cogitationes exeunt, que postea usque ad opera perveniunt hortatur itaque ne propter scelera privetur gratia divinitus concessa. Post admonitionem supponit comminationem : Ne forte expoliem eam nudam. Vestis qua regebatur illa plebs intelligitur Dei auxilium doctrina legis et prophetarum et tutela angelorum que omnia minatur auferre nisi peniteat a scelere, ut redeat ad diem nativitatis sue id est ethnicis comparetur. Post adventum veritatis etiam cultura legis in idolatriam reputatur. quoniam ipsa non uxor mea et ego non vir eius.  Nota patientiam et et Md253-2 Rusch ] om. Md042v , et dilectionem praem. Md253-2 clementiam viri iam repudiatam, iam abiectam. Precepit filiis ad penitentiam revocare quasi matrem non insultare, quasi a patre dimisse. Codd. : Md042v, f. 7r ; Md253-2, f. 3ra , Rusch  hoc dicite : Codd. : Md042v, f. 7r ; Md253-2, f. 3ra , Rusch Auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria adulteria] scrips. , adnlteria cacogr . Rusch sua de medio uberum suorum,  AUFERAT FORNICATIONES. HIERONYMUS. Fornicaria est que pluribus copulatur, adultera que uno viro dimisso alteri coniungitur utroque modo peccavit synagoga.  Hec omnia aptantur Iudeis Christum negantibus et hereticis varia dogmata corde et opere sequentibus, quorum fornicatio est inter ubera, id est in artificiis idolorum et variorum dogmatum corde versatur qui nisi penituerint infidelibus comparantur, et expoliati virtutibus quas in Ecclesia perceperunt ut etiam quod falso habere videbantur in nihilum redigatur. ne forte expoliem eam nudam et statuam eam secundum diem nativitatis sue  quando erat in Egypto absque Deo et viro et ponam eam  Si noluerit converti quasi {t. 3 : Erfurt, f. 250va ; facsim., p. 356a} solitudinem  sicut fecit in solitudine ut ducatur in captivitatem patiens sitim omnium bonorum et ad patriam redire non valeat. Unde Mt. 23, 38 ; Lc. 13, 35. : « Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta ».  ET PONAM EAM QUASI. HAIMO. Hoc etiam plus faciam quia"quando eduxi eos de Egypto" Ex. 12, 51. occisis patribus in deserto filii eorum intraverunt in terram promissionis. Sed nunc filii cum patribus captivabuntur et extra terram nativitatis morentur quia sunt filii fornicationis, quia genui sunt in cultura idolorum, qualem fidem habebant patres talem tradebant filiis. Unde sequitur : Quia fornicata est mater eorum . Vipera viperam generabat que a Deo impudens facta est ut gloriam querat in scelere dicens : Vadam post amatores meos qui dant necessaria ad victum et vestitum. Hoc dixerunt Iudei dum colerent deos gentium quod dona que a Deo habebant a demonibus {t. 3 : Erfurt, f. 250va ; facsim., p. 356a} haberent. Potest etiam referri ad eos qui Dei filium negantes auctorem seditionis elegerunt. Ideo confusi sunt ut non solum se sed etiam posteros damnarent dicendo Mt. 27, 25. : « Sanguis eius super nos et super filios nostros ». Potest referri et ad hereticos qui dicunt mater, quia generant alios in errore qui cum suis sequacibus confunduntur, quando in errore deprehenduntur quia proposuerant sequi varia dogmata heresis. et statuam eam velut terram inviam   invia : sine via. Codd. : Lux94 ; om. Rusch et interficiam eam siti. Et filiorum illius non miserebor quoniam filii fornicationum sunt. Quia fornicata est mater eorum, confusa est  obstupuit, versa est in admirationem sceleris que concepit eos,  fecit diaboli filios quia dixit : Vadam post amatores meos  demones idola  fide et dilectione sequar deos, vel imitabor gentes quarum deos colo qui dant panes mihi et aquas meas, lanam meam et linum meum, oleum meum et potum meum.  QUI DANT PANES. HIERONYMUS. Panis hereticorum luctus perpetuus, aqua cenosa doctrina qua etiam baptisatos suffocant, lana et linum simulata sanctitas et munditia quia « veniunt in vestimentis ovium » Mt. 7, 15., oleum adulatio. Unde dicitur Ps. 140, 5. : « Oleum peccatoris non impinguet caput meum ». Potus sacra Scriptura quam illi pervertunt. Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis et sepiam eam maceria  ne possis ire quo volebas et semitas suas non inveniet.  quas sepe pede trivisti  PROPTER HOC. Et spinas punctio dolorum per murum obstaculum. Vias ergo, id est actiones tuas, duris laboribus implicabo et ponam obstaculum, ne ad hoc quod vos pervenias. Et semitas suas . More prophete de alia ad aliam subito transit personam ut ab imitatione istius auditores deterreat. Et sequetur  multo studio amatores suos  Assyrios vel Chaldeos, querens ab eis in tribulatione auxilium  ET SEQUETUR AMATORES. Providentia Dei sepe subtrahit nobis quod cupimus, insuper et affligit ut sic ad eum redire cogamur. Unde in libro Iudicum filii Israel sepe pressi malis ad Dominum clamant qui suscitat eis salvatorem Cf. Idc. 3, 9.. Sequuntur etiam heretici amatores, a quibus sepe deserti ad sinum matris Ecclesie revertuntur, quia flagella per omnia erudiunt Israel. et non apprehendet eos  ad hoc ut ferant auxilium, sed ab eis captivabuntur et queret eos et non inveniet  sibi propitios et dicet  et hac compulsa neccessitate vadam  «Quanti mercennarii in domo patris mei abundant panibus » Lc. 15, 17.. et revertar ad virum meum priorem  Deum qui per legem me sibi desponsavit quia mihi bene mihi bene] inv. Weber erat tunc  quando preceptis eius obedivi magis quam nunc.  quando pro idolatria miserus affligor Et hec nescivit,  secundum partem illam que non revertitur vel etiam secundum partem illam que prius reversa post deterius peccat  ET HEC NESCIVIT. HAIMO. Ad hoc respicit quod supra dixerat, quod populus Israel temporalia que a Deo acceperat idolis deputabat et, quia nescivit Deum esse auctorem horum, ex illo auro et argento fecit sibi Baal idolum Sidoniorum. Mystice per vinum letitia spiritalis signatur quam non in hoc seculo sed in Deo habere debuerunt, per frumentum lex qua pasci debuerunt, per oleum sensus illuminatio, per argentum nitor eloquii, per aurum preceptum dilectionis Dei et proximi. In quibus omnibus, non Deum sed demones venerabantur. quia ego dedi ei frumentum frumentum] + et Weber ,  quod confirmat cor hominis vinum  quod letificat et oleum  quod illuminat   Oleum quod « illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum » Io. 1, 9 : « Erat lux vera quae illuminat... ».. Hec omnia quia potius ad idolatriam quam ad culturam Dei referebant, decepti et alios decipientes. Ideo hec omnia Deus aufert eis, ut qui non senserunt ex copia sentiant ex inopia. et argentum  «igne examinatum probatum terre purgatum » Ps. 11, 7.. multiplicavi ei et aurum  sapientiam que  vel : quo fecerunt Baal.  idolum Babyloniorum  QUE FECERUNT BAAL. HIERONYMUS. Baal singulari numero, Baalim baalim] scrips. , bahalim Rusch plurali masculino genere, eadem idola nominantur. Ubicumque enim in fine hebraici sermonis -im sillabam legimus numeri pluralis est masculini generis ut cherubim, seraphim. Ubi autem -oth legitur, numeri pluralis est in feminino genere ut sabaoth quod interpretatur militiarum exercituum virtutum. Quia vero Baal in multis locis colebatur, ideo Baalim pluraliter enumeratur.   {t. 3 : Erfurt, f. 250vb ; facsim., p. 356b} Baal interpretatur superior quia superiora dogmata putantur se habere quam Ecclesia, vel devoratio quia in ipsa false opinionis scientia devoratur. Idcirco {t. 3 : Erfurt, f. 250vb ; facsim., p. 356b} convertar et sumam frumentum meum  messis vel arce quia tunc maior erit dolor cum quodammodo rapientur tecta e manibus in tempore suo  vindemie vel torcularis et vinum meum in tempore suo et liberabo lanam meam et linum meum  LIBERABO LANAM MEAM. Cum ipsi sunt servi diaboli sub illa servitute tenent lanam , linum , sed liberat Deus ne ab iniquis dominis possideantur. que operiebant ignominiam eius.  QUE OPERIEBANT. HIERONYMUS. Ignominiam quam operiebant idola ipsorum sunt quorum altaria variis vestibus decorabant. Spiritualiter vestimenta sunt auxilium Dei et custodia angelorum que aufert dator Deus ab ingratis ut relicti in sua iniquitate tradantur diabolo ad eternam penam. Et nunc  liberata lana et lino revelabo stultitiam eius in oculis amatorum eius  ut quam velatam amabant nudatam contemnant  ET NUNC REVELABO. Idola que colebant Chaldei amatores et Assyrii cum quibus Iudei diu pacem habuerant. In quorum vero oculis stultitia Iudeorum revelatur, quando capta Hierusalem et templo subverso viderunt hostes Cherubin imagines et idolum Baal et dicebant. Quia Iudei sicut alie gentes idola venerabantur pro iniquitate sua nobis subiiciuntur.  HIERONYMUS. Hec Iudea historialiter et allegorice passa est que et primum ab Assyriis et Chaldeis, tandem a Romanis irreparabiliter captivata solemnitates secundum ritum suum cum letitia non celebrat, que omnia ab eis ablata in Ecclesia a fidelibus spiritaliter celebratur. Unde Mt. 21, 43. : « Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius ». Hec referuntur ad hereticos qui doctrinam et scientiam permutantes egressi de Ecclesia deseruntur a Deo, quorum turpitudo patet amatoribus quos prius deceperant et traditi bestiis, id est diabolis eorum morsibus relinquuntur. et vir non eruet eam de manu mea.  nullius fortitudo poterit eruere a potestate mea sed iusto iudicio faciam captivari ab hostibus. Et cessare faciam omne gaudium eius,  cum fuerit in Babylonia servitute sollemnitatem eius,  Pasche, Pentecosten, Tabernaculorum neomeniam eius,  Calendas  Nomenia : nova luna kalende . Codd. : Lux94 ; om. Rusch Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A sabbatum eius et omnia festa tempora eius.  in quo epulis et otio vacabant Et corrumpam vineam eius et ficum eius de quibus dixit :  ideo auferam quia dixit , id est putabat hoc non a Deo quasi a coniuge dari, sed a diabolo quia colebat eum  ET CORRUMPAM. Historialiter grandine gelu et ariditate ut nullam habeant arborem fructiferam. Mystice per vinum letitia cordis per sicum dulcedo temporalis iocunditatis que auferuntur ab ingratis quasi a meretrice. Mercedes he mee sunt quas dederunt mihi amatores mei et ponam eam in saltum saltum] saltu Weber et comedet eam eam] illam Weber bestia agri.  ET PONAM EAM. Ne habeat arbores pomiferas sed in solitudine redigatur quod et prius ab Assyriis et Chaldeis et tandem a Romanis completum est. Unde sequitur : et commedet eam bestia agri . Exercitus Romanorum vel bestia diabolus qui hos commedit trahendo ad culturam suam pro qua in eternum exterminantur. Et visitabo  Cum visitare frequentius in bono soleat accipi hic in malum ponitur pro afflictione  ET VISITABO. Servat personam meretricis que ut pleaceat amatoribus ornat se auro et gemmis et pulchritudinem quam natura non habet arte exquirit.  In auris doctrina que aures ornatur, monile colli predicatio que aliis emittitur. Hec misit"ante porcos et sanctum dedit canibus" Mt. 7, 6. iuxta illud Prv. 11, 22. : « Circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua ». Sed et heretici immolant baalim incensum, dum dogmata que quasi idola sibi finxerunt sequuntur, ornant aures quibus verba audiuntur et collum quo proferuntur ut eloquii venustate placeant. Non enim dignantur Ecclesie rusticam simplicitatem que meretricea ornamenta abiicit sed artifici et eleganti mendacio amatoribus suis hominibus vel demonibus placere intendunt. super eam dies Baalim  id est pro diebus quibus coluit Baal affligam quibus  in ipsis solemnitatibus quibus immolabat demonibus penis affligetur accendebat incensum  non Deo sed demonibus et ornabant ornabant] ornabatur Weber inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos  oblita mariti legittimi adeo ut nec memoriam eius haberet et mei obliviscebatur dicit Dominus. Propter hoc ecce ego lactabo eam  quasi non tamen desperes, licet superius minatus sim  PROPTER HOC. Quia misericors sum blandiar illi, ut ad me convertatur {t. 3 : Erfurt, f. 251ra ; facsim., p. 357a} promissio enim bonorum mala mitigat. Unde Mt. 11, 28. :"Venite ad me qui laboratis". Et sicut prius de Egypto eduxi et in deserto ab hostibus protexi sic faciam cum eos de terra captivitatis ad proprium solum reduxero. In adventu enim Filii aperiet spem salutis, et dabit locum penitentie et blandietur ei. et educam educam] ducam Weber eam in {t. 3 : Erfurt, f. 251ra ; facsim., p. 357a} solitudinem et loquar ad cor eius.  ET LOQUAR AD. HIERONYMUS. Loquitur verba mollia et consolatoria ut tristitiam temperet gaudio, ad cor loquitur qui cordi tristato ex annuntiato gaudio satisfacit. Hoc impletum est quando Christus discipulis dixit Io. 15, 15. : « Iam non dicam vos servos sed amicos ». Et iterum  Cf. Io ; 16, 12. :"Filioli adhuc multa hec vobiscum dixi". Et dabo ei vinitores eius ex eodem loco  Sicut in exitu Egypti, Moysen et Aaron  ET DABO EI. HIERONYMUS. » Vinea Domini Sabaoth domus Israel est » Is. 5, 7 ( Vetus latina, p. 155-157 iuxta LXX [praeter α’] versio C E) ut laud. v. g. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), CCSL 76, p. 26.322-323. Weber (iuxta α’ < hebr.) : « ... exercituum... ». huic dati sunt principes de eodem populo primum Moyses et Aaron postea Zorobabel, Iesus Neemias et Esdras tandem apostoli. et vallem Achor  ubi interfectus est Achor  subauditur : dabo  ET VALLEM ACHOR. Cum filii Israel cepissent Iericho Achor, furatus est de anathemate, quo peccato Israel non potuit resistere hostibus suis, sed ipso Achor interfecto in valle que ex ipso nomen habet, meror Israelitarum in gaudium convertitur et desperatio in spem, et sicut punito illo Israelite habuerunt spem vincendi, sic destructa Hierusalem et templo per Romanos et punitis his qui peccaverunt in Christo quasi destructis figuris iam apostoli habent gaudium et spem quod totum mundum Christo subicient. Achor conturbatio, quia turbavit Israel et ipse postea turbatus est.   Achor : vallis tumultus vel turbarum eo quod ibi tumultuatus vel turbatus sit Israel. Codd. : Lux94 ; om. Rusch Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A ad aperiendam spem et canet ibi iuxta dies iuventutis sue et iuxta dies ascensionis sue de terra Egypti.  quia Hierusalem est in montibus, Egyptus in humili loco, de qua spiritaliter dicitur  Is. 31, 1. : « Ve qui descendunt in Egyptum propter auxilium ».  ET CANET IBI. Quando egressa est de Egypto quo tempore plebs illa in fide Dei crescebat, ab idolatria Egyptiorum conversa et ad meliora ascendebat, sicut nunc canit et letatur Ecclesia per baptismum a diabolo liberata et dicit  Ex. 15, 1. : « Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est ». Et erit in die illo ait Dominus :  postquam in me veraciter crediderit  ET ERIT IN DIE. In memoriam Beli consecratum est idolum quod Bel dicitur et hoc nomine a prophetis idolum Babylonis sepe vocatur. Hunc Sidonii sepe Baal dicunt vel Baalim. Et interpretatur Baal baal] scrips. , bahal Rusch habens, Baalim habens me. Unde et mulieres vocant maritos suos Baalim, id est vir meus, scilicet habens me in coniugio. Hebrea vero lingua vir dicitur is et uxor issa. Unde hic dicitur plebs credens volens me ostendere virum suum vocabit me is id est vir non Baalim quod similiter interpretatur vir meus, quia etsi secundum ethimologiam posset dici, tamen idolorum odio non debet dici, ne in cultu Dei recordemur nominis idolorum, ne dum virum nominet idolum cogitet quod potest esse propter ambiguitatem verbi, ex hoc habemus ex solis vocibus inordinate prolatis heresim posse incurri. Vocabit me Vir meus et non vocabit me ultra Balim Balim] Baali Weber .  etsi recte posset dici, tamen propter similitudinem nominis idoli debet vitari Et auferam nomina Baalim de ore eius et non recordabitur ultra nominis eorum. Et percutiam eis fedus in die illo illo] illa Weber , cum bestia agri  Cum abstulerim nomina idolorum. Unde Isaie Is. 11, 67. : « Habitabit lupus cum agno ». Petro dictum est ut omnes bestias mactet et manducet Cf. Act. 10, 11-15..  CUM BESTIA. Nomine bestiarum et volucrum gentiles signantur qui hec pro Deo colebant. Unde purgati non eisdem nominibus sed rationales vocantur. In his iam"confregit Deus potentias arcuum, scutum et gladium et bellum" Ps. 75, 4. quibus armis fractis iam secure dormiunt credentes sub uno pastore Christo. et cum volucre celi et cum reptili terre et arcum et gladium et bellum conteram  omnem rebellionem que erat inter Iudeos et gentes quia Christus veniens « utraque fecit unum » Eph. 2, 14. duos parietes coniungens in spe future resurrectionis de terra  de Ecclesia et dormire eos faciam fiducialiter.  Vel modo quiescunt anime sanctorum in spe future resurrectionis.  Secure quiescere in mea fide et pace.  hanc septimam etatem quiescuntium fecit Christus veniens in carnem Et sponsabo te mihi in sempiternum  circumcisio data Abrahe fuit signum sempiternum inter Deum et semen illius Cf. 17, 9-14.. et sponsabo te mihi in iustitia  ut iuste vivas  ET SPONSABO. Ter ponit sponsabo. Primo despondit eam sibi in Abraham, vel cum eduxit eam de Egypto ut uxorem habeat sempiternam. Secundo in monte Sina dans eis pro sponsalibus legis iustitiam et iudicium et iunctam legi misericordiam ut si peccaverit captivetur et si penituerit revocetur. Tertio in adventu {t. 3 : Erfurt, f. 251rb ; facsim., p. 357b} Filii quod est in fide Trinitatis in qua fide credentes statim sciunt quia ille est Deus quem prius negaverunt. Hec ergo meretrix que ita fuerat coniuncta in externos viri complexus, quia in Egypto idola coluit, iterum per legem assumitur, quam quia preterit prophetis quasi sponso sodalibus interfectis, tertio venit filius quo crucifixo et a mortuis resurgente, desponsatur non iam in iustitia legis, sed in fide et gratia evangelii et cognitione veritatis.  HIERONYMUS. Nota misericoridam viri Dei : meretrix diu fornicata ad virum revertitur, nec conciliari viro sed sponsari dicitur, et vide distantiam inter Dei et hominum coniugia : homines de virgine non virginem faciunt, Deus iunctus meretricibus virgines reddit. et iudicio  discretione inter bonum et malum. et in misericordia et miserationibus. {t. 3 : Erfurt, f. 251rb ; facsim., p. 357b} Et sponsabo te mihi in fide et scies quia ego Dominus. Et erit in die illa die illa] inv. Weber  :  quando te mihi in fide spondeo  ET ERIT IN DIE. HIERONYMUS. Secundum litteram potest intelligi quod in adventu Christi bona temporalia promittuntur credentibus ut propter ipsum qui semen Dei est omnia suo ordine currant, sicut ab initio sunt condita et utilitati hominum deserviant et tamen Iudei adhuc post tanta bona corporaliter antichristum expectant. Spiritualiter celi qui « gloriam Dei enarrant » Ps. 18, 2. exauditi sunt, rogantes pro muliere Chananea Cf. Mt. 15, 21-28. et pro socru Petri Cf. Mt. 8, 14-15 ; Mc. 1, 29-31 ; Lc. 4, 38-39., et celi audiunt terram, id est homines qui sunt in Ecclesia, terra audit triticum id est ita prebet spiritalem intelligentiam veteris et novi Testamenti ut letificet corda audientium, modificando doctrinam secundum capacitatem audientium. Et hec omnia id est celum et terra, apostoli scilicet et universalis Ecclesia, audient Iezrael id est semen verbi Dei perducent ad effectum operis ut faciat aliud semen fructum centesimum aliud sexagesimum aliud trigesimum Cf. Mt. 13, 8..  Asserunt Iudei tempore sui Messie hec adimplenda que ut omnia suo ordine currant serviet suo creatori creatura. Et Et] om. Weber exaudiam, dicit Dominus, et et] om. Weber exaudiam celos  apostolos et illi exaudient terram.  ut illam celesti pluvia irrigent Et terra exaudiet triticum et vinum et oleum et hec exaudient Iezrael.  de qua veritas de terra orta est, in qua paterfamilias seminat bonum semen  ET HEC EXAUDIENT. HIERONYMUS. Hoc spiritaliter ad apostolos pertinet qui incipiendo ab Hierusalem sua predicatione et miraculis corda audientium ubique fructificare faciunt. Qui sunt semen dum audiunt a Domino seminatores dum « in omnem terram exiit sonus eorum » Ps. 15, 5.. Et seminabo eam mihi in terram  bonam  in filium credentis synagoge que erat sine misericordia dum idola colebat  ET SEMINABO EAM. Meretrix que Deo copulata fuerat et tres ediderat, primum Iezrael, secundam Abque misericordia, tertium Non populus meus. Iam videt propter fidem Dei et semen Dei mutata nomina, et possunt hec omnia referri spiritaliter ad decem tribus que Israel dicuntur que sub nomine meretricis tres liberos ediderunt. Generaliter ad omnes Israelitas qui crediderunt. et miserebor eius que fuit Absque misericordia.  mutabo nomina quibusdam assumptis Et dicam Non populo meo : Populus meus es es] om. Weber tu  de hoc populo dictum est Lc. 22, 28. : « Vos estis qui permansistis mecum in temptationibus meis et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum ». et ipse  conversus ad fidem dicet : Deus Deus] Dominus Weber meus es tu.  «Tu es Christus filius Dei vivi » Mt. 16, 16.. Capitulum 3 Et dixit Dominus ad me : Adhuc vade et et] om. Weber dilige mulierem dilectam amico et adulteram,  Iuxta litteram tu eam adulteram diligis, sed ipsa non diligit te, sed - te spreto - alium plusquam te diligit et ad quid hoc pertinet, subdit, sicut Dominus diligit multum filios Israel , sed ipsi spreto eo colunt alienos deos .  ADHUC. Sicut per fornicariam decem tribus, ita per hanc adulteram Iudeam specialiter intelligimus cui propheta iungi precipitur. Potest tamen et per illam et per istam universaliter israeliticus designari populus. sicut diligit Dominus filios Israel et ipsi respiciunt respiciunt] respectant Weber ad deos alienos et diligunt vinacia vinacia] vinacea Weber {t. 3 : Erfurt, f. 251va ; facsim., p. 358a} uvarum.  acina  VINACIA UVARUM. Per vinacia demones, qui creati sunt in magna pinguedine Spiritus sancti. Sed per superbiam arefacti, de celo sunt proiecti, quos colunt Iudei. Vel vinacia traditiones Iudeorum ab omni veritate vacue pro quibus Iudei traditiones Dei derelinquunt. Signat enim hec adultera presens tempus Iudeorum quos diligit Deus qui omnium expectat salutem et aperit aperit] scrips. , apperit Rusch ianuam penitentibus. Sed illi relicto Deo inutiles res sequuntur. Et fodi eam mihi  ut vineam  Septuaginta : conduxi eam mihi pretio quasi mulierem , ut mercede suscepta cessat adulterare et cum propheta dormiat. quindecim argenteis et coro ordei  triginta modiis et dimidio coro ordei.  quindecim modiis  quod est cibus iumentorum quia erat sicut"mulus in quo non est intellectus" Cf. Ps. 31, 9..   {t. 3 : Erfurt, f. 251va ; facsim., p. 358a} CORO ORDEI, id est triginta modiis et dimidio, id est quindecim qui reddunt quadraginta quinque modios hac mercede conducitur. Quintadecima die mensis Nisan qui est martius, percussa sunt primogenita Egyptiorum et Israel eductus est de Egypto Cf. Ex. 12, 2-51. et hac mercede in Dei servitute conductus et pro primogenitis Israel qui plagam non senserunt quindecim sicli argentei in templi denario denario] corr. , donario cacogr . Rusch offeruntur. Quadragesima quinta die ad montem Sina pervenit populus et statim altera die precipitur ut abstineant a coitu feminarum et per triduum sanctificati preparent se ad accipiendam legem, et quinquagesimo die Moyses accepit decalogum. Bene ergo quadraginta quinque modiis ordei dicuntur conducti, qui post adventum Christi sedent et expectant adventum viri sui,"donec plenitudo gentium introeat, et sic omnes Israel salvus fiat" Cf. Rm. 11, 25-26. qui interim nec Deum habet nec idolis servit nec utitur cibo hominum sed ordeo iumentorum, quia nihil spiritali in lege habet sed litteram sequitur.  Nisan dicuntur mensis in quo pascha est, sive martius sive aprilis. Et dixit dixit] dixi Weber ad eam : Diebus multis Diebus multis] Dies multos Weber  pro hac mercede expectabis  Septuaginta : sedebis me, non fornicaberis  cum idolis et non eris viro, sed et ego expectabo te.  nec mihi a quo conducta es legittime coniungeris  EGO EXPECTABO. Ne putes me tibi inferre iniuriam, par pari refero. Ego vir tuus, sedeo animo et expecto adultere penitentiam ut saltem in fine Israel credat Cf. Rm. 11, 26. et"fiat unus pastor et unus grex" Cf. Io. 10, 16.. Quia dies multos  usque ad iudicii diem sedebunt  contracti filii Israel  pasti ordeo sine rege  Christo qui constitutus est rex super Sion et sine principe  de Iacob, id est sine ipso Christo salvatore et sacerdote quia non veniet Christus donec deficiet princeps de Iuda et regnet Herodes alienigena. et sine sacrificio et sine altari  quia subverso templo et Hierusalem incensa, nec sacrificium nec sacerdotium exercere possunt et sine ephod  super humerale  ET SINE EPHOD. HIERONYMUS.  Ephod proprie superhumerale sed hic pro omni vestimento sacerdotali accipitur potest poni et pro lineis vestimentis sicut Samuel ephod lineo indutus legitur 1Rg. (1Sm.) 2, 18., hec omnia Iudei ad septuaginta annos captivitatis referunt sed melius intelligitur vel de presenti tempore, vel de ultima Iudeorum conversione. Modo enim sedent Iudei perdito loco absque omnibus istis, sed nos habemus Christum sacerdotem et corpus eius et sanguinem, et vestem innocentie et therafin , id est signum et memoriam Domini expressam in cordibus nostris. et sine therafin.   Et sine therafin . Therafin dicuntur figure et simulacra que hic intelligimus, cherubin et seraphin vel quelibet alia templi ornamenta. Teraphin  : figure vel imagines. Codd. : Lux94 ; om. Rusch Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A Et post hec revertentur filii Israel  cum finitum erit tempus cecitatis que ex parte contigit in Israel, revertentur fide per predicationem Elie et Enoch. et querent Dominum Deum suum  Patrem et David regem suum  Christum de stirpe David qui manu forti solvit compeditos captivitate populi sui et pavebunt ad Dominum  conversi   Pavebunt ad . Stupebunt ad Dominum Patrem et ad bonum Filium. De bono Patre cum viderint in sua et Patris maiestate regnantem, vel ad bona de quibus dicitur Ps. 26, 13. : « Credo videre bona Domini in terra viventium », vel ad bonum id est ad Spiritum sanctum qui cum Patre et Filio unus est Deus. et ad bonum eius in novissimo dierum.  nos sumus in quos fines seculorum devenerunt. Capitulum 4 Audite verbum Domini filii Israel,  AUDITE VERBUM. A principio prophetie usque ad hunc locum sub meretricis descriptione et adultere adultere Md042v, f. 11r ; Md253-2, f. 5va ] adulter cacogr . Rusch quarum post graves penas, et longam relictionem postea fit restitutio in pristinum vel meliorem statum, numerantur peccata decem tribuum {t. 3 : Erfurt, f. 251vb ; facsim., p. 358b} vel duarum tribuum et in commune omnium nunc convertitur sermo ad decem tribus, exponens Deum non frustra iratum tam gravia comminari et inferre supplicia, ne cui videatur non ex veritate iudicii sed ex potentia Dei in eos qui non peccaverunt iniuste illata sententia. Maxime referuntur hec omnia ad eos qui Christum in carne noluerunt suscipere et ad eorum posteros. Cum habitatoribus, id est cum Iudeis terrena amantibus, agit Dominus iudicium damnans eos, quia non est in eis ille qui dicit Cf. Io. 14, 6. :"Ego sum veritas". Et non est misericordia , nec pupillo, nec vidue, nec ipsi Christo miserentur et in mentibus eorum non habitat scientia , id est fides et cognitio Dei vel ipsa sapientia Patris. Maledictum ad eos pertinet qui dicebant Io. 7, 20. : « Demonium habes », mendacium qui dicebant Mt. 26, 66. : « reus est mortis », homicidium , quia ipsum et prophetas occiderunt furtum, qui se et filios suos Deo furantur, dicendo Mt. 27, 25. : « Sanguis eius super nos et super filios nostros », adulterium ad immunditiam vel idolatriam refertur. Sanguis sanguinem tangit cum peccatum peccato additur. Nomine enim sanguinis peccatum signatur.  Habitatores terre, id est non advene et peregrini sed incole terre dicuntur qui ad iudicium provocantur. Qui autem ut advena et peregrinus pertransit mundum ille sequitur veritatem et misericordiam, et sic scientiam Dei ne maledicti et aliorum peccatorum inundatione abruatur. quia iudicium Domino cum habitatoribus terre :  quia vult Dominus cum populo suo iudicari et aperire causas sue indignationis, scilicet quia non est veritas. {t. 3 : Erfurt, f. 251vb ; facsim., p. 358b} non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Domini Domini] Dei Weber in terra.  Veritas sine misericordia non potest sustinere, misericordia sine veritate alias iustitia negligentes facit, et qui is caret nec scientiam Dei habet sed e contra pro veritate mendacium et pro misericordia maledictum et homicidium. Maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt  abundanter fiunt et sanguis sanguinem tetigit.  peccatum peccato, nova veteribus addunt Propter hoc lugebit terra  in captivitate decem tribuum  lugere videtur terra cum remanet inculta   Lugebit terra , id est amatores terre cum perdent ea in quibus gloriabantur carnales Iudei qui infirmati sunt comprehensi ab hostibus qui et bestie fuerunt, id est feroces et volucres, id est de meritis se efferentes, pisces in profundis vitiorum submersi et aerem liberum non videntes. et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri  naturale est ut habitatore sublato, bestie quoque et volucres et pisces deficiant et iram Dei etiam muta sentiant animalia que in usus hominum a creatore alebantur. et in volucre celi  subaudis : infirmabitur sed et pisces maris congregabuntur.  subaudis : In mortem. Unde alia translatio : pisces maris deficient. Verumtamen unusquisque  iustus  VERUMTAMEN. HIERONYMUS. Quasi provocavi ad iudicium ut scirent non per potentiam Dei sed propter peccata se hostibus traditos. Sed quia neglecta correctione in sceleribus impudenter permanent indigni sunt qui arguantur. non iudicet  iniustum et non arguatur  a pio vir,  impius  quia populus enim tuus  quem vocabam ad iudicium sicut hii qui contradicunt sacerdoti.  Sicut plebicula non obedit sacerdoti, sic populus tuus non obedit ori meo Et  ideo corrues  Prius ad prophetam de decem tribubus, nunc ad ipsas loquitur hodie  in presenti   HODIE. N on fraude vel insidiis sed aperta luce ut omnes sciant te pro peccatis captivatam. et corruet etiam propheta tecum nocte tacere feci matrem tuam.  et tam grave erit hoc malum quod in hac nocte , id est in tenebris, angustia captivitatis non audebit quisquam proferre malum suum coram hostibus. Sed populus comprehensus silentio tabet, non audens resistere hostibus, et hoc ideo quia non habuit scientiam legis Dei ut impleret. Et merito os quod clausum fuit a laude Dei clauditur a deflendis malis suis.  ET CORRUET. Et propheta seu pseudo, vel omnis gratia prophetandi, quia ante captivitatem decem tribuum habuerunt prophetas Eliam Cf. 3Rg. (1Rg.) 18, 2. et Eliseum 4Rg. (2Rg.) 2, 25. et alios qui in Samaria prophetaverunt sed post captivitatem in decem tribubus non legitur fuisse propheta. Unde Amos qui erat de tribu Iuda, cogitur redire in patriam ne in Samaria quasi in alieno regno prophetaret Cf. Am. 7, 12..  NOCTE TACERE. Omnia que dicuntur de decem tribubus possunt referri ad hereticos qui relinquunt regnum David et Hierusalem, id est Christum et Ecclesiam, et ideo nocte cooperti tacent a laude Dei, et quia non habent scientiam , id est veram fidem Christi repelluntur plerumque immatura morte a sacerdotio, ne indigni tractent corpus {t. 3 : Erfurt, f. 252ra ; facsim., p. 359a} et sanguinem Domini et ne diu vivendo corrumpant alios doctrina vel exemplo, et qui a talibus generantur cum ipsis eterna damnatione prementur.  MATREM. Iudea generaliter mater, singuli filii. Conticuit populus meus, eo quod non habuit habuit] habuerit Weber scientiam,  Domini quia tu scientiam  Domini repulisti,  adorando idola unum in Dan, aliud in Bethel repellam te ne sacerdotio fungaris mihi,  scilicet, vel in delubris idolorum et  quia oblita es legis Dei tui  que prohibet idola adorari  ideo obliviscar filiorum tuorum {t. 3 : Erfurt, f. 252ra ; facsim., p. 359a} et ego.  tradens eterne captivitati nec miserebor sicut olim in deserto qui ei ignorat ignorabitur. Secundum multitudinem eorum  quasi quotquot homines habuit tot aras exstruxit demonibus  SECUNDUM MULTITUDINEM. Allegorice. Heretici quanto plures tanto magis delinquunt Deo et iuxta numerum suum ampliant dogmata errorum, quorum gloria id est dignitas Christianitatis, mutatur in ignominiam quando pro peccatis preteritis in ampliora labuntur et inde in penam. Qui comedunt peccata populi, dum per dulces sermones decipiunt corda et « devorant domos viduarum » Lc. 20, 47. dicendo : Deus nihil aliud querit nisi veritatem fidei quam si custodieritis non curat quid agatis et sic sublevant animas eorum in peccatis ut non peniteant sed in sceleribus gaudeant. Unde et populus qui docetur et sacerdos qui sic docet pariter peribunt.  Vel sacerdotes adulantes hominibus in peccatis peccata eorum assumunt sibi. Unde Isaias Is. 3, 12. : « Popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt ».  Hi sacerdotes non erant de tribu Levi, sed ex quacumque tribu, dantes munera regibus decem tribuum fiebant sacerdotes in templis idolorum. sic peccaverunt mihi,  contra me gloriam eorum  idolum in quo gloriabantur in ignominiam commutabo.  Quando pro scelere hoc sacerdotes et populi captivabantur  quia Peccata populi mei  id est oblata pro peccatis populi comedent  sacerdotes quorum est sacrificia comedere comedere] scrips. , commedere Rusch et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.  quia non solum non corrigunt sed etiam laudant et impunitatem promittunt. Unde illi ad peccandum sublevantur.  COMEDENT ET. HIERONYMUS. Heretici suo errore non saturantur nec cessant a turpitudine sue fornicationis et non custodiendo legem, derelinquunt Deum, insaniunt et inebriantur et perdita mente adorant idola que in corde suo finxerunt et spiritu fornicationis possidentur.  Voluptas insatiabilis est et habita, famen non satietatem parit. Contra Mt. 5, 6. : « Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur », quia iustitia substantia est que satiat, iniquitas non habet substantiam et ideo ventres devorantium vacuos relinquit. Et erit sicut populus sic sacerdos  quia equaliter peccant, equaliter punientur et visitabo  puniam super eum  sacerdotem vel populum vias eius  mala opera et cogitationes eius reddam tibi tibi] ei Weber .  non solum pro operibus sed etiam pro cogitationibus punientur. Et comedent et non saturabuntur,  id est mala opera exercebunt fornicati sunt  vires fornicantium deficiunt sed desiderium ardescit  id est decem tribus cum idolis Ieroboam et non cessaverunt,  subaudit : Fornicari quoniam Deum Deum] Dominum Weber dereliquerunt dereliquerunt] reliquerunt Weber  non valentes duabus dominis servire Cf. Lc. 16, 13. in non custodiendo.  qui dicit Dominum Deum tuum adorabis  mandata eius Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt auferunt] aufert Weber cor.  ET VINUM. Sicut ebrietas vini mentem bibentis pervertit, ita fornicatio corporalis vel spiritalis de rationali homine quasi brutum animal efficit, ut lupanaria sectentur et ligna et lapides quasi Deum adorent. Unde quasi admirans subdit propheta : Populus meus in ligno suo , qui quondam nomine meo vocabatur. Populus meus in ligno suo interrogavit et baculus eius annuntiavit ei,  IN LIGNO SUO INTERROGAVIT. Genus erat divinationis quod fiebat in ligno et baculo quo futurorum captabantur auguria. Unde in Ezechiele Cf. Ez. 21, 18-21. legitur quod per gens Nabuchodonosor contra Amon et Hierusalem inter ceteras divinationes commiscuerit sagittas et exierit virga contra Hierusalem, forte sic isti que fierunt quid utilius esset Deum an idolum colere. Unde iusto iudicio Dei per responsionem baculi seducti sunt a diabolo. Unde sequitur : Spiritus enim fornicationum decepit eos . spiritus enim fornicationum decepit eos  id est diabolus qui se in simulacris facit adorari principium fornicationis idolorum inventio et fornicati sunt a Deo suo.  per idolatriam recesserunt Super capita montium  in amenis locis  SUPER CAPITA. In lege Cf. Dt. 16, 2. precipitur ut in loco quem Dominus elegerit sacrificet ei et iuxta templum lucus et arbores non plantenturn nec voluptuosa loca religionem emolliant. E contra Israel excelsum relinquens Deum in excelsis locis diligebat sacrificare et quia perdiderat veritatem, querebat umbram. Unde in libris {t. 3 : Erfurt, f. 252rb ; facsim., p. 359b} Regum legitur 3Rg. (1Rg.) 22, 44. : « Verumtamen excelsa non abstulit, quia adhuc populus immolabat in excelsis ».  Heretici sublimitatem dogmatum sibi repromittunt et sacrificant subtus quercum et populum et terebinthum, arbores, scilicet infructuosas, quia ficum et vineam non habent, sub quibus sanctus requiescere dicitur. sacrificabant et super colles accendebant thymiama, subtus {t. 3 : Erfurt, f. 252rb ; facsim., p. 359b} quercum et populum et terebinthum  subaudis : Sacrificabant quia bona erat umbra eius,  id est placebat exequendis voluptatibus ideo  quia fornicati estis a Deo fornicabuntur filie vestre et sponse vestre adultere erunt.  IDEO FORNICABUNTUR. Filie et sponse hereticorum sunt anime quas in errore genuerunt et suis dogmatibus desponsaverunt, huiusmodi indigni sunt correctione Dei, quoniam omnis cultus eorum fornicatio est et turpes turpibus commiscentur, ideo vapulabunt ut aliquando per plagas intelligant, quoniam reliquerunt Deum. Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicate  quia vos filii mei fornicati et quod mihi patri et sponso fecistis in uxoribus et in filiabus patiemini  NON VISITABO. Ut qui aliter intelligere non vultis ex dolore et opprobrio vestro intelligatis dolorem et iniuriam Dei cuius uxor et filii esse debuistis qui in tantum in vestro peccato irascitur ut nec peccantes arguat, nec non per extremam captivitatem puniat grandis miseria ut quia desperatur emendatio non adhibetur correctio.  Que colebant Beelphegor, quem Priapum possumus dicere ob magnitudinem obsceni membri. Unde dicitur quod 3Rg. (1Rg.) 15, 11-14. : « Asa fecit rectum in conspectu Domini et abstulit effeminatum et amovit matrem suam Maacham, ne esset princeps in sacrificiis Priapi ». et super sponsas vestras  et vos sponsa mea cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur conversabantur] versabantur Weber et cum effeminatis sacrificabant  quid turpius quam viros cultui meretricum copulari et cum abscisi immolari hostias sue libidini  ET CUM EFFEMINATIS. Effeminati sunt sacerdotes in antris demonum qui Galli dicuntur quia, de hac gente captos Romani effeminabant, ut qui Romam ceperant hac ignominia ferirentur. et non intelligens  Deum vel peccatum suum populus non intelligens – populus] inv. Weber vapulabit.  tamen Si fornicaris tu, Israel,  per captivitatem ut plagis afflictis per dolorem recipiat disciplinam  SI FORNICARIS. Si decem tribus cum meretricibus idola colunt, ita uti quiscumque impleret manum suam vel offerendo vel regi munera dando fieret idolorum sacerdos, saltem tu Iuda qui possides Hierusalem et ex lege habes sacerdotes levitas et cerimonias templi, ne idola colas cum Domino.  Allegorice. Si tu heretice fornicaris saltem Iuda, id est Ecclesia non fornicetur et ne ingrediatur Galgala , id est hereticorum conciliabula, ubi peccata omnium revelantur. Galgal enim revelatio vel volutabrum interpretatur et ad instar porcorum volutantur in ceno vitiorum. Et ne ascendat in Bethaven , id est ad superbas falsorum dogmatum factiones. Non est enim domus Dei sed domus idoli. Nec iuret per nomen Christi cuius maiestatem de Deo male sentiens polluit. Sicut enim vacca percussa asilo, percussi sunt heretici ardentibus diaboli sagittis et legis notitiam reliquerunt, ideo pascentur in lata via que ducit ad mortem et patientia boni pastoris eos ad mortem nutrit. non delinquas delinquas] delinquat Weber saltem Iuda et nolite ingredi in Galgala  ut ibi adoretis idola  GALGALA locus in quo Saul Cf. 1Rg. (1Sm.) 11, 14-15. in regem unctus ubi et populus de deserto veniens primum castrametatus est Cf. Ios. 5, 7-9., secunda circuncisione purgatur ex quo tempore adverse religionis in loco celebri error inolevit Bethaven olim Bethel dicebatur, sed postquam aurei vituli a Ieroboam ibi sunt positi, non domus Dei sed domus inutilis et domus idoli dicitur, forsitan et populus Israel ideo in solitudine fecit sibi caput vituli quod coleret Cf. Ex. 32, 4. et Ieroboam titulos aureos ut servarent in sua superstitione quod didicerant apud Egyptios qui sub figura bovi deos colunt.   Galgala locus est iuxta Iherico. Codd. : Lux94 ; om. Rusch Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis : vivit Dominus.  ne per os vestrum quod pollutum est recordatio, ne idolorum fiat mentio nominis mei Quia Quia] Quoniam Weber sicut vacca lasciviens declinavit Israel  abiciens iugum, sic decem tribus a iugo legis recesserunt et demonico spiritu agitate latam arripuerunt viam que ducit ad mortem. nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine.  quia  factus est  NUNC PASCET, id est non multo post, sed dum spiritus reget artus prophetantium ducentur ab Assyriis in captivitatem et in latitudinem terre Medorum dispersi longo tempore ibi morabuntur. Particeps idolorum Ephraim  ergo  o Iuda  PARTICEPS IDOLORUM. Ideo nomine Ephraim decem tribus temperantur quia de {t. 3 : Erfurt, f. 252va ; facsim., p. 360a} illa tribu fuit Ieroboam qui primus vitulos aureos unum in Bethel, alterum in Dan constituit Cf. 4Rg. (2Rg.) 10, 29.. dimitte eum.  impietatem eius  quia  DIMITTE. Hortatur propheta ecclesiasticum virum ut contemnat hereticum qui amicus est demonum et fructiferam sue doctrine ubertatem promittit. Cuius sacrificia ab Ecclesia separata sunt, dum non recte colebant misterium corporis et sanguinis Christi, et ideo varios errores et immunditiam sequuntur, et affert ignominiam id est superfluas traditiones et ligat eum diabolus ne valeat stabilis manere, sed « omni vento doctrine » Eph. 4, 14. circumfertur et confundetur, scilicet quia retributio eius erit luctus. Separatum est  a tuo convivio convivium eorum,  cultus religio cibus fornicatione fornicati {t. 3 : Erfurt, f. 252va ; facsim., p. 360a} sunt,  idolis et demonibus immolant primum vitulis Ieroboam postea idolis omnium gentium dilexerunt afferre ignominiam protectores eius.  PROTECTORES. Reges qui populum erudire et defendere debuerunt inducunt ad idolatriam etiam in reges quam populum immundus spiritus ligat, ne libere volitare patitur, sed in obumbrationibus errorem excecat et ideo confundentur cum fuerint capti ab hostibus intelligentes penam pro idolatria illatam. Ligavit spiritus eum eum] eam Weber  idolorum in alis  rationis suis  Israelis et confundentur a sacrificiis suis. Capitulum 5 Audite hoc,  aure corporis sacerdotes,  AUDITE HOC SACERDOTES qui non de tribu Levi sed qui a populo, ita vocabantur et reges eorum et subiectum populum omnes nullo excepto vocat ad iudicium ut simul omnes audiant cur tradantur inimicis.  Iuxta tropologiam accusatur populus ne se excuset per hoc quod inductus sit a regibus et sacerdotibus quos hereticorum principes intelligimus principes et accusantur quod positi speculatores ad errorem illaqueent et in pulchro monte qui interpretatur veniens lumen ponunt insidias ut trahant in profundum ad immolandum demonibus, et victima in baratrum declinant ne decepti ad Ecclesiam quandoque respirent. Secundum quosdam Thabor lacus est id est cisterna dicitur, et heretici lacum fodiunt in quem incidunt. et attendite,  mentis intellectu retinete domus Israel, et domus regis auscultate, quia vobis iudicium est,  iusto iudicio agit Deus vobiscum dum pro peccato hostibus tradit quoniam laqueus facti estis speculationi et sicut sicut] om. Weber rete expansum subter subter] super Weber Thabor.  vos quos posui provisores populi ut errantes regeretis, facti estis laqueus captivitatis et interfectionis et vestro exemplo et doctrina ad mortem irritetis.  SUBTER THABOR. Thabor mons est in Galilea rotundus et sublimis in quo aves laqueis solebant capi. Et  alias : ad victimas declinastis in profundum  quamvis ita omnes et principes et populi deliquistis, non tamen putetis vos penitus a me abiectos quia adhuc volo vos perdere sed docere quid agere debeatis.   Et victimas . Ut nullus ageret penitentiam nec occisus elevaret caput. Siquidem reges et sacerdotes ire populum ad templum Hierusalem prohibuerant. et ego eruditor omnium eorum. Ego scio Ephraim et Israel non est absconditus a me,  EGO SCIO EPHRAIM. Nomine Ephraim Ieroboam signat, et omnes reges qui eum dignitate et scelere secuti populum deceperunt. Nomine Israel decem tribus deceptas quasi : ego creavi reges et subiectum populum et super opera mea semper intueor, ne desperent sed peniteant.  EGO SCIO EPHRAIM. HIERONYMUS. Principes perversorum dogmatum id est hereticos et subiectum populum scit Dominus non quod approbet, sed quia non possunt latere cum cogitationes vel opera eorum, quia non cogitant de penitentia sed ut in penis proficiant quia spiritus per quem fornicantur in Ecclesia et a vero matrimonio recedunt, aufert cognitionem Dei a cordibus eorum. quia nunc fornicatus est Ephraim, contaminatus est Israel.  id est in presenti tempore reges ceperunt a Deo recedere adorando vitulos aureos et fornicante rege populus secutus est pari studio et ideo pari pena dignus. Non dabunt cogitationes suas  et hoc scio  NON DABUNT. Obstinati in malo non cogitabunt reverti ad Deum suum ut peniteant, sed quod male cogitaverunt perficient et hoc ideo quia spiritus malignus {t. 3 : Erfurt, f. 252vb ; facsim., p. 360b} incentor vitiorum vel idolatrie est in cordibus eorum, nec sinit reverti et ideo obliti sunt creatoris sui ne eum sicut decet adorent. ut revertantur ad Dominum suum, quia spiritus fornicationis  qui eos excecat in medio eorum  sed non impune quia et Dominum {t. 3 : Erfurt, f. 252vb ; facsim., p. 360b} non cognoverunt.  Ut vel sic cogantur redire ad Deum Et respondebit arrogantia Israel  quia superbe agunt contra Deum colendo idola  ET RESPONDEBIT. Allegorice. Heretici superbiam habent quasi matrem sue iniquitatis, quia semper se iactant scire altiora et in Ecclesie contumeliam semper debacchantur, sed arrogantia et populi et magistrorum pariter corruet. Iudas quoque, id est vir ecclesiasticus qui corpore non mente in Ecclesia versatur, et cum hereticis eundem errorem tenet, frustra nomen ecclesiasticum confitetur quia cum hereticis punietur. in facie eius  ne sit impunitus et Israel  populus et Ephraim  princeps ruent  quia exaltabantur in iniquitate suis suis] sua Weber ,  nec tamen decem tribus et principes eorum captivabuntur sed etiam due sequentes scelera eorum pariter infirmabuntur ruet etiam Iudas cum eis.  RUET ETIAM. In his verbis notatur quod etiam due tribus iam idola colerent. In gregibus suis et in armentis suis  in hostibus maiorum et minorum animalium hoc factum est quando pressi ab hostibus placare Deum intendebant sera moti penitentia.  IN GREGIBUS SUIS. « Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo ? » Ps. 49, 13. et iterum Ps. 49, 9. : « Non accipiam de domo tua vitulos ».  Allegorice. Heretici putant quod in multitudine sacrificiorum placent Deum et Iudas, id est ecclesiastici quod faciendo eleemosynas peccata redimant in quibus permaneant cum sacrficium preterita, non presentia delere soleat. Ideo non inveniunt Deum qui a talibus aufertur. Prevaricantur autem quando Dei precepta negligunt, alienos filios generant cum opera faciunt diaboli, ideo quotidie et sigillatim cum suis partibus hoc est malis que egerunt, ad eternam damnationem properant. vadent  non tantum Israel sed et Iudas ad querendum Dominum  quem prevaricatione offenderunt, hostiis placare nitentur et  tamen non invenient :  placabilem ablatus est ab eis.  a recedentibus ipse secessit  quia non Deo sed demonibus In Domino prevaricati sunt quia filios alienos  in errore idolorum vel quos per ignem ducentes idolis consecraverunt  QUIA FILIOS. Alii dicunt quia uxores alienigenas duxerunt sicut in Esdra Cf. 1Esr. 10, 2. legitur et filios genuerunt quos postea repudiare compulsi sunt. genuerunt,  et ideo nunc  cito devorabit eos mensis cum patribus patribus] partibus Weber suis.  prius solebant longe post futura predicere, sed nunc veniet Assyrius et Chaldeus et per singulos menses devorabunt eos cum suis partibus, id est possessionibus quas in divisione terre ad mensuram funiculi susceperunt. Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter.  NUNC DEVORABIT. Legimus in libro Regum 4Rg. (2Rg.) 15, 29. et Paralipomenon 2Par. 28, 6-8., quia sub rege Phacee Phacee] scrips. , Facee Rusch qui regnabat in decem tribubus, venit Theglathphalasar Theglathphalasar] scrips. , Teglaphalaar Rusch rex Assyriorum et magnam partem populi Samarie transtulit in Assyrios, secundo anno prime Olympiadis apud Grecos, nondum Roma condita Albe vicesimo anno imperabat Amulius quem Romulus regno expulit. Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter. Clangite bucina in Gabaa  Septuaginta : super colles  IN GABAA. Gabaa collis interpretatur, Rama excelsa. He due civitates sunt in tribu Beniamin sibi vicine, in Gabaa natus est Saul Rama Cf. 1Rg. (1Sm.) 10, 26. in septimo milario ab Hierusalem quam rex Israel occupare voluit ut exitum et introitum clauderet tribui Iude, Bethaven que quondam Bethel et est in tribu Ephraim ubi erat vitulus aureus Cf. 3Rg. (1Rg.) 12, 32.. Monet autem ut destructionem tam decem tribuum quam duarum non humili voce defleant sed omnibus qui in circuitu eius sunt magno ululatu annuntiet. In Gabaa ergo, id est super colles et Rama , id est in excelso monet nuntiari bucina pastorum que fit ex recuruo cornu animalis et tuba que fit ex aere vel argento in usus bellorum et solemnitatum.  Allegorice. Heretici qui in Gabaa et R ama excelsam sibi sapientiam pollicentur, iubentur ululare in domo idoli, idest falsorum dogmatum que venerantur ut malum suum non tegant, sed cunctis manifestent qui cum prius essent domus Dei nunc per errores sunt domus inutilis. Et ideo iam non sunt ante faciem Beniamin, qui interpretatur filius dextere Gn. 35, 18., et significat sanctos ad dexteram venturos sed post tergum eius, ubi oculos non habet quia non eterna sicut iusti, sed temporalia petunt. Omnis enim iactantia Ephraim qui interpretatur ubertas in brevi in desolatione erit et cum iudicii dies et tempus correctionis advenerit verba sua fuisse vera ostendet Deus. tuba in Rama, ululate in Bethaven,  vitulus aureus pro cuius adoratione modo captivabuntur Cf. Ex. 32, 4..  que est post tergum tuum Beniamin.  ubi finitur tribus beniamin et incipit tribus Ephraim  ululate quia Ephraim  tam domus regia quam decem tribus in desolatione  captivitate  EPHRAIM IN DESOLATIONE. Israel et Ephraim ductis in captivitatem et terra eorum redacta in solitudinem principes Iuda qui flere debuerunt, et populum suum {t. 3 : Erfurt, f. 253ra ; facsim., p. 361a} ab idolatria revocare, ne et ipsi similia sustinerent, ceperunt letari quod terra eorum sibi pateret ad possidendum. erit in die correptionis,  afflictionis per quam corrigi possunt in tribubus Israel ostendi {t. 3 : Erfurt, f. 253ra ; facsim., p. 361a} fidem.  verba que de eis prophetata sunt ipso actu ostendam esse fidelia Facti sunt principes Iuda quasi assumentes  Septuaginta : transferentes  FACTI SUNT. Allegorice. Ad principes Ecclesie dicitur quod non debent exultare et de perditione hereticorum salutem estimare, sed de scandalo eorum uri, quia super talem principes qui de aliorum miseria gloriabantur et qui transferunt terminos, id est aliud predicant quam ab apostolis acceperunt effundet Deus iram sicut aquam . terminum,  fines captivorum possidendo  ideo super eos effundam quasi aquam iram meam.  quia venient Babyloni et ita eos quasi aque impetus occupabunt non suis viribus, sed indignatione Dei.  quia Calumniam patiens est est] om. Weber Ephraim,  non quantum ad Deum qui iuste hoc facit, sed quantum ad hostes qui quamvis peiores, tamen eos opprimit primum Phul, deinde Theglathphalasar Theglathphalasar] scrips. , Tegalasar Rusch   Cf. 4Rg. (2Rg.) 15, 19-29 ; 1Par. 5, 26. Cf. 4Rg. (2Rg.) 15, 19-29 ; 1Par. 5, 26., postea Salmanasar Cf. 4Rg. (2Rg.) 17, 3 ; 4Rg. (2Rg.) 18, 9..  CALUMNIAM. Tropologice. Heretici sepe sophismatibus et arte diabolica opprimunt Ecclesiam, qui non munditiam vere fidei sed sordes sequuntur mendacii, qui traditi diabolo et angelis eius videntur sibi calumniam pati et in se esse fractam iudicii veritatem.  Non ideo traditi sunt Chaldeis quod ipsi fuerint meliores, sed quia Ieroboam incipiente et populo sequente, Israel secutus est sordes idolorum iusto Dei iudicio fractus est a Chaldeis. fractus iudicio,  pro hac causa quoniam  Ephraim et Ieroboam cepit abire  pro hac causa post sordem.  id est idola Et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Iuda.  Sicut tinea vestimentum et putredo lente ligna consumunt, sic ego prius decem et postea duabus tribus longum tempus penitentie tribuens, tandem damnabo et sicut tinea citius quam putredo consumit ligna, ita Ephraim prius captivabitur quam Iudas.  EGO. Punitis hereticis qui per Ephraim intelliguntur, etiam Iudas, id est qui in Ecclesia permanent vel hereticorum erroribus vel vitiis implentur, simili sententie subiacebunt.  Non Iudas sed domus eius consumitur, quia de genere eius reservantur unde nascatur ille cui repositum est Gn. 49, 10. : « Et ipse erit expectatio gentium ». Et vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum suum,  intelligens populus decem tribuum infirmitatem suam et sciens Iudas se ideo captivandum quod consenserat illi in malo, non a Deo sed a rege Assyriorum querit auxilium, et ideo multa millia de tribu Iuda per Phacee et Rasin captivata sunt Cf. 4Rg. (2Rg.) 16, 1-20..  ET VIDIT. Heretici vel etiam ecclesiastici aliquando se funibus peccatorum constrictos, nec Dei auxilium querunt sed diaboli qui est ultor peccatorum et ideo manent in vinculis peccatorum et cum diabolo iuste damnantur. Quidam per regem ultorem significant Christum ad quem in iudicio clamabunt Mt. 25, 11 ; Lc. 13, 25. : « Domine, aperi nobis » sed eorum prohibente merito non poterit liberare, quia in iudicio non ex misericordia sed ex iustitia agetur. Unde  Ps. 6, 6. : « In inferno quis confitebitur tibi? ». Legitur 4Rg. (2Rg.) 15, 14. quod sub Manaen rege decem tribuum Israel miserit dona Assyriis ut liberaret eum a Damascenis. Iudas vero sub rege Achaz misit munera Theglathphalasar ut liberaret de manu Phacee regis Israel et Rasin regis Damasci qui tunc quidem liberavit sed postea eosdem debellavit, quia cui Deus adversatur a nullo potest liberari. Unde et subditur : Et ipse non poterat sanare vos . et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem,  a quo sperabant ultionem et ipse non poterat poterat] poterit Weber sanare vos  quia solius Dei est liberare a tribulatione et solvere vincula peccatorum vel captivitatis. nec solvere poterit a vobis vinculum.  quin multa millia de Iuda per Rasin et Phacee captiventur Cf. 4Rg. (2Rg.) 16, 1-20.. Quoniam ego  et ideo illi non potuerunt solvere quia ego adversor  Quoniam ego. HIERONYMUS. Septuaginta : Ego quasi panthera Ephraim et quasi leo domui Iuda. Nihil leoni fortius, nihil panthera velocius. In panthera ergo velox per Assyrios interitus regni Samarie. In leone fortissimum contra Israel et Iudam aliquando post regnum ostenditur Chaldeorum et quia feris se simulaverat, servat adhuc methaphoram in eorum damnatione ut quidquid est sevius sciant se passuros in eius indignatione.  Allegorice. Hereticis et ecclesiasticis peccantibus Deus clemens vertitur in sevitiam ferarum et tollit eis predam, id est quos deceperant reducit ad fidem et non habitabit in consiliis perversorum sed redit ad locum suum de quo ait Io. 14, 10. : « Ego in Patre et Pater in me est » et eos despicit donec deficiant ab iniquitate, et querant eum per penitentiam. Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter. quasi leena Ephraim et quasi catulus catulus] + leonis Weber domui Iuda. Ego, ego capiam et vadam,  comprehendi ab hostibus faciam et etiam vadam cum eis ut in ipsa captivitate me presentem ultorem sentiant. et et] om . Weber tollam  de propria terra et non est qui eruat.  a potestate Dei non est qui potest rapere. Potest vero qui tenetur manu Dei propria voluntate exire ut Iudas proditor. Vadens revertar ad locum {t. 3 : Erfurt, f. 253rb ; facsim., p. 361b} meum,  celum   {t. 3 : Erfurt, f. 253rb ; facsim., p. 361b} VADENS. Locus Dei magnificentia et maiestas ipsius. Vel si hec verba ad Filium proprie referantur, locus Filii Pater. Ait ergo : Cum traditi fueritis hostibus, secure residebo in mea maiestate, vel in Patre nec descendam ad vos ut vobis irascar vel miserear. Vel qui bestiis comparor, ullo humano affectu movebor sed quasi oblitus vestri quos protegebam hostibus subiacem permittam, donec deficientes a malo urgente servitute queratis faciem meam penitendo. donec deficiatis et queratis faciem meam.  Unde Ps. 84, 8. : « Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam et salutare tuum da nobis ». Capitulum 6 In tribulatione sua  aliter non resipiscunt sed sola vexatio dat intellectum auditui  IN TRIBULATIONE. Hec verba ex parte possunt aptari his qui tribulatione captivitatis pressi, secundum penitentiam Deum requirebant et alios hortabantur. Generaliter possunt aptari omnibus credentibus in Christum qui afflicti tribulationibus orto lumine veritatis in adventu Christi per fidem surgunt de tenebris infidelitatis et alios hortantur. Venite et revertamur ad Dominum a quo recesseramus peccando, quia ipse cepit quando Verbum carnem factum habitavit in nobis Cf. Io. 1, 14. et sanabit nos, post dolorem vulnerum plenam salutem dabit Cf. Is. 53, 3..  Hebrei sibi somniant salutem post circulum mille annorum sed salus promittitur tertia die qua Christus resurrexit a mortuis. Illi vero referunt diem secundum ad adventum Christi sui. Tertium vero diem ad iudicium quo sunt salvandi. Sed respondeant que sit prima dies, id est primus salvatoris adventus. Sed quia respondere non possunt, nos dicamus primum esse diem humilem salvatoris adventum, secundum quando in gloria ab omnibus videbitur, tertium quando - peracto iudicio - gloriam ampliorem sue claritatis electis monstrabit. Iudei qui secundum et tertium suscipiunt primum se perdidisse, fatentur quia secundus et tertius nisi respectu primi non potest appellari. Vel primus dies primum seculi tempus, secundus in adventu Christi quo vivificamur per fidem vel iam per spem consedimus cum Christo in celestibus, tertius dies resurrectionis in quo per Christum resurgentem pariter cum illo resurgemus. Vel nobis primus dies quando renascimur per baptismum, secundus in requie animarum, tertius in generali resurrectione.   Ego ego Os. 5, 14.. In his verbis ostenditur Israel et Iudam habituros unum pastorem et regem David cum crediderint in Dominum resurgentem. Frustra autem Iudei mille annorum somnia sibi pollicentur, cum salus sit omnibus promissa die tertia qua Dominus resurrexit. Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter. mane  orto lumine penitentie « ad Dominum cum tribularer clamavi » Ps. 119, 1.. consurgent consurgent] consurgunt Weber  a vitiis ad me :  querendum  dicentes : Venite et revertamur  non contenti propria salute hortantur se invicem ad Dominum,  quem reliquimus peccando quia  per Nabuchodonosor ipse cepit  Semen Abrahe apprehendit et sanabit nos  revocando a captivitate et et] om. Weber percutiet  ut pius pater flagellando et curabit nos.  a vulneribus peccatorum per penitentiam  nec solum curat sed etiam Vivificabit nos post duos dies,  quibus iacuit in sepulcro in die tertia  resurgens a mortuis suscitabit nos  secum et vivemus  tam in presenti quam in futuro  curati, vivificati, suscitati in conspectu  quo absente mortui iacebamus eius.  in maiestate divinitatis Sciemus sequemurque  vel nunc imitando vel ad celos ascendendo ut cognoscamus  «Hec est vita eterna ut cognoscant te solum Deum verum et quem misisti Iesum Christum » Io. 17, 3.. Dominum,  «Facie ad faciem » Cf. Gn. 32, 30 ; Ex. 33, 11 ; Dt. 5, 4 ; 1Cor. 13, 12..  venite revertamur quia quasi diluculum preparatus est egressus eius  de ortu Christi adhuc subditur  QUASI DILUCULUM. Initium lucis quo tenebre fugantur. Unde ait : Sicut surgente diluculo tenebre noctis fugantur ita Christo egresso de thalamo incorrupti uteri tenebre peccatorum dissipantur et lux veritatis apparet.   Quasi quantum ad litteram temporaneus imber est qui iacta semina calescere facit, Serotinus est qui ad maturitatem fructus perducit. Unde prophetaLv. 26, 3. : « Dabo vobis pluvias temporibus ». In terra vero promissionis bis tantum in anno datur pluvia de celo. Spiritualiter Christus nobis temporaneus est imber dum fidem inspirat, serotinus dum post bona opera ducet ad horrea. Mane autem surgentibus semper Christus est paratus. et veniet quasi imber nobis  Iudeus qui non recipit temperaneum frustra expectat serotinum temporaneus  dum « ex parte cognoscimus » 1Cor. 13, 9.. et serotinus terre.  quando « quod perfectum est venerit » 1Cor. 13, 10.. Codd. : interl. : Md042v , f. 16v ; Rusch ; marg. : Md253-2 , f. 9r | venerit] + i Cor. xiii Md253-2 Quid faciam tibi {t. 3 : Erfurt, f. 253va ; facsim., p. 362a} Ephraim ?  In perditos filios ostendit se habere affectum Patris Patris] om. Md042v , quasi : Quomodo sine dolore possum te te Md042v  ; Md253-2 Rusch ( Graz Erfurt)] hac nocte Rusch ( facsim. )* tradere hostibus, aut quod medicamentum tibi imponam ut restituam sanitati ? Codd. : marg. : Md253-2 , f. 9r; interl. : Md042v , f. 16v ; Rusch (de variationibus linearum compositionis huius glossae in exemplaribus editionis, cf. Ratio editionis : cacographies)  QUID FACIAM. HIERONYMUS. Hereticos et Iudam qui similia passurus est provocat {t. 3 : Erfurt, f. 253va ; facsim., p. 362a} Deus ad penitentiam et reverti cupit ad salutem, sed illi delicias huius seculi et refrigeria quasi nubem et rorem que cito transeunt sequuntur. Unde Lc. 16, 19. : « Stulte hac nocte repetunt animam tuam a te ». Prophetas autem hereticorum semper occidit Deus, dum eterna supplicia comminatur et aufert de vera vita morti scelerum relinquens. Nos autem sequamur illam nubem que perpetua est, que a mundi huius ardore nos protegit cui insidens Dominus venit in Egyptum Cf. Ex. 13, 21-22.., et omnia idola confregit et illum rorem de quo Moyses Dt. 32, 2. : « Fluat ut ros eloquium meum ». Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter. Quid faciam tibi Iuda ? Misericordia vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens.  qua vobis sum solitus misereri, iam transiit a vobis per Assyrios cito captivandis, sicut nubes matutina que atram noctem reddit, et sicut ros qui orto sole siccatur cito. Propter hoc dolavi in prophetis,  quia imminebat captivitas terribilibus verbis sum comminatus vobis ut qui clementem contemnebatis timeatis offensum.  PROPTER. Dolare fabrorum est, cum materiarum planatur asperitas. occidi eos in verbis oris mei  negligentes antequam captivarentur punivi  OCCIDI EOS. Septuaginta : Succidi prophetas vestros , scilicet pseudo ut qui causa erroris fuerant prospera promittentes, occisi fierent occasio salutis quasi ne diceretis prophetis credidimus etiam ipsos occidi ut nobis tolleretur occasio peccandi. Legimus Cf. 3Rg. (1Rg.) 18, 19-40. quadringenti quinquaginta prophetas Baalim occiso sub Elia et innumeram multitudinem sub Iehu qui subvertit domum Achab Cf. 4Rg. (2Rg.) 10, 1-7.  Achab] scrips. , Aab Rusch . Quidam dicunt iustos prophetas, sicut Ieremiam, causa peccantis populi interfectos et hostibus traditos. et iudicia tua quasi lux egredientur.  et hec omnia feci ut iudicii quo te iudicatus sum veritas appareret ut omnes sciant te esse correptum et non penitentem iuste punitum esse. Quia misericordiam volui et non sacrificium et scientiam Dei plus quam holocausta.  ideo graviter comminatus sum ut haberem locum miserendi, quia plus placet mihi misericordia et ut homo habeat scientiam Dei quam multitudo victimarum per quas Iudei peccantes putabant se purgari.  QUIA MISERICORDIAM. Quotidie extra vel intra Ecclesiam peccantes Deus provocat ad penitentiam dicens : Misericordiam volui et non sacrificium. I lli autem offerunt panem sacrilegum et dantes eleemosyna videntur sequi humilitatem sed truncato capite fidei et scientie Dei frustra se cetera membra habere iactant, quia sicut Adam pro prevaricatione eiectus est de paradiso Cf. Gn. 3, 24. sic et isti de Ecclesia. Ipsi autem sicut Adam  in paradiso transgressi sunt  id est in terra pactum,  legem ibi  in paradiso prevaricati sunt in me.  parentes non ergo mirum si quod precessit in pereuntibus damnatur in filiis imitantibus. Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine.  Septuaginta : ibi contempsit me civitas Galaad que operatur vana et conturbat aquam et fortitudo tua viri pirate .  hec civitas fuit initium idolatrie is qui sunt trans Iordanem.  GALAAD. Galaad civitas sacerdotum trans Iordanem in tribu Gad et civitas fugitivorum. In hac primitus consecratum est idolum et quanto prius celebrior, tanto postea per idolatriam facta est principium omnium malorum et ideo isti primi captivati sunt per Assyrios. Et est supplantata , id est humiliata, sanguine quem fadit Iehu unctus in Ramoth Galaad quando iuxta preceptum Dei delevit omnem domum Achab Cf. 4Rg. (2Rg.) 9, 1-7.  Achab] scrips. , Aab Rusch . Vel supplantata sanguine, quia vindicta sanguinis quem fundebat super eam venit. Et quasi fauces virorum latronum , fauces latronum sunt caverne in quibus absconditi spoliant et occidunt transeuntes. Sic sacerdotes Galaad insidiabantur simplici populo et spoliabant fide et interficiebant mente, et quos decipere non poterant vestibus privabant et corpore necabant. Unde subdit : Particeps sacerdotum , scilicet, per Sichem transitus erat volentibus de Israel sacrificare in templo Hierusalem. In hoc itinere sacerdotes idolorum ponebant insidias, ut traherent transeuntes ad colenda idola in Dan vel Bethel cum his sacerdotibus coniuraverant sacerdotes Galaad et similter faciebant occidi volentes transire in Pascha vel Pentecosten vel Scenophegia ad sacrificandum in Hierusalem secundum preceptum Cf. 3Rg. (1Rg.) 12, 28-33..  Allegorice. Galaad transmigratio testimonii hi sunt heretici qui contemnunt Deum pervertendo testimonia Scripturarum cuius opera vana que turbat aquas Ecclesie {t. 3 : Erfurt, f. 253vb ; facsim., p. 362b} et de puris fontibus sordidos rivos facit fortitudo eius quasi viri pirate, id est diaboli in mari huius seculi, in quo naves seculi pertranseunt. Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter. Et quasi fauces virorum latronum,  sacerdotum  Omnes falsi sacerdotes abscondunt viam et occidunt homines malis operibus ne perveniant in Hierusalem. particeps sacerdotum,  idolatrarum in via interficientium pergentes de Sichem  in Hierusalem ubi tantum licet immolare  SICHEM humeri per quos intelligitur opus. Unde Ier. 31, 21. : « Da cor tuum in humerum », id est que intelligis operare. Heretici autem intercludunt viam ne de Sichem, id est bonis operibus pergamus in Hierusalem. Hi sunt quasi fauces virorum latronum , id est interficientium eos qui per viam huius seculi ad veritatem pergere volunt. Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter. quia scelus operati sunt.  ideo comparo Galaad illis sacerdotibus, quia simile scelus operati sunt vel in interfectione hominum vel in idolatria. In domo Israel  decem tribuum  IN DOMO. HIERONYMUS. In domo hereticorum videtur horrendum cum magistris fornicantibus populus seductus pariter sordidatur. Iude quoque, id est Ecclesie precipitur ut paret messem sectionis, id est metendi secundum peccata in diem iudicii, hoc non optando sed prophetando dicitur quia si peniterent veniam a pio iudice consequerentur, qui etiam hic ideo corripit ut ibi pereat. Unde subdit  Os. 7, 1. : Cum sanare . vidi horrendum,  cultum idolorum  unde Ieremias Ier. 2, 12. : « Obstupuit celum super hec et exorruit terra ».  quia {t. 3 : Erfurt, f. 253vb ; facsim., p. 362b} ibi fornicationes Ephraim contaminatus est Israel.  Ieroboam quo duce contaminatus est populus Samarie, unde et ad Iudam sermo convertitur. Sed et Iuda pone messem tibi cum convertero captivitatem populi mei.  SED ET IUDA. Ne putes te esse securum, para messem tibi, id est genera filios qui succidantur, quia prope est tempus iam ut tu quoque a Chaldeis ducaris captivus in Babylonem et tue messionis, id est interfectionis tempus veniet.  Quasi : Chaldei te metent sed inde te reducam quod sub Cyro erit et Artaxerxe et cum convertero subaudis : videbit, quia multi qui captivi ducti sunt viderunt reversionem et cum illis qui nati fuerunt in Babylone redierunt in terram suam, de hac reversione non fit promissio decem tribubus que in perpetua captivitate tenentur. Capitulum 7 Cum sanare vellem Israel,  dimittere peccata idolatrie quam in Egypto vel in deserto exercuit  CUM SANARE. Allegorice. Cum salvator post effusionem sui sanguinis et Ecclesiam de gentibus et populis congregatam, vellet populi peccata sanare per penitentiam subito Ephraim id est heretici qui falsorum dogmatum promittunt ubertatem, et populus Samarie qui dicit se precepta Dei custodire, operati sunt idolum falsorum dogmatum, et per illos ingressus est fur et latro, id est diabolus vel ipsa falsa doctrina hereticorum in Ecclesia. Fur insidiis occulte decipit, latro audacter rapit. Signanter ergo ponit fur clam ingressus est latrunculus foris spolians , quia neminem veste Christi possunt spoliare, nisi prius ab Ecclesia foris ad sua dogmata traxerint. revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samarie,  aperte facta est idolatria a Ieroboam et a populo Samarie qui secutus est regem suum Cf. 3Rg. (1Rg.) 12, 25-33. hec malitia obstitit Deo volenti condonare priora peccata illius populi. quia operati sunt  rex et populus mendacium  idolum Cf. 3Rg. (1Rg.) 12, 28. vel illa falsa verba isti, sunt dii tui Israel. et fur ingressus est spolians, latrunculus foris.  Ieroboam qui ingressus est latenter ad decipiendum domum Israel et sicut latro vi cogens Dei populum ad idolatriam, spoliavit Dei protectione. Et ne forte dicant in cordibus suis,  Et cum ita puniantur ne cogitent quod pro veteribus peccatis patrum puniam eos, quia nunc, id est in presenti, pro malitiis suis quas invenerunt circumdati sunt peccata, et mala eorum sicut putant non possunt me latere sed potius ipse adinventiones aperte sunt coram facie mea que omnia clare videt.  ET NE FORTE. Allegorice. Heretici non possunt vetera peccata contra Deum causari, cum antiquis operibus novam addant impietatem et suis ligentur peccatis et cum Deum celare se putant, oculus eius vitare non possunt quia « vultus Domini super facientes mala » Ps. 33, 16.. omnem malitiam eorum me recordatum, nunc circumdederunt eos  peccata presentia adinventiones sue coram mea facie mea facie] inv. Weber facte sunt.  non reverentur faciem meam In malitia sua letificaverunt regem  Exponit que fecerit in facie Dei qui consentientes voluntati Ieroboam idola coluerunt.  IN MALITIA. Allegorice. Qui male operatur vel male de Christo sentit, regem, id est diabolum, letificat et in mendaciis prave doctrine principes huius mundi quorum sapientiam Deus destruit. In nostris enim peccatis gaudent principes tenebrarum vel regem qui primum heresim reperit, principes qui propositi hereticorum populis {t. 3 : Erfurt, f. 254ra ; facsim., p. 363a} falsum sibi vendicant sacerdotium. et in mendaciis suis  quando dicebant isti sunt dii tui Israel principes.  qui sub Ieroboam populo prefuerunt {t. 3 : Erfurt, f. 254ra ; facsim., p. 363a} Omnes adulterantes,  quia letificaverunt, omnes sunt adulteri a Deo recedendo quasi clibanus succensus a coquente,   quasi clibanus succenditur ad coquendos panes, ita illi per Ieroboam succensi sunt igne idolatrie ad coquendum panem impietatis.  QUASI CLIBANUM. Allegorice. Hereticorum corda igne diaboli succenduntur, ut in eis coquatur panis antichristi qui primum in Ecclesia loquuntur occulte et omnia pacificare promittunt et ut cancer paulatim serpit, fermentum doctrine eorum, de quo dicitur Mt. 16, 6 ; Mt. 16, 11. : « Cavete a fermento Pharisaeorum », et cum intumuerit in cordibus deceptorum tunc in apertam prorumpunt insaniam de quibus dicitur 1Io. 2, 19. : « Ex nobis exierunt sed ex nobis non fuerunt ». quievit paululum civitas a commixtione fermenti, donec fermentaretur totum.  QUIEVIT. HIERONYMUS. Fabricatis idolis non statim Ieroboam vim intulit populo, ut ea coleret, ne aliquibus resistentibus eorum cultura evacuaretur et ideo paululum quievit civitas quia sue voluntati relictus est populus donec fermentaretur totum mendacium, ut primum principes, deinde satellites, tandem omnis populus propria voluntate regi consentiens corrumperetur, quia quod necessitate fit cito solvitur, quod voluntate perseverat. Dies regis nostri ceperunt principes furere a vino  pati amentiam luxurie vel idolatrie  DIES REGIS. Succensa massa populi in veneratione idoli ceperunt dicere ad fores Ieroboam. Iste est dies regis nostri quem noster imperator festinum nobis constituit, in hoc gaudemus et ludimus et vitulos adoramus. Et populo ita clamante principes qui erant ad regimen civitatis et populi instituti cum populo amittentes intelligentiam mentis ceperunt oblivisci Dei, et in ligna idolorum impingere, et more fanaticorum quid agerent nescire.  Allegorice. Populi a rege diabolo et ab eius principibus vel a principe hereseos, et eius ducibus seducti, relicta Ecclesia alias solemnitates colunt et clamant : hic est dies regis nostri Valentini, Arii, Martionis. Qui audientes quod ei prepositi sunt non inebriantur vino, ne leve putetur peccatum esse, sed insaniunt ex vino, de quo Moyses Dt. 32, 33. : « Fel draconum vinum et venenum aspidum insanabile ». Unde deceptis populis et ducibus princeps extendit manum, cum illusoribus quorum corda sunt succensa. Tota enim die heretici non videbunt"solem iustitie" Cf. Mal. 4, 2. quia oppressus est eorum sensus, horum corda variis perturbationibus succensa sunt sicut ira et avaritia, et devorant iudices suos qui, scilicet aliquid virtutum et discretionis habent, quibus discernant mala a bonis, vel iudices hereticorum a suis populis devorantur, ut quorum domos devorant turpis lucri gratia eorum devorentur assensu. extendit manum suam cum illusoribus.  Videns rex populum clamantem et principes insanientes extendit manum, id est prebuit assensum his qui variis laudibus ei alludebant qui illusores cum rex suus insidiaretur eis, et ab Deo suo abduceret abduceret] corr. , abdueeret cacogr . Rusch , prebuerunt ei cor suum quasi clibanum ut eos flammis idolatrie ardere faceret. Ideo enim assensus est populo qui eum tota mente videbat conversum ad errorem. Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis, tota nocte dormivit coquens eos mane ipse succensus quasi ignis flamme.  Versatus in tenebris peccatorum et misso igne in clibanum securus fuit, quia videt nullum resistere sue voluntati sed omnes coquere panem impietatis, mane vero succensus flamma sceleris aperte et impudenter recessit a cultu Dei et coram omnibus ad immolandum venit.  quid plura ?   {t. 3 : Erfurt, f. 254rb ; facsim., p. 363b} CUM INSIDIARETUR. Dolose Ieroboam fecit vitulos ne forte populus Israel pergens ad templum Dei Hierosolimis sumpta occasione reconciliaretur regi Iude. Insidiabatur ergo ne ad templum Domini ascenderent sed vitulos quos fecerat adorarent. Omnes calefacti sunt quasi clibanus  quia non iam per insidias sed impudenter a cultu Dei secedunt et devoraverunt iudices suos  occiderunt eos qui nolebant consentire  vel bene intelligentes pravo exemplo corrumpunt omnes reges eorum ceciderunt.  Denique omnes reges post Ieroboam recesserunt a religione Dei et ambulaverunt in viis Ieroboam « qui peccare fecit Israel » 3Rg. (1Rg.) 22, 53. Cf. 3Rg. (1Rg.) 15, 34 ; 3Rg. (1Rg.) 16, 2 ; 3Rg. (1Rg.) 16, 19 ; 3Rg. (1Rg.) 16, 26..  OMNES REGES. Omnes principes hereticorum cadunt quia, quamvis clament ad Deum, non tamen digne invocant nomen eius quia « quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit » Ps. 98, 6.. Non est qui in eis clamet in eis – clamet] inv. Weber ad me.  ut relictis idolis revertatur  Non est in eis, quasi hec omnia passi sunt ut Deum querant quem querere noluerunt. Ephraim  regnum decem tribuum in populis ipse commiscebatur,  nationum similis eis recedens a cultu Dei Ephraim factus est subcinericius panis panis] om. Weber qui non reversatur.   panis non reversatus omni parte plenus est sordibus, ita Ephraim non agendo penitentiam circumdatur cineribus peccatorum.  EPHRAIM FACTUS. Allegorice. Heretici nihil differunt ab errore gentium et qui fuit princeps in Ecclesia factus est subcinericius omni parte immundo cinere et ignium ardore circumdatus, ut non redeat ad Deum sed in errore permaneat cuius robur comedunt demones qui sunt alieni et hostes sed ipsi non advertunt inimicos esse. Comederunt  interficiendo et bona eorum rapiendo alieni  Assyrii, Chaldei robur eius  fortes in illo populo, vel thesauros in quibus fidebant et ipse nescivit,  Deum suum vel causam cur sit traditus. {t. 3 : Erfurt, f. 254rb ; facsim., p. 363b} sed et cani effusi sunt in eo et ipse ignoravit.  subaudis : finem regni imminere  nesciunt  SED ET CANI. Non parvo tempore in hac malitia fuit sed usque ad senectutem, et ultimam regni eversionem permansit in errore.   Cani . Heretici effunduntur quando stultitia cordis eius usque ad finem vite in eo perseverat. Sicut enim cani in iusto pro sapientia, sic in impio pro stultitia accipiuntur, et cum sic humilietur hereticus, ignorat vetustatem sue malitie de qua dicitur quod antiquatur et senescit prope interitum est et non revertetur ad Dominum per penitentiam.  Allegorice. Heretici qui ab Ecclesia recedunt, ex cordi columbe comparantur, quia terrena desiderantes Assyriis traduntur et cum profecti fuerint de Ecclesia, expandet super eos Deus rete et testimoniis Scripturarum et artifici sermone sapientie contextum ut elevantes se contra Domini sapientiam ad humilia detrahat comminando de pena ut sic correcti non pereant in eternum. Et humiliabitur superbia Israel a a] in Weber facie eius,  qui se erexit non in Deo sed in multitudine exercitus confisus est ab eo qui « superbis resistit » Iac. 4, 6 ; 1Pt. 5, 5., interficientur ab Assyriis principes exercitus in quibus gloriabatur et hoc in facie , id est in presenti. nec reversi sunt  exponit quod obscure dixerat : Factus est Ephraim , scilicet subcinericius panis ad Dominum Deum suum  qui cito reverteretur ad eos si fuissent reversi. Unde Ieremias Ier. 3, 12. : « Revertimini ad me et ego revertar ad vos ». et non quesierunt eum  ut perfecte crederent vel bene operarentur in omnibus his.  adversitatibusadversitatibus] corr. , adncrsitatibus cacogr . Rusch Et factus est Ephraim quasi columba  Quasi in evangelio dicitur Mt. 10, 16. : « Estote prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbe ». Simplices ne aliis noceamus, prudentes ne aliorum insidiis capiamur. Prudentia sine simplicitate calliditas est, simplicitas sine prudentia stultitia est. Unde hic columba stultitiam populi designat qui non Deum sed Egyptum invocat. Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), lib. 2 (Os. 7, 11-12), CCSL 76, p. 77, 265-271 : « Praecipit dominus in euangelio ut simus simplices quasi columbae, et astuti quasi serpentes, ut imitantes simplicitatem columbarum, et serpentis astutiam, nec aliis nocere possimus, nec ab aliis patiamur insidias; sed simplicitate et prudentia exhibeamus hominem temperatum, quia prudentia absque bonitate, malitia est; et simplicitas absque ratione, stultitia nominatur ». seducta  a diabolo non habens cor.  intelligentiam que suos fetus non potest defendere Egyptum invocabant, ad Assyrios abierunt.  in auxilium deos suos colendo  et ideo  non voluntarii, sed captivi Et cum profecti fuerint,  in captivitatem expandam super eos  ibi non poterit latere meam potentiam sed ostendam super eos eam ne redire possit ad terram suam donec ego velim rete meum  quo comprehendentur comprehendentur] corr. , comprehendentnr cacogr . Rusch quasi volucrem celi detraham eos  ab altitudine superbie sue deponam eos cedam eos secundum auditionem cetus eorum. Ve eis,  id est damnatio eterna post presentem tribulationem  VE EIS. Hereticis est ve eternum qui recedunt a creatore qui redemit eos sanguine, et loquuntur contra Deum mendacia dogmata, et ululant in conciliabulis suis, que cubilia appellantur quasi ferarum lustra, in quibus libidini et stupris vacant, et quidquid dicunt putant se in laudes Dei dicere : Ululatus est luporum et canum insanientium sonitus, raro hereticus diligit castitatem et qui se amare simulat, sicut Catafrige, ore venenato mel promittit sed turpe est dicere que in occulto facit. quoniam recesserunt a me.  colendo idola  ideo Vastabuntur,  ab hostibus et miseri erunt  VASTABUNTUR. Omnes simul a rege usque ad mendicum vastabuntur, sicut communi consilio idola fabricata sunt. Possunt hec verba ad tempus passionis Christi referri, quia sicut communi consilio mortem eius tractaverunt, ita pariter in {t. 3 : Erfurt, f. 254va ; facsim., p. 364a} festo paschali ab hostibus celi sunt. quia prevaricati sunt in me,  adorando vitulos Cf. 3Rg. (1Rg.) 12, 28. et meum preceptum transgrediendo quo dixi Cf. Ex. 20, 23. :"Non facietis vobis alienos deos". et  tamen ego redemi eos  de Egyptia servitute et ipsi locuti sunt contra me mendacia.  «Isti sunt dii tui Israel » Ex. 32, 4.. Et non clamaverunt ad me in corde suo,  etsi ore sed ululabant  canticum idolatrie ululatum vocat quia, amisso rationali sensu, lupis vel canibus similes erant in cubilibus  luxurie vacantes {t. 3 : Erfurt, f. 254va ; facsim., p. 364a} suis super triticum et vinum ruminabant  falsis misteriis corporis et sanguinis Christi  SUPER, id est super corpus et sanguinem Christi, simulat se legem Dei ruminare et meditari, et recedit a Deo qui docuit eum in Ecclesia, et dedit fortinudinem qua adversariis resisteret et cogitat contra Deum malitiam instituendo heresim.  Non sicut homines comederunt sed quasi iumenta ruminaverunt, id est abundantiam rerum quam habebant sepius ad voluptatem quasi ad fauces revocabant, ut inde delectabilius pascerentur nihil nisi cibos et luxuriam querentes.  Heretici revertuntur in ritum gentium ut sint absque iugo Christi, et notitia Dei facti sunt ut arcus dolosus, arcus dolosus qui vulnerat dirigentem, sic heretici auctoritate Scripturarum auctorem Scripturarum impugnantes sibi mortem inferunt. Unde principes eorum, id est heresiarche propter insaniam lingue sue qua Deum blasphemant sententia Dei iudicis ferientur facientes hoc eadem in falsi nominis Ecclesia quod ante fecerunt in Egypto, id est dum morabantur in tenebris gentilitatis hereticorum enim et gentilium Ecclesie sunt questiones, quia non sequuntur auctoritatem Scripturarum sed humanam rationem. et et] om. Weber recesserunt a me.  dando se idolo Et ego erudivi  per Moysen et alios prophetas et confortavi brachia eorum  dedi fortitudinem bellandi, sicut tempore Iosue vel Machabeorum et  tamen in me  qui tanta eis feci cogitaverunt malitiam.  cum non possent nocere cogitatione sola, meam potentiam ad idola transtulerunt Reversi sunt ut essent absque iugo,  ad id quod fuerunt antequam eos vocarem per Abraham et Moysen, ut absque iugo legis et notitie deruerentur in precipitia facti sunt ut ut] quasi Weber arcus dolosus  Deus intendat eos contra adversarios, ipsi contra Deum vertuntur et sagittas blasphemie mittunt  ideo cadent in gladio  materiali vel spiritali principes eorum,  qui alios deceperunt ipsi primi ruunt a furore lingue sue  qui vitulos ausi sunt vocare deos ista subsannatio eorum in terra Egypti.  Derisionem contra Deum in terra promissionis faciunt quam in Egypto didicerunt colendo Apim et cetera portenta Egyptiorum. Capitulum 8  ergo In gutture tuo  mente non tantum in ore  IN GUTTURE. Sic exalta vocem tuam, ut sit similis tube ut multi audient, quia multi peccaverunt hoc clama, ita veniet Nabuchodonosor adversus Hierusalem et templum Dei Cf. 4Rg. (2Rg.) 25, 1-13 ; Esr. 5, 12., cum tanta velocitate et rapacitate sicut aquila, festinat ad predam. si si] sit Weber  Osee tuba  vox Dei ad prophetam quasi aquila  aperta predicatio  Per aquilam diabolus qui cupit ponere nidum super astra celi. Unde Abd. 1, 4. : « Si exaltuatus fueris ut aquila Iude detraham te dicit Dominus ». Unde in lege Cf. Lv. 11, 13 precipitur ne comedamus aquilam. Hec aquila venit super hereticorum conciliabula, qui quondam fuerant domus Dei et hoc ideo quia prevaricati sunt legem et sine causa dicunt : Tu es Deus meus. Et nos qui dicimur Israel et Christiano nomine censemur scimus te. Sed hoc frustra dicit Dominus, cum ipsi constituerunt sibi reges, et principes habeant adversarios meos quos non cognovi, quia mei notitiam non merentur et argentum suum et aurum suum. Quidquid sermonis vel spiritalis intelligentie habebant, naturaliter vertebant in idola que in corde suo finxerunt, ideo interierunt. super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt fedus meum  ut destruat Hierusalem non ad locum alium veniet, non ob aliam causam hoc iubebo nisi pro eo quod transgressi sunt fedus meum faciendo idola et legem meam prevaricati sunt.  qua dixi : « Non facietis vobis deos aureos vel argenteos ». Ex. 20, 23. Me invocabunt :  imminente tribulatione  o  dicentes pressi angustia Deus meus et et] om. Weber cognovimus te Israel.  Cognovimus. Nos qui dicimur Israel nomen Iacob qui tibi placuit reservantes cum alie gentes te ignorarent. Proiecit Israel {t. 3 : Erfurt, f. 254vb ; facsim., p. 364b} bonum,  responsio Dei quomodo vocamini Israel qui proiecistis bonum , id est Deum a quo dictus est Israel  ideo inimicus  Assyrius vel diabolus persequetur eum. Ipsi regnaverunt  me rege relicto petierunt sibi Saulem regem Cf. 1Rg. (1Sm.) 8, 5-10. vel Ieroboam Cf. 3Rg. (1Rg.) 12, 20.  IPSA REGNAVERUNT. Contra meam voluntatem petierunt sibi regem, sicut cetere gentes habent. A qua stultitia ut revocaret eos Samuel exponebat eis legem regni, et filios et filias eorum regibus servituras predicebat, ut reverterentur ad Deum regem clementissimum Cf. 1Rg. (1Sm.) 8, 10-22..  Potest hoc intelligi de Ieroboam et regibus qui ei successerunt, quia etsi Deus iratus Salomoni regnum eius dividi voluit, non ideo cum Israel sibi regem constituere debuit sed secundum {t. 3 : Erfurt, f. 254vb ; facsim., p. 364b} preceptum legis debuisset interrogare Deum, quem regem vellet institui. Quod enim Deus vult fieri ad utilitatem aliquando per ignaros et repugnantes impletur ad ipsorum damnationem. Unde Lc. 24, 7. : « Oportet filium hominis tradi », sed"ve homini illi per quem tradentur" Cf. Mt. 26, 24 ; Mc. 14, 21 ; Lc. 22, 22.. et non ex me,  non mea sed populi voluntate principes extiterunt et non cognovi,  quia non elegi ideo reprobavi argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola ut interirent.  Propter abundantiam divitiarum quas dedi ad effluentiam et ornatum, me neglecto, fecerunt sibi idola que sunt causa interitus eorum. Proiectus est vitulus tuus  quasi de auro et de argento fecerunt vitulum unde iratus est Cf. Ex. 32, 24.  PROIECTUS VITULUS. HIERONYMUS. Non in urbe que dicitur Samaria positi sunt vituli sed in Dan et Bethel Cf. Cf. 3Rg. (1Rg.) 12, 32.. Per Samariam ergo omnes urbes decem tribuum designantur, et quod ponitur vitulus in singulari numero pro plurali numero, est intelligendum ut de duobus vitulis intelligatur exponit autem interitum proiectus est , id est per Assyrios destructum est templum idolorum et ipsi conflati vituli et in captivitatem delati, quia furor meus vindicavit in eis vitulis vel cultoribus eorum.  Allegorice. Heretici vituli qui relicitis celestibus proni sunt in terram, et tamen dicunt se servare precepta legis hos vitulos proiecit Deum et irascitur eis et miratur que tanto sit perversitas ut colant idola que fecerunt. Hos vitulos non accipit Israel qui se videre Deum figit a ceteris gentibus, sed de sacris Scripturis conflavit pravum intellectum et est artifex Dei sui qui cito peribit sicut aranee aranee] scrips. , areanee Rusch tela que levi flatu dirupitur.  Ista communiter possunt legi, tam de hereticis quam de his qui fecerunt vitulos in Samaria. Samaria,  quia Samaria non audit vocem Domini convertitur ad alios quasi ad tertiam personam iratus est furor meus in eis. Usquequo non poterunt emundari ?  Quasi : Que hec est amentia ? Dedi eis locum penitentie et ipsi noluerunt converti et exponit qui sit vitulus a cuius sordibus non possunt emundari non ab aliis acceperunt sicut Baal a Sidoniis, sed Israel et populus Ieroboam adinvenit Cf. Cf. 3Rg. (1Rg.) 16, 31.. Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter. Quia ex Israel et ipse est : artifex fecit illum  factura est infirma et non est Deus,  quem manus format artificis quoniam in aranearum tela tela] telas Weber erit vitulus Samarie.  Sicut tela aranearum vento dissolvitur, sic vitulus ille in nihilum redigitur quamvis speciosus videatur, ex hoc quod est aureus. Quia ventum seminabunt  id est inania opera faciunt, quia"idolum nihil" Cf. 1Cor. 8, 4..  QUIA VENTUM. Ventum seminat qui semina corrupta vento nec habentia medullam spergit, unde nullus fructus surgit, sic in illis nulla spes boni operis. Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter. et  ideo turbinem metent  tempestatem captivitatis  "Circumfertur omni vento doctrine" Cf. Eph. 4, 14. et"de carne corruptionem metent" Cf. Gal. 6, 8.. culmus stans non est in eis,  nec stipulam nec spes fructus in illis  CULMUS STANS. GREGORIUS. Culmus germen non habet cum vita meritis caret. F arinam culmus non facit, cum is qui in presenti seculo proficit nihil subtilitatis intelligit, nullum boni operis fructum reddit sed si quando hypocrite bona opera ostendunt, de his malignorum spirituum vota satiantur. germen non faciet farinam  in quam mulier evangelica mittit fermentum Cf. Mt. 13, 33.  NON FACIET. Hereticus non facit farinam, id est non pervenit ad fructum boni operis. Quod si aliquando bona opera agant, alieni comedunt ea quia favoribus hominum elati, remuneratione carebunt et ab hostibus, id est demonibus, devorantur. Sunt enim similes paganis ut nomen Christianitatis amittant. Sunt et vasa in contumeliam qui debuerant esse in honorem. Quid enim immundius hereticorum dogmatibus. quod et si et si] inv. Weber fecerit, alieni comedent eam.  QUOD ET SI. Si aliquando boni aliquid fecerint, Assyrii vel demones auferent, quia iacta semina volucres celi comedent Cf. Mt. 13, 4 ; Mc. 4, 4 ; Lc. 8, 5.. Devoratus est Israel,  interfectus ab hostibus vel a demonibus qui bona auferunt nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.  factus est similis gentibus idola colentibus Israel vel Christiano nomine amisso  QUASI VAS. Vas immundum quo utimur ad proicienda stercora, cuius immunditie comparatur hereticus, vel quia sordibus illorum idolorum maculatur. Quia ipsi ascenderunt {t. 3 : Erfurt, f. 255ra ; facsim., p. 365a} ad Assur,  non sponte sed invita captivitate  ASCENDERUNT. Assur interpretatur magnus sensus, ad hunc ascendit hereticus, cum putat se aliquid magni pre ceteris intelligere, unde sibi videtur quasi solitarius esse, dat munera diabolo, et sicut gentes corporalia simulacra adorant, sic isti idola que in corde suo confixerunt. onager solitarius  non oves pascue Dei   {t. 3 : Erfurt, f. 255ra ; facsim., p. 365a} ONAGER. Silvestri asino qui domestica pascua non tenet sed sponte per diversa pascua vagatur, et solitariam diligit habitationem, comparat recedentes a Deo et diversa fabricantes idola, et ideo a Deo deserti sunt. Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter. sibi Ephraim munera  pro auxilio dederunt amatoribus.  Assyriis quibus quondam in amicitia iuncti fuerunt temporibus Manaen Cf. 4rg. (2Rg.) 15, 19.. Sed et cum mercede conduxerunt conduxerunt] conduxerint Weber nationes,  in auxilium, unde supra : « Abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem » Os. 5, 13.. nunc congregabo eos  Pariter ad pugnam ut simul pugnetis et pariter victi captivemini.  NUNC CONGREGABO. HIERONYMUS. Qui hactenus amabant dare munera adversariis quos diligebant, nunc cessare faciam ut suis principibus nulla tributa solvant donec captivitati non tributa, sed seipsos ad omnes contumelias tolerandas prebeant.   Nunc congregabo eos in Ecclesiam, scilicet qui fuerant ante dispersi et quiescent paulisper ab onere regis. Unde Apostolus 1Cor. 4, 8. : « Si ne nobis regnatis atque utinam regnetis » et principum quos habent in sinagogis diaboli constitutos. et quiescent paulisper ab onere regis et principum.  ne dent munera vel tributa, donec perveniant ad Assyrios, ubi non munera dabunt quasi liberi, sed gravi servitute prementur Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum,  non solum in Dan vel Bethel rex et populus sed in montibus et in diversis locis idola coluerunt peccatum peccato addentes  ideo ducentur in captivitatem ut desinant dare regibus munera  QUIA MULTIPLICAVIT. Allegorice. Cum sit « unus Deus, una fides, unum baptisma » Eph. 4, 5., heretici multiplicant altaria, id est varia dogmata non ad placandum Deum, sed ad multiplicandum peccatum. Unde leges Dei non merentur accipere, qui acceptas contemnunt, etsi quid dixerint de Scripturis, non divinis verbis sed sensibus gentilium comparandum est. Hi relicta una hostia Christi, multas immolant et omnes comedunt, et ideo quidquid sacrficiorum vel virtutum vel eleemosynarum fecerint non suscipitur a Deo. facte sunt are eius are eius] ei are Weber in delictum.  pro modo ararum modus delicti Scribam ei multiplices leges meas  In his quas iam dedi, id est ex prius datis et neglectis apparet quod et has negligerent.  SCRIBAM. Dederam legem ut unum altare esse in Hierusalem, sed quia fecerunt multas aras et spreverunt legem datam per Moysen, quo medicamine potero eos corrigere. Posset videri ut si alias leges scriberem eis corrigerentur, sed has quoque ex nequitia sua negligerent, unde nec addende videntur. que velut aliene computate sunt.  posset videri altaria multiplicata esse ad cultum Dei quod removet Hostias offerent offerent] affer affer Weber ,  varia offerunt sacrificia, non ut Deo placeant sed ut ventrem impleant et ideo Deus non suscipit immolabunt carnes et comedent et et] om. Weber Dominus non suscipiet eas, nunc  in presenti  et quia permanent in delictis recordabitur  ad vindictam  NUNC RECORDABITUR. Allegorice. Iniquitas ante baptismum que in baptismo dimittitur, peccatum post baptismum. Unde dicitur Ps. 31, 1. : « Beati quorum remisse sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata ». Hec omnia imputabuntur hereticis ut et pro veteribus et novis puniantur, quia qui de Egypto per confessionem Christi exierunt, per infidelitatem in Egyptum redeunt, et obliviscentes Dei sui multa sibi delubra faciunt. Iudas vero, id est vir ecclesiasticus, in malis operibus vel perversa Scripturarum interpretatione edificavit sibi urbes munitas, non Dei auxilio sed artifici mendacio quos errores Deus succendet et destruet igne Spiritus sancti. iniquitatis eorum  ante legem et visitabit  per flagella captivitatis peccata eorum,  post legem ipsi in Egyptum convertentur.  colendo deos eorum vel petendo auxilium ab eis, diffidendo a protectione Dei vel etiam corporali contra Dei prohibitionem reversi abierunt in Egyptum.  et hoc ideo quia Et oblitus est Israel  decem tribus factoris sui et edificavit delubra,  idolis in excelsis et Iudas urbes munitas multiplicavit urbes munitas – multiplicavit] inv. Weber , {t. 3 : Erfurt, f. 255rb ; facsim., p. 365b} et mittam ignem in civitates eius et devorabit edes illius.  Cum due tribus vidissent decem recedentes a Deo punitas non tamen conversi sunt ad Deum, sed edificaverunt urbes per quas protegerentur ab hostibus sed nihil profuit eis, quia quartodecimo anno Sedechie destruxit Sennacherib illas urbes munitas Cf. 4Rg. (2Rg.) 18, 13 ; 2Par. 32, 1. qui sicut ignis tam publicas quam privatas domos combusunt. Capitulum 9 Noli letari, Israel,  aliter punitur ignorans Deum, aliter recedens a Deo, servus enim Domini sui voluntatem sciens et non faciens « vapulabit multis » Cf. Lc. 12, 47..  NOLI LETARE. Gentiles non habentes Dei notitiam, in cultura deorum suorum letabantur. Sicut etiam Israel recedens a Deo gaudebant in cultu idolorum putantes se per hoc pacem habituros, ait ergo : noli letare , quia non habebis pacem quam estimas, sed in captivitate punieris, quia fecisti te similem ignorantibus {t. 3 : Erfurt, f. 255rb ; facsim., p. 365b} Deum.  Ne letentur heretici, nec putent se similes aliis nationibus. Illi enim numquam in Deum crediderunt. Isti quod gravius est a Deo apostataverunt, et areas et torcularia multiplicant et comedunt triticum de quo fit panis luctus et bibuntur vinum Sodomorum quod cum felle aspidum calcatur, et quia multas areas et torcularia sibi preparant, de area et torculari quod calcavit Christus non utuntur, sed quidquid se habere putant mendacio depravatur.  Quasi : pro mercede fornicationis putasti tibi, reddi abundantiam rerum que significatur per areas et per vinum, sed quia data a me pro cultura idoli tibi reddi putasti, immittam tibi inopiam famis ut non sit triticum in area nec vinum in torculari et hoc factum est tempore Elie et Elisei, quando matres in Samaria cogente fame, cadaveribus filiorum utebantur Cf. 4Rg. (2Rg.) 6, 25.. Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter. noli exultare sicut populi,  nationum Deum ignorantes quia fornicatus es a Deo tuo,  ideo iuste puniendus dilexisti mercedem super omnes areas tritici. Area et torcular non pascet eos et vinum  quo potabant se inebriandos mentietur eis :  deficiet  non solum fame atterentur in terra quam a Deo acceperunt, sed etiam ab ea captivabuntur quam suis sceleribus polluerunt  quia Non habitabunt in terra Domini.  NON HABITABUNT. HIERONYMUS. Heretici qui ab Ecclesia recedunt et Assyriorum, id est demonum, sacrificia comedunt, non habitant in Ecclesia fidelium, nec libant Domino vinum, quia non spiritaliter in eo letantur, unde non placebunt ei vel ipsi vel ea que offerunt sed immunda reputabuntur et sacrificia eorum quasi panis luctus erunt, quia quidquid fecerunt ut placerent auditoribus accipientes ab illis temporalia vertetur illis in luctum et qui eorum doctrinam susceperunt contaminabuntur. Conciliabula etiam hereticorum non domus Dei sed spelunca latronum appellantur Cf. Ier. 7, 11 ; Mt. 21, 13 ; Mc. 11, 17 ; Lc. 19, 46. Reversus est  corde vel colendo idola eorum Ephraim Egyptum et in Assyriis pollutum comedit.  Sicut enim in terra sua idolothita comedebant, sic captivati ab Assyriis utebantur sacrificiis eorum que polluuntur in hoc quod idolis offeruntur. Non libabunt Domino  sed demonibus  NON LIBABUNT. In Chaldea positi carebunt templo et altari in quo solet Deo offerri et ei non placebunt qui libant diis alienis. vinum et non placebunt ei. Sacrificia eorum quasi panis lugentium,  SACRIFICIA. Cum apud Iudeos sacrificium pro mortuo offerebatur que oblatio panis lugentium dicitur quia a lugentibus offertur si quis de eo comederet ipse immundus et sacrificium immundum dicebatur. Aliter : corpora mortuorum septem diebus lamentabantur, et in hoc spatio si quis de domo mortui aliquid comederet immundus fiebat. Sic et qui offert et qui comedit et que offeruntur idolis immunda dicuntur. omnes qui comedent comedent] comedunt Weber eum contaminabuntur, quia panis   quia panis pro quolibet cibo oblato accipitur eorum anime ipsorum,  subaudis : Preparatur, quia ideo offerant ut Iude gule satisfaciant non intrabunt intrabunt] intrabit Weber  polluti Deo non placent in domum Domini.  que igne Babyloniorum succensa est Quid facietis in die sollemni, in die festivitatis Domini ?  QUID FACIETIS. Cum venerit dies captivitatis que dies erit mihi solemnis et quasi placens hostia, quia in ea vindicabor de hostibus et ponam finem iniurie eorum et flagellabo ingratos filios.  O heretici quid facietis cum venerit dies iudicii, quando vitam suis mortem redditurus {t. 3 : Erfurt, f. 255va ; facsim., p. 366a} est inimicis ? Ecce enim vastati estis a demonibus, qui vos spoliaverunt virtutibus et imitati estis opera infidelium, propter hoc sepeliet vos Memphis , quia iuxta sententias et blasphemias oris vestri damnabimini, et quod locuti estis in suppliciis sentietis et quidquid argenti in nitore eloquii et falsi dogmatis habuistis possidebit urturica, que vos eterno ardore consumet et in tabernaculis id est in conscientiis vestris, lappa id est memoria preterite male conversationis torquebit. {t. 3 : Erfurt, f. 255va ; facsim., p. 366a} Ecce enim profecti sunt  id est proficiscentur  PROFECTI SUNT. Proficiscentur, quia prementibus Chaldeis fugient ad Egyptum, ut sic evadant. a vastitate,  illis non respondentibus ipse respondet, immo que factura sunt divinis oculis intuetur, et predicit, ecce enim prementibus Chaldeis fugient in Egyptum ut sic evadant Egyptus congregabit congregabit] congregavit Weber eos, Memphis sepeliet eos,  MEMPHIS. Memphis erat civitas metropolis Egyptiorum, antequam Alexandria exaltaretur. Interfecto autem Godolia ab Ismaele Cf. 4Rg. (2Rg.) 25, 25. quem Nabuchodonosor terre prefecerat reliquie duarum tribuum fugiendo Chaldeos, cum Ieremia propheta contra preceptum Domini ingresse sunt Egyptum Cf. Ier. 41, 17-18., et ibi postea persequentibus Chaldeis vel capti sunt, vel sepulti in predicta civitate. desiderabile argentum argentum] argenti Weber eorum  Per argentum signantur omnia que argento emuntur ut ville, signat autem longam vastitatem, quia ut prius erant delectabiles habitationes nascentur lappe et urtice. urtica hereditabit, lappa   Lappa : dicta eo quod habeat caulem ingentem per terram dispositam. Hec herba a grecis philotropole dicitur quod vestibus hominum inhereat ob asperitatem sui. Codd. : Lux94 ; om. Rusch Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A in tabernaculis eorum.  de quibus supra : quid facietis Venerunt dies visitationis,  afflictionis venerunt dies retributionis.  ut qualia fecerunt talia recipiant  VENERUNT. HIERONYMUS. Dies iudicii veniet in probis, in quo affligetur Israel, id est qui iactat se nosse Deum et non sancto Spiritu regitur, sed a demonio in varias partes circumfertur nesciens quid loquitur, dicens Dei filium creaturam, Spiritum sanctum negans esse Deum, et alium Deum bonum, alium mundi creatorem dicens, quorum insania multiplex est, quia multe iniquitates. Semel autem sciendum quidquid in hoc propheta de Israel et Ephraim dicitur, ad hereticos referri qui vere insanientes contra Deum loquuntur mendacium. Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter. Scito  Nunc recognosce verba tua que solebas dicere de meis prophetis te Scito te Ω] Scitote Weber  esse  o Israel  SCITO TE. Vel o Israel qui promittebas tibi pacem, scito te in hoc stultum fuisse et insanum prophetam qui putabas te esse spiritalem sed non venit pax secundum estimationem tuam. stultum  sine intellectu  in me prophetam,  Etiam scito prophetam quem ego misi tibi ad annuntiandam veritatem, quem tu dicebas insanum fuisse virum sancto Spiritu plenum et vera prophetantem. insanum virum spiritalem, propter multitudinem iniquitatis tue et  est multitudo amentie.  Propter ergo innumera peccata, multam incurristi amentiam ut nec per te scires quid ageres, et eos qui per Spiritum sanctum vera tibi prophetabant, non audires sed amentes vocasti. Speculator  est  SPECULATOR. Deus constituit reges, et sacerdotes, et prophetas ut providerent populo. Unde dicitur ad Ezechiel Ez. 5, 17. : « Speculatorem dedi domui Israel ». Dicit ergo propheta : Ephraim id est Ieroboam cum Deo meo id est secundum voluntatem Dei mei, constitutus est speculator ad hoc, ut et ipse et sequaces reges populo Dei utilia providerent, et sicut prophete ad bona erigerent, sed in omnibus viis, id est actionibus suis factus est laqueus, quia suadendo et per potentiam cogendo ad idolatriam inducebat. Unde dicitur : Insania in domo Deus eius . Ephraim cum Deo meo,  et est propheta laqueus ruine  sed ipse est laqueus in quo populus capitur factus est factus est] om. Weber super omnes vias eius insania  vitulus aureus  INSANIA. Prelati Ecclesiarum aliquando in Ecclesia Dei confingunt insaniam, vel in Scripturis prave interpretando vel in unoquoque credentium qui domus Dei recte dicitur errorem generando, ut quicumque sequitur eos illaqueetur ad casum. in domo Dei eius.  in Bethel ubi prius domus Dei Profunde peccaverunt,  usque in baratrum impietatis sicut in diebus Gabaa.  ideo   {t. 3 : Erfurt, f. 255vb ; facsim., p. 366b} IN DIEBUS GABAA. Reducit ad memoriam scelus filiorum Israel quando uxor levite redeuntis de Bethleem, nefando concubitu necata est, vel quando relicto Deo fecerunt sibi regem de urbe Gabaa id est Saul 1Rg. (1Sm.) 11, 4., et multo peius peccaverunt nunc eligendo Ieroboam et adorando idola, tunc enim remansit populus in cultu Dei, nunc post scisma secuta est idolatria. Possunt hec et ad prelatos Ecclesie referri qui prava doctrina ledunt eos quibus prodesse debent. Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter. Recordabitur  Deus qui quia patitur oblitus putatur  in primo separando ab Ecclesia iniquitates iniquitates] iniquitatis Weber eorum  in captivitate occidet et visitabit  tandem damnando peccata eorum.  que in se Quasi uvas in deserto {t. 3 : Erfurt, f. 255vb ; facsim., p. 366b} inveni Israel,  in Abraham quasi prima poma ficulnee  que delectabilia sunt et cum amore colliguntur ob celeritatem maturitatis in cacumine  in initio ipsius populi per gratiam elegi Abraham, Isaac et Iacob qui mihi adheserunt. eius  ficus vidi partes partes] patres Weber eorum,  licet autem a bonis geniti et educti de Egypto servierunt libidini ipsi autem intraverunt ad Beelphegor  idolum Moabitarum et Deus tentiginis tentiginis] corr. , tintiginis Rusch et abalienati sunt  a Deo in confusione,  in confusionem sui recesserunt, digni obiectione omnium et facti sunt abominabiles sicut ea que dilexerunt.  unde Ps. 113, 16 ; Ps. 134, 18. : « Similes illis fiant qui faciunt ea », ut non idolatrie sed ipsa idola vocentur  et ideo Ephraim  decem tribus  EPHRAIM. Gloriabantur decem tribus et preferebant se fratri suo Iude, quod multos haberent filios et exercitus sed hi omnes vel captivati vel interfecti sunt. Cito ergo recessit ab eis gloriatio eorum. Vel gloria eorum , id est auxilium Dei, cito recessit ab eis et avolavit etiam a partu et ab utero et ab conceptu , quia etiam filios et posteros eorum deseruit Dei auxilium. Unde subditur : Quod si et .  HIERONYMUS. Heretici instabiles et lascivi ab Ecclesia recedunt et gloriantur, si multos pravo dogmate generent quos, etsi enutriti fuerint, in fornicatione Dominus minatur puniendos cum magistris eorum, et erit eis eternum ve. Replicat etiam qualis fuerit Ephraim. Quando inquit erat in Ecclesia inter fluctus huius seculi, firma permanebat in Christo fundata, sed nunc filios suos ab Ecclesia ad diabolum ducit ad mortem. Moraliter per filios male cogitationes vel prava dogmata intelliguntur. Que omnia"interficiet Dominus spiritu oris sui" Cf. 2Th. 2, 8. et"in illa die peribunt omnes cogitationes et dogmata eorum" Cf. Ps. 145, 4.. Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter. quasi avis avolavit,  velociter de loco suo in captivitatem abiit gloria eorum  quia facile pariebant  que erat a partu et ab utero  quia facile in utero gerebant et a conceptu.  quia facile concipiebant  subaudis : avolavit Quod si et enutrierint filios suos,  Si habuerint licentiam nutriendi multos filios, non proderit eis quia debent tradi neci vel captivitati absque liberis eos faciam in hominibus, sed et ve eis cum recessero ab eis.  nec solum temporalis hec pena sed eternum ve erit eis , destitutus a meo auxilio Ephraim, ut vidi,  exponit qualis prius fuerit Ephraim ut magis appareat deiectio  qui nunc desertus erat olim Tyrus erat fundata in pulchritudine,   Tyrus in medio maris abundans omnibus divitiis. Huic Tyro se similes putaverunt decem tribus in multitudine divitiarum, et sicut Tyrus non timet circumverberantes undas, sic ille populus Dei circumcinctus auxilio pro nihilo habebat iras adversantium populorum.  Sic pulcher et validus Dei auxilio vallatus sicut Tyrus mari, vel secundum Septuaginta : quasi scopulus durissimus qui contemnit omnes circumverberantes procellas . Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter. Ephraim Ephraim] et praem. Weber educet educet] educit Weber ad interfectorem filios suos.  EPHRAIM EDUCET. Iste interfector intelligitur Azael rex Syrie qui Samariam {t. 3 : Erfurt, f. 256ra ; facsim., p. 367a} longa obsidione ita fame afflixit, ut illius habitatores intelligerent utilius esse ad eum exire et gladio cito perire, quam longa inedia Cf. 4Rg. (2Rg.) 6, 24-8, 29.. Quia vero videt propheta quia in abundantia donorum Dei superbierant, precatur auferri causam superbie, provocans Deum ad auferendum. Da eis Domine et statim ipse sibi resondet da eis vulvam sine liberis , ne glorientur de multitudine filiorum.  Si his que Deus dat pro benedictione in contrarium utamur, aliquando iuste subtrahuntur, iuxta illud Ps. 30, 19. : « Muta fiunt labia dolosa ». Et alibi Ps. 11, 4. : « Disperdat Dominus universa labia dolosa ». Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter. Da eis, Domine. Quid dabis eis ? Da eis vulvam  vox prophete sine liberis et ubera arentia.  ut etsi genuerint non habeant unde lactare possint Omnes nequitie eorum in {t. 3 : Erfurt, f. 256ra ; facsim., p. 367a} Galgal,  ubi Saul unctus in regem Cf. 1Rg. (1Sm.) 10, 1-9., ibi Samuel iram Dei populo nuntiavit  IN GALGAL. Galgal revelatio vel volutabrum. Dicit ergo omnes malitias hereticorum revelandas esse quando vulva eorum sterilis efficietur, quia videbunt ignominiam suam et qui iactabant se ad alta conscendere, detrudentur in infernum, quos ideo Deus habet exosos , quia loquuntur contra eum mendacium. Unde sequitur : Propter malitiam adinventionum eorum de domo mea eiciam eos , ideo heretici de domo Dei sunt eiecti.  Habet Deus ibi eos exosos quia hominem regem eligentes a Dei recesserunt imperio, vel in Galgal ubi populus fuerat circumcisus secundo, postea causa religionis coluerunt idola in quorum cultura omnia secula commiserunt. Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter. quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum,  idolorum culturam quam adinuenerunt de domo mea eiciam eos  Cum decem tribus recessissent a domo Dei quomodo eiciende dicuntur, sed domus Dei potest dici, vel terra promissionis, vel Bethel, vel Hierusalem de qua captivi ducti sunt, vel certe domus Dei celum a quo corpore deficientes repellendi sunt. non addam ut diligam eos  in errore manenetes  NON ADDAM. Quod non diligat eos clarum est, et quod omnes reges Israel a Deo fuerant recedentes, usque hodie enim permanent in captivitate. omnes principes eorum  heresiarche vel demones  OMNES PRINCIPES. Reges decem tribuum omnes per idolatriam a Deo recesserunt. Potest dici de adventu Christi, in quo tam Iudas quam Israel de domo Dei eiectus est, ne salvetur cum credentibus. Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), lib. 2 (Os. 9, 15), CCSL 76, p. 103.428-430 : « Sed quomodo eis poterit coaptari non addam ut diligam eos, cum postea hierosolymam sint reducti; et omnes principes eorum recedentes, cum legerimus dauid, asa, iosaphat, ezechiam et iosiam reges fuisse iustos? unde ad christi tempora transeundum est quod in aduentu eius eiecti sint de domo dei, et nequaquam saluentur ut israel, sed ut populus christianus. unde et dominus fecit sibi flagellum de funiculis, et eiecit eos de templo, quia domum patris eius fecerant domum negotiationis ». recedentes.  ut Arius et alii Percussus est Ephraim,  a Deo qui eos tradidit hostibus radix eorum exsiccata est,  Deus in quo fundatus vel boni patres qui errantibus subvenire non poterunt, nec Deus eos proteget ideo nec fructum facient, quia nec filios generabunt nec bona opera habebunt fructum nequaquam facient,  Metaphora ab arbore cuius si radix siccatur non fert fructum et si etiam paulum fecerit statum in ipso flore siccatur.  Potest hoc dici de omnibus Iudeis qui mortem eius inclamaverunt, ideo Deus repulit eos et exsiccavit ne fructum non possint ferre. Qui etsi fecerunt et nisi fuerint legem Dei meditari, et quasi amantissimos filios aliquid scientie et doctrine de corde suo protulerint, a Deo succidentur succidentur] corr. succidentar cacogr . Rusch et erunt vagi in nationibus non habentes templum vel altare vel civitatem.  Heretici non possunt facere fructum virtutum, quia Deum in quo radicari deberent perdiderunt, et si aliquos genuerint Deo adversante morientur, vel fructus eorum omnia quie fingunt et de corde suo generant que arefient et peribunt, hi abiecti a Deo et ideo vagi in nationibus , nunc ad has nunc ad illas sententias transeundo, et gentilium imitantur errores. quod et si et si] inv. Weber genuerint,  ut supra quasi enutrierint filios, absque liberis eos faciam interficiam amantissima uteri eorum.  vox prophete : Et Et] om. Weber abiciet abiciet] corr. , aiibciet cacogr . Rusch eos  faciet ire captivos Deus meus, quia non audierunt eum  Dominum prophetarum  ut ipsum solum colerent et erunt vagi in nationibus.  Per diversa loca diversas culturas sequendo. Capitulum 10 Vitis frondosa Israel,  subaudis : Olim fuit in patribus habens bonas propagines, bona opera facientes.  VITIS FRONDOSA. Alia translatio : Vitis aquosa Israel , quod in malo accipitur, quia sic aquosa vitis plus in foliorum quam fructuum emissione solet luxuriari, sic Israel crevit in multitudine populorum, sed cum deberent agricole ferre uvas fecit labruscas Cf. Is. 5, 2-4..  Heretici qui dum sunt in domo Dei vocantur vinea Domini et afferunt uberes fructus recedentes vero ab uno altari, id est unitate fidei, plures errorum struunt aras {t. 3 : Erfurt, f. 256rb ; facsim., p. 367b} et iuxta ubertatem terre sue, iuxta acumen ingenii a Deo dati exuberant simulacris, quia quanto per naturam acutiores, tanto profundiora et inaudita proferunt dogmata. Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter. fructus adequatus est ei :  quia in patriarchis non fuit qui non ferret fructus bonorum operum  sed secundum multitudinem fructus {t. 3 : Erfurt, f. 256rb ; facsim., p. 367b} sui multiplicavit altaria, iuxta ubertatem terre sue exuberavit simulacris.   multitudinem vel abundantiam fructuum vertit in multitudinem idolatrie, ut quanto plures haberet populos, tanto plura altaria edificaret et abundantiam terre vinceret numero idolorum. Divisum est cor eorum nunc interibunt,  hereticorum corda interdum divisa sunt et contrariis inter se pugnant sententiis, unde interibunt et confringet Dominus simulacra eorum que finxerunt.  DIVISUM EST. Tradunt Hebrei quod quamdiu pari consensu reges et populus colebant vitulos non venit captivitas, quia quodammodo poterat excusari populus, quod per violentiam regum ad idolatriam traheretur, sed postquam Osee Cf. 4Rg. (2Rg.) 17, 1-2. qui fuit ultimus rex decem tribuum populo permisit ut si vellent, irent ad templum Dei Hierosolimis et ibi sacrificarent, divisum est cor eorum , quia populus in hoc regi non consensit ut ab idolatria revocaretur, et ideo carens omni excusatione nono anno ipsius Osee per Sennacherib est captivatus et in Assyrios traductus, habitans in civitatibus Medorum iuxta fluvium Gozan Cf. 4Rg. (2Rg.)16, 6., unde ait nunc interibunt , postquam ablata est omnis occasio, statim interibunt eterna captivitate. Idem Salmanasar Salmanasar] Salmansar cacogr . Rusch qui et Sennacherib. Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter. ipse  Deus omnipotens confringet  per Assyrios sicut per famulos simulacra eorum depopulabitur aras eorum.  sensus hereticorum inter se divisos destruet et ipsos eternaliter damnabit Quia tunc tunc] nunc Weber dicent : Non est rex nobis, non enim timemus Dominum et rex quid faciet nobis ?  QUIA TUNC. Allegorice. Discipuli contrariorum dogmatum cum eorum fuerint contrita mendacia, sero dicent : Non habemus regem, id est magistros qui nobis prius imperaverant quibus decipientibus Deum non timuimus. E t rex quid faciet ? Q uasi : Quid profuit nobis sequi quorum in necessitate non sentimus auxilium. Hoc dicunt querentes aliquam occasionem, ut non per se sed per doctores errasse videantur. Unde et verba et visiones hereticorum inutiles erunt et ferient fedus non cum Deo, sed cum amaritudine ut in die iudicii germinent super sulcos agri, id est cordis eorum, ut que seminaverunt in gaudio metant in lacrimis Cf. Ps. 125, 5..  Quando nono anno Osee captus erit a Sennacherib, et cum Dominus simulacra fregerit dicent non habemus regem, qui nos defendat, quia omnes principes nostri capti et interfecti, et quare hoc supponit causam ideo caremus homine regente, quia non timuimus verum regem Deum sine cuius auxilio quid valet homo rex. Loquimini  LOQUIMINI. Vox prophete ex sermone Dei irridentis eos qui sibi pacem et prospera pollicebantur.   Loquimini . Legitur in libro Regum Cf. 4Rg. (2Rg.) 15, 19. Manaen regem Israel, regi Assyriorum Phut misisse argenti talenta mille, ut esset manus eius cum eo, inter que munera creduntur aurei vituli transmissi. verba visionis inutilis et ferietis fedus et germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agri.  Promittite vobis prospera sicut hucusque fecistis sed omnia vobis in contrario vertentur. Unde subdit : et ferietis fedus non cum Deo sed cum mendacio dicentes : Pax erit nobis. Et ideo ipsum fedus mendacii non germinabit bonos fructus quibus satiemini, sed iudicium amaritudinis, id est captivitatis et interfectionis, et hoc super sulcos agri , id est terrena corda, de quibus malum semen exivit. Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samarie,  A Deo decem tribus subverse sunt, ut non solum deos vitulos sed etiam vaccas colerent in Bethel.  VACCAS. HIERONYMUS. Heretici qui dicunt se habitare in Samaria, id est in custodia mandatorum Dei colunt vaccas , id est lascivas sectas. Sed in die iudicii cum amare punientur, lugebunt populi super eum vitulum, id est super dogma perversum quod habebant quasi Deum. Sed editui non dixit exultabunt, sed exultaverunt super gloria sua, quia quondam gloriosa confinxerunt eo quo transmigrasset populus a Deo, sive gloria Dei a populo a quo fuerat relicta. Quidquid autem heretici pulchro sermone loquuntur, regi suo, id est diabolo, mittunt munera ad quem cuncta referuntur, unde confundentur in eternum. quia luxit super eum  nota per vaccas unum vitulum significari qui in Bethel erat 3Rg. (1Rg.) 12, 29., unde singulariter ponit super eum  QUIA LUXIT. HIERONYMUS. Mirum quod lugente populo exultant sacerdotes, sed {t. 3 : Erfurt, f. 256va ; facsim., p. 368a} tradunt Hebrei Non hab. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), CCSL 76, p. 110, 173. vitulos aureos a sacerdotibus furto sublatos, et in eodem loco suppositos fuisse ereos et deauratos. Lugente ergo populo, quod inter cetera munera rex Israel misisset vitulos aureos Sennacherib regi Assyriorum, exultabant editui, quia fraus eorum non poterat deprehendi. Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), lib. 3 (Os. 10, 5-6), CCSL 76, p. 110.173-182 : « Tradunt hebraei uitulos aureos a sacerdotibus furto esse sublatos, et pro his aeneos et deauratos repositos. cum igitur lugeret populus tempore necessitatis et angustiae, etiam uitulos aureos inter munera caetera assyriis regibus et maxime regi sennacherib ab israel rege esse directos, exsultabant aeditui, quod fraus eorum nequaquam possit argui vel deprehendi. et hoc est quod ait: aeditui eius, id est uituli, super eum exsultauerunt in gloria populi, hoc est in uitulo, quem habebant pro gloria; quia migrasset ab eo, id est a populo, et translatus esset ad assyrios ». Attest Iulianus Aeclanensis, Tractatus prophetarum Osee, Iohel et Amos, lib. 3, cap. 10, CCSL 88, p. 60.65-72 : « Hunc locum traditio iudaica ita consueuit exponere, illis uidelicet temporibus, quibus necdum fuerant israhelitae ad medorum arua translati, sed in propria adhuc regione sistentes assyriis tributa pendebant, exhausto aerario, etiam uitulos, quos colebant, pro uectigalibus assyrio fuisse directos; quos tamen, cum hieroboam aureos fabricasset, ab aedituis suis, quibus eorum fuerat delegata custodia, aere fuisse mutatos ».  Deprehensa fraude quod aerei essent vituli rex Assyriorum putavit regem Israel voluisse illudere sibi, et munera que ad placandum eum data erant magis reddiderunt iratum. Unde et postea eos debellavit, ait ergo confusio, id est perditio capiet Ephraim et erubescet Israel in voluntate, id est consilio quo auxilium petierat ab alienigena. populus  qui eum colebat eius  vituli et editui eius  sacerdotes super eum exultaverunt in gloria eius  id est in vitulo que erat gloria eius populi eo quod aureos haberet deos quia migravit ab eo.  translatus est ad Assyrios  ideo populus luget et sacerdotes exultant {t. 3 : Erfurt, f. 256va ; facsim., p. 368a} Siquidem et ipse in Assur delatus est,  quod carius erat populo munus regi ultori.  Sennacherib quia iniuriam Dei contra idolatras vindicavit Confusio Ephraim  accusativus capiet et confundetur Israel in voluntate sua. Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aque.  Sicut spuma et bulla aque cito dissolvitur, sic regnum decem tribuum cito finietur, quia noluerunt audire regem Osee ut redirent ad Hierusalem sed secum eum perire fecerunt.  TRANSIRE. Allegorice. Samaria , id est spiritalis nequitia que se a populo Dei diviserat, facit regem suum , id est hereticorum doctrinam velociter transire, quasi spumam que dum videtur cito dissolvitur. Heretici enim spumantibus verbis tument, sed cito disperdentur in quibus peccavit Israel, et tanta erit solitudo prave doctrine ut et spine et tribuli que nascuntur in locis incultis ascendant super aras eorum, et omnibus subversis in die iudicii dicent montibus , id est magistris quos altos putabant : O perite nos . Et disperdentur excelsa idoli  in quibus idolis immolabant peccatum Israel,  que excelsa fuerunt peccatum Israel lappa  signum ultime desolationis et tribulus ascendet super aras eorum,  ut nec vestigia remaneant et dicent  magis optantes mori quam videre ea que afferunt mortem  ET DICENT. Hec non solum ad captivitatem decem tribuum, sed etiam generaliter ad omnes Iudeos tempore romanorum possunt referri. Unde Dominus in evangelio Lc. 23, 28. : « Filie Hierusalem, nolite flere super me sed super vos flete ». Vel in die iudicii dicent sanctis qui per altitudinem virtutum montes sunt : Operite peccata nostra precibus vestris, et collibus qui non habent naturalem altitudinem sed putabantur habere aliquid summitatis. Montes operient, colles cadent. Vel iuxta litteram imminente iudicio, tanto timore concutientur ut si fieri posset optarent effugere presentiam iudicis et temporaliter potius quam eternaliter puniri. montibus :  sanctis qui vere alti Operite nos,  «Beati quorum tecta sunt peccata » Ps. 31, 1.. et  dicent collibus : Cadite super nos. Ex diebus Gabaa peccavit Israel,  quando illicito concubitu uxorem levite crudeliter interfecit Cf. Idc. 19, 22-30., vel quando relicto Deo Saul regem elegit Cf. 1Rg. (1Sm.) 8, 5..  EX DIEBUS. Ex quo Beniamin turpiter occidit uxorem levite Cf ; Idc. 19, 22-30., peccavit Israel qui contra filios iniquitatis insurrexit, magis quodam naturali impetu quam ut Deo placeret et agens vindictam hominis, iniuriam Dei non vindicavit, nec idolum in domo Michee subvertit Cf. Idc. 17, 1-13.. Debuisset enim prius Dei et postea hominis vindicare iniuriam. Sed quia sacrilegium in Deum vindicare contempsit, comprehendit eos prelium in Gabaa, id est ideo iuste captivati sunt in prelio Gabaa, non quia vindictam exercuit contra filios Beniamin sicut ipsi putant. Ibi enim bene fecerunt quia scelus sanguine vindicaverunt, etsi plus fecerunt ex naturali dolore quam ex amore iustitie.  EX DIEBUS GABAA. Gabaa collis interpretatur. Hereticus autem putat se doctiorem quam Ecclesiam et aliquid sublimius invenisse. A diebus ergo collium peccat Israel, id est ex quo deserens montes Ecclesie descendit ad hos colles et in his collibus non comprehendet eos prelium. Quasi relicitis montibus Ecclesie generant filios iniquitatis , in his collibus, cum persecutio venerit diabolus suis parcit, aliter sub interrogatione legitur peccavit Israel {t. 3 : Erfurt, f. 256vb ; facsim., p. 368b} a diebus collium et ibi stetit. Sed nonne per ecclesiasticos viros debet contra eos prelium fieri et eorum error destrui, super filios iniquitatis  ? Qui si superati fuerint, promittit Deus quod eos corripiat et erudiat et contra magistros congregabuntur discipuli prius decepti, et videbunt correctionem propter duas iniquitate, quia et Ecclesiam reliquerunt et falsas doctrinas adinvenerunt. ibi steterunt  in ipsis peccatis perseveraverunt  quia non est subversum idolum de domo Michee, ideo perseveravit populus in idolatria, ne reverteretur ad Dominum Cf. Idc. 17, 4.. non comprehendet eos in Gabaa prelium super filios iniquitatis. Iuxta desiderium meum  voluntatem corripiam eos,  tradam hostibus  et congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter {t. 3 : Erfurt, f. 256vb ; facsim., p. 368b} duas iniquitates suas.  Multitudo Assyriorum per quam corripietur et corrigetur propter duas iniquitates , scilicet quod vindicavit iniuriam hominis et non Dei. Vel quod primum peccavit in idolis Michee Cf. Idc. 17, 4., secundo in vitulis. Vel quod peccavit in duobus vitulis in Dan et in Bethel Cf. 3Rg. (1Rg.) 12, 32.. Vel etiam quod Deum deseruit et idola coluit. Ephraim vitula docta diligere trituram,  Septuaginta : contentionem .  EPHRAIM VITULA. Allegorice. Ephraim , id est aliquis eruditus in lege Dei ut tereret aream Scripturarum et meditaret die ac nocte Cf. Ps. 1, 2., cepit abiicere iugum legis, et contendere contra ecclesiasticos viros ad subversionem audientium. Ude Dominus elevatam cervicem et sibi sublimia promittentem et iugo premet et ipse transiens calcabit pedibus suis et ascendet super eam, ut sciet se habere Dominum. Iudas autem id est vir ecclesiasticus arabit terram cordis in bono proficiens, et Iacob id est supplantator vitiorum, glebas id est historie duritiam conteret et in partes spiritaliter dividet ut possint fruges reddere spiritales. Hanc consuetudinem habet sermo divinus ut per tropologiam et metaphoram historie exprimat veritatem. Igitur Ephraim similis est vacce que a iuventute didicit in tritura grana a paleis separare que aliquando satigata labore prosilit ab area, sed mox amore consueti laboris et cibi ad aream redit. Sic Israel propter idolatriam sepe afflictus, tamen voluntate sua et ingluvie ventris ad idolatriam redit. et  ideo ego transivi  edomui super pulchritudinem colli eius, ascendam super Ephraim,  quia Ephraim non vult legem recipere, ego transivi super pulchritudinem , tumentes tauros, cervici eius imposito iugo edomui, et ascendam super Ephraim conteram imposito iugo gravi ut discat lasciviens vacca laborare quod non vult. Vel per iugum dominatio gentium quam promittit a collo eius removere, ut vel sic ad eum diret. arabit Iudas, confringet sibi sulcos Iacob.  ARABIT IUDAS. Decem tribubus propter idolatriam captivatis due tribus et Iacob, id est qui de aliis tribubus sunt relicti, ceperunt corda sua arare et duritias frangere, ut bonum fructum in cultura Dei possent referre. Seminate vobis veritatem veritatem] om. Weber et iustitiam et iustitiam] in iustitia Weber , metite in ore misericordie et et] om. Weber innovate  novum cor facite vobis  SEMINATE VOBIS. Adhuc servat verba metaphore et iubet ut seminent in iustitia, id est observatione legis et metant in gratia evangelii, unde est Mt. 3, 4 ; Mt. 4, 17. : « Penitentiam agite » et Mt. 5, 44 ; Lc. 6, 27. : « Benefacite his qui vos oderunt ».  His qui ab Ecclesia separati sunt et falsi Christiani dicuntur precipitur ut agant penitentiam, et veteris Testamenti seminent iustitiam , ut in novo metant misericordiam et innovent novalia bonorum operum et querant Deum qui eos doceat viam iustitiam Cf ; Ps. 118, 7 ; Ps. 118, 12.. vobis novale,   novale est ager tunc primum procisus   Novale  : rus noviter cultum. Codd. : Lux94 ; om. Rusch Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A tempus  causa cur hec omnia autem requirendi  subaudis : tunc erit Dominum, cum venerit qui docebit vos iustitiam.  Per incarnationem, quando omnia manifestabuntur que in lege sperabantur, « finis enim legis Christus » Rm. 10, 4.. Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, frugem mendacii comedistis frugem mendacii – comedistis] inv. Weber ,  Suscipistis retributionem, somniabatis vobis bona, et venit adversitas.  ARASTIS IMPIETATEM. Me hortante ad bonum, vos e contra cogitastis a me recedere et idola colere. Unde messuistis mortem et captivitatem fecistis venire.  Heretici arant impietatem male docendo et merito sue iniquitatis et mendacii damnabuntur."Que enim seminat homo, hoc et metet" Cf. Gal. 6, 8 : « Que enim seminaverit homo, hec et metet ». Cf. Cicero , De oratore, lib. 2, § 261, Teubner, 1995, p. 216.15 : « Ut sementem feceris ita metes ». << Aristotiles , Rhetorica, 3, 3, 4 (1406b 9).. quia confisus es  o Ephraim in viis tuis  idolatrie et et] om. Weber in multitudine fortium tuorum.  in robore exercitus et non in Deo  QUIA CONFISUS. Hereticus in falsis sententiis suis confidit et in illis quos falsa scientia roboravit. Et ideo consurget tumultus in populo , quia quidquid loquitur non ratio sed clamor et tumultus est. E t omnes munitiones tue vastabuntur, n on enim testimoniis Scripturarum sed arte diaboli et arguentis philosophorum confidit.  In hoc notantur duces hereticorum qui altarem Dei sibi conati sunt vendicare. {t. 3 : Erfurt, f. 257ra ; facsim., p. 369a} Unde qui dixerunt Ps. 82, 13. : « Hereditate possideamus sanctuarium Dei », falsa deceptis predicantes populis ut non querant verum panem « qui descendit de celo » Io. 6, 59.. Sic fecit vobis Bethel a facie malitie nequitiarum vestrarum, hoc proprie hereticis aptatur, sicut faciet vobis Ecclesia vestra quam vocatis domum Dei. Sed ex quo a vobis tenetur non domus Dei sed Bethaven, id est domus idoli est, vocanda propter malitiam vestram. Consurget  ideo tumultus  id est veniet sonitus ululantium Assyriorum in populo tuo et omnes munitiones tue vastabuntur,  In Isaia Cf. Is. 36, 1. scriptum est quia"ascendit Sennacherib et cepit omnes civitates Iude munitas". sicut vastatus est Salmana Salmana] Salman Weber  princeps Madianitarum a domo eius  a familia Gedeonis Cf. Idc. 8, 21. qui vindicabit vindicabit] iudicavit Weber Baal  id est damnavit aram eius destruendo et locum succidendo. in {t. 3 : Erfurt, f. 257ra ; facsim., p. 369a} die prelii matre super filios allisa.  mater alliditur super filiis, scilicet nimio dolore constringitur morte filiorum Sic fecit vobis  o Israel Bethel  in quo vitulum adorastis et deos Egyptios venerati estis a facie malitie nequitiarum vestrarum.  MATRE SUPER FILIOS. Ut quomodo Salmana interfecit filios coram matribus ipsis quoque matribus super filios occisis Cf. Idc. 8, 1-21., sic et filii tui, o Ephraim, tecum interficientur. Unde et Gedeon dixit Revera : Samuel : cf. 1Rg. 15, 33 : « Et ait Samuel : Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus sic absque liberis erit inter mulieres mater tua ». ad principem Madian :"Quoniam absque liberis fecit gladius tuus multas matres, sic sine liberis erit mater tua". Capitulum 11 Sicuti mane  ortus aurore  SICUT MANE. Superius dixerat Os. 10, 7. : « Transire fecit Samaria regem super faciem aque », eandem rem explicat sub alia similitudine. Est enim mane ortus aurore et principium diei a fine noctis usque ad ortum solis.  Heretici sicut diluculum transibunt et rex eorum, id est diabolus vel heresiarcha quos in infantia quando credideruntur et erant parvuli et Christiani dicebantur dilexit Deus et per doctores Ecclesie vocavit de tenebris Egypti, sed vocati recesserunt a facie eorum, et adoraverunt Beelphegor Cf. Nm. 25, 3-5 ; Dt. 4, 3 ; Ios. 22, 17 ; Ps. 105, 28 ; Os. 9, 10., id est vitiis suis et libidini servierunt et postea immolabant simulacris que sibi confinxerunt. Singuli enim heretici habent deos suos et quidcumque fingunt colunt quasi sculptile et conflatile.   Hoc testimonio utitur Mattheus Cf. Mt. 2, 15. quando ex precepto angeli ex Egypto redit Iesus cum matre ad terram Israel, quia hec typice referuntur ad Christum tamen qui typum habuerunt salvatoris non per omnia opera sua eum signaverunt. Typus enim partem indicat, quod si totum precedat in typo iam non est typus sed historie veritas appellanda Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), lib. 3 (Os. 11, 1-2), CCSL 76, p... Spiritualiter autem Deus Filium ex Egypto vocavit quando in ascensione ad dexteram suam collocavit. Sententia Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), lib. 3 (Os. 11, 1-2), CCSL 76, p. 121.50-72 – p. 122.86-89 : « Nulli que dubium est, matthaeum de hoc loco sumpsisse testimonium iuxta hebraicam ueritatem. ergo qui detrahunt nostrae interpretationi, dent scripturam, de qua euangelista hoc testimonium sumpserit et interpretatus sit in domino saluatore, quando de aegypto reductus est in terram israel.et cum inuenire non quiuerint, desinant rugare frontem, adducere supercilium, crispare nares, digitis concrepare. hunc locum in septimo uolumine iulianus augustus quod aduersum nos, id est christianos, euomuit, calumniatur, et dicit quod de israel scriptum est, matthaeus euangelista ad christum transtulit, ut simplicitati eorum, qui de gentibus crediderant, illuderet. cui nos breuiter respondebimus: primum matthaeum euangelium hebraeis litteris edidisse, quod non poterant legere nisi hi qui ex hebraeis erant. ergo non propterea fecit, ut illuderet ethnicis. sin autem hebraeis illudere uoluit, aut stultus, aut imperitus fuit; stultus, si apertum finxit mendacium; imperitus, si non intellexit de quo haec dicerentur. stultitiam ipsum uolumen excusat, quod prudenter ordinatim que compositum est; imperitum non possumus dicere, quem ex aliis testimoniis scripturarum scientiam legis habuisse cognoscimus. superest ut illud dicamus quod ea quae τυπικῶς praecedunt in aliis, iuxta ueritatem et adimpletionem referantur ad christum; quod apostolum in duobus montibus sina et sion, et in sara et agar fecisse cognouimus. [...] Typus enim partem indicat, quod si totum precedat in typo iam non est typus sed historie veritas appellanda ». Cf. Heiricus Autissidorensis , Homiliae per circulum anni, pars hiemalis, hom. 14, CCCM 116A, p. 122.58-123.63: « Allegorice quoque Deus pater filium ex Aegypto uocauit, quando illum per ascensionem de hoc mundo assumpsit, quem etiam alio modo ex Aegypto uocaturus est cum, ut dictum est, fidem illius de gentibus, id est per praedicatores gentium, ad Iudaeos faciet remeare ». [FG2018] [MM2018] transit  ita celeriter pertransiit rex Israel,  Osee captus ab hostibus  decem tribuum quia puer Israel  exponit beneficia que Deus eis contulit in patriarchis  erat in Egypto idola colens et dilexi eum et ex Egypto vocavi  per Moysen filium meum.  «Primogenitus meus Israel » Ex. 4, 22.. Vocaverunt eos  Moyses et Aaron ut exirent de Egypto sic a facie eorum abierunt a facie eorum – abierunt] inv. Weber ,  sed vocati terga verterunt in deserto idola colentes Baalim immolabant  Insuper tempore Achab in terra promissionis diversis idolis immolabant. et simulacris sacrificabant. Et ego quasi nutricius Ephraim  quia pater eram per diem abscondi eos nube, ut estuarent per noctem illuminavi ne tenebris terrerentur Cf. Ex. 13, 21..  ET EGO QUASI. Allegorice. In tantum dilexi eos et tam clemens pastor sui ut morbidam ovem humeris meis portaret. Ipsi vero ignoraverunt quod mea passione curarem eos et qui amator sum omnium vinculis caritatis traherem eos ad credendum. Unde Cf. Io. 6, 44. :"Nemo venit ad me nisi Pater me traxerit eum", et arbitrati sunt"iugum meum quod suave est" Cf. Mt. 11, 30. esse gravissimum, et declinavi ad eum deserens celum ut cum eis habitarem, et assumpta hominis forma dedi eis escam corporis mei. portabam eos in brachiis meis et nescierunt quod curarem eos.  ne lederentur in solitudine, unde Dt. 32, 11. : « Expandit alas suas et assumpsit eum ».  Cum fecissent caput vituli dedi eis locum penitentie, et ignoraverunt quod vellem eos mundare ab idolis suis. In funiculis Adam traham eos,  Id est quo affectu feci Adam sanctum eadem dilectione volui istos sanctificari quod exponendo subdit in vinculis caritatis , in affectu dilectionis.  IN FUNICULIS. Alia translatio : In funiculis hominum, id est ea caritate qua astrinxi mihi Abraam et Isaac et ceteros coniungam et istos mihi. in vinculis caritatis et ero eis quasi exaltans  auferens ab eis iugum ceterarum gentium iugum  id est legem meam quam sicut maximum iugi pondus portaverunt super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur.  dedi eis manna in deserto Cf. Dt. 8, 3 ; Ps. 77, 24 ; Io. 6, 31. non quod Deus ad eum declinaverit, sed manna declinare fecit. Non {t. 3 : Erfurt, f. 257rb ; facsim., p. 369b} revertetur in terram Egypti  verba comminantis  NON REVERTETUR. Septuaginta : habitavit Ephraim in Egypto .  HIERONYMUS.  {t. 3 : Erfurt, f. 257rb ; facsim., p. 369b} Sub Manaen rege decem tribuum voluit fugere in Egyptum a facie Sennacherib sed captus est ab illo qui et dominatus est illius iure victoris. Vel reversus dicitur quando in terra sancta Deo Egyptios adoravit.  Heretici dicunt se habere terram sanctam et Ecclesiam salvatoris sed perversa fide semper sunt in Egypto, quia ergo habitavit in Egypto, sensus magnus, id est Assyrius erit rex eius. Noluit enim Ephraim reverti ad Ecclesiam et virtute - id est Christo - perdita semper in languore versatur, demonibus et perturbationibus subiacens. Ideo gladius , id est sententia spiritalis vel sermo ecclesiastici viri debellans eos semper versabitur in urbibus eius quas impie construxit contra Deum, et populus deceptus in cultu suo pendebit incertus quid agat.  Et cum nullum remedium invenire poterit, tunc sero penitens optabit meum reditum hoste iam cuncta vastante, et tunc non proderit ei. et Assur ipse  Sennacherib rex eius quoniam  et hoc ideo noluerunt  confisi potius in hominem quam in Deum converti.  per penitentiam Cepit  ergo  subaudis : interficere gladius  hostium in civitatibus eius  non modo in agris et possessionibus et consumet electos eius  principes et robur exercitus. et comedet capita eorum.  ipsos principes qui iure capitis alios regunt vel capita consilia eorum. Et populus meus pendebit ad reditum meum, iugum autem imponetur ei simul quod non auferetur.  IUGUM AUTEM. Aliis gladio interemptis illis qui remanserint imponetur iugum gravissime servitutis pro magnitudine peccati, quia usque hodie sunt in montibus Persarum.  Potest hoc referri ad tempora Romanorum, quando Iudei ultima captivitate damnati sunt. Quomodo dabo te Ephraim ?  quomodo sine dolore possum te dare in captivitatem  quomodo Protegam te Israel ?  Si ut pater volo protegere non inveniam te dignum protectione. Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim ?  licet non sine dolore redigam te in solitudinem et usque ad cineres sicut adama et Seboim , et ceteras civitates Sodomorum.  QUOMODO etc. Cum ex supradicta comminatione videretur dura Dei sententia non relinquens locum penitentie, nunc affectu pii patris loquitur, qui incorrigibili filio, post verba addit verbera.  Inter quinque subversas urbes, maiores in scelere, et in pena fuerunt Sodoma et Gomorra, quibus duabus comparantur due tribus peccantes. Unde in Isaia IS. 1, 10. : « Audite verbum Domini principes sodomorum, et percipite legem Dei populus Gomorre ». Et Ezechiel Ez. 16, 52. : « Iustificata est sodoma ex te ». Quia ergo due tribus templum habebant et ibi idola colebant, magis peccantes maiori pena digne sunt, quam decem tribus que longe a templo et ab Hierusalem erant. Due igitur tribus Sodome et Gomorre iuste conparantur, decem vero Adame et Seboim que minores subiecte maioribus, earum exemplo corrumpebantur et ideo minus puniende. Similiter et ecclesiastici viri si eisdem criminibus quibus heretici contaminantur, non Adame et Seboim que minores, sed Sodome et Gormorre que maiores sunt comparantur, ad hereticos autem et ad populum deceptum dicit Dominus quia non penitent ponentur sicut Adama et Seboim et nullam spem salutis habebunt. Sed iterum pius pater mutat sententiam et penitet quod talia sit locutus. In quo ad conversionem et penitentiam vocat : Non dispergam quantum in me est, Deus ego, subaudis : lapsis manum porrigo, errantes revoco, {t. 3 : Erfurt, f. 257va ; facsim., p. 370a} et quia sanctus sum ideo non ingrediar civitatem, id est conciliabula hereticorum sed exeuntes ab illis suscipiam. Vel non ingrediar civitatem que sanguine et scelere fabricata est, sicut Cain primus parricida edificavit civitatem nomine filii sui Enoch Cf. Gn. 4, 17.. Sed manebo in civitate que cepit ab Abel. Conversum est in me cor meum,  misericordia vincitur austeritatem iudicis, mitigat pietas patris, viscera misericordie non possunt pati ut deleatur populus. pariter  cum ita dicerem. conturbata est penitudo mea.  penitet me populum meum delere Non  ergo faciam  ut deleam  secundum furorem ire mee, non convertar  a clementia mea ut disperdam Ephraim,  non perdam quantum in me est  Non percutiam ut disperdam in perpetuum, sed ut emendem. Crudelitas mea penitentie et pietatis occasio est, hoc ideo quoniam Deus ego , homo punit ut perdat Deus ut emendet. Si penitere volueris ero in medio tui sanctificans et salvans te. quoniam ego Deus ego Deus] inv. Weber et non homo in medio tui Sanctus et non ingrediar civitatem.  alie gentis subaudis : ut te deseram.  vox prophete Post {t. 3 : Erfurt, f. 257va ; facsim., p. 370a} Dominum ambulabunt  quia Dominus ex misericordia veniam et prospera promittit si conversi eum imitabuntur. quasi leo rugiet quia ipse rugiet et  tunc  QUASI LEO. Unde Amos Am. 1, 2. : « Dominus ex Sion rugiet ». Minando rugiit Dominus, cum dixit : sicut Adama ponam te et iterum Mt. 3, 10 ; Mt. 7, 19. : « Omnis arbor que non facit fructum bonum excidetur et in ignem mittitur ». Rugiet quando dicet Lc. 13, 27. : « Discedite a me operarii iniquitatis ».  Cum leo rugit volatilia et bestie terrore vocis gradu fixo se movere non possunt. Ita Domino comminante filii maris, id est huius seculi tempestuosi pavent et vadunt ad nidos suos, id est Ecclesias in quibus cum eis habitabit; hoc Iudei ad adventum Christi quem adhuc prestolantur referunt. Sed nos iam transacta videmus quod et de Egypto et ab Assyriis, id est ab oriente et ab occidente ab aquilone et meridie veniunt quotidie qui recumbunt cum abraam et isaac, et Iacob, in celorum regno. Aliter : cum verius leo rugierit, falsus leo qui est adversarius noster tremet, et non poterit os aperire ad pravum dogma, et qui ab eo fuerant capti rugitu, id est comminatione veri leonis soluti, sequentur Deum suum, et filii maris qui in amaritudine et falsis aquis hereticorum sunt procreati, formidabunt et ab illis revolabunt ad Deum, ut qui sub hereticis laboraverunt requiescant in Ecclesiis a quibus aberraverant. Egyptus tribulatio, vel angustia Assyrius dirigens vel arguens, ab his liberabuntur heretici cum habitaverint in domibus suis et dixerint malis patribus, relinquetur vobis domus vestra deserta. formidabunt filii maris.  quia sagena Domini capientur de mari huius seculi. Et avolabunt quasi avis ex Egypto  de mundo ad celum tendentes et quasi columba  simplicitatem columbe imitantes Cf. Mt. 10, 16.  «Quis dabit mihi pennas sicut columbe et volabo et requiescam ? » Ps. 54, 7.. de terra Assyriorum  demonum et collocabo eos in domibus suis dicit Dominus.  in Ecclesiis vel in celestibus mansionibus. Circumdedit me in negatione Ephraim  negavit me Ieroboam idola colens, et nihil divinum mihi attribuens decem quoque tribus me deludere volebant colendo idola quasi divinum aliquid inesset.  Ieroboam et reges post eum  CIRCUMDEDIT. Allegorice. Circumdant heretici Dominum in negatione sua. Quidquid enim dicunt negatio et mendacium est et in dolo, quia quecumque simulant artificioso sermone componunt. Iudas vero, id est vir ecclesiasticus, non superbit, non inflatur ut heretici, sed humiliatur cum Deo et cum choro sanctorum fidelis est. et in dolo domus Israel,  populus regibus serviens Iudas autem  due tribus  IUDAS AUTEM. Tradunt Hebrei Non hab. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), CCSL 76, p. 129. quia in egressu de Egypto cum ex parte una mons altus ex alia mare Rubrum, ex alia hostes essent ceteris tribubus desperantibus vel reverti in Egyptum, vel bellare volentibus, solus Iudas ex precepto Dei fiducialiter est ingressus mare cum sanctis fidelibus Moyse et Aaron. Unde et regnum hec tribus meruit habere. Aliter : decem tribubus idola colentibus, Iudas, id est due tribus que habebant templum et legem Deo, credentes et ei servientes descenderunt humiliando se secuti vestigia Dei, sicut sancti patriarche et alii fideles. testis  veritatis et virtutis Dei descendit cum Deo et cum sanctis  angelis patriarchis prophetis fidelibus fidelibus] fidelis Weber .  Deo Capitulum 12 Ephraim  ideo pascit ventum et sequitur estum  fluctuans inter duas gentes  EFFRAIM PASCIT. Refert historia Cf. 4Rg. (2Rg.) 15, 19. Manaen regem Israel pace facta cum Assur petisse auxilium ab Egyptiis quid est pascere ventos, id est decipere se vana spe ponendo spem in homine et sequi estum , id est ire ad meridianam plagam, et toto die , id est toto tempore nihil agere nisi ludere sibi et colendo mendacium , id est idola, dum huc vel illuc discurritur vastitatem suis urbibus preparat, et oleum in Egyptum ferebat . Cum Manaen videret Sennacherib ex federato factum sibi adversarium, auxilium a pharaone petivit mittens ei inter cetera dona clarissimum oleum quo Samaria {t. 3 : Erfurt, f. 257vb ; facsim., p. 370b} abundat, nec invenitur tale in Egypto.  Allegorice. Heretici malis operibus letificant immundum spiritum et sequuntur estum qui flores et germina discutit et mendacium, id est falsam doctrinam qua multos decipiant et inde vastitatem, id est interitum sibi suisque multiplicant. Fedus cum Assyriis ineunt, quia cum demonibus pacem habent, quorum voluntatem sequuntur, quorum princeps est sensus magnus ut quecumque finxerint sapienter simulasse videantur. Oleum in Egyptum ferunt, quia cum sint in tenebris, scientiam sancti Spiritus se habere mentiuntur, sed licet conentur veritatem miscere mendacio, oleum aquis et ceteris liquoribus non miscetur, semper veritas superest, mendacium deorsum. tota die mendacium et vastitatem {t. 3 : Erfurt, f. 257vb ; facsim., p. 370b} multiplicat et fedus cum Assyriis iniit et oleum in Egyptum ferebat. Iudicium ergo Domini cum Iuda et visitatio super Iacob  qualia fecit talia recipiet  IUDICIUM ERGO captivitatis et miseriarum, quia decem tribubus pro peccato captivatis Iudas non penituit, sed ut ait Ezchiel Cf. Ez. 16, 52. sorores suas sceleribus vitit, et visitatio , id est flagella super duas tribus que de Iacob orte. iuxta vias eius et iuxta adinventiones eius  quia non casu sed de industria adinvenit in quibus peccaret reddet ei.  quia In utero  Rebecce supplantavit  non sua virtute sed dispositione Dei qui eum sibi futurum previdebat fidelem patriarcham  IN UTERO SUPPLANTAVIT. Exponit beneficia Dei collata Iacob, et in eo Iude filio, quia et in patre nominatur filius, ut et Dei misericordia in Iacob id est Iudam, et duritia Iude in Deum cognoscatur.  Allegorice. Possunt hec eadem dici viro ecclesiastico qui corripitur a Deo quod immemor beneficiorum Dei, non cessat addere peccatum peccato, quando te nascentem Ecclesia in fide parturiret, supplantasti Iudeum sive gentilem fratrem tuum, et eius primogenita acceptisti. Et in fortitudine tua directus es cum angelo vel vincens malignos spiritus. Vel roboratus benedictionibus angeli, id est Dei. Invaluisti contra angelum precibus faciens cum tibi adiutorem, ut invalesceres contra homines et cum vitisses flevisti, et rogasti angelum Domini, et peccatorum tuorum recordatus invenisti eum in Bethel , id est in domo Dei que est Ecclesia, et ut sciatur quis iste Iudas esset, addit ibi, id est in Ecclesia, locutus est nobis Christianis, et ex eo nomine usque hodie Christi censemur nomine. Itaque o vir qui confiteris Deum, convertere quotidie ad Deum per penitentiam, et si peccaveris dic cum propheta Ps. 6, 7. : « Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas ». fac misericordiam ut misericordiam consequaris, ita iudica sicut vis iudicari et spera in Deo. fratrem suum  Esau et in fortitudine sua directus est cum angelo.  quando cum angelo tota nocte pugnavit ut benediceretur, unde Israel, id est directus vel rectus, dicitur Cf. Gn. 32, 24-28.. Et invaluit ad  contra  INVALUIT AD. Precibus impetrans benedicitionem.  Apostropham facit propheta ad Iudam : O Iuda, cum hec ita se habeant imitare patrem tuum, plora, roga, crede. Hoc impletum est quando una die quinque millia et alia die tria millia crediderunt. angelum  accepta benedictione a victo et confortatus est.  ne timeat fratrem Flevit et rogavit eum.  Sed prius flens rogavit Gn. 32, 26. : « Non dimittam te nisi benedixeris mihi ». In Bethel invenit  Cum patris et matris consilio fugent in Mesopotamiam. eum  eundem angelum et ibi locutus est nobiscum.  in patre locutus est nobis filiis dicens Cf. Gn. 28, 13. :"Tibi dabo terram in qua dormis et semini tuo". Et Dominus Deus exercituum Dominus memoriale eius.  ET DOMINUS, id est memoriale hoc nominis sui dedit illi ut diceretur Israel, id est videns Deum, quod nomen usque hodie retinent filii eius, et hoc nomine nominis Dei semper recordatur a quo et ita vocatur. Et tu ad Deum tuum converteris, misericordiam et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper.  MISERICORDIAM ET. Miserere anime tue, deinde fratribus, deinde discerne inter bonum et malum, et sic bonis operibus semper ad maiora proficiendo, spera in Deo semper, quia omnis laus in fine canitur. Chanaan {t. 3 : Erfurt, f. 258ra ; facsim., p. 371a} in manu eius  id est Ephraim in cuius manu est statera dolosa contra hoc quod Dominus dicit Cf. Lv. 19, 36. :"Sit tibi equus modius iustusque sextarius".  CHANAAN. Facta admonitione ad Iudam, sermo ad decem tribus convertitur que Chanaan dicuntur, non per naturam sed per malitie imitationem. Unde ad Hierusalem dicitur Ez. 16, 3. : « Pater tuus Amorreus et mater tua Cethea ».   {t. 3 : Erfurt, f. 258ra ; facsim., p. 371a} Allegorice. In manu hereticorum statera dolosa , quia quoscumque possunt decipiunt, et innocentes calumniantur et cum deceperint solent dicere : Divites facti sumus, turba discipulorum : Invenimus idolum. Omnia figmenta hereticorum idola sunt, nec differunt a simulacris gentium. Solent etiam dicere : Quidquid fecero non poterit mihi imputari, quia habeo divitias, argumenta philosophorum, multitudinem populi, quoniam qui viderit me peccare non putabit. et et] om. Weber statera dolosa calumniam dilexit.   calumniam dicit quia non solum habet iniquam mensuram, sed et pauperes per potentiam opprimit. Et dixit Ephraim :  Aperit quod dixerit : Chanaan , id est decem tribus. Verumtamen dives effectus sum.  DIVES EFFECTUS. Quasi : Non curo, undecumque habeam hoc. Sufficit mihi ut habeam quod possideam, nec aliis erogare curo. Inveni idolum mihi,  Sicut guloso venter Deus est Cf. Phil. 3, 19., ita avaro aurum. omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi.  OMNES LABORES. Quasi : Qui indigent mea pecunia non accusabunt me, quod eam per peccatum adquisierim, sed potius me laudabunt, quia qui iniqua gerit benedicitur, et divitum multi sunt amici. Et ego  quasi : Tu letaris in scelere et diutiis, ego autem Dominus Deus tuus ex terra  ubi serviebas in luto  ET EGO DOMINUS. Allegorice. Ad eos qui seducti sunt ab hereticis dicitur, ut redeant ad Deum qui eduxit eos de Egypto, id est tenebris et errore gentium. Et ne forte peccati memores tardens revertantur. Adhuc inquit : sedere vos faciam in tabernaculis , ut quod fecit baptisma hoc faciat penitentia, et habitent in tabernaculis, id est Ecclesiis. Et ne putent heresiarchas spiritu Dei locutos : Ego inquit sum qui locutus sum ad prophetas non ad magistros vestros. Egypti,  eduxi te adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis.  Adhuc penitentie locum tribuo et promissis ut ad incredeas invito.  FESTIVITATIS, id est scenophegie que septimo mense celebratur in memoriam egressionis de Egypto. Sicut inquit de Egypto liberavi et habitasti quadraginta annis in tabernaculis ad sanctam terram festinans, sic nunc educam te de imminente captivitate ut solemnitates more patrum celebres. Si tamen feceris que precipio : Ego enim sum locutus per prophetas . Et locutus sum super  id est per prophetas,  Moysen et Isaiam et alios et ego visionem multiplicavi et in manu  opere  ET EGO VISIONEM. Omnis prophetia visio dicitur, unde et prophete videntes dicebantur,quia quod loquebantur spiritaliter intelligebant, quibus non uno modo, sed multis generibus prophetie ventura monstravit Deus.  Multiplicatas visiones in prophetis legimus quando Isaias Is. 6, 1. vidit « Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum », et quando Moyses Cf. Ex. 17, 11. in modum crucis extendebat manus ut vinceretur Amalech, quando Ionas Cf. Ion. 2, 21 ; Lc. 11, 30. tribus diebus et tribus noctibus fuit in profundo, et in aliis multis. prophetarum assimilatus sum.  ut Adam Cf. Gn. 2, 21. tenuit typum illius qui dormiens ex latere Ecclesiam formavit, sic Ionas Cf. Ion. 2, 21 ; Lc. 11, 30. qui tribus diebus fuit in ventre ceti, sic David qui Goliam stravit Cf. 1Rg. (1Sm.)17, 50 ; Ps. 143, 1.. Si  quamvis Galaad  subaudis : Colit  SI GALAAD. Galaad civitas est trans Iordanem in tribu Gad. Unde supra Os. 6, 8. : « Galaad civitas operantium idolum ». Galgal vero civitas in tribu Iuda iuxta Bethel, de qua supra Cf. Os. 9, 15. :"Omnis malitia eorum in Galgal". Ait ergo : si galaad , id est decem tribus colunt idolum que templo et sacerdotibus et religione Dei carent, tamen, o Iuda, frustra veneraris idola in Galgal cum habeas templum, sacerdotium etc.  Allegorice. Galaad translatio testimonii, Galgala vero volutabrum interpretatur. Potest ergo dici quod principes hereticorum testimonia veritatis transfert in mendacium, {t. 3 : Erfurt, f. 258rb ; facsim., p. 371b} et quidquid colunt idolum est, et sacrificia eorum habent similitudinem acervorum de lapidibus. Sicut enim acervi de lapidibus hic atque illic congregantur, vel de fabulo, ita heretici de seculari sapientia fraude et mendacio simulacra componunt, et dum suis erroribus immolant adorantes opera manuum suarum, ad instar boum cuncta pro terrenis commodis operantur. idolum ergo ergo] tamen Weber  vel : tamen frustra erant in Galgal  homines duarum tribuum bobus  vitulis immolantes,  imitantes errorem Samarie  vere frustra nam et altaria eorum  subaudis : Relinquentur  cum utrique fuerint captivati, altaria erunt sive cultura, sicut cumuli de lapidibus vel arena congregati. quasi acervi super sulcos agri. Fugit Iacob  ad Laban  unde supra : In utero supplantavit fratrem suum .  FUGIT IACOB. Allegorice. Iacob supplantator vel videns Deum, Christus est. Rachel prius sterilis sed formosa, quam diliget Iacob Ecclesia, Lia lippa sed ferosa sinagoga est. Moyses Christus qui populum educit de Egypto, id est de tenebris seculi et ad Iordanis, id est baptismi fluenta perducit. in regionem Syrie et servivit  septem annis Israel  ipse Iacob Israel in uxorem uxorem] uxore Weber  propter Rachel et in uxorem uxorem] uxore Weber  propter Liam servivit servivit] servavit Weber .  aliis septem annis. In propheta autem eduxit Dominus  in Moyse vel in propheta Christo eduxit Deus pater populum de tenebris  IN PROPHETA AUTEM. Mittit ad historiam Geneseos in quo iterum beneficia Dei in populo, et duritiam populi in Deum commemorat. {t. 3 : Erfurt, f. 258rb ; facsim., p. 371b} Israel  duodecim tribus de Egypto et in propheta servatus est.  et tamen  IN PROPHETA SERVATUS. In Moyse Cf. Ex. 32, 19. quando ira Dei pro peccato vituli contra illum populum commota erat, tunc Moyses prostatus dixit : aut dimitte illis, aut dele me de libro vite, et sic oratione eius servatus est populus. Ad iracundiam me  pium ducem.  AD IRACUNDIAM. Allegorice. Heretici ad iracundiam provocant Deum, et qui vult penitentiam priusquam mortem duritia cordis punire compellunt, et sanguis eorum qui suum et multorum sanguinem fuderunt veniet super capita eorum, et opprobria quibus Deum blasphemaverunt, restituet eis Dominus suus , non quod modo sit, sed quia Dominus eorum olim fuit. provocavit Ephraim, in amaritudinibus suis et sanguis eius super eum veniet  ipse est causa sue mortis et opprobrium eius restituet ei Dominus suus.  id est vindictam blasphemie qua dixit Ex. 32, 8. : « Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra egypti », vel quod Dominus propter eos blasphematur. Capitulum 13  Quia Loquente Ephraim  precipiente Ieroboam coli idola  LOQUENTE EPHRAIM, id est principibus hereticorum horror invasit infelicem populum et deliquit in idolis que de corde suo finxit, et morietur cum populo quem seducit. Et non sufficit ei corrupisse nisi insuper linguam quam acceperat ad laudandum Deum vertat in imagines idolorum, et artificiosa eloquentia simile veritati dogma componat, quod non est aliud quam pravitatis humane excogitatio, et iubent heretici discipulis suis ut immolent homines , id est furentur de Ecclesia, et ad hereticum ducant et sic interficiant. horror invasit Israel  decem tribus et deliquit in Baal  offendit Deum adorando idola et mortuus est.  propter infidelitatem perdens eum qui est vita Et nunc addiderunt ad peccatum peccatum] peccandum Weber  in ipsa idolatria peccatum peccato addunt feceruntque sibi conflatile  vitulum  FECERUNTQUE. Quia Ieroboam rex fecerat vitulos aureos Cf. 2Par. 13, 8 ; Tb. 1, 5., populus de argento fecit vitulos, ut secundum possibilitatem haberent deos argenteos ad similitudinem aureorum. de argento suo quasi similitudinem idolorum, factura artificum totum est  opera manuum non Deus his  cultoribus ipsi  principes et sacerdotes qui populum deberent docere dicunt : Immolate  o  IMMOLATE. Quasi : vos cultores idolorum, quia hostie non suppetunt, filios et filias vestras idola vobiscum colentes, iisdem vitulis immolate. Hoc dixit Manasses et multi alii de quibus scriptum est  Ps. 105,37. : « Immolaverunt filios suos et filias suas demonibus ». Vel certe sicut dicunt quidam : Vox demonum est ad populum. O vos populi, immolate homines .  Allegorice. Heretici desiderant seducere homines, id est rationales Christianos, non gentiles nec Iudeos qui sunt quasi bruta animalia. Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), lib. 3 (Os. 13, 1-2), CCSL 76, p. 142.51-55 : « Quod sequitur: uituli enim defecerunt, hunc habet sensum: nolite quaerere quos seducatis de gentibus, qui uocantur bruta animalia; sed eos rapite, eos immolate, qui in ecclesia constituti, christi censentur nomine et homines appellantur, iuxta illud propheticum: escae autem electae ». homines  vel accusativus accusativus] corr. , accusitiuus Rusch vitulos adorantes. Idcirco erunt quasi nubes matutina,  quia homines vitulis immolant  QUASI NUBES. Nubes et ros , sole veniente, fugantur, pulvis et fumus {t. 3 : Erfurt, f. 258va ; facsim., p. 372a} in tenues auras dissolvuntur. Sicut ergo hec quattuor cito dilabuntur sic illi cito ducentur in Assyrios. Unde supra Os. 10, 7. : « Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aque ».  Allegorice. Heretici nubi, rori, pulveri comparantur, de quibus scriptum est  Iud. 12. : « Hi sunt nubes sine aqua ». Habent enim speciem propheticarum et apostolicarum nubium ad quas veritas Dei pervenit, sed non habent aquas, id est gratiam sancti Spiritus. et sicut ros matutinus preteriens sicut pulvis preteriens preteriens] om. Weber turbine raptus ex area et sicut fumus de fumaria fumaria] fumario Rusch .  per quam egreditur fumus  fumarium :domus fumi. Codd. : Lux94 ; om. Rusch Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A {t. 3 : Erfurt, f. 258va ; facsim., p. 372a} Ego autem Dominus Deus tuus ex terra Egypti  subaudis : fui ex quo Ex. 20, 2 ; Dt. 5, 6 ; Ps. 80, 11 ; Mi. 6, 4. : « Eduxi te de terra Egypti ».  EGO AUTEM. Sicut superius ita hic replicat que prestiterit illi populo.  Allegorice. Hereticos duxit Dominus de tenebris infidelitatis ubi prius deserviebant pharaoni et ducibus eius, et precepit ne in Ecclesia alium Deum scirent nisi eum qui creat et salvat. Et ipse sic pascit eos ut possint dicere : Dominus pascit me et nihil mihi deerit, et dat eis panem « qui de celo descendit » Io. 6, 59 ; cf. Ex. 16, 4., quem in Egypto non comederant, et aquas de Christo petra Cf. 1Cor. 10, 4.. Sed illi impleti pane Scripturarum elevaverunt cor contra creatorem et alium Deum finxerunt. Quidquid comederant et biberant suis meritis, et non Deo attribuentes. Obliti sunt Dei qui preceperat eis ut verba legis ante oculos ligarent et in manibus haberent ne umquam obliviscerentur Dei sui.  Contra datorem ingrati fuerunt per tantam eremi vastitatem, ubi nec fruges nec arbores, nec vinee nec herbe, nec aque ardorem solis temperant per quadraginta annos non poterat Israel pervenire ad terram Iordanis nisi Dominus omnis prestitisset. et Deum absque me nescies  «Non est Deus preter me » Sir. 36, 5.. et salvator non est preter me.  qui possit salvare Ego cognovi te  id est dilexi et elegi in deserto,  ubi pavi in terra solitudinis.  ubi erat penuria omnium rerum Iuxta pascua sua et adimpleti sunt et saturati sunt sunt] om. Weber  et tamen dedi eis manna de celo Cf. Ex. 16, 14-18., fontes de petra Cf. Ex. 17, 1-7 ; Nm.20, 1-13., unde Dt. 32, 15. :"Impinguatus est, dilatatus et incrassatus". et et] om. Weber  tamen elevaverunt cor suum et obliti sunt mei.  qui tanta dedi Et  ideo ego ego] om. Weber ero eis  ingratis  ET EGO ERO. Cum traditi fuerint hostibus ego qui erga illos semper clementissimus fui, convertar eis in ferocitatem omnium bestiarum. Et hoc non solum convenit Israelitis qui propter idolatriam in montibus Medorum sunt detenti, sed etiam hereticis qui propter mentis superbiam falsi dogmatis novitatem finxerunt et obliti Dei sui secuti sunt deos alienos.  Tante iniquitatis sunt ut etiam in captivitate positi sevitiam meam merito sentiant ne miserias suas fortitudini hostium ascribant. quasi leena,  que raptis catulis sevissima est sicut et pardus sicut pardus in via Assyriorum.  quando ducentur captivi ab Assyriis Occurram eis quasi ursa raptis catulis  qua dicitur nihil esse sevius cum catulos amiserit vel cibo indiguerit. et dirumpam  per Assyrios interiora  vitalia cordis eorum auferam iecoris eorum et consumam eos ibi quasi leo  sicut leo predam devorat bestia agri  Sennacherib vel diabolus in deserto seculi habitans scindet eos.  imminet Perditio tua, Israel,  id est tu ipse es causa tue perditionis  PERDITIO TUA. Ironice loquitur illis qui contra Dei voluntatem elegerunt sibi regem in cuius fortitudine se victores fore iactabant. Dicit ergo : Rex de quo promittebas tibi quod tua bella bellaret, nunc maxime te salvet, cum immineat periculum ab Assyriis, sed non hominem regem habes qui me Deum proiecisti.  Perditus est omnis hereticus et in nullo est ei auxilium nisi in sola Dei misericordia si penituerit, rex huius et iudices diabolus et demones vel heresiarche, qui tempore angustie non poterunt liberare, qui dati sunt in furore . Et auferentur in indignatione , non quod Dominus tales eos vellet habere reges, quia non {t. 3 : Erfurt, f. 258vb ; facsim., p. 372b} auferet quod sponte dederat sed dimiserat eos voluptatibus suis. tantummodo in me  non ex te vel quolibet alio auxilium tuum.  si penitentiam egeris. Ubi est rex tuus ?  Ieroboam vel etiam Saul Maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis  sicut comites et ceteri principes sub regibus et iudices tui de quibus dixisti : Mihi da Mihi da] inv. Weber regem et principes.  ubi sunt cur non subveniunt tibi ? Dabo tibi regem  Quasi : Ego respondebam : dabo tibi regem . in furore meo et auferam in indignatione mea.  IN FURORE. In tantum ut in diebus messis pluviam demonstrarem, contra morem Palestine, regem id est Saul, et auferam in indignatione Sedechiam qui erutis oculis, ductus est in Babylonem. Vel Ieroboam rex datus est in furore , et ablatus est in indignatione Osee ultimus regum decem tribuum. Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum eius.  non Deo cui omnia aperta, sed ipsi qui noluit habere in memoria.  COLLIGATA. Sicut qui ligatur in sacculo conservatur ne pereat, sic iniquitas que in Deum peccavit Ephraim quasi ligata permanet usque ad diem captivitatis. Et hoc ideo quia absconditum est peccatum eius .  Cum venerit ultima captivitas, et iniquitas eius omnibus manifestabitur, tunc repentinis doloribus velut parturiens cruciabitur.  Hereticis est iniquitas colligata quam excelso locuti sunt et absconditum est peccata eorum quia putant venenum cordis abscondere, sed cum venerit dies tribulationis doloribus et eiulationibus pandetur."Hic est filius insipiens" Os. 13, 13 ( Vetus latina iuxta LXX) ut laud. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), p. 147.249. qui Dei sapientiam dereliquit, et in contritione filiorum quos occidit iram Dei sustinere non poterit. Dolores parturientis venient ei,  quia {t. 3 : Erfurt, f. 258vb ; facsim., p. 372b} ipse filius  «Primogenitus meus Israel » Ex. 4, 22.. non sapiens,  quia non cognovit patrem verum nunc enim  cum captivitas venerit non stabit in contritione filiorum.  non poterit sustinere tribulationem filiorum qui coram patribus interficientur, vel non stabit sed captivus ducetur. De manu mortis liberabo eos,  de opere peccati quod trahit ad mortem, unde dicitur Cf. Prv. 18, 21. :"Mors et vita in manibus lingue", vel manus mortis potestas diaboli.  DE MANU MORTIS. Eis loquitur Dominus quos sua gratia liberare dignatur.  Mors est quando separatur anima a corpore, infernus est locus ubi recluduntur anime vel ad refrigerium vel ad penam.  Quidquid separat amorem fraternitatis est infernus. de morte  de inferno redimam  pretio sanguinis eos.  Iudeos vel gentiles credentes vel etiam hereticos resipiscentes. Unde subdit : Ero mors tua . Ero mors tua, o mors.  moriens te destruam. Ero morsus tuus,  Meos electos educendo, reprobos vero ibi derelinquendo Vel mors et infernus diabolus quem momordit Christus ut potestatem amitteret, non ut penitus esse desisteret. inferne.  cuius faucibus omnes vorabantur. Consolatio abscondita est ab oculis meis.  CONSOLATIO. Videns clementissimus Pater quod ex sententia prolata"in Adam omnes morimur" Cf. 1Cor. 15, 22 ; cf. Rm. 5, 12. dicit consolationem habere non possum pro eo quod totum humanum genus ruit in mortem. Vel ipse propheta videns se ex communi neccesitate moriturum et ad infernum descensurum, dicit non possum consolari, et quidquid mente concipio non potest meum mitigare dolorem, dum video inevitabilem mortis necessitatem.  Quidam iuxta historiam illius temporis dicunt duos fratres inter se divisos, Israel et Iudam ut quod tunc figurabatur in parte nunc sentiatur in toto, et cum omni humano genere Israel redimendus et Iudas liberandus sit. Quia ipse  infernus inter fratres dividet,  dum unum recipit, alium superstitem relinquit adducet ventum urentem ventum urentem] inv. Weber  Filium peccata tollentem, de quo Abacuc Hab. 3, 3. : « Deus ab austro veniet et sanctus de monte Pharon ».  ADDUCET. Urens ventus sermo ecclesiasticus qui omnium hereticorum degrata arefacit et diripit eos atque dispergit qui hereticorum doctrina in morte fuerant congregati.  De deserto humani generis in quo diabolus requiem querens non invenit. Vel de utero virginis que sine virili semine concepit et de simplici et pura virga flos ascendit qui nos secum ascendere facit.  Hec omnia acciderunt Iudeis tempore captivitatis quando vel interfecti vel in perpetuam servitutem deducti sunt.  Alligato forti, sanctos qui in inferno erant quasi vasa pretiosa secum tulit in paradiso, vel vasa que prius diabolus tenere desiderabat auferre. Dominus  Pater de deserto ascendentem,  de humilitate crucis ad excelsa et siccabit venas  peccata eius  mortis et desolabit fontem eius  diabolum vel peccata, quibus arefactis ipsa mors siccabitur et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis. Capitulum 14  vox prophete non tam imprecantis quam predicantis Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum Deum] Dominum Weber suum.  colendo idola illum qui erat dulcis et beneficus coegerunt ad vindictam  ideo  PEREAT SAMARIA. Bellatores Samarie interficientur, lactantes eliduntur {t. 3 : Erfurt, f. 259ra ; facsim., p. 373a} pregnantes dirumpuntur ut, pereunte malo semine et exustis zizaniis remaneat solum triticum in horreo Dei recondendum Cf. Mt. 13, 29-30..  Allegorice. Pereant heretici qui iactant se precepta Dei servare, et cum sint immundissimi se mundos vocant, negantes penitentiam per quam peccata purgantur. Quidquid autem dicunt repugnat Deo, et clementem faciunt sibi crudelem. Vel eo ut qui perfecti viri esse deberent, spiritali gladio truncentur, quasi parvuli qui elidendi sunt ad petram, de qua dicitur Cf. Ps. 136, 9. :"Beatus qui tenebit et adlidet parvulos suos ad petram". Fete quoque eius que de malo semine conceperunt discindentur ne pessimos filios faciant. In gladio  subaudis : Assyriorum pereant pereant] pereat Weber , parvuli eorum {t. 3 : Erfurt, f. 259ra ; facsim., p. 373a} allidantur allidantur] elidantur Weber  id est in terra conterantur et fete eius discindantur.  pregnantes gladio dirumpantur in mortem Convertere, Israel,  ab idolatrie impietate  ne autem pereas  CONVERTERE. Cum predixisset propheta calamitates que decem tribubus pro idolatria imminebant nunc convertens ad illas, dat consilium ut peniteant, et orent Deum.  Moraliter. Que corruit in peccata consurgat ad penitentiam, faciens « fructus dignos penitentie » Lc. 3, 8. et revertatur ad malis operibus. ad Dominum Deum tuum  cuius factura es, cui servitutem debes quoniam corruisti in iniquitate tua.  corruisti per idolatriam, consurge per cultum Dei Tollite vobiscum verba  proferte preces et delictorum veram confessionem  TOLLITE. Postquam hortatus est ad penitentiam docet quomodo ad Deum fundant orationes. et convertimini  tam verbis quam operibus ad Dominum  qui verus medicus et et] om. Weber dicite ei : Omnem aufer iniquitatem  talia debet unusquisque fidelis dicere  OMNEM. Nihil languoris nihil pristine ruine relinquas ne mali seminis pullulent rediviva plantaria, et te auferente malum poterimus offerre bonum carnalibus hostiis reprobatis, placabilis hostia est Deo pura confessio.  Allegorice. Vituli labiorum confessio sancte Trinitatis et incarnationis et passionis et resurrectionis. « Corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem » Rm. 10, 10.. Hanc hostiam qui offert, non sperat in rege Assyriorum. Dicitur ergo hereticis : Convertimini ad Deum qui corruistis per falsitatem. Tollite verba fidei et confessionis, et dicite Deo : Aufer iniquitatem que versatur in corde uestro, et accipe bonam confessionem, et sic reddemus victimam labiorum te laudando, et gratias agendo, et non ascendemus per superbiam super equos, id est illos quos genuimus in errore et non dicemus ultra operi manuum nostrarum, id est dogmati quod artifici eloquio conficimus : Tu es Deus noster. Et qui sic revertitur ad Deum placat pium patrem. et accipe bonum  confessionem, preces, gratiarum actiones et reddemus vitulos labiorum nostrorum.  «Sacrificium Deo spiritus contribulatus » Ps. 50, 19., carnalibus hostiis reprobatis, placabilis hostia Cf. Nm. 5, 8. est Deo pura confessio. Assur non salvabit nos,  amodo non ponimus spem in Assyriis sed in te qui es verus adiutor super equum non ascendemus,  Egyptiorum qui veloces habebant equos, sed « fallax equus ad salutem » Ps. 32, 17.. nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum,  id est ultra non adorabimus opera manuum nostrarum , scilicet vitulos quia eius qui in te est misereberis  id est populi Israel qui te per infidelitatem amiserat, revertentis ad te, sicut pater pius misereberis misereberis] corr. imsereberis cacogr . Rusch populi populi] pupilli Weber .  vel : P upilli .  PUPILLI, quia a malo patre diabolo recessit et ideo salvatur. Vel populi Israel, de quo dicitur Ex. 4, 22. : « Filius meus primogenitus Israel ». Sanabo contritiones eorum  dimittam peccata quibus confracti et vulnerati sunt  SANABO. Redeuntibus ad patrem per penitentiam respondet Deus. Hoc capitulum et tunc ad decem tribus et nunc in adventu Christi et ad Iudeos, et ad herecticos et ad gentiles possumus referre, quia quicumque penitentiam egerint veniam consequentur. Et notandum salutem Israelis et reversionem ad Deum, et redemptionem de captivitate non carnaliter ut Iudei putant accipi, sed spiritaliter ut verissime comprobatur. diligam eos  ego - diligentes me - diligo spontanee  sola misericordia, quia « ipse prior dilexit nos » 1Io. 4, 10 ; 1Io. 4, 19.. quia aversus est  per penitentiam furor meus  qui pro peccatis ab eis eis] eo Weber .  et Ero quasi ros,  infusus hoc rore  quia estum estuantis incendii et libidinis auferam Israel germinabit quasi lilium  imitans lilium lilium] corr. , illum cacogr . Rusch qui dixit Ct. 2, 1. : « Ego sum flos campi et lilium conuallium ». et erumpet {t. 3 : Erfurt, f. 259rb ; facsim., p. 373b} radix eius ut Libani.  id est voluntas bona ad effectum boni operis ducetur.  Arbores Libani excelse quantum in arvas extollunt verticem tantum ad ima radicem demergunt ut nulla tempestate moveantur.  Quia dixerat : erumpet radix ut libani ne putemus de cedris et infructuosis {t. 3 : Erfurt, f. 259rb ; facsim., p. 373b} arboribus loqui, virum ad Deum conversum comparat olive fructifere, de quo alibi Ps. 51, 10. : « Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei ». Hec oliva habet odorem ut Libani vel thuris ut possit dicere 2Cor. 2, 16. : « Christi bonus odor sumus » Deo. Huius fructum sapientes virgines Cf. Mt. 25, 4. paraverunt, qui tumorem mitigat, languentia membra recreat, lumen prebet in tenebris, in agone certantes ungit. Ibunt  «De virtute in virtutem » Ps. 83, 8.. rami eius  in quibus aves Dei requiescunt Cf. Mc. 4, 32. et erit quasi oliva gloria eius  Id est operibus misericordie que signantur per oleum impinguatur et accenso lumine in tenebris lucet aliis exemplum bene operandi tribuens. et odor eius ut Libani.  Libanus apud grecos et Hebreos mons dicitur et thus hic pro thure ponitur. Sicut enim odore thuris sic delectamen, vel fama iusti hominis, vel si pro monte ponitur, Libanus est mons fertilissimus, densissimus arborum comis protectus. Convertentur sedentes in umbra eius,  Qui primum a patre recesserant et post conversi, hoc accipiunt premium ut sedeant sub umbra eius , id est sub protectione illius habitent.  et  CONVERTENTUR. Vel vivent tritico , id est corpore et sanguine Domini, vel vivent in eterna beatitudine per eum qui est frumentum verum. vivent  qui mortui fuerant tritico  abundantia omnium rerum et germinabunt  ET GERMINABUNT. Quasi electi bonis operibus germinant, sicut Christus qui est vera vinea Cf. Io. 15, 1.. quasi vinea memoriale eius quasi quasi] sicut Weber vinum Libani.  MEMORIALE EIUS. Vinum Libani potest dici diversis pigmentis conditum ut suavem odorem emittat. Sicut enim pigmentatum vinum redolet suaviter, sic memoria iusti hominis Deum bonis operibus imitantis. Vel vinum Libani est, quod Deo in templo offerebatur. Sicut enim delectabatur in vino quod ei offerebatur, sic gaudet ex odore qui de fide et operibus credentium procedit. Ephraim quid mihi ultra idola ?  Quasi : Cum ex penitentia tanta bona percepturus sis quid ultra , o Ephraim , opponis mihi idola  ?  EPHRAIM, id est omnis penitens qui meus cepisti esse per penitentiam amodo contemne idola. Ego exaudiam  qui aversum humiliavi, penitentem suscipiam et dirigam eum  per me viam recte ire faciam ego ut abietem virentem  Subaudis : debi cum ut haberet viriditatem fidei et operationis et semper mente celestia peteret.  EGO UT ABIETEM. Septuaginta : Ego sicut iuniperus condensa ex me fructus eius inventus . De iuniperis iuxta Septuaginta Salomon ianuas templi fecit Cf. 3Rg. (1Rg.) 6, 34 ; 2Par. 3, 5., quia Christus per quem ad Patrem ascendimus Cf. Io. 14, 6 hanc habet naturam ut semper floreat et novos fructus faciat, numquam virorem deponat. Hec iuniperus sub umbra sua qui escentibus ne mundi huius ardore feriantur, et ne percutiat caput eorum estus sicut olim caput Iove, dat fruges, et requiem et saturitatem. ex me fructus eius eius] tuus Weber inventus est.  Omnis operatio eius, vel novi Testamenti observatio ex meo processit dono. Quis sapiens  per se  QUIS SAPIENS. His verbis propheta obscuritatem voluminis, et difficultatem explanationis ostendit. Quis ? Quasi : Rarus est qui hec omnia possit scire nisi per sanctos patres ex gratia Christi in carne advenientis exposita fuerint. et intelliget ista ?  Quid significent due mulieres et partus earum et cetera que in prophetia continentur ? Intelligens  per alios et sciet hec ?  scilicet hoc intelligendum est de omnibus quia recte vie Domini . Quia recte vie Domini  id est mandata novi et veteris Testamenti  QUIA RECTE. In his viis non ambulat nisi qui convertitur ad Dominum, et a quo aufertur velamen quod erat super faciem Moysi Cf. Ex. 34, 34 ; 2Cor. 3, 15., et qui dicit cum David Ps. 118, 18. : « Revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua », hic ambulabit et inveniet Christum. et iusti ambulabunt in eis.  soli iusti recte intelligunt et opere adimplent Prevaricatores vero  Iudei, heretici, falsi Christiani qui in lege peccant, et per legem gravius punientur. corruent in eis.  unde Lc. 2, 34. : « Ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel ». Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), lib. 3 (Os. 14, 10), CCSL 76, p. 158.247-250 : « Sin autem dixerit cum dauid: reuela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua, ambulabit in eis, et christum inueniet; et iudaeos atque haereticos, quos vel praeuaricatores vel impios scriptura nunc nominat, offendere in eis, et infirmari atque corruere sentiet; iuxta illud quod scriptum est: ecce iste positus est in ruinam et in resurrectionem multorum in israel ». EXPLICIT OSEE Osee] + propheta Weber .