initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<40. *Osee*>

Capitulum 12

Numérotation du verset Os. 12,1 
Ephraim
interl.|  ideo
pascit ventum et sequitur estum
interl.|  fluctuans inter duas gentes
marg.|  EFFRAIM  PASCIT. Refert historia Manaen regem Israel pace facta cum Assur petisse auxilium ab Egyptiis quid est pascere ventos, id est decipere se vana spe ponendo spem in homine et sequi   estum , id est ire ad meridianam plagam, et   toto die , id est toto tempore nihil agere nisi ludere sibi et colendo   mendacium , id est idola, dum huc vel illuc discurritur vastitatem suis urbibus preparat,   et oleum in Egyptum ferebat . Cum Manaen videret Sennacherib ex federato factum sibi adversarium, auxilium a pharaone petivit mittens ei inter cetera dona clarissimum oleum quo Samaria {t. 3 : Erfurt, f. 257vb ; facsim., p. 370b} [Rusch, f. 257vb ] abundat, nec invenitur tale in Egypto.
marg.|  Allegorice. Heretici malis operibus letificant immundum spiritum et sequuntur estum qui flores et germina discutit et mendacium, id est falsam doctrinam qua multos decipiant et inde vastitatem, id est interitum sibi suisque multiplicant. Fedus cum Assyriis ineunt, quia cum demonibus pacem habent, quorum voluntatem sequuntur, quorum princeps est sensus magnus ut quecumque finxerint sapienter simulasse videantur. Oleum in Egyptum ferunt, quia cum sint in tenebris, scientiam sancti Spiritus se habere mentiuntur, sed licet conentur veritatem miscere mendacio, oleum aquis et ceteris liquoribus non miscetur, semper veritas superest, mendacium deorsum.

Cf. 4Rg. (2Rg.) 15, 19.
tota die mendacium et vastitatem {t. 3 : Erfurt, f. 257vb ; facsim., p. 370b} [Rusch, f. 257vb ] multiplicat et fedus cum Assyriis iniit et oleum in Egyptum ferebat.
Numérotation du verset Os. 12,2 
Iudicium ergo Domini cum Iuda et visitatio super Iacob
interl.|  qualia fecit talia recipiet
marg.|  IUDICIUM  ERGO captivitatis et miseriarum, quia decem tribubus pro peccato captivatis Iudas non penituit, sed ut ait Ezchiel sorores suas sceleribus vitit,   et visitatio , id est flagella super duas tribus que de Iacob orte.

Cf. Ez. 16, 52.
iuxta vias eius et iuxta adinventiones eius
interl.|  quia non casu sed de industria adinvenit in quibus peccaret
reddet ei.
interl.|  quia
Numérotation du verset Os. 12,3 
In utero
interl.|  Rebecce
supplantavit
interl.|  non sua virtute sed dispositione Dei qui eum sibi futurum previdebat fidelem patriarcham
marg.|  IN  UTERO  SUPPLANTAVIT. Exponit beneficia Dei collata Iacob, et in eo Iude filio, quia et in patre nominatur filius, ut et Dei misericordia in Iacob id est Iudam, et duritia Iude in Deum cognoscatur.
marg.|  Allegorice. Possunt hec eadem dici viro ecclesiastico qui corripitur a Deo quod immemor beneficiorum Dei, non cessat addere peccatum peccato, quando te nascentem Ecclesia in fide parturiret, supplantasti Iudeum sive gentilem fratrem tuum, et eius primogenita acceptisti. Et in fortitudine tua   directus es   cum angelo vel vincens malignos spiritus. Vel roboratus benedictionibus angeli, id est Dei. Invaluisti contra angelum precibus faciens cum tibi adiutorem, ut invalesceres contra homines et cum vitisses flevisti, et rogasti angelum Domini, et peccatorum tuorum recordatus invenisti   eum in Bethel , id est in domo Dei que est Ecclesia, et ut sciatur quis iste Iudas esset, addit ibi, id est in Ecclesia,   locutus est nobis Christianis, et ex eo nomine usque hodie Christi censemur nomine. Itaque o vir qui confiteris Deum, convertere quotidie ad Deum per penitentiam, et si peccaveris dic cum propheta : « Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas ». fac misericordiam ut misericordiam consequaris, ita iudica sicut vis iudicari et spera in Deo.

Ps. 6, 7.
fratrem suum
interl.|  Esau
et in fortitudine sua directus est cum angelo.
interl.|  quando cum angelo tota nocte pugnavit ut benediceretur, unde Israel, id est directus vel rectus, dicitur.

Cf. Gn. 32, 24-28.
Numérotation du verset Os. 12,4 
Et invaluit ad
interl.|  contra
marg.|  INVALUIT  AD. Precibus impetrans benedicitionem.
marg.|  Apostropham facit propheta ad Iudam : O Iuda, cum hec ita se habeant imitare patrem tuum, plora, roga, crede. Hoc impletum est quando una die quinque milia et alia die tria milia crediderunt.
angelum
interl.|  accepta benedictione a victo
et confortatus est.
interl.|  ne timeat fratrem
Flevit et rogavit eum.
interl.|  Sed prius flens rogavit : « Non dimittam te nisi benedixeris mihi ».

Gn. 32, 26.
In Bethel invenit
interl.|  Cum patris et matris consilio fugent in Mesopotamiam.
eum
interl.|  eundem angelum
et ibi locutus est nobiscum.
interl.|  in patre locutus est nobis filiis dicens :"Tibi dabo terram in qua dormis et semini tuo".

Cf. Gn. 28, 13.
Numérotation du verset Os. 12,5 
Et Dominus Deus exercituum Dominus memoriale eius.
marg.|  ET  DOMINUS, id est memoriale hoc nominis sui dedit illi ut diceretur Israel, id est videns Deum, quod nomen usque hodie retinent filii eius, et hoc nomine nominis Dei semper recordatur a quo et ita vocatur.
Numérotation du verset Os. 12,6 
Et tu ad Deum tuum converteris, misericordiam et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper.
marg.|  MISERICORDIAM  ET. Miserere anime tue, deinde fratribus, deinde discerne inter bonum et malum, et sic bonis operibus semper ad maiora proficiendo, spera in Deo semper, quia omnis laus in fine canitur.
Numérotation du verset Os. 12,7 
interl.|  id est Ephraim in cuius manu est statera dolosa contra hoc quod Dominus dicit :"Sit tibi equus modius iustusque sextarius".
marg.|  CHANAAN. Facta admonitione ad Iudam, sermo ad decem tribus convertitur que   Chanaan dicuntur, non per naturam sed per malitie imitationem. Unde ad Hierusalem dicitur : « Pater tuus Amorreus et mater tua Cethea ».
marg.|  {t. 3 : Erfurt, f. 258ra ; facsim., p. 371a} [Rusch, f. 258ra ] Allegorice. In manu hereticorum statera dolosa , quia quoscumque possunt decipiunt, et innocentes calumniantur et cum deceperint solent dicere : Divites facti sumus, turba discipulorum : Invenimus idolum. Omnia figmenta hereticorum idola sunt, nec differunt a simulacris gentium. Solent etiam dicere : Quidquid fecero non poterit mihi imputari, quia habeo divitias, argumenta philosophorum, multitudinem populi, quoniam qui viderit me peccare non putabit.

Cf. Lv. 19, 36.
Ez. 16, 3.
et statera dolosa calumniam dilexit.
interl.|   calumniam dicit quia non solum habet iniquam mensuram, sed et pauperes per potentiam opprimit.

et] om. Weber
Numérotation du verset Os. 12,8 
Et dixit Ephraim :
interl.|  Aperit quod dixerit : Chanaan , id est decem tribus.
Verumtamen dives effectus sum.
marg.|  DIVES  EFFECTUS. Quasi : Non curo, undecumque habeam hoc. Sufficit mihi ut habeam quod possideam, nec aliis erogare curo.
Inveni idolum mihi,
interl.|  Sicut guloso venter Deus est, ita avaro aurum.

Cf. Phil. 3, 19.
omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi.
marg.|  OMNES  LABORES. Quasi : Qui indigent mea pecunia non accusabunt me, quod eam per peccatum adquisierim, sed potius me laudabunt, quia qui iniqua gerit benedicitur, et divitum multi sunt amici.
Numérotation du verset Os. 12,9 
Et ego
interl.|  quasi : Tu letaris in scelere et diutiis, ego autem
Dominus Deus tuus ex terra
interl.|  ubi serviebas in luto
marg.|  ET  EGO  DOMINUS. Allegorice. Ad eos qui seducti sunt ab hereticis dicitur, ut redeant ad Deum qui eduxit eos de Egypto, id est tenebris et errore gentium. Et ne forte peccati memores tardens revertantur. Adhuc inquit :   sedere vos   faciam in tabernaculis , ut quod fecit baptisma hoc faciat penitentia, et habitent in tabernaculis, id est Ecclesiis. Et ne putent heresiarchas spiritu Dei locutos :   Ego inquit sum qui   locutus sum ad prophetas non ad magistros vestros.
Egypti,
interl.|  eduxi te
adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis.
interl.|  Adhuc penitentie locum tribuo et promissis ut ad incredeas invito.
marg.|  FESTIVITATIS, id est scenophegie que septimo mense celebratur in memoriam egressionis de Egypto. Sicut inquit de Egypto liberavi et habitasti quadraginta annis in tabernaculis ad sanctam terram festinans, sic nunc educam te de imminente captivitate ut solemnitates more patrum celebres. Si tamen feceris que precipio :   Ego enim   sum locutus per prophetas .
Numérotation du verset Os. 12,10 
Et locutus sum super
interl.|  id est per
prophetas,
interl.|  Moysen et Isaiam et alios
et ego visionem multiplicavi et in manu
interl.|  opere
marg.|  ET  EGO  VISIONEM. Omnis prophetia visio dicitur, unde et prophete videntes dicebantur,quia quod loquebantur spiritaliter intelligebant, quibus non uno modo, sed multis generibus prophetie ventura monstravit Deus.
marg.|  Multiplicatas visiones in prophetis legimus quando Isaias vidit « Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum », et quando Moyses in modum crucis extendebat manus ut vinceretur Amalech, quando Ionas tribus diebus et tribus noctibus fuit in profundo, et in aliis multis.

Is. 6, 1.
Cf. Ex. 17, 11.
Cf. Ion. 2, 21 ; Lc. 11, 30.
prophetarum assimilatus sum.
interl.|  ut Adam tenuit typum illius qui dormiens ex latere Ecclesiam formavit, sic Ionas qui tribus diebus fuit in ventre ceti, sic David qui Goliam stravit.

Cf. Gn. 2, 21.
Cf. Ion. 2, 21 ; Lc. 11, 30.
Cf. 1Rg. (1Sm.)17, 50 ; Ps. 143, 1.
Numérotation du verset Os. 12,11 
Si
interl.|  quamvis
Galaad
interl.|  subaudis : Colit
marg.|  SI  GALAAD. Galaad civitas est trans Iordanem in tribu Gad. Unde supra : « Galaad civitas operantium idolum ». Galgal vero civitas in tribu Iuda iuxta Bethel, de qua supra :"Omnis malitia eorum in Galgal". Ait ergo :   si galaad , id est decem tribus colunt idolum que templo et sacerdotibus et religione Dei carent, tamen, o Iuda, frustra veneraris idola in Galgal cum habeas templum, sacerdotium etc.
marg.|  Allegorice. Galaad translatio testimonii, Galgala vero volutabrum interpretatur. Potest ergo dici quod principes hereticorum testimonia veritatis transfert in mendacium, {t. 3 : Erfurt, f. 258rb ; facsim., p. 371b} [Rusch, f. 258rb ] et quidquid colunt idolum est, et sacrificia eorum habent similitudinem acervorum de lapidibus. Sicut enim acervi de lapidibus hic atque illic congregantur, vel de fabulo, ita heretici de seculari sapientia fraude et mendacio simulacra componunt, et dum suis erroribus immolant adorantes opera manuum suarum, ad instar boum cuncta pro terrenis commodis operantur.

Os. 6, 8.
Cf. Os. 9, 15.
idolum ergo
interl.|  vel : tamen

ergo] tamen Weber
frustra erant in Galgal
interl.|  homines duarum tribuum
bobus
interl.|  vitulis
immolantes,
interl.|  imitantes errorem Samarie
interl.|  vere frustra
nam et altaria eorum
interl.|  subaudis : Relinquentur
interl.|  cum utrique fuerint captivati, altaria erunt sive cultura, sicut cumuli de lapidibus vel arena congregati.
quasi acervi super sulcos agri.
Numérotation du verset Os. 12,12 
Fugit Iacob
interl.|  ad Laban
interl.|  unde supra : In utero supplantavit fratrem suum .
marg.|  FUGIT  IACOB. Allegorice. Iacob supplantator vel videns Deum, Christus est. Rachel prius sterilis sed formosa, quam diliget Iacob Ecclesia, Lia lippa sed ferosa sinagoga est. Moyses Christus qui populum educit de Egypto, id est de tenebris seculi et ad Iordanis, id est baptismi fluenta perducit.
in regionem Syrie et servivit
interl.|  septem annis
Israel
interl.|  ipse Iacob Israel
in uxorem
interl.|  propter Rachel

uxorem] uxore Weber
et in uxorem
interl.|  propter Liam

uxorem] uxore Weber
servivit.
interl.|  aliis septem annis.

servivit] servavit Weber
Numérotation du verset Os. 12,13 
In propheta autem eduxit Dominus
interl.|  in Moyse vel in propheta Christo   eduxit Deus pater populum de tenebris
marg.|  IN  PROPHETA  AUTEM. Mittit ad historiam Geneseos in quo iterum beneficia Dei in populo, et duritiam populi in Deum commemorat.
de Egypto et in propheta servatus est.
interl.|  et tamen
marg.|  IN  PROPHETA  SERVATUS. In Moyse quando ira Dei pro peccato vituli contra illum populum commota erat, tunc Moyses prostatus dixit : aut dimitte illis, aut dele me de libro vite, et sic oratione eius servatus est populus.

Cf. Ex. 32, 19.
Numérotation du verset Os. 12,14 
Ad iracundiam me
interl.|  pium ducem.
marg.|  AD  IRACUNDIAM. Allegorice. Heretici   ad iracundiam provocant Deum, et qui vult penitentiam priusquam mortem duritia cordis punire compellunt, et sanguis eorum qui suum et multorum sanguinem fuderunt   veniet super capita eorum, et opprobria quibus Deum blasphemaverunt,   restituet eis   Dominus suus , non quod modo sit, sed quia   Dominus eorum olim fuit.
provocavit Ephraim, in amaritudinibus suis et sanguis eius super eum veniet
interl.|  ipse est causa sue mortis
et opprobrium eius restituet ei Dominus suus.
interl.|  id est vindictam blasphemie qua dixit : « Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra egypti », vel quod Dominus propter eos blasphematur.

Ex. 32, 8.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Os. 12), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 22/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber40.xml&chapitre=40_12)