initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<41. Ioel*>

<41.1> Incipit prologus in Ioel prophetam

prol.| {t. 3 : Erfurt, f. 259va ; facsim., p. 347a} [Rusch, f. 259va ] Sanctus Ioel apud Hebreos post Osee ponitur. Et sicut ibi sub nomine Ephraim ad decem tribus confertur vaticinium que vel Samaria vel Israel sepe memorantur, sic in hunc prophetam omne quod dicitur ad tribum Iudam et ad Hierusalem pertinere credendum est et nullam omnino Israelis, id est decem tribuum in hoc fieri mentionem. Tempora quoque quibus prophetavit eadem debemus accipere que in Osee legimus : « In diebus Ozie, Ioathan et Achaz et Ezechie regum Iuda et in diebus Ieroboam, filii Ioas regis Israel ». Porro factum esse sermonem Domini ad meritum eius refertur cui fit non ad condicionem illius cui fieri dicitur, ut alibi legimus. Dominus mihi factus est in salutem. Auditus autem in Scripturis sanctis non est iste qui in aure sonat sed qui corde precipitur, iuxta illud quod Dominus ait  : « Qui habet aures audiendi audiat ». Quod autem dicitur hebraice hyezinu 10  , grece : enechziasti 11  , latine sonat « auribus percipite »12  , proprie non aure sed corde percipitur13  . Qui senes sunt et celestes audiunt spiritaliter, qui autem habitant in terra14  appellanturque terreni, auribus percipiunt. Ubicumque autem hec duo verba iuncta ponuntur, non ad simplicem tantum verborum sonum, sed ad reconditam quoque dictorum intelligentiam pertinent15  . In Genesi quoque16  Lamech loquitur ad uxores suas Ada et Sella17  18   :"Audite verba mea uxores Lamech, et19  auribus percipite sermones meos quia occidi virum in vulnus meum et iuvenem in livore meo". Et Isaias20   : « Audite celi et auribus percipe terra ». 21  22 

1 Iudam Bruyne (Philips 1659) Rusch] Iuda Bruyne | 2 Os. 1, 1. | 3 Ioathan] scrips., Ioatham Rusch, Iotham Bruyne | 4 refertur] refert Bruyne | 5 cui] qui Bruyne | 6 in Bruyne (nonnulli codd.) Rusch] om. Bruyne | 7 qui] + in Bruyne | 8 ait] loquitur in evangelio Bruyne | 9 Mt. 11, 15 ; Mt. 13, 9.43 ; Mc. 4, 9 ; Lc. 8, 8 ; Lc. 14, 35. | 10 hyezinu] corr. cum hebreo (הַאֲזִינוּ), hyezimi cacogr. Rusch, eezinu Hieron. | 11 hebraice hyezinu grece enethziasti Rusch (enechziasti)] ἐνωτισασθε et Bruyne | 12 Iud. 5, 3 ; Ps. 48, 2 ; Sir. 33, 19 ; Is. 28, 23 ; Ier. 13, 15 ; Ioel. 1, 2 ; Act. 2, 14. | 13 Cf. Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Ioel.), lib. 1, (Ioel. 1, 2-3), CCSL 76, p. 162.48-55 : « Auditus autem in scripturis sanctis non est iste qui in aure resonat, sed qui corde percipitur, iuxta illud quod dominus loquitur in euangelio: qui habet aures audiendi, audiat. quod autem nos interpretati sumus: auribus percipite, et apud graecos et apud hebraeos unum uerbum est: apud graecos ἐνωτίσασθε· apud hebraeos eezinu, quod proprie non corde, sed aure percipitur ». | 14 terra] rerra cacogr. Rusch | 15 pertinent] pertinere provocant Bruyne (praeter v) | 16 quoque] om. Bruyne | 17 Ada et Sella Rusch Bruyne (nonnulli codd.)] Adae et Sellae Bruyne | 18 Gn. 4, 23 : « Dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae : Audite vocem meam, uxores Lamech ; auscultate sermonem meum quoniam occidi virum in vulnus meum et adolescentulum in livorem meum ». | 19 et] om. Bruyne | 20 Is. 1, 2. | 21 Codd. : Rusch Bruyne HSC1(non contuli)= Hugo de Sancto Caro1(Ed1669)| | 22 Hieronymus (pseudo), in De Bruyne, Préfaces, XI : Prophetae minores, n° 6.2, p. 137. Cf. Repertorium biblicum, n° 513. |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ioel. ), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber41.xml&chapitre=41_)