initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<44. *Ionas*>

<44.1> Incipit prologus in Ionam prophetam

prol.|   {t. 3 : Erfurt, f. 271vb ; facsim., p. 398b} [Rusch, f.  271vb ] Sanctum Ionam Hebrei affirmant filium fuisse mulieris vidue Sareptane quem Elias propheta mortuum suscitavit, matre postea dicente ad eum : Nunc cognovi quia vir Dei es tu et verbum Dei in ore tuo est veritas. Ob hanc causam etiam ipsum puerum vocant Amathi. Amathi enim in nostra lingua veritatem sonat. Et ex eo quod verum Elias locutus est, ille qui suscitatus est filius dicitur esse veritatis. Ideo de veritate columba nascitur quia Iona columba sonat. In condemnationem autem Israel Ionas ad gentes mittitur quod Ninive agente penitentiam illi in malitia perseverant. Temporibus quippe Ieroboe {t. 3 : Erfurt, f. 272ra ; facsim., p. 399a} [Rusch, f.  272ra ] regis Israel qui Deo derelicto cum populo suo in Samaria idolis sacrificabat. Ionam prophetam fuisse quartus liber Regum indicat. Is cum prophetia illuminante peccatores civitatis Ninive Dei misericordiam consecuturos videret ne falsa predicare videretur ad denuntiandum interitum eiusdem civitatis ire nolebat. Nam sicut Deus ad Abraham de impietate Sodomorum et Gomorreorum loquens dixit : Clamor Sodomorum et Gomorreorum pervenit ad me ita et de Ninive dicitur eo quod ascenderit clamor malitie eius ad eum. Et quia sententia Dei de Sodomis facta minime revocata est, ita et Ionas adversum Niniven10  prolatam sententiam11  revocari nolebat, divine dispensationis ignarus qui salutem hominum ad se convertentium magis vult quam interitum. Hoc illi acciderat quod et sancto Eliseo qui12  filium Sunamitis mulieris mortuum ignoravit. Ideo a conspectu Dei Ionas fugere se13  putabat humanum aliquid passus, dicente David : « Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam14  ? »15 

a 3Rg. (1Rg.) 17, 24 : « … verum est. »
b 4Rg. (2Rg.) 14, 25 : « Ipse restituit terminos Israhel ab introitu Emath usque ad mare solitudinis, iuxta sermonem Domini Dei Israhel quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam, qui erat de Geth, quae est in Opher. »
c Gn. 18, 20.
d Ps. 138, 7.
e De Bruyne, Préfaces, XI : Prophetae minores, n° 6.5 ; cf. Repertorium biblicum, n° 524.

15 Codd. : Rusch , Bruyne
1 Sanctum Ionam Rusch Bruyne (TR)] inv. Bruyne | 2 fuisse Rusch Bruyne (TR)] om. Bruyne | 3 vidue Sareptane Rusch ] iudeae Sareptene Bruyne | 4 vocant] vocatum Bruyne | 5 Et Rusch Bruyne (v)] om. Bruyne | 6 columba Bruyne (MH)] columbam Bruyne | 7 sacrificabat Rusch Bruyne (v)] sacrificaverat Bruyne | 8 quartus liber Regum Rusch Bruyne (H)] historia quarti libri regnorum Bruyne | 9 et Gomorreorum loquens dixit] locutus est Bruyne | 10 Ninive Rusch Bruyne ] Niniven Bruyne (Mv) | 11 sententiam] om. Bruyne | 12 qui] om. Bruyne | 13 Ionas - fugere se Rusch Bruyne (TRH)] inv. Bruyne | 14 quo - a facie tua Rusch Bruyne (v)] inv. Bruyne |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Ion. ), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber44.xml&chapitre=44_)