initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<46. Naum**>

<46.1> Incipit prologus in Naum prophetam

Numérotation du verset Na. Prol.1, 1. {t. 3 : Erfurt, f. 278vb ; facsim., p. 412b} Naum propheta 
marg.| Nahum Prophetam. Huius Prophete litteralis materia est destructio Ninive et translatio regni   Assyriorum in Chaldeos. Sub Ozia quippe rege lude terminata est monarchia Assyriorum. Nam Sardanapalus ultimus monarcha victus ab Artabano Medo seipsum concremavit et tunc Artabanus monarchiam ad Medos transtulit spe, nondum re. Hoc enim fecit Darius occiso Balthassar, Dn. 5. Fuerunt reges Assyriorum interim, sed non monarche, tamen potentes usque ad subversionem Ninive de qua hic agiitur. Materia spiritualis est mundus et miseria mundi. Intentio consolatio sanctorum quos opprimit mundus. Iste prologus tria continet. Primotempus prophetie, secundo contra quos Propheta dirigitur.Tertio propter quid, quia in consolationem populi Israel.
marg.| Intentio litteralis est consolatio populi sui, scilicet decem tribuum que nuper fuerunt captivate, 4Rg. 17 duarum tribuum, quas ea tempestate Sennacherib graviter affligebat.
prol.| ante adventum regis Assyriorum, qui populum Israel captivum in suas regiones transtulerat, fuisse, Hebreorum traditio confirmat.

Codd. : Rusch Bruyne | suas regiones Rusch Bruyne (T)] sua regione Bruyne
marg.|  Dicit ergo Nahum Prophetam ante adventum Sennacherib contra lerusalem, quod fuit decimoquarto anno Ezechie, ut habetur Is. 36.a.
marg.| Vel potest dici ante adventum eius contra Osee regem Israel, septimo anno ipsius Oseeetquarto Ezechie, ipsum Nahum fuisse sed non prophetasse, ne contradicatur ei quod infra in eodem prologo dicitur   iam enim decem tribus etc.
prol.|  2. Siquidem in fine huius lectionis predicti regis
marg.| In fine immo in primo capitulo agitur de obsidione et morte. Potest dici quod in tertio capitulo idem tangitur ubi nobilitas exercitus Assyriorum et crudelitas describitur, ibi   vox flagelli licet non ita expresse. Vel   in fine ubi dicit   Super quem transiit malitia tua semper.
prol.| adventum idem propheta annuntiare
marg.| Adventum tam contra decem quam contra duas.
prol.| monstratur.
marg.| Monstratur id est innuitur vel intelligitur
prol.|  3. Sed cum habitatores Ninive , Iona interitum civitatis predicente, ne divina ira denuntiatum interitum sustinerent, peccatorum et impietatis penitentiam egissent, accepta Dei misericordia gravioribus se criminibus implicuerunt.
predicente Rusch Bruyne ] predicante Grat. implicuerunt] implicare ceperunt Bruyne
marg.| Sed cum quasi dicat: tanta fuit Assyriorum sed dissipata est quia cum habitatores Ninive etc.
marg.| Vel istud sed refertur ad finem libri Ione
marg.| Unde quia lonas Ninivitas ad penitentiam convertit , sed ipsis post gravius peccantibus, Nahum contra eos mittitur. ldeo, ut dicit Hieronymus, secundum Septuaginta, Nahum immediate post Ionam ponitur apud Hebreos, quidem post Micheam. Ipsi enim respiciunt magis tempora prophetarum
prol.|  4. Qua de causa memoratus propheta, Spiritu sancto plenus iudicium Dei annuntians, ita est elocutus :"Deus zelans et ulciscens Dominus" etc. Iam enim decem tribus ab Assyriis ducte fuerant in captivitatem sub Ezechia rege Iuda, sub quo etiam nunc in consolatione populi transmigrati adversus Niniven visio cernitur. Nec erat parva consolatio tam his qui iam Assyriis serviebant quam reliquis qui sub Ezechia de tribu Iuda et Beniamin ab eisdem hostibus obsidebantur ut audirent Assyrios quoque a Chaldeis esse captivandos, sicut in consequentibus libri huius demonstrabitur.

Naum... Dominus] laud. in Grat., 2, 33,3, 31 (Friedberg, p. 1219).

Codd. : Val45 f. 567vb ( non contuli ) Rusch, De Bruyne, Préfaces, XI, n° 6.7, p. 139-140 ( T = Sankt Gallen, 238 ; M = Philips 1659 ; θ = Paris, BnF, lat. 9380 ; R = Paris, BnF, lat. 6) ; om. Ar76.
elocutus Rusch Bruyne (T)] locutus Bruyne | consolatione] consolationem Bruyne | obsidebantur] insidiabantur Bruyne |
prol.|  5. Sciendum autem quoniam Ninive in nostra lingua de Hebreo speciosam sonat. Speciosus autem hic dicitur mundus. Unde et apud Grecos cosmos ab ornatu nomen accepit et quidquid nunc adversus Niniven dicitur, de mundo figuraliter predicari sentiamus. Quam ob causam et assumptio quam Septuaginta interpretes dicunt lemma   , apud Hebreos massa ponitur, id est grave   onus , eoquod eam adversus quam prophetarur premat, nec sinat elevare cervicem. Simulque hoc attendendum quod hec ipsa vel assumptio vel   onus vel pondus prophete sit visio. Nec10  enim loquitur in extasi, ut Montanus et Priscilla11  Maximillaque delirant, sed quod prophetat, liber est visionis intelligentis universa que loquitur, et pondus hostium facientis suo populo visionem. De consummatione {t. 3 : Erfurt, f. 279ra ; facsim., p. 413a} [Rusch, f. 279ra ] itaque12  mundi secundum anagogen in consolationem sanctorum prophetia texitur ut quecumque in mundo vident quasi pretereuntia et caduca contemnant, et preparent se ad iudicii diem, ubi ultor adversum veros13  Assyrios futurus est Dominus.14 

Na. 1,1 : λήμμα Νινευϊ.
Na. 1,1 : מַשָּׂ֖א נִֽינְוֵ֑ה
Repertorium biblicum, n° 528.

14  Codd. : Val45 ( praeter § 5 ) Rusch, De Bruyne, Préfaces, XI, n° 6.7, p. 139-140 ( T = Sankt Gallen, 238 ; M = Philips 1659 ; θ = Paris, BnF, lat. 9380 ; R = Paris, BnF, lat. 6) ; om. Ar76.
sentiamus] om. Bruyne | dicunt lemma] scrips. , dicunt + lac. Rusch , Λ ημμα Bruyne , om. Bruyne (M), diversae cacogr . Bruyne ( cett. codd. ) | 10  Non] nec Bruyne | 11  Priscilla Rusch Bruyne (MR)] Prisolla Bruyne (θ), Prisca Bruyne . | 12  itaque] utique Bruyne | 13  veros] viros Bruyne |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Na. Prol.1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber46.xml&chapitre=46_Prol.1)