initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<47. Abacuc>

Capitulum 3

Numérotation du verset Hab. 3,1 
Oratio Abacuc prophete pro ignorationibus
interl.|  quod Deus homo
interl.|  quia mirum
marg.|   Domine audivi . Historice, audivi penas quas diabolo et Nabuchodonosor perasti, et sicut territus sum quod diabolus sic confodietur, sic precor quod promisisti imple, et finito tempore redde Christum quod pollicitus es, non moriatur irritum, sed vivifica, id est imple, quod et de resurrectione potest accipi ut mortuus pro nobis vivificetur.
marg.|  Secundum Septuaginta : Domine audivi in scripturis sermonem tuum, aure interiori, et comtemplatus sum opera ut ex creaturis intelligerem creatorem, et per ea obstupui sensu hominis amisso, in sanctam amentiam versus sum, vel admiratione turbatus in laudem tuam erupi dicens : In medio d. a. c. i. per Filium et Spiritum sanctum pater intelligitur, vel duo cherubin qui contra se respiciunt et in medio habent oraculum, vel duo seraphim quorum alter ad alterum clamat mysterium trinitatis, quorum unus missus mundat labia prophete, et dicit : ignem v. m. s. t. et quod volo no. v. a. Sed simpliciter Christus inter duos latrones agnitus est, vel a Iudeis et gentibus, hinc inde cum cingentibus, vel inter duo testamenta que vitalia spirant.
Numérotation du verset Hab. 3,2 
Domine audivi auditionem tuam et timui. Domine opus tuum in medio annorum vivifica illud. In medio annorum notum facies cum iratus fueris misericordie recordaberis.
interl.|  sed
interl.|  est
interl.|  in plenitudine temporis
interl.|  Cum venerit tempus impletionis ostendes vera que promisisti
interl.|  opus tuum
interl.|  non ait cum intuleris supplicia, iratus aliquando non percutit
interl.|  Comminatus ut terreas
interl.|  quasi oblitus dum distulit

Gilbertus Universalis, In XII prophetas (Hab.), loc. cit., Saint-Omer, BM, 220, f. 107ra .
Numérotation du verset Hab. 3,3 
Deus ab austro veniet et Sanctus de monte Pharan.

Pharan] + Semper Weber
Semper
operuit celos gloria eius et laudis eius plena est terra
marg.|   Operuit . In adventu Christi omnia repleta sunt gloria Unde : Gloria {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 423a} in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis, et pacificans que in celis et que in terra.
marg.|  Sela hebraice Hieronymus semper Septuaginta diapsalma; semper id est ipse qui natus est in bethleem qui dedit legem in Sina omnibus preteritis et presentibus et futuris auctor est.
Numérotation du verset Hab. 3,4 
splendor eius ut lux erit cornua in manibus eius ibi abscondita est fortitudo eius
interl.|  quia splendor quoque eius quasi sol iustitie radiavit
interl.|  quasi
interl.|  trophea crucis
interl.|  cornua pro regnis sepe ponuntur vel postquam miracula eius increverunt vel coruscaverunt manus figentur in cornibus crucis
interl.|  in ipsis cornibus
interl.|  Exinanivit se usque ad mortem.

Gilbertus Universalis, In XII prophetas (Hab.), loc. cit., Saint-Omer, BM, 220, f. 107va .
Gilbertus Universalis, In XII prophetas (Hab.), loc. cit., Saint-Omer, BM, 220, f. 107va .
Gilbertus Universalis, In XII prophetas (Hab.), loc. cit., Saint-Omer, BM, 220, f. 107va .
coruscaverunt] om. Som220-2
Numérotation du verset Hab. 3,5 
ante faciem {t. 3 : Erfurt, f. 284ra ; facsim., p. 423a} [Rusch, f. 284ra ] eius ibit mors et egredietur diabolus ante pedes eius
interl.|  mortem destruet
interl.|  eo intrante fugit diabolus
marg.|  Ibit mors id est exeunti de baptismo occurret diabolus et stabit ante pedes eius qui temptet quadraginta diebus.
Numérotation du verset Hab. 3,6 
stetit et mensus est terram aspexit et dissolvit gentes et contriti sunt montes seculi incurvati sunt colles mundi ab itineribus eternitatis eius
interl.|  stabit et metietur ab his dividet quos assumet
interl.|  A glacie
interl.|  Non Dei
interl.|  Qui ante adventum erant erecti quorum superbiam nemo humiliare poterat
interl.|  per predicatores
interl.|  Dei quia eternitas per carnem venit ad nos, vel semper ab initio mundi ad sanctos venit per quos iter superborum incurvavit

Gilbertus Universalis, In XII prophetas (Hab.), loc. cit., Saint-Omer, BM, 220, f. 107va .
Gilbertus Universalis, In XII prophetas (Hab.), loc. cit., Saint-Omer, BM, 220, f. 107va .
Dei] om. Som220-2 | per carnem] om. Som220-2 | quos] quod Som220-2 |
Numérotation du verset Hab. 3,7 
pro iniquitate vidi tentoria Ethiopie turbabuntur pelles terre Madian
interl.|  vel vidit
interl.|  eidem qui tabernacula ethiopum, id est demonum
marg.|  Pro iniquitate vel laboribus quia laborant de divitiis vel honoribus fiunt hospitium demonum qui esse debuerunt templum Dei unde turbantur, quia alti facti semper mortem et iudicium timent, madian, id est exauditio, quia metu iudicii iam cruciantur.
marg.|  Et ego longe ante vidi quod turbabuntur tentoria ethiopie et hoc pro iniquitate, et turbabuntur pelles, id est tentoria terre madian, et hoc fiet promutatis fluminibus. Vetus testamentum, transit in novum. Cuius auditoribus lotis in rubro mari, iam non irasceris vel in mari, id est mundo tu dico qui ascendis.
marg.|  Ethiopes tetri qui vescuntur carne draconis, demones sunt, quorum tabernaculum fit, quicumque in hoc seculo propter honores et divitias laborat, quas postquam consecutus est, tradit se luxurie et voluptatibus ut quod avaritia congregavit luxuria consumat iste pro laboribus fit hospitium demonum. Sed postquam fuerit ditatus et exaltatus, tunc conscientia peccatorum semper mortem et iudicium formidabit, et cruciatus quos se scit meruisse quotidiano pavore sustinebit.

Gilbertus Universalis, In XII prophetas (Hab.), loc. cit., Saint-Omer, BM, 220, f. 107va .
Numérotation du verset Hab. 3,8 
numquid in fluminibus iratus es Domine aut in fluminibus furor tuus vel in mari indignatio tua quia ascendes super equos tuos et quadrige tue salvatio
interl.|  sciscitatur propheta
interl.|  Verba Dei que manifestiora sunt et dant potum flumina dicuntur sacramenta profundum mare
interl.|  vel in penis
interl.|  vel quia
interl.|  vel quis
interl.|  vel ascendet
interl.|  apostolos
interl.|  quattuor evangeliste
marg.|  Numquid in fluminibus. Hoc est breviter dicere secundum litteram, sicut iordanem et mare rubrum siccasti pro nobis dimicans, non enim insensibilibus iratus es, ita nunc quadrigas conscendens arcumque corripiens, salutem dabis populo, et que iurasti patribus et tribubus ex plebis in sempiternum.
marg.|  Numquid in fluminibus. Ambigue dictum Si mala sunt fluminia et mare irascitur Deus et percutit ea eloquentia hereticorum, flumen est qui aguntur omni vento doctrine, et semper malitia fluctuant, mare sunt super quos impetus fit Domini, ut sentiant eius adventum, et sciant quibus terminis concludantur Si bona sunt laudatur vel levatur in illis iesus, et Ecclesiam suam super huiusmodi mare collocat.
marg.|  Super equos tuos. animas sanctorum In his curribus equitans totum lustrat mundum et intendit arcum et non interim emittit, ut qui modo territus fuerit non sentiat emissionem, et hoc facit semper Semper enim in sanctis armatus sedet et discurrit in salutem orbis, et per hoc divides et disperges fluvios terre dimicantes adversus tuum populum, vel fluviis scindetur terra, ut in terre motu novi fontes emanent, alii obturantur, ita per adventum Christi orbe concusso, fontes Israel obturati sunt, apostoli emanaverunt Sicut vene corporis sanguinem habent, sic vene terrarum aquas latentes que concussione erumpunt, sic et anima naturaliter habet aquas, sed per socordiam latentes verbo Dei concusse erumpunt, hi sunt putei abraam quos philistei obstruunt.
Numérotation du verset Hab. 3,9 
suscitans suscitabis arcum tuum iuramenta tribubus que locutus es.

es] + semper Webe
Semper
fluvios scindes terre
Numérotation du verset Hab. 3,10 
viderunt te et doluerunt montes gurges {t. 3 : Erfurt, f. 284rb ; facsim., p. 423b} [Rusch, f. 284rb ] aquarum transiit dedit abyssus vocem suam altitudo manus suas levavit
interl.|  fluviis manantibus
interl.|  o Deus
interl.|  ad penitentiam
interl.|  potentes seculi
interl.|  et tunc
interl.|  impetus et persecutio.
interl.|  vel sapientes sunt abyssus
marg.|  Fluvios scindes terre, quia suscitavit Dominus arcum suum ut tribubus iuramenta {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 423b} redderet que locutus est, consequenter dicitur fluvios scindes terre adversus tuum populum dimicantes divides atque disperges.
marg.|  Gurges aquarum transiit. Sunt aque sempiterne que fluunt de fontibus Israel sunt breves que fluunt in mare, quarum finis perditio est, he sunt hereses que ad tempus florent.
marg.|  Gurges. Impetus et persecutio eorum cessavit, et tunc abyssus id est inferi laudaverunt te, tunc etiam superbi, id est angeli quasi plausu manuum elevatarum victorem demonstrarunt.
Numérotation du verset Hab. 3,11 
sol et luna steterunt in habitaculo suo in luce sagittarum tuarum ibunt in splendore fulgurantis haste tue
interl.|  hi per quos illuxit populo
interl.|  Sol et luna Christus et Ecclesia
interl.|  predicatorum
interl.|  apostoli
interl.|  Christi qui dicitur electa sagitta
marg.|  Sol et luna Sol tuus et luna que pondere malorum et errore tenebrarum operiebantur receperunt lumen suum pristinum.
marg.|   In luce sagittarum . Sagitte leviores, hasta maior.
marg.|  Sagitte sunt plage Dei, hasta eruditio.
Numérotation du verset Hab. 3,12 
in fremitu conculcabis terram in furore obstupefacies gentes
interl.|  In predicatione apostolorum qui et furere visi sunt
marg.|  In fremitu conculcabis. Quando populi tui vindicabunt iniuriam terrena regna calcabis et omnes gentes admirari facies, quia egressus es in salutem populi tui, et venisti ad eos cum Christo tuo quo veniente percussisti antichristum in hoc seculo quod est in maligno positum vel ipsum diabolum qui impietatis captu est, quem eiecit de hospitio ut ibi habitet iustitia.
Numérotation du verset Hab. 3,13 
egressus es
marg.|   Egressus quia ad te ingredi non poterant.
in salutem populi tui in salutem cum christo tuo
interl.|  ut prebeant colla equiti Christo
percussisti caput de domo impii
interl.|  de mundo
interl.|  de maiestate vel cerimoniis Iudeorum et de templo, unde : relinquetur vobis domus vestra deserta
marg.|  PERCUSSISTI  CAPUT. Sicut Ecclesie et omnis viri Christus caput, ita cunctorum demonum qui hoc seculo dimicant, est caput beelzebub princeps demoniorum, et singule eorum turme habent capita et principes suos Verbi gratia, spiritus fornicationum habent prepositum suum, spiritus vane glorie, spiritus mendacii, spiritus infidelitatis habent presides milite sue Sed clementissimus Deus ubi fuerat caput pessimum, eo absciso sepe ponit caput optimum. Tradunt Hebrei Reseph demonis esse nomen qui principatum tenet inter alios, et propter nimiam velocitatem atque in diversa discursum avis et volatile nuncupatur, ipsumque esse qui in paradiso sub figura serpentis mulieri sit locutus, et ex maledictione qua a Deo condemnatus est accipisse nomen Siquidem reseph, reptans ventre interpretatur.
denudasti fundamentum usque ad collum.
marg.|   Denudasti. Septuaginta : Suscitasti vincula usque ad collum in finem ut deposito priori iugo vincula caritatis leue iugum subeamus in curru Christi, hic compulsi pro sela posuerunt in finem.
marg.|   Denudasti id est abscondita eius aperta fecisti non ad breve tempus sed imperpetuum.
marg.|  DENUDASTI  FUNDAMENTUM.   Fundamentum Christi, quod est in anima, allophyli terra obruerant, sed eiecta terra et optimum   fundamentum nudatur vel ornatur, ut alii ponunt, ut appareat, et suam recipiat claritatem, et hoc in sempiternum.

collum] + semper Weber
allophyli] corr. , allopholy Rusch
Numérotation du verset Hab. 3,14 
maledixisti sceptris eius capiti bellatorum eius venientibus ut turbo ad dispergendum me exultatio eorum sicut eius qui devorat pauperem in abscondito
interl.|  diminuendo
interl.|  regnis
interl.|  » Sedet in insidiis cum divitibus in occultis ».
marg.|  EIUS  IMPII. Impius est vel Nabuchodonosor, vel omnis adversarius populi Dei, non solum sceptris sed et capiti quod percusseras bellatorum qui venerunt ut turbo ad dispergendum, id est ut everterent Israel et captivarent, ita autem exultant vorantes pauperem Israel sibi subiectum, quasi hoc in abscondito facerent, ite ignorante Venisti itaque ad prelium pro populo tuo, et quadrigas mittens in aquas id est in gentes multas, fecisti eis viam in luto id est ut conculces et quasi lutum conteras eos.

Ps. 9, 29.
Numérotation du verset Hab. 3,15 
Viam fecisti in mari equis tuis in luto aquarum multarum.
interl.|  illis destructis
interl.|  huius seculi ubi est lutum curarum
marg.|  Sicut eius qui devorat pauperem. Sed ita vane sicut qui occidit pauperem quem putat divitem.
marg.|   Audivi in persona sua de toto populo

Gilbertus Universalis, In XII prophetas (Hab.), loc. cit., Saint-Omer, BM, 220, f. 108va .
Numérotation du verset Hab. 3,16 
Audivi et conturbatus est venter meus ad vocem contremuerunt labia mea. {t. 3 : Erfurt, f. 284va ; facsim., p. 424a} [Rusch, f. 284va ] Ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat ut requiescam in die tribulationis ut ascendam ad populum accinctum nostrum
interl.|  predicta
interl.|  ne similia sustinerem
interl.|  scilicet tua
interl.|  pavor mentis in ore signatur.
interl.|  sed
interl.|  id est libenter patiar quod passus est iob
interl.|  vel et
interl.|  in consummatione mundi
interl.|  » dies illa dies ire dies calamitatis et miserie »
interl.|  malorum
interl.|  semper enim ascenditur a iusto
interl.|  hec audet dicere tribulatus
interl.|  fortem bellatorem
marg.|   Audivi et conturbatus . Et ego per spiritum audivi que patientur equi, et caro {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 424a} tremuit, et ab hac voce contremuerunt labia mea.
marg.|   Ingrediatur . Nunc libenter patimur angustias omnes, et a tua comminatione totis visceribus tremimus, et non hoc solum, sed ultro appeto : Ingrediatur.
marg.|   In ossibus meis . Non solum in carne sed etiam in medullis ossium et stratus putredine corporis et vermibus scateat, ut cum pro peccatis sustinuero angustias omnes captivitatis, requiescam cum abraam Isaac et Iacob, et ceteris qui sunt populus accinctus. Hec allegorice ut sit allegoria mixta historie, quia aliquando historia ipsa metaphorice texitur, nec semper eius metaphora allegoriam sonat, secundum historiam autem in persona populi dicit se libenter in captivitate pati quelibet, ut eo tempore quiescat quo maledicet sceptris impii et equi conculcabunt lutum ut post cum sanctis Zorobabel et eius revertatur in terram promissionis, sed hoc non vult littera libri.
marg.|  Videns hic propheta destructionem inimicorum victoria Dei, revertitur ad seipsum dicens se masse cum iustis tribulari, quam cum malis eternaliter cruciari.
marg.|  Tribulationis quia tunc omnia auferentur homini, secundum illud : homo cum interierit, non sumet omnia neque descendet cum eo gloria eius.

Respons. Libera me pro defunctis, Corpus antiphonalium officii, n° 7091.
Numérotation du verset Hab. 3,17 
ficus enim non florebit et non erit germen in vineis mentietur opus olive et arva non afferent cibum abscidetur de ovili pecus et non erit armentum in presepibus
interl.|  Aliud promittit, omnia que dixerit Deus faciemus et aliud facit
marg.|   Ficus . Ideo hic volo pati, et post ascendere ad populum accinctum, quia veniet dies tribulationis, et ceteris in angustia constitutis, ego letabor in tua maiestate, vel cum venerit dies iudaice eversionis, ego pereunte populo electus sum, et sociabo me discipulis Christi ascendens montana, quia in monte eos docet, relictis inferius turbis, quia ficus ad quam venit esuriens id est populus Iudeorum non dat poma et ideo maledicitur nec fert fructum non in secula seculorum sed usque in seculum, id est cum gentes intraverint; hec est ficus pro qua rogat agricola id est gabriel, vel michael, cui commissus est populus Iudeorum, qui in passione precatur, da eis spatium penitentie, et noli subvertere, et siquidem fecerit, ficus suspensiue subaudiatur, transferes in alteram vineam id est Ecclesiam. Venit tertio per legem, per prophetas, per seipsum. Post passionem data penitentia {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 424b} .xlii. annis quia non fecit fructum subversa est, qui vero conversi sunt ad populum gentium translati sunt ad quem propheta ascendit. Vinea id est populus qui non fecit fructum sed spinas, non iudicium sed clamorem dicens crucifige crucifige eum et non habemus regem nisi cesarem, qui occidit post servos filium, et ideo exterminavit eam aper de siluam. Oliva, id est populus, cuius ramis fractis oleaster inseritur, vel ficus spiritus sanctus pro pomorum dulcedine. Vinea Christus que dicit : ego sum vitis. Oliva pater a quo omne lumen. In libro iudicum dicuntur ligna silvarum venisse ad has arbores ut regnent super se quod numquam fit, sed ramnus imperat eis que habet spinas et ignem ut vulneret et comburat arua, Hierusalem olim in montibus sanctis, nunc campestris dicitur, que non solum non alit rationales, sed nec pecora et boves qui portent iugum Dei, hec omnia auferentur a populo quia inique egit in Deum. Si autem dicet tribulationis de consummatione accipis omnia ad eos referes qui dicunt se esse de Ecclesia non habentes opera, et ficus, vinea, oliva, id est trinitas non auferet eis fructum suum, et non solum non habent frumenta hominum, sed nec cibos pecorum et iumentorum, et pro montibus in humili versantur.
Numérotation du verset Hab. 3,18 
ego autem in Domino gaudebo exultabo in Deo Iesu meo
marg.|  Ego autem in. Iudeis per orbem dispersis dicit propheta ex persona credentium, sed si de consummatione accipis, sic dicetur, sicut percussa Egypto, ficus, vinea, oliva, campi non dabant fructum et deficiebant pecora quia non habebant cibos et Israel exultabat, sic in fine mundi quando refrigescet caritas, et non dabit fructus operum tunc iustus letus dicet : Ego autem in Domino gaudebo, et eductus ad summum cantabo tropheum, qui in principio dixi : Clamabo et non ex audies, qui de iustitia eius et de iudicio causatus sum laudabo aequitatem.
Numérotation du verset Hab. 3,19 
Dominus Deus fortitudo mea et ponet pedes meos quasi cervorum et super excelsa mea deducet me victori in psalmis canentem.
interl.|  quia
interl.|  non iustitia legis
interl.|  non aliud
interl.|  ut calcem super aspidem et basiliseum
interl.|  inter ceteros qui habent virtutem cervi ponet me
interl.|  qui primus in agone vitit
interl.|  inter angelos canavi triumphum eius et in terra pacem hominibus.
EXPLICIT ABACUC PROPHETA.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Hab. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber47.xml&chapitre=47_3)