initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<47. Abacuc**>

<47.1> Incipit prologus in Abacuc prophetam

prol.|   {t. 3 : Erfurt, f. 281rb ; facsim., p. 417b} [Rusch, f. 281rb ] Quattuor prophete, in duodecim prophetarum volumine, sunt e quibus tres in principio « lemma » id est pondus, titulum habent : Naum, Abacuc et Malachias. Porro Zacharias in medio et circa finem duos huiusmodi ponit titulos e quibus unus est « Onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei eius », alter in fine : « Onus verbi Domini super Israel ».

a Za. 12, 1.
b Za. 9, 1.
1 lemma] scrips. cum graeco et Hieronymo (λῆμμα), lemna cacogr . Rusch , massa cum hebreo Bruyne (R), om. Bruyne (T) | 2 lemma... Malachias] Naum Abbacuc et Malachias eanam [ imitatio hebraicarum litterarurum ] {lemna} id est pondus tytulum habent Ar76 | 3 medio] medium Ar76 | 4 huiusmodi] huiuscemodi Ar76 Bruyne |
interl.| huius prologi pars ad introitum, pars ad litteram pertinet libri
prol.|  De Naum orationibus tuis iam liber unus editus est. De Zacharia et Malachia si vita comes fuerit disseretur. Nunc Abacuc habemus in manibus qui, vel ex eo quod amabilis Domini est, vocatur amplexatio, vel quod in certamen et luctam - et ut ita dicam - amplexum cum Deo congreditur amplexantis, id est luctantis, sortitus est nomen. Nullus enim tam diu10  audaci voce ausus est Deum ad disceptationem iustitie provocare et dicere ei11  . Cur in rebus humanis et12  mundi istius pompa13  tanta rerum versatur iniquitas ?"Usquequo Domine clamabo et non exaudies14  , vociferabor 15  ad te vim patiens et non salvabis ? Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre ? Lacerata est lex et16  non pervenit usque17  ad finem18  iudicium quia impius prevalet adversus iustum. Et19  ideo egredietur20  iudicium perversum". Vides quam21  temeraria vox sit et quodammodo blasphemantis creatorem suum ad22  iudicium provocare et vas fragile adversus figulum, cur tale vel tale factum sit disputare. Necnon et hoc animadvertendum quod assumptio vel pondus, que gravia iam23  esse diximus24  , prophete visio est et adversum Montani dogma perversum intelligit25  quod videt nec amens loquitur nec26  more insanientium feminarum

Hab. 1, 2-4.
De Naum... disseretur Rusch cum Hieronymo] De Naum iam liber orationibus tuis editus est et de Zacharia... disseretur Ar76, om. Bruyne | Nunc... manibus] Sanctus igitur Abacuc Bruyne | vocatur] vocatus Bruyne | amplexum] amplexu Bruyne | 10  diu] om. Ar76 Bruyne | 11  ei Ar76 Rusch Bruyne (R)] om. Bruyne | 12  et] + in Bruyne | 13  pompa Rusch Bruyne (M)] πο Λ τεία Bruyne , itoaiata cacogr . Bruyne (T), ΠΟΛITIA Ar76 | 14  Usquequo... exaudies Bruyne cum Ab. 1, 2] om. Rusch | 15  Vociferabor Rusch cum Edmaior. ] vociferabo Bruyne | 16  et] om. Ar76 Bruyne | 17  usque Rusch Bruyne (T)] Bruyne | 18  finem] + usque Bruyne | 19  Et] om. Bruyne | 20  egredietur Rusch Bruyne (R)] egreditur Ar76 Bruyne | 21  quam] quod Ar76 | 22  quam] quod Bruyne , quid Bruyne (T) | 23  iam] om. Ar76 Bruyne | 24  diximus] om. Bruyne , constat {vel diximus} Ar76 | 25  intelligit] intellegi Bruyne | 26  nec] + in Ar76 Bruyne |
interl.| id est phitonissarum27 
prol.|  dat sine mente sonum. Unde et Apostolus iubet ut si prophetantibus {t. 3 : Erfurt, f. 281va ; facsim., p. 418a} [Rusch, f. 281va ] aliis, alii fuerit revelatum, taceant qui prius loquebantur. Et statim, inquit, non est28  dissensionis Deus29  sed pacis. Ex quo30  intellegitur, cum quis ex voluntate reticet31  , et alteri locum dat ad loquendum, posse et loqui et tacere cum velit. Qui32  autem in extasi 33  , id est invitus34  loquitur, nec tacere nec loqui in sua potestate habet. Illud quoque disce - quia semel a me violenter exigis, ut quasi gradus quosdam, et scalas ad altiora nitenti, historiam tibi interpreter35  - prophetiam esse contra Babylonem, et Nabuchodonosor regem36  Chaldeorum, ut quomodo prior propheta Naum, quem Abacuc sequitur, vaticinium habuit contra Niniven et Assyrios, qui vastaverunt decem tribus, que vocantur Israel, ita Abacuc prophetiam habeat adversus Babylonem et Nabuchodonosor, a quibus Iudas et Hierusalem templumque subversa sunt. Et ut scias eo tempore fuisse Abacuc, quo iam due tribus que vocabantur Iuda, ducte erant in captivitatem, Daniel te docere poterit, ad quem in lacum leonum Abacuc cum prandio mittitur, quamquam apud Hebreos hec ipsa non legatur historia. Igitur sive quis recipit scripturam illam, sive non recipit, utrumque pro nobis est. Aut enim recipit et iam post factam rem liber Abacuc texitur, aut non recipit et quasi propheta scribit que ventura cognoscit37  . Item38  secundum litteram causatur adversum Deum propheta cur Nabuchodonosor templum vastet et Iudam, cur Hierusalem quondam urbs Domini destruatur ? Quare clamet populus et non audiatur ? Vociferetur ad Dominum oppressus a Chaldeis et non salvetur ? Quare etiam ipse propheta, vel populus ex persona cuius loquitur39  , ad hoc vixerit, et hucusque perductus sit, ut iniquitatem hostium et suum viderit laborem ? Cur iniustitia prevaleat adversum se ? Et hec40  dicit pre mentis angustia, nesciens aurum in igne conflari, et tres pueros de camino puriores exisse quam intraverant. Sed et hoc41  generaliter accipere possumus quod ex persona humane impatientie loquatur ut42  in querulam vocem et plenam doloris erumpat dicens43   : Quare respicis contemptores et taces, conculcante impio iustiorem se44  . Hec autem loquitur nesciens45  iudicia Dei investigabilia, et profundum divitiarum sapientie et scientie eius, quod non ita videat Deus ut videt homo. Homo tantum presentia respicit, Deus futura et eterna cognoscit. Et quomodo si egrotus et estuans febribus aquam frigidam postulet, et dicat ad medicum : vim patior, crucior46  , exanimor; usquequo et medice clamabo et non exaudies ? Et respondeat ei sapientissimus et clementissimus medicus : scio quo tempore debeam quod postulas dare; non misereor modo quia misericordia ista crudelitas est, et voluntas tua contra te petit. Ita et Dominus47  noster sciens clementie sue pondera atque mensuras, interdum non exaudit clamantem, ut eum probet et magis provocet ad rogandum {t. 3 : Erfurt, f. 281vb ; facsim., p. 418b} [Rusch, f. 281vb ] et quasi igne excoctum iustiorem et puriorem faciat. Quod intelligens Apostolus, secundum id quod misericordiam est consecutus a Domino, ait : “Non48  deficiamus in tribulationibus”, et benedicimus49  Deum in omni tempore, et scit quia “qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit”. Et gloriatur in labore et dolore et cum Ieremia dicit : tribulationem et miseriam invocabo ut quomodo alius invocat Deum, sic sanctus vir et bellator invictus, ad exercendum se et probandum, tribulationem et miseriam venire50  desiderat51  .52 

Cf. Eph. 3, 13 : « Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis que est gloria vestra ».
Mt. 10, 22 ; Mt. 24, 13.
Cf. Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Ab.), CCSL 76A, excerpta ex prol., lin. 15 (Quattuor autem prophetae...) usque ad lib. 1, cap. 1, lin. 51, potius quam   De Bruyne, Préfaces, XI, n° 6.8, p. 140-141 (T = Sankt Gallen, 238 ; R = Paris, BnF, lat. 6 ; M = Philips 1659 sparsim collatum ). Repertorium biblicum, n° 531.

28  inquit - non est] inv. Ar76 | 29  Deus] Dominus Ar76 | 30  quo] qua re Ar76 | 31  reticet] reticessit Ar76 | 32  Qui Rusch Hieronymus] Cum Ar76 Bruyne | 33  extasi] ertasi cacogr . Rusch | 34  invitus] in viciis cacogr . Rusch | 35  Illud... interpreter Rusch Hieronymus] Hoc [hanc Ar76 ] autem sciendum prophetiam Ar76 Bruyne | 36  et Nabuchodonosor regem] om. Bruyne , et nabugo [ finis lineae vacar, textus deficit usque ad : invictus, ad exercendum se et probandum] Ar76 | 37  Et ut scias... cognoscit Rusch Hieronymus] + Usquequo Domine clamabo et non exaudies? Vociferabor ad te vim patiens et non salvabis? Quare ostendisti mihi iniquitatem et dolorem, videre predam et iniustitiam contra me? Septuaginta : Usquequo, Domine, clamabo et non exaudies? Vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis? Quare mihi ostendisti labores et dolores, videre miseriam et impietatem? Hieron. ; om. Bruyne | 38  Item] Iterum Bruyne cum Hieron. | 39  loquitur] nunc praem. Bruyne cum Hieron. | 40  hec] hoc Bruyne cum Hieron. | 41  hoc Rusch Bruyne ] om. Hieron. | 42  loquatur ut Rusch Bruyne ] videns propheta peccatores abundantes et in saeculo possidere divitias filios eorum quasi nouellam plantationem in adolescentia sua et filias ornatas quasi similitudinem templi, cellaria eorum plena eructantia ex hoc in illud, oues eorum fetosas et multiplicatas in uiis suis, et cetera quae in centesimo quadragesimo tertio psalmo plenius scribuntur Hieron. | 43  dicens Rusch Bruyne ] om. Hieron. | 44  se] + et facis homines quasi pisces maris, et quasi reptilia non habentia ducem? tale quid et in septuagesimo secundo psalmo legimus: mei autem paene moti sunt pedes, paene effusi sunt gressus mei, et reliqua. et rursum in eodem psalmo: et si est scientia in excelso. ecce enim peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias, et reliqua usque manus meas Hieron . | 45  loquitur nesciens Rusch Bruyne ] loquuntur nescientes Hieron . | 46  crucior Rusch Bruyne ] + uror Hieron . | 47  Dominus] + Deus Hieron . | 48  Non] Sed praem. Bruyne cum Hieron . | 49  benedicimus] benedicit Bruyne cum Hieron. | 50  venire] invenire | 51  desiderat Rusch Bruyne (T)] desideret Bruyne cum Hieron. |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Hab. Prol.1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 29/11/2020. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber47.xml&chapitre=47_Prol.1)