initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<48. Sophonias*>

Glossa ordinaria cum Biblia latina Martin Morard praesidente Fabio Gibiino edidit Marie-José Sorbet adiuvante Parisiis, 2016. <48. Sophonias*> ©Gloss-e.irht.cnrs.fr Martin Morard edidit Fabio Gibiino collaborante, post Mark Zier glossarum transcriptorem, Parisiis, 2017 (en cours de révision : texte biblique révisé+ f. 285ra et rb) Glossa : Rusch : Biblia latina cum Glossa ordinaria, ed. A. Rusch, Strasbourg, 1480, t. 3, Erfurt, f. 284va-289va ; facsim. p. 424b-429a. adiunxi : Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae : Les gloses des deux manuscrits collationnés, d’origine et de provenance cisterciennes, appartiennent au corpus ouvert des gloses de la Bible diffusées indépendamment du texte biblique éditées à partir que quelques manuscrits par P. Vaciago, CCCM 189A, Turnhout, 2004. La majorité des gloses sont identiques dans tous les témoins (=CCCM189) , certaines ne se retrouvent que dans l’un ou l’autre des témoins de CCCM189, parfois avec quelques leçons propres (CCCM189 differt) ; certaines sont propres à nos témoins (om. CCCM189) Lux94, f. 12v, prov. Orval : 12 4/4saec. = RB-9752. Je remercie Thomas Falmagne d’avoir attiré mon attention sur l’intérêt de ce texte et de m’avoir communiqué la description qu’il en a faite pour le catalogue des manuscrits de la Bibliothèque de Luxembourg. [MM2019] P345, f. 1r, prov.Bonport : 13 ¼ saec. = RB-7486 Vide etiam (nondum inspexi) : Wien, Österreichische Nationalbibliothek, 01085 (France : Nord, 1215-1225) : Biblia latina cum glossis in vetus et novum testamentum (f. 368-382). Textus Bibliae : Rusch => in apparatu Weber : Biblia vulgata, ed. Weber-Gryson, Stuttgart, 1994, p. 1411-1414. Fons principalis : Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Soph.), CCSL 76A, p. 655 - 711. Le commentaire de Jérôme sur les XII prophètes est la source commune à toute l’exégèse médiévale sur ces livres. Des liens étroits peuvent être établis avec Gilbertus Universalis, Glossae in XII prophetas, mais ce commentaire ne peut suffire à expliquer la version de la Glose ordinaire de Rusch. Celle-ci n’est pas reprise littéralement de Gilbert (sondage dans le ms. Saint-Omer, BM, ms. 220 ; pour d’autres manuscrits, voir ici ). <48.1> Incipit prologus in Sophoniam prophetam   {t. 3 : Erfurt, f. 284va ; facsim., p. 424a} Tradunt Hebrei cuiuscumque prophete pater aut avus ponatur in titulo, ipsos quoque prophetas fuisse. Unde et Amos unum de duodecim prophetis qui dixit dixit] dixerat Hieron. non sum propheta nec filius prophete sed pastor caprarum vellicans sycomoros sycomoros] sycamina Hieron. patris nomen in titulo non habere habere Rusch Bruyne ] habet Hieron., habetur Bruyne (R). Hoc si verum est Sophonias propheta qui nomine qui nomine] quem nunc conamur exponere, more Hieron. (ut ita dicam) prophetico et gloriosa maiorum suorum stirpe generatus est. Habuit enim patrem Chusi, avum Godoliam {t. 3 : Erfurt, f. 284vb ; facsim., p. 424b} proavum Amasiam et Amasiam et Rusch ] Amariam Bruyne , Hieron. atavum Ezechiam Ezechiam] Hiezechiam Hieron., et talem quadrigam ipse velut extremus auriga complevit. Nomen Sophonie alii speculam, alii arcanum Domini transtulerunt. Sive igitur specula, sive absconditum Domini interpretetur, utrumque prophete convenit. Dicitur enim ad Ezechiel ad] + et Hieron. : fili hominis, speculatorem domui Israel te posui posui] + et in alio loco: non faciet Dominus quicquam, nisi revelaverit disciplinam suam servis suis prophetis, et noni psalmi titulus, pro absconditis filii interpretatur Hieron.. Iste ergo propheta, qui erat in specula et in sublimibus constitutus, et noverat mysteria domini, filius erat Chusi qui interpretatur humilitas humilitas] + vel aethiops meus de quo postea tractabimus Hieron.. Habebat quoque avum Godoliam, qui dicitur magnitudo Domini, et proavum Amasiam Amasiam] Amariam Hieron., qui et ipse vertitur in sermonem Domini, et atavum Ezechiam Ezechiam] Hiezechiam Hieron., qui sonat fortitudo fortitudo Rusch Bruyne ] fortitudinem Bruyne (M) cum Hieron. Domini. De fortitudine itaque Domini, natus natus] + est Hieron. sermo Domini, et de sermone Domini nata est magnitudo Domini, et de magnitudine Domini nata est humilitas, ut cum pervenerit aliquis ad perfectum, dicat : non sum dignus vocari apostolus. Et illud in psalmis : « Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei mei Rusch Bruyne ] + Hucusque quasi prono lapsu, et per plana currentes, in eo quod chusi etiam aethiops meus interpretatur, impegimus. nam post tantas uirtutes quomodo nomen aethiopis sonare poterit in laudem? et siquidem scriptura dixisset chus, id est aethiops, uidebatur indissolubilis quaestio; chus quippe natus est de cham. sed in eo quod ait, chusi, hoc est aethiops meus, uidetur sonare mysterium; quod ille qui quondam aethiops fuerat, uersus in paenitentiam - secundum illud quod dicitur: aethiopia praeueniet manus eius deo, et in alio loco: in conspectu eius procident aethiopes -, dicat cum sponsa in cantico canticorum: nigra sum, et speciosa filia Hierusalem. legimus et in hieremia Abdemelech eunuchum aethiopem placuisse deo; et in Actis apostolorum aethiopem eunuchum reginae candacis tantum habuisse studium scripturarum et legis dei, ut in uehiculo legeret, et ad adorandum dominum in templo eius ueniret Hierusalem. Unde talis fides digno praemio coronatur, et mittitur ad eum philippus euangelista statim que docetur, credit, baptizatur et saluus est. et non solum eunuchus; sed cum additamento uiri ponitur, eunuchus uir aethiops quia enim eunuchus erat christi, et se eunuchizauerat propter regnum caelorum, propterea uiri uocabulum non amiserat. recte quoque sophonias quasi filius chusi, id est aethiopis, in consequentibus libri de paenitentia scribit aethiopum: trans flumina, inquit, Aethiopiae, inde deferent hostias mihi. haec de genealogia sophoniae, qui prophetauit in diebus Iosiae. Quomodo autem dies dicuntur Heliae hi qui ab eo illuminati sunt, ita et dies Iosiae qui se leuauerat ad dominum, quia Iosias interpretatur eleuatio domini; et fuit uir iustus et de laudibus eius, regnorum quoque et paralipomenon scribit historia et habuit patrem amon, auum manassen. legimus manassen post multa scelera, et post captivitatem in babylone, egisse paenitentiam, et ad meliora conuersum domini misericordiam consecutum. unde et fidei suae, per quam crediderat deo, filium uocauit ἐπώνυμον, id est amon; siquidem amon fides interpretatur. simul que considera, quod nequaquam ut supra reges decem tribuum, id est reges ponantur Israhel, sed reges tantum iudae. iam enim decem tribus ab Assyriis sub rege Hiezechia patre manasse deductae fuerant in captiuitatem. hoc in prooemio et in titulo sophoniae generationis et temporis. nunc uideamus quid ipsa quoque prophetia contineat... etc. Hieron. ». Cf. Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (So.), CCSL 76A, excerpta ex cap. 1., lin. 4 (Tradunt Hebrei...) usque ad lin. 26. De Bruyne, Préfaces, XI, n° 6.8, p. 141.  Iosiam regem Iude cuius temporibus Sophonias prophetasse invenitur, Deo pre omnibus regibus Iude placuisse historia quarti libri regum et secundi Paralipomenon demonstrat. Iosias simulacra que pater suus Ammon vel avus Manasses in templo Dei collocaverat, deiecta comminuisse monstratur. In quibus In quibus Rusch Bruyne (M)] inter que Bruyne etiam serpentem eneum eneum] aereum Bruyne a Moyse factum cui errori inductus populus superstitione idolorum detentus admiserat. Idem custodisse Pascha etiam intermissum temporibus multis solus fertur fertur] firmatur Bruyne celebrasse. Ideo Deus per prophetam temporibus memorati regis que proventura erant ostendens gentibus quidem lectione comprehensis affuturum iudicium, populo vero Israel salutem et civitati Hierusalem restaurationem tunc temporis tribuendam textu lectionis denuntiavit. Codd. : Rusch , Hieron. ; Bruyne (sparsim contuli) De Bruyne, Préfaces, XI, n° 6.8, p. 141-142. De Bruyne, Préfaces, XI, n° 6.8, p. 141-142 (T = Sankt Gallen, 238 ; M = Philips 1659 ; θ = Paris, BnF, lat. 9380 ; R = Paris, BnF, lat. 6 sparsim collatum ). Repertorium biblicum, n° 534. <48.2> Incipit argumentum   {t. 3 : Erfurt, f. 285ra ; facsim., p. 425a} Sophonias, speculator et arcanorum Dei cognitor, audit clamorem a porta piscium et eiulatum a secunda et contritionem a collibus. Indicit quoque ululatum habitatoribus pile quia conticuit omnis populus Chanaan disperierunt Codd. : Rusch , Hieron., Glossa ordinaria, Epistola Frater Ambrosius | disperierunt PL22] dispersi sunt Hieron. etc. universi qui involuti erant argento. Hieronymus, E pistulae, Ep. 53 (Frater Ambrosius), § 8, CSEL 54, p. 459.7-9. Repertorium biblicum, n° 532. Capitulum 1 Verbum Domini  hoc est quod factum est ad Sophoniam filium Chusi  Ethiops meus vel humilitas filii filii] filium Weber Godolie,  magnitudo Dei filii Amasie Amasie] Amarie Weber ,  sermo Domini filii Ezechie,  fortitudo Domini in diebus Iosie  elevatio Domini filii Ammon regis Iuda.  fides regis  VERBUM DOMINI QUOD. In titulo generatio prophete et tempus notatur. Inter nomina patrum ponitur etiam Chusi, quod interpretatur Ethiops meus, in quo notatur quod ille qui quondam fuit Ethiops, versus est in penitentiam. Iuxta illud Ps. 67, 32. : « Ethiopia preveniet manus eius Deo ». Et recte Sophonias, quasi filius Ethiopis, in consequentibus de penitentia scribit Ethyopum dicens Is. 18, 1. : « Trans flumina Ethyopie » inde ferent hostias mihi. In diebus Iosie, sicut dicuntur dies Elie hi qui ab eo illuminati sunt, ita et dies Iosie qui se levaverunt ad Deum, quia Iosias elevatio Domini dicitur, et fuit vir iustus. Simulque notandum quod hic non ponuntur reges Israel, sed reges Iuda tantum, quia iam decem tribus sub Ezechia ab Assyriis captivate erant.  Prophetatur de eversione Hierusalem et de captivitate Iude et Beniamin per Nabuchodonosor, que captivitas interfecto Iosia visa est incepisse, quia filii eius et nepotes non tam regnasse credendi sunt quam ludibrio habiti ab Egyptio rege, et Chaldeis, et diversis casibus cruciati, et cum hec captivitas pro sceleribus populi immineret, ne populus dicat se per malos reges ad idolatriam cogi, datus est ei rex iustus, quo zelante zelum Domini et populo in cultu idolorum perseverante iusta ire causa profertur a Domino.  Sophonias : specula vel arcanum. In specula enim et in sublimi constitutus erat, secundum illud : Fili hominis speculatorem posui te domui Israel. Et mysteria Dei noverat. Unde non faciet Dominus quidquam nisi revelaverit prophetis suis.  Ammon, id est fides Manasses post multa scelera, et post captivitatem in Babyloniam egit penitentiam, unde consecutus est Dei misericordiam, et ideo in argumentum fidei sue, qua crediderat Deo filium suum vocavit Ammon. Congregans congregabo omnia a facie terre dicit Dominus,  non ultra tribuam locum penitentie sed a facie terre consumam omnia congregans hominem et pecus, congregans volatilia volatilia] volatile Weber celi et pisces maris  hominem et pecus congregans et ruine impiorum erunt. Et disperdam homines a facie terre, dicit Dominus.  CONGREGANS HOMINEM ET PECUS. Etiam bruta animalia sentient iram Dei, et subversis urbibus et interfectis hominibus solitudo erit et raritas bestiarum et volucrum, et hoc ideo quia impiorum fuit nimia multitudo, ideo vastabuntur. Potest et de consummatione seculi accipi quando homines et pecora et universa deficient, et tolletur iniquitas a facie terre. Et extendam manum meam  Extensio manus gestum percutientis ostendit super Iudam et super omnes habitantes Hierusalem et disperdam  auferam de loco hoc reliquias  custodes Baal qui pauci de cede hostium remanserunt Baal  idolum Sydoniorum et nomina {t. 3 : Erfurt, f. 285ra ; facsim., p. 425a} edituorum  qui fuerunt autores idolatrie  edituos vocat idolorum sacerdotes qui in templo Dei idola et Deum pariter venerati sunt. Codd. : Lux94 ; om. Rusch Glossae biblicae in codice Sangallensi (Sankt Gallen, Stiftsbibliothek 295, [G1], pp. 96-240, saec. ix ex.) seruatae, CCCM189B .  ET EXTENDAM. Post ruinas impiorum et iniquorum ablationes, contra Iudam et Hierusalem Dominus loquitur. Iudas enim et Beniamin in templo Domini statuam Baal posuerunt, et in eodem sanctuario idola simul et Deum venerati sunt. Unde idolorum sacerdotes non sacerdotes sed edituos et fanaticos appellat. cum sacerdotibus  id est illos destruam qui quondam sacerdotes Domini, modo simul Deum et idola colunt  Per Iudam et Hierusalem secundum interpretationem potest accipi anima cuiusque, a qua aufert Dominus omnia predicta, vel in consummatione seculi vel in fine cuiusque cum videretur Deum confiteri, et sensum pacis habuisse. De tali Hierusalem disperdet Deus omnem superbiam et falsos cultus in Deum, et variorum errores dogmatum, et mundo et Deo pariter servientem, et per quotidiana peccata {t. 3 : Erfurt, f. 285rb ; facsim., p. 425b} aversionem a Domino et neglectum in Deum.  Allegorice. Quando refrigescet caritas multorum et ita abundabit iniquitas, ut filius hominis veniens vix inveniat fidem in terra, tunc Deus percutiet eos qui videntur sibi nomen Domini confiteri, et Ecclesiam que a pace nomen habet, et auferet Baalim qui interpretatur in sublimioribus, id est tollet vanam gloriam que versatur in Ecclesia, et nomina eorum qui solo nomine dici episcopi et presbyteri gloriantur, et « qui adorant super tecta militiam celi » Saph. 1, 5., qui elevantur contra scientiam Dei quidquid in mundo geritur ad ortus et ad occasus stellarum referentes, et eos qui adorant Dominum et Melchon qui duobus dominis simul volunt placere Deo et mundo, qui perdito rege Deo habent regem mundum et hominem, et eos qui per mala opera declinant a dominio, et non requirunt eum per penitentiam. et eos qui adorant super tecta militiam celi  solem et lunam et alia astra et adorant et iurant  simul in Domino et iurant in Melchon Melchon] Melchom Weber .  idolo Ammonitarum et illos etiam destruam  Melchom : idolum Ammonitarum interpretatum dicitur regem. Codd. : Lux94 ; om. Rusch Glossae biblicae in codice Sangallensi (Sankt Gallen, Stiftsbibliothek 295, [G1], p. 96-240, saec. ix ex.) seruatae, CCCM189B . et qui avertuntur de post tergum Domini et qui non quesierunt Dominum nec investigaverunt eum.   Avertuntur de <post> tergum Domini qui relinquentes cultum eius iurant in Melchon et adorant militam celi ». Silete  Timete a facie Domini Dei  ab iminente captivitate  SILETE A FACIE. Iam prophetata captivitate cunctis imperat silentium incutiens maiorem timorem ex vicinitate ipsius captivitatis. quia iuxta est  prope est captivitas prophetata sub Iosia dies Domini  captivitatis et ultionis quia preparavit Dominus  subversionem Hierusalem hostiam sanctificavit vocatos suos.  ut sibi immolentur quos dedicavit ad mortem quasi : hec hostia placet mihi  Tropologice. Omne tempus ad comparationem eternitatis breve est, vel exitus singulorum cito venit, ait ergo : Timeant omnes, ne irata Dei facies puniat eos vel in exitu cuiusque vel in communi iudicio, et si iusti volueritis esse, non est vobis timendum, quia imperavit Dominus, et in Veteri Testamento figurales hostias ad remedium et in novo sanguinem Christi mundatorem omnium per quem salvantur et sanctificantur vocati ab eterno, vel per sanguinem Christi sanctificantur apostoli et ceteri qui per eos sunt vocati.  Potest dici quod sanctificavit Babylonios in ultionem peccantis populi vindicantes Dei iniuriam. Et erit in die hostie Domini  captivitatis iudaice quando totus populus immolandus est visitabo super principes  qui mane bibebant siceram et super filios regis  vel omnes de regia stirpe vel proprie filios Iosie et super omnes qui induti sunt veste peregrina.  qui pro cultu Dei venerati sunt idola  ET ERIT IN DIE HOSTIE. Mystice. Visitabit Deus in die hostie filii sui super pontifices Iudeorum et super regiam domum quia usque ad illud tempus fuerunt reges de David, sed post hanc hostiam defecerunt quia induti sunt veste peregrina , qui recesserunt a protectione et indumento Dei, errore suo operti. Possunt hec de die iudicii accipi, quo puniet Dominus principes qui lac comedunt nec salutem gregis curant, et qui iactant se esse filios regis Christi, et qui induti sunt non Christo, sed indumento veteris hominis id est vitiis, et per hoc eiecerunt se de Ecclesia traditi Satane, et omnes qui sceleribus contaminant Ecclesiam. Possunt hec etiam de anima cuiusque intelligi, cuius sensus et cogitatio debet esse hospitium regis Dei que induit se vestimentis diversorum vitiorum et implet templum corporis sui iniquitate et dolo. Et visitabo super super Φ ΨD Ω Ed1455 Ed1530 Clementina ] om. Weber omnem qui arroganter  superbos qui quodam fastu et dignitatis supercilio gradus templi et sanctuarii limen ascendunt ingreditur super limen in die illa  SEPTUAGINTA. Qui sunt in vestibulis , id est qui egressi sunt de Ecclesia propter peccata.  INGREDITUR SUPER LIMEN. Iuxta hebraicam veritatem qui transiliunt limen quod historice sic dicitur : puniam illos qui iuxta librum Regum Cf. 1Rg. 5, 5 ut ref. Hier: « Porro Dagon solus truncus remanserat in loco suo. Propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon, et omnes qui ingrediuntur templum eius, super limen Dagon in Azoto, usque in hodiernum diem »., non calcant limen idolorum superstitionibus servientes. qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo.  Non solum idolorum cultu, sed etiam omni genere proprie iniquitatis et dolo ad decipiendos subiectos implent domum Dei Et erit in die illa,  quando extenta manu Dei super Hierusalem hostilis exercitus eam vallaverit dicit Dominus, vox clamoris  propter clamorem dicentium sanguis eius super nos et super filios nostros circumdata est a romanis Hierusalem cuius captivitatis typus precesserat captivitas per Nabuchodonosor. a porta Piscium  ET ERIT IN DIE ILLA. Porta Piscium vocatur que ducit Diospolim et Ioppen, et vicinior est mari a secunda ; signat signat] sic Rusch portam secundi muri in eodem climate {t. 3 : Erfurt, f. 285va ; facsim., p. 426a} a collibus de monte Sion et de excelsiori parte urbis qua ab hostibus occupata facilior descensus erit ad prona. Multi ad Babyloniorum tempora hec referunt. et ululatus a secunda {t. 3 : Erfurt, f. 285va ; facsim., p. 426a} et contritio magna a collibus. marg.| Prima porta oculorum qui aperiuntur ad concupiscendum. In iudicio ergo cum aperientur libri tota imago antiquorum scelerum exhibebitur ante oculos eorum. Post clamorem huius porte sequitur ululatus secunde, id est aurium. In his duobus sensibus maxime peccat homo et punietur, videns et audiens totum ordinem suorum malorum hoc terrore conteretur quidquid in homine fuerit excelsum.|| marg.| Vel in fine mundi a prima porta piscium lugebunt qui suum non servaverunt baptisma, a secunda qui non egerunt penitentiam de peccatis et tunc conterentur quia noluerunt humiliari, per has duas portas introitur vel reditur ad Ecclesiam.|| Ululate habitatores Pile.  Pila  : vas concavum in quo frumenta tunduntur et medicorum aptum usui. Codd. : Lux94 ; om. Rusch Glossae biblicae in codice Sangallensi (Sankt Gallen, Stiftsbibliothek 295, [G1], p. 96-240, saec. ix ex.) seruatae, CCCM189B . Conticuit omnis populus Chanaan disperierunt omnes involuti argento.  peribunt qui tantas habent divitias ut eis putent se indutos et septos  Ululate habitatores Descripto clamore qui erit in superiori porta urbis, supponit et de valle syloe quam comparat pile, id est vasi in quo tunduntur frumenta, quia de porta piscium et de secunda et de collibus proruens exercitus contundet inferiora loca, chanaan vocat populum Iudeorum. Unde : Semen chanaan et non Iuda.  Ululate. Vocantur ad planctum qui in ima scelerum suorum sunt demersi. Quod dicitur : Conticuit omnis populus chanaan, signat in die iudicii cessaturam blasphemiam eorum qui in celum posuerunt os suum, chanaan commotio, hoc nomine vocantur Iudei quorum pedes numquam fixi sunt super petram. Et erit in tempore illo scrutabor Hierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in fecibus suis qui dicunt in cordibus suis : Non faciet bene Dominus et non faciet male.  confidentes in viribus suis que fecibus comparantur vel peccatis  calumniant Dei providentiam dicentes quod nec bonis bona nec malis mala possit eddere sed omnia casu regantur  Et erit in tempore illo captivitatis per Babylonios vel romanos quando nullum peccatum eorum qui legem Dei dimiserunt impunitum remanebit, quia nullus remanebit absconditus nec in cloacis nec in speluncis in quibus reges et sacerdotes se timore mortis absconderunt.  Scrutabor Hierusalem Tempore iudicii scrutabitur Deus cum lucerna Ecclesiam suam, et puniet contemptores mandatorum suorum, qui quasi cum ratione se peccare dicentes blasphemant Deum, dicentes quod nec premia nec penas possit reddere, et illis in cecitate depressis apponet lucernam verbi sui et rationis quia omnia in medium vitia proferet.  Qui dicunt. In die iudicii vel morte cuiusque quod male erigebatur contra Deum vastabitur ut cessent a malo opere membra quibus prius non bene utebantur et domus quas edificabant in sanguine destruentur, et non in leprosa domo, sed in bene edificata habitabitur, et quia plantabant vineam sodomorum et non Dei, ideo non bibent vinum earum ut inebrientur cum Ioseph in meridie, his prope est dies Domini ad comparationem eternitatis vel quia mors uniuscuiusque consummationem mundi facit. Et erit fortitudo eorum in direptionem et domus eorum in desertum.  Si quis latronis vel furis vel pirate fortitudinem diripit dum infirmos reddit, prodest illis sua infirmitas Et edificabunt domus domus] domos Weber  immundas et ideo non habitabunt et non habitabunt et plantabunt vineas  Sodomorum et non bibent vinum earum.  In utraque captivitate exercitus Iudeorum cesus est, domus dirute sunt, agri vineaeque vastate, et cum dicerent ad prophetas, quod vos comminamini, post longum tempus eveniet, Dominus veloci plaga cito eos percussit Iuxta est dies Domini  cui nullus potest resistere magnus iuxta et velox nimis. Vox diei Domini amara tribulabitur ibi fortis  IUXTA EST DIES DOMINI. In consummatione seculi vel in exitu cuiusque dies Domini erit amara his qui male fortes fuerunt, cum etiam iusti per ignem salventur, dies miserie, cum dicent ve nobis quia miseri sumus, dies tenebrarum, quia eos qui lucem derunt tenebre sequentur, dies nebule et turbinis, veniet super eos tempestas Dei unde et novissima tuba Dei terrebit eos, super civitates quas munierunt multitudine peccatorum, et super angulos, id est perversa opera et erecta erit ira Dei. Unde et arguuntur pharisei qui adorant in angulis platearum a via Dei que arta et directa est declinantes et tortuosos angulos sectantes.  IUXTA EST DIES DOMINI. Dies utriusque captivitatis amara, quia ad amaritudinem Deum provocaverunt, et ideo non solum imbecilles, sed fortissimi viri deprimentur, et qui lumen Dei respuerunt, tenebris obuoluentur, et qui noluerunt solemnium dierum audire tubas audient tubas bellantium, de excidio munitarum civitatum et excelsorum angulorum Iudee, plus oculis quam scriptis potest cognosci. dies ire dies illa dies tribulationis et angustie, dies calamitatis et miserie, dies tenebrarum et caliginis, dies nebule et turbinis, dies tube et clangoris  erit super civitates munitas et super angulos excelsos.  ubi vix sunt parva vestigia riunarum Et tribulabo homines  Propter crucem Domini sustinuit Hierusalem hec mala et ambulabunt ut ceci  pre magnitudine pressure ignorabunt quid agent  et hoc ideo quia Domino {t. 3 : Erfurt, f. 285vb ; facsim., p. 426b} peccaverunt  prius fundendo sanguinem prophetarum postea Christi, et ideo sanguis eorum effundetur in tota regione et effundetur sanguis eorum sicut humus  ita viliter quasi pulvis et corpora corpora] corpus Weber eorum sicut stercora.  insepulta super faciem terre  Et tribulabo homines. In fine seculi vel cuiusque tribulabuntur qui ut homines vixerunt, et ut homines mortui sunt, et qui perdiderunt lumen virtutum ibunt ut ceci on invenientes lumen penitentie. Qui peccaverunt Domino dum derelinquentes iustitiam et alias virtutes que Dei sunt et iniustitiam et alia vitia secuti sunt. Effundetur sanguis, per sanguinem accipitur vitalis anima que vegetatur et sustentatur et vivit homo, quam qui effundit vel per scandalum, vel per perversam doctrinam, in iudicio effundetur ab eo et cogetur amittere quod sibi videbatur habere vitale. Ridiculum autem videretur si in resurrectione sanguis cuiusquam effundendus diceret In consummatione ergo vel generali vel speciali sanguis qui effusus est clamabit ad Deum, et apparebit in medio et opera sanguinis et terrena sicut pulvis iacebunt et stercora, et in illo die quo divites coguntur ex necessitate divitias amittere per eas liberari non poterunt, quia omnia terrena zelo Dei devorabuntur.  Divites qui magna iniquitate congregaverunt divitias per eas non poterunt liberari, quia ignis zeli Dei succensus contra eos totam terram devorabit, ne longum tempus in medio, quia post .xlii. annos facta est consummatio non solum in Hierusalem, sed cunctis Iudeam terram inhabitantibus.  Dum ex zelo punit Deus, ostendit se amare humanam animam, nisi enim amaret non eam zelaret, sed nec in similitudine mariti, peccatum uxoris ulcisceretur Sed et argentum argentum] + eorum Weber et aurum eorum non poterit liberare eos in die ire Domini in igne zeli eius devorabitur omnis terra quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.  qui se totos terrenitati dederunt, nec sunt advene et peregini in mundo. Capitulum 2 Convenite  in unum locum, in unam voluntatem eadem caritate copulati congregamini gens non amabilis  non digna Dei amore  CONVENITE CONGREGAMINI. Post descriptionem malorum futurorum in utraque captivitate provocatur populus ad penitentiam.  Vide clementiam Dei, post comminationem provocat ad penitentiam, ne faciat quod comminatus est.  Allegorice. Multitudini credentium dicitur. Convenite in Ecclesiam, sociamini caritate et pace, o gentes qui non placetis Deo cum disciplina et mandata eius vobis non placeant sed agite penitentiam antequam ex preceptione Dei veniet dies iudicii. In quo erunt mali sicut pulvis pertransiens, quo tempore non erit locus penitendi sed recipiendi quod Deus intulerat iratus. Possunt etiam hec aptari unicuique de seculo transeunti. priusquam pariat iussio et visio et visio] om. Weber quasi pulverem transeuntem diem, antequam veniat super vos ira furoris Domini Domini] + Antequam veniat super vos dies furoris Domini Weber .  Antequam impleatur quod prophetatum est, antequam preceptum Dei preparet sibi diem in quo effectus precepti sequatur, qui tam facile veniet sicut pulvis pertransiens Querite Dominum omnes mansueti terre qui iudicium iudicium] + eius Weber estis operati.  QUERITE DOMINUM. O custodes meorum preceptorum qui ad mei {t. 3 : Erfurt, f. 286ra ; facsim., p. 427a} imitationem in mundo humiliati estis, qui iudicium Dei in mansuetudine operati estis querite iustum cui pater dedit omne iudicium, querite masuetum ut quidquid in vestra mansuetudine minus est ab eo qui fons mansuetudinis est impleatur. Querite iustum querite mansuetum si quo modo abscondamini in die furoris Domini.  Ideo hoc, ut aliquo modo possitis vitare vos mansueti et iusti captivitatem que per Nabuchodonosor, vel Romanos inferenda est Iudeis que tanta erit ut potentissimas urbes Philistinorum vobiscum opprimat.  QUERITE DOMINUM. Allegorice. Querant mansueti Ecclesie Dominum ut in consummatione mundi, vel exitu uniuscuiusque protegantur contra iram Dei, quia diversi mali, diversis malis punientur, hoc dicit gaza quod dicitur fortitudo eius, id est omnes qui de fortitudine corporis gloriantur, in die ire Dei ad nihilum redigentur, ascalon, id est ponderata vel ignis homicida, in ira Dei mensuram sui sceleris sentient, et quia exarsit ad effundendum sanguinem non diripietur ut gaza, sed in solitudinem redacta ignibus gehenne usque ad pulverem cremabitur et azotus, id est ignis generationes, scilicet qui ardent libidnie et incendio generationis, non occulto iudicio, sed in meridie quo sancti plenam recipient claritatem, in tenebras proiicientur, et accaron, id est sterilitas vel eradicatio scilicet qui fructum non ferunt sed prava doctrina plurimos eradicant, ipsi quoque eradicabuntur. Quia Gaza destructa erit et Ascalon in desertum Azotum in meridie eicient  non furto sed manifesta luce in captivitatem trahent et Accaron Accaron Rusch Weber {t. 3 : Erfurt, f. 286ra ; facsim., p. 427a} eradicabitur.  hoc sustinebit quod vocabulo sonat, interpretatur enim eradicatio Ve qu habitatis funiculum maris,  quorum possessio iuxta mare extenditur gens perditorum.  perditioni dedita Verbum Domini super vos  o  comminatio Chanaan  scilicet terra Philistinorum  quod terra Philistinorum terra Chanaan sit nulli dubium est et disperdam te ita ut non sit inhabitator.  VE QUI HABITATIS. Predicta vastitate quattuor magnarum urbium Palestine, ad ipsam provinciam generaliter sermo dirigitur et predicit eis : ve in adventu Babyloniorum, quia etiam illi qui iuxta mare habitant, tollentur per eos.  VE QUI HABITATIS. Tropologice. Vel in consummatione mundi, vel quotidie fit per ecclesiasticos viros comminatio Dei ad illos corrigendos qui cum deberent habitare in Iudea id est terra promissionis vel confessionis malunt habitare in mari et fluctibus seculi contundi, et dicuntur etiam terra Chanaan semper in moto suo, et Philistei cadentes potione, hos disperdit Deus de priori habitatione ut regio que prius continebat gregem perditum, incipiat esse ovile pecorum Christi, et Iudas, id est vera confessio habitet in funiculo maris, et cum mundi vespera advenerit, de multis vocatis pauci electi qui nunc reliqui vocantur de domo Iuda, pascent eos qui prius in mari pascebantur et qui prius erant in Ascalone, id est in quibus prius manabat ecruor interfectorum, ascalon enim ignis homicida dicitur, et hoc ideo quia Deus visitavit populum suum, et eos qui facile sophismatibus hereticorum decipiebantur, ad veritatis cognitionem reductos faciet inimicorum victores. Et erit funiculus maris  maritia regio possessio eorum qui de captivitate Babylonis revertentur requies pastorum et caule pecorum.  REQUIES PASTORUM. In tantam venies vastitatem que letabaris in eversione Iudee, ut omnes urbes tue munitissime etiam ovilia pastorum sint. Et erit funiculus eius qui remanserit  post captivitatem de domo Iuda.  de duabus tribubus Ibi pascentur  greges pecorum in domibus Ascalonis  quondam nobilis et superbe ad vesperam requiescent  post meridiem pastores facient greges suos accubare  et hoc ideo quia visitabit eos  Iudeos Dominus Deus eorum et avertet captivitatem eorum.  sub Zorobabel, sub quo etiam templum et civitas restituta erit Audivi opprobrium Moab  que nunc metropolis dicitur vel anopolis et blasphemias filiorum Ammon  que urbe Arabie secunda post philadelphia dicitur que exprobraverunt populo meo et magnificati sunt  eiectis Iudeis in terram eorum dilataverunt fines suos super terminos eorum.  AUDIVI OPPROBRIUM. Post comminationem que facta est contra philistiim, nunc adversus Moab et filios ammon prophetia texitur eo quod iuncti Babyloniis vastaverunt sanctuarium Dei et subiugato populo Israel Deum blasphemaverunt. Nabuchodonosor enim subruta Iudea, circumiacentes urbes gentesque oppressit et qui putabant Iudam se habere subiectum, habuere conservum. Sub Iosia {t. 3 : Erfurt, f. 286rb ; facsim., p. 427b} ergo dum adhuc staret templum dirigitur prophetia contra insultatores, ut mala quondam populi Dei ceterarum gentium malo alleviarentur.  AUDIVI OPPROBRIUM. Allegorice. Per filios ammon et Moab Iudei et heretici notantur et ipsi enim videntur esse de genere abrae et effugisse incendium sodome et Gomorre et habitare in segor parva. Sed quia generatio eorum in tenebris est, et filii loth, id est a Deo declinantes et de incestis nuptiis, ideo filiis Iude id est veris confessoribus insultantes super possessionem illorum, suos terminos cupiunt magnificare. Confidentes enim in sophismatum subtilitate ecclesiasticam rusticitatem ontemnunt quasi indignam suis mysteriis, que quasi idola sibi confinxerunt Ideo ipsi erunt sicut sodoma et Gomorra. Videntur quidem in hoc quod gentiles non sunt de sodomis exisse, sed quia blasphemant, in sodomam relabuntur, et sunt spine ariditate vitiorum incendio preparate Sunt etiam multiplicitate vitiorum aceruus infatuati salis. Que ergo terram Ecclesie noluerunt possidere in eternum erunt destitute. Propterea  quia me blasphemaverunt vivo  per seipsum iurat qui vivus Deus cum alii mortui ego,  qui in populo meo patior iniuriam dicit Dominus Deus Deus] om. Weber exercituum Deus Israel, quia Moab ut Sodoma erit  faciam ut Moab.  QUIA MOAB UT. Vastate quidem sunt urbes Moabitarum et filiorum Ammon, sed non possunt dicere Iudei quod super eos deciderint pluvie sulphuris, vel quod redacte sint in favillam et cinerem, sed Iudei quando in historia artantur solent ad tempus sui messie referre vel refugere.  Quotiens Sodoma et Gomorra et Egyptus et Damascus nominantur, non de his dicitur provinciis quas oculis cernimus sed de aliis spiritalibus quibus sermo propheticus comminatur. et filii Ammon quasi Gomorra siccitas spinarum et acervi {t. 3 : Erfurt, f. 286rb; facsim., p. 427b} salis et desertum usque in eternum.  destructionem regni eorum significat quia a Chaldeis subversi postea sub antiochis vel Ptolomeis vel tandem Romanis perpetuo iure servierunt Reliquie populi mei diripient illos, residui gentis mee possidebunt eos.  qui possum implere quod comminor Hoc enim eis veniet enim eis veniet] eis eveniet Weber pro superbia sua quia blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum.  Magnificati sunt. Magna clementia Dei contemnitur, blasphematur, termini eius peruaduntur. Ipse econtra mittit reliquias populi sui et in possessionem suam, traducit, disperdens omnia dogmata eorum, quibus destructis omnes gentes convertentur ad Dominum et adorabunt quem nesciebant unusquisque in loco suo. Horribilis Dominus super eos et attenuabit omnes deos terre et adorabunt eum viri viri] vir Weber de loco suo omnes insule gentium.  Horribilis Dominus. Non terreat hic horror quia non fundet sanguinem superborum et blasphemantium, sed attenuabit idola ut qui prius in errore Dei beneficia non senserant depressi necessitate sciant idola Nil prodesse, et sic adorent eam etiam omnes remotissime insule gentium. Sed et vos Ethiopes interfecti gladio meo eritis.  non solum superiores gentes sed ethiopes et Assyrii et Ninive que speciosa dicitur in tempore venturi messie ponentur in solitudinem et ibi accubabunt omnes bestie terre  Sed et vos. Duo superiora capitula et hoc tertium referunt Iudei ad adventum sui Christi quem putant futurum ut extruat Hierusalem et liberet populum suum de manu gentilium a quibus modo tenentur.  Allegorice. Ethyopes sunt qui in vitia sunt demersi, qui etiam possunt ad meliora converti, ut nullus desperet de salute qui penitere voluerit. Unde et moyses ethiopissam duxit uxorem. Comminatur autem sermo propheticus his qui in vitiis permanentes tenebrarum colorem nolunt abluere, quod interficiendi sunt illo gladio qui vertitur ad custodiendam viam ligni vite, hec comminatio fit, ut timentes penam peniteant ne quod comminatur sustineant {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 428a} Unde in sequentibus dicet : ultra flumina ethiopie inde supplices mei deferent munus mihi. Extendet autem Deus manum inferentem supplicia ut aquilo, id est fridigi et duri sentiant penas. Percutiet etiam Assur id est diabolum arguentem atque conuincentem. Suggerit enim peccata et postea arguit peccatores, qui est princeps Assyriorum, et habet metropolim Niniven. Perdito autem principe mundi etiam Ninive, id est mundus cum suo principe in solitudinem redigetur, et nulli miserabilis erit Sed omnes ad ruinam eius sibilabunt, et movebunt manus.  Si quis per Niniven Ecclesiam accipiat, de ultimis temporibus hec dici intelligat, quando regnante antichristo redigenda est in solitudinem et tradenda bestiis et passura que propheta describit, quando erunt homines se amantes etc.  Hodie frustra quidam iactant se esse de speciosa Ecclesia, sed factis negant, in quibus vitiorum greges habitant et animalia ventri servientia, et bestie que corda eorum commedant, et onocrotalus vel cameleuntes qui habent varios colores, id est diversis vitiis inherentes et hericius spinosum animal habitat in cordibus eorum Coruus est immunda avis, in fesestra, id est in corporeis sensibus ut semper audiant, vel loquantur mala, hec omnia ideo patientur quia cum sint dediti malis operibus promittunt sibi beatitudinem et alios despiciunt, et ideo cubile fiunt bestiarum et ubi prius habitabant pater et filius et spiritus sanctus, et angeli ammistratorii, modo habent demones locum et angeli prius manentes in illis, sed modo transeuntes mirabantur et stupebunt, nec sustentabunt ruentem, sed levabunt manus removendo a sustentatione eorum.  Si quis querat quomodo iuxta historiam ad tempora Nabuchodonosor hec prophetia eferatur ethyopibus etiam nuncupatis et Assyriis quibus medi et perse nihil fecerunt, legat historias, et inveniet Assyrios quoque et ethyopes medis fuisse subiectos, et Cambysis regnum et cyri potentiam et omnia que deinceps secuta sunt. Et  Dominus extendet manum suam super aquilonem  aquilonarem partem et perdet Assur et ponet speciosam  Ninivem in solitudinem et in invium et quasi desertum. Et accubabunt in medio eius greges omnes bestie gentium  greges  maligni spiritus omnia lacerantes et onocrotalus  onocrotalorum duo sunt genera, aliud aquatile aliud solitudinis  Onocratulum : genus avis. Codd. : Lux94 ; om. Rusch Glossae biblicae in codice Sangallensi (Sankt Gallen, Stiftsbibliothek 295, [G1], p. 96-240, saec. ix ex.) seruatae, CCCM189B . et hericius in liminibus eius morabuntur. Vox cantantis in fenestra,  vel demones vel varias volucres ; intelligit que solent in desertis urbibus commorari corvus  loquax mundus in superliminari quoniam attenuabo robur eius  hec omnia solitudinis sunt iudicia {t. 3 : Erfurt, f. 286va ; facsim., p. 428a} Hec est civitas gloriosa  Ninive quamvis quidam Iudeorum ad Babylonem hec referunt habitans in confidentia que dicebat in corde suo. Ego sum et extra me non est alia amplius. Quomodo facta est in desertum cubile bestie ?  vel vere in deserta urbe habitabant bestie, vel per bestias varie nationes signantur. Omni qui transit per eam sibilabit et movebit manum suam.   Omnis qui transit . De diabolo et angelis eius hec possunt accipi, quia vastaverunt vineam que de Egypto translata fuerat, transeunt ergo per animam que templum Dei fuerat, et esse desiit et serpens sibilando venena sue malitie in ea evomit, et manus, id est opera movet. Unde Salomon : « Mors et vita in manibus lingue » id est in operibus. Capitulum 3 Ve provocatrix  que Deum dulcem et misereri volentem in amaritudinem tibi convertis et punire cogis et redempta  a Domino civitas columba.  olim simplex  Ve provocatrix. Sermo contra Hierusalem dirigitur que quondam columba postea semper peccans, et captivitatibus tradita rursumque a Domino redempta.  Allegorice. Ecclesia civitas est redempta sanguine Christi, et columba propter simplicitatem, et multitudinem credentium, cui fit comminatio quia procaciter egit in Deum nec voluit audire legem Dei, nec suscipere disciplinam, nec confisa est in Domino {t. 3 : Erfurt, f. 286vb ; facsim., p. 428b } quia noluit appropinquare ad eum bene operando dum Deo et seculo se posse servire credit. Cuius principes dum deseuiunt in subiectos magis leones quam pastores vocandi sunt. Iudices etiam sicut lupi occidentes semper in vespera tenebrarum manentes nec respicientes ad ortum solis, quasi in nocte nemine vidente populantur possessiones Ecclesie ut non habeant pauperes quid commedant in mane vere lucis, quia nec parvi cibi relinquebantur egentibus. Prophete etiam, id est magistri qui debent alios docere de scripturis vesani sunt in fide, et quasi infideles dum fidem quam astruunt factis destruunt. Sacerdotes etiam qui sanguinem Domini populis dividunt impie agunt in legem Christi, putantes in administratione eucharistie non esse inquirendam vitam sacerdotum sed tantum solemnem orationem, de quibus dicitur : Sacerdos in quacumque fuerit macula, non accedat oblationem offerre Deo, et cum hec mala sint in Ecclesia, Dominus clemens in hoc quod non recedit ab Ecclesia, et iustus in hoc quod reddit unicuique iuxta merita sua cum post noctem huius seculi mane advenerit dabit in luce iudicium et non abscondetur vel ipse vel iudicium eius, et cum exiget a singulis commissam pecuniam, non inique aget, sed superbos principes destruet, et de cathedris detrahet et dissipabuntur anguli, id est tortuose cogitationes in quibus pharisei orant contempto ngulari lapide, deserte etiam fient vie, iuxta illud, iter impiorum peribit, ne ambulent in superbia et pravitate, et urbes eorum male edificate destruentur, ne habeant malos habitatores. Hec omnia comminatus sum o Ecclesia ut suscipiens disciplinam ex toto non pereas. Non audivit vocem  preceptum Dei et non suscepit disciplinam.  cum corrigeretur In Domino non est confisa  etiam prementibus malis ad Deum suum non appropinquavit appropinquavit] appropiavit Weber .  cum dicat ego sum Deus appropinquans  post tergum eius non ivit  Post generalem increpationem, describit etiam vitia prelatorum. Principes eius in medio eius  semper versantur in predam et sanguinem subiectorum quasi leones rugientes iudices eius lupi  rapaces vespere non relinquebant in mane.  aliis quod possent rapere Prophete eius vesani viri infideles.  loquebantur quasi ex ore Dei et contraria ei predicabant Sacerdotes eius polluerunt sanctum iniuste egerunt contra legem.  In loco sanctuarii commiserunt sacrilegium et cum facerent contra legem extra legem victimas offerebant Domius iustus in medio eius non {t. 3 : Erfurt, f. 286vb ; facsim., p. 428b} faciet iniquitatem. Mane mane iudicium suum dabit in luce  cito et manifeste faciet iudicium de ea, nec erit quod ab eo possit abscondi et non abscondetur. Nescivit autem iniquus confusionem.  quia illi iniuste egerunt Dominus non erit iniustus retribuendo pessime urbi que meruit  hoc faciet Deus ut impia civitas convertatur ad melius, sed iniquus Israel non cognovit confusionem suam nec intellexit ideo illatas plagas ut ageret penitentiam Disperdi gentes et dissipati sunt anguli eorum eorum] earum Weber desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat desolate desolate] + sunt Weber civitates eorum non remanente viro nec ullo habitatore.  postea vindicavi te de gentibus et destruxi imperium eorum ut que me per plagas non senseras saltem per beneficia scires  Disperdidi gentes. Aliter : disperdidi o Iuda omnes civitates tuas et omnes pagos tibi subiectos et tribus et diversa confinia, et tanta fuit hominum vastitas ut non esset qui habitaret in tuis urbibus. Dixi : Attamen timebis me, suscipies disciplinam et non peribit habitaculum eius propter omnia in quibus visitavi eam. Verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas.  Et postquam hec feci misi prophetas meos ad penitentiam provocans, et dixi : o Hierusalem, feci quidem hec tibi sed feci ut timeres me et susciperes disciplinam, ne periret pro scelere tuo habitaculum, id est templum  Verumtamen diluculo. Sed econtra habitantes Hierusalem quasi ex industria et ex contentione diluculo surrexerunt, ut in festinatione qua ad me redire debuerant opere demonstrarent quod mente male conceperant. Quapropter expecta me dicit Dominus in die resurrectionis mee in futurum quia iudicium meum ut congregem gentes  ad fidem et colligam regna.  principes perversorum dogmatum, qui divino ardore consumetur. Et Et] ut Weber effundam super eas indignationem meam omnem iram furoris mei. In igne enim eli mei devorabitur omnis terra  Quapropter. Iudei dicunt in adventu Christi quem expectant, universis gentibus congregatis et effuso super eas furore Dei, igne zeli eius terram devorandam, et sicut ante edificationem turris omnes una lingua loquebantur, ita omnibus conversis ad cultum Dei veri, omnes locuturos hebraice et totum orbem Domino serviturum.  Allegorice. Expecta me ut paratus dicas : Paratum cor meum Deus etc. Possunt autem hec de primo adventu legi, quando demone calcato et omni errore sublato, terrenis etiam operibus destructis, omnibus linguis apostoli locuti sunt, quando post vitia et peccata, Deus in nobis resurgere visus est, quando etiam omnes gentes {t. 3 : Erfurt, f. 287ra ; facsim., p. 429a} congregantur ad fidem et timore ire Dei accenduntur igne Dei, quo igne devorantur in illis omnia terrena opera et restituitur omnibus una lingua, ut unusquisque deposito suo errore, ad antiquum eloquium confessionis Dei revertatur ut uno ore invocent Deum confitendo quod Dominus iesus est in gloria Dei patris, in cuius nomine omne genu flectatur celestium terrestrium et infernorum. Possunt etiam et hec de secundo adventu dici, quando post vitia presentis seculi Ecclesia expectante adventum sponsi, gentes congregabuntur ad iudicium, et reges colligentur in locum suppliciorum, et tunc effundetur furor Dei puniens omnia mala ubi potentes potenter tormenta sustinebunt, et qui minus peccavit cito veniam meretur Unde subdit : In igne zeli mei devorabitur omnis terra, quia gentibus ad iudicium congregatis et regibus ad supplicia consumetur in toto orbe, quidquid terrenum est, et ad opera carnis pertinet, ut in salvandis omnibus uepribus et spinis combustis, unusquisque eorum ad antiquum confessionis Dei revertatur eloquium, in secula seculorum laudans Deum, et coniuncto studio serviant ei assidue in templo eius. {t. 3 : Erfurt, f. 287ra ; facsim., p. 429a} Quia tunc reddam populis labium electum ut invocent invocent] vocent Weber omnes in nomine Domini et serviant ei humero uno.  unito et non differenti labore, unde Septuaginta sub uno iuge  QUIA TUNC REDDAM. Reddito labio electo omnis nigredo anime, et teter color, et venenum draconis quo tincti eramus relinquetur, et in fluminibus ethyopie magistris perversorum dogmatum quibus ante irrigabamur relictis, dispersi Israel Christo munera offerent. In die qua lumen Christi fuerit exortum dicetur singulis, non confunderis super cunctis adinventionibus tuis, cogitationibus, scilicet pessimis quibus operabaris contra Deum, et tolletur superbia qua erigebatur contra Deum, et contra montem sanctum eius, id est Christum. Et pro superbis relinquetur populus humilis qui nihil cogitet quod Deo displiceat. Et nota quod in consummatione mundi omnia nomina dignitatum tollentur et unus grex humilis, sub mansueto pastore manebit, tunc reliquie Israel non negabunt Dominum, nec loquentur mendacium id est ineptas fabulas et non invenitur in ore eorum lingua dolosa, Christo pro eis loquente qui est veritas, quoniam ipsi pascentur in uno grege, id est in Ecclesia accubabunt, et inde non exterrebit eos Nabuchodonosor, idest diaboli impetus.  QUIA TUNC REDDAM. Cum reddito labio omnes invocaverint nomen {t. 3 : Erfurt, f. 287rb ; facsim., p. 429b} Domini et portaverint iugum eius, tunc o filia id est o synagoga quondam filia quam toto orbe dispersi, licet invideas, tunc tamen de ethiopia, idest populo gentilium, in die illa cum crediderit multitudo gentium, deferentur mihi victime, et vero legifero nubet ethyopissa, et tunc etiam tu non confunderis penitus super erroribus tuis. 10 Ultra flumina Ethiopie interl.| « Ethiopia preveniet manus dare Deo »| Ps.-mozx 67, 32. || inde supplices mei filii dispersorum meorum deferent deferent] defeernt cacogr. Rusch (Erfurt) munus mihi. interl.| unde regina saba venit audire sapientiam Salomonis 3Rg. (1Rg.) 10, 1. || 11 In die illa interl.| cum multitudo gentium crediderit|| non confunderis interl.| omnino|| super cunctis adinventionibus tuis quibus interl.| quia|| prevaricata es in me. interl.| Barraban eligendo Dei filium crucifigendo|| Quia tunc auferam interl.| excecando|| de medio tui interl.| quidem|| magniloquos interl.| scribas, Phariseos, sacerdotes|| superbie tue et non adiicies exaltari interl.| superbire|| amplius in monte sancto meo.  sed tamen Et derlinquam in medio tui populum pauperem et egenum  homines illiteratos et piscatores et sperabunt in nomine Domini reliquie Israel  et isti non facient iniquitatem nec loquentur mendacium  in Christi veritate credentes et non invenietur in ore eorum lingua dolosa. Quoniam ipsi pascentur  dicentes Ps. 22, 2. : « Dominus regit me et nihil mihi deerit, in loco pascue ibi me collocavit ». et accubabunt et non erit qui exterreat.  non multitudo que clamavit ‘crucifige’, non optimates, non pontifices  quia scient omne mendacium ex diabolo esse  fide credentium vidente superbiam hereticorum et persecutorum  QUONIAM IPSI. Hec de primo adventu intelliguntur sed Iudei fingunt se in fine habitaturos Hierusalem, et more pecorum herbis virentibus pascendos et cunctis gentibus deletis et sibi subiectis non posse esse qui eos extereat. Lauda filia Sion  dimissa iniquitate iubila iubila] iubilate Weber Israel.  redempta a Domino Letare et exulta in omni corde filia Hierusalem.  non tam voce  cui dictum est : pacem relinquo vobis pacem meam do vobis  Lauda. Iudei cum Christo suo uenturo hec omnia sibi repromittunt, que nos cum Christo iam sumus consecuti.  Postquam dixit : iudicium meum ut congregem gentes et supposuit etiam de ethiopia venturos ad fidem reliquias etiam Israel credituras et salvandas, nunc agit de generali consummatione mundi.  Ecclesia vel quelibet anima in specula constituta letatur iniquitates a se sublatas et se redemptam ab eo qui omnia redemit.  Possunt hec omnia de secundo adventu accipi, sed cum in aggeo et zacharia et sphonia similis prophetia sit, et Matheus prophetiam Zacharie in primo adventu completam testetur, que dicitur : Exulta satis filia sion iubila filia Hierusalem, ecce rex tuus veniet tibi iustus et salvator; ordine veritatis ducimur non futurum sperare sed factum. Abstulit Dominus iudicium tuum avertit inimicos tuos rex Israel Dominus in medio tui non timebis malum ultra  in fine auferet  non iam iudicans sed salvans  damnationem  a te  demones  ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus  in re non in spe  quia priora transierunt in die illa dicetur Hierusalem noli  amplius timere Sion  non facias ultra quod post dissolvas penitendo non dissolvantur manus tue.  libere que est mater sanctorum  opera 17 interl.| quia|| Dominus Deus tuus in medio tui Fortis interl.| cui resistere nemo potest|| ipse salvabit, gaudebit super te interl.| Gaudium Domini fortibudo nostra est|| interl.| reddet tibi letitiam quam perdidisti|| in letitia, interl.| non inferens penam pro peccato. silebit {t. 3 : Erfurt, f. 287rb ; facsim., p. 429b} in dilectione interl.| non tuo merito|| tua interl.| habita de te|| exultabit super te in laude. interl.| accipiet laudem a te quasi piguissimam hostiam, vel gaudebit te esse laudabilem|| 18 interl.| ipse dico dicens|| Nugas interl.| vanos|| marg.| NUGAS. Sciamus in hebreo eandem esse vocem, et ideo sicut est in hebreo hic ponitur ut appareat hebream linguam matrem esse omnium linguarum.||  Nugax : vanus fatuus. Est autem nomen hebreum. Codd. : Lux94 ; om. Rusch Glossae biblicae, CCCM189B . qui a lege recesserant interl.| peccando|| congregabo quia ex te interl.| ad te pertinebant secundum predestinationem|| erant ut non ultra habeas super eis interl.| de eis perditis|| opprobrium. interl.| Et eos qui prius tibi improperabant damnabo|| 19 Ecce ego interficiam omnes interl.| homines vel demones|| qui afflixerunt te in tempore illo interl.| in fine|| et salvabo claudicantem interl.| olim a via Dei|| et eam interl.| Ecclesiam|| que eiecta interl.| in temptationibus|| interl.| opinione|| fuerat congregabo. intel.| suscipiam in fine|| Et ponam eos in laudem et in nomen interl.| ut laudetur et nomen eorum magnificetur|| in omni terra confusionis eorum interl.| Unde Sap. 5, 3.« Hii sunt quos aliquando habuimus in derisum ».|| marg.| ECCE EGO INTERFICIAM. Hoc promittunt sibi Iudei in adventu Christi sui et putant omnes gentes interficiendas a Domino quem afflixerunt Israel et Synagogam salvadam, et que libellum repudii acceperat colligendam et ponendo eos in laudem et in nomen in omni terra in qua fuerant ante captivi et confusi, et hoc fore cum Hierusalem reedificata fuerit, et templum et omnis ordo cerimoniarum restitutus, et ideo non agunt penitentiam, nec mirum quia lipescit Lia nec amatur a Iacob sed Rachel succedente negligitur.|| marg.| Videtur nos Deus repellere et eiicere quando relinquit temptationi.|| in tempore tempore] + illo Weber quo adducam vos interl.| quando suscipient eiecta|| et in tempore quo congregabo vos. Dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terre interl.| gloriatur Deus in athletis suis cum eos viderit coronari|| cum convertero interl.| in patriam|| captivitatem vestram interl.| qui mundi miseriis et vinculis carnis tenebatur. Unde Ps. 13, 7 ; Ps. 52, 7. « Cum converterit Dominus captivitatem plebis sue exultabit Iacob et letabitur Israel »|| coram oculis vestris interl.| spiritalibus et carnalibus|| dicit Dominus. Dominus] + EXPLICIT SOPHONIAS PROPHETA Weber interl.| non dubie, non spe sed in re.|| marg.| CUM CONVERTERO. Cernent captivitatem eorum per quam in hoc seculo duro fuerant imperio subiugati, reduci in celestem Hierusalem seque resurgere in confusionem eternam.||