initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<49. Aggeus>

Capitulum 1

Numérotation du verset Agg. 1,1 
{t. 3 : Erfurt, f. 287vb ; facsim., p. 430b} [Rusch, f. 287vb ] In anno secundo Darii regis in mense sexto in die una mensis factum est verbum Domini
interl.|  Inspirat Deus prophetam bona opera habentem ut per eum doceatur populi princeps
interl.|  querens ad quem veniret et quem doceret
in manu Aggei prophete ad Zorobabel
interl.|  qui natus est in Babylone et christus in mundi confusione
filium Salathiel ducem Iuda
interl.|  quia de stirpe erat David
et ad Iesum filium Iosedech sacerdotem magnum
interl.|  qui de tribu sacerdotali
interl.|  in his duobus unus Christus signatur rex et pontifex
dicens :
marg.|   {t. 3 : Erfurt, f. 287va ; facsim., p. 430a} [Rusch, f. 287va ] IN  ANNO  SECUNDO  DARII  REGIS. Cum Cyrus rex persarum, occiso balthasar, occupasset regnum Babyloniorum cum dario patruo suo rege Medorum primo anno regni sui remisit in Hierusalem circiter .l. milia Iudeorum quibus prefecit Zorobabel, et iesum filium Iosedech, et precepit ut reedificarent templum Domini. Illi autem exstructo altari, fundamenta templi iecerunt. Sed interea mortuo cyro Artaxerxes illi succedens, mandavit gentibus que erant circa Hierusalem, ne templum reedificari permitterent. Remansit itaque opus imperfectum usque ad annum secundum darii filii itaspis. Hoc anno aggeus et zacharias prophete non timentes edictum regis, nec inimicicias circumiacentium populorum, hortati sunt Zorobabel et populum qui cum eo erat ut templum reedificarent, quia iam erat tempus quo Ieremias prophetaverat templum esse reedificandum. Zorobabel autem et populus magis obedierunt prophetis hortantibus quam regi vel populis prohibentibus.
marg.|  Darius interpretatur generationes, et significat amatorem coitus et carnalis generationis. Congrue ergo tempore darii hec visio cernitur populo, qui reversus de captivitate, nondum extruxerat templum nec habebat gloriam pristine Hierusalem, sed habitabat in domibus concavis et depressis. Merito etiam cernitur in anno secundo, quia binarius immundus numerus est, qui primus a virginitate unitatis discedens, princeps est totius alternitatis. Unde in genesi non dicitur post consummationem operum secundi diei, quod additur post consummationem operum aliorum dierum, et vidit Deus quod esse bonum. Mensis etiam sextus congruit quia hic mensis non habet aliquas solemnitates Dei, sicut septimus, sed similis est sex dierum quibus factus est mundus, in quo laboratur, et panis sub sudore comeditur. Sed quia altare iam erat extructum, in una die fit verbum ut populus deserens fanum darii et sextum mensem, revertatur ad unitatem fidei.
marg.|  Aggeus solemnis, in manu cuius fit sermo Dei. Sic omnis qui celebrat {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 430b} festivitates Dei in azimis sinceritatis, potest recipere sermonem Dei. Non fit ad eos sermo Dei qui occiderunt sermonem id est filium Dei quia manus eorum plene sunt sanguine.
marg.|  Zorobabel typus est salvatoris qui destructum patri edificat tabernaculum, tam de reliquiis Iudeorum quam de multitudine gentium. Zo- iste, ro- magister, -babel, idest Babylonie, id est iste magister Babylonie qui natus est in Babylone de Babylone reducit populum in terram promissionis de qua fuerant abducti captivi. Vel Zorobabel fluxus expositus, hic est fluxus Iesu qui nobis de largissimo fonte expositus est adhibendum. Unde ipse ait : Si quis sitit veniat ad me et bibat. Hunc fontem concipimus piis petitionibus. Unde Zorobabel filius est salathiel qui interpretatur petitio Dei.
marg.|  Iosedech iustus Dominus, id est Deus pater, cuius filius eius Iesus, idest salvator ad cuius comparationem omnes sacerdotes minimi inveniuntur.
Numérotation du verset Agg. 1,2 
hec ait Dominus exercituum dicens populus iste dicit nondum venit tempus domus Domini edificande
interl.|  non Zorobabel, non iesus, sed populus dicit, qui sub dario iugum servitutis nondum recusat
marg.|  Populus iste dicit. Qui captivi tenentur extra Hierusalem differunt edificare templum Domini, et dicunt : nondum venit tempus domus Domini edificande.
marg.|  Cum aliquis per vitium egressus de Ecclesia disponit reedificare templum Dei in se, et tamen de die in diem protrahit, de eo potest dici : Iste dicit : Nondum tempus edificande domus Dei, sed omne tempus edificationi est congruum, nec possunt hostes impedire eum qui conversus ad Deum clamaverit.
Numérotation du verset Agg. 1,3 
et factum est verbum Domini in manu Aggei prophete dicens
marg.|  Et factum est verbum. In eadem die qua supra rursus videtur hec visio, et proficientibus prophete operibus, prophetie quoque dona succrescunt, et habito paulisper silentio, quasi cogitata Domini sit responsio.
Numérotation du verset Agg. 1,4 
numquid tempus vobis est ut habitetis in domibus laqueatis et domus ista deserta
marg.|  Numquid tempus. Ergo ne tempus est ut vos habitetis in domibus in valle positis, et mea domus que in monte est deserta erit, vel ut habitetis in domibus laqueatis, id est ornatis et deliciosis, et sancta sanctorum pluviis et iniuriis omnibus patebunt.
marg.|  Omne tempus quo in valle, id est in vitiis et luxu seculi habitare eligimus quasi nihilum reputatur, et non invenit in nobis Deus ubi caput reclinet.
interl.|  Septuaginta : concavis
Numérotation du verset Agg. 1,5 
et nunc hec dicit Dominus exercituum ponite corda {t. 3 : Erfurt, f. 288ra ; facsim., p. 431a} [Rusch, f. 288ra ] vestra super vias vestras
interl.|  Absque mora precepta mea in opus vertite
interl.|  cuius non leue est imperium
interl.|  que huc usque per diversa vitia distrahebantur
interl.|  in memoriam reducite que fecistis et que passi estis
marg.|  Ponite corda. Nihil sine consilio et precogitatione faciatis, sed lux divine legis luceat ante pedes vestros.
Numérotation du verset Agg. 1,6 
seminastis multum et intulistis parum comedistis et non estis satiati bibistis et non estis inebriati operuistis vos et non estis calefacti et qui mercedes congregavit misit eas in sacculum pertusum
interl.|  in horrea
interl.|  minus recepistis quam seminastis
interl.|  ne quis dicat voluntarium fuisse in ieiunium
interl.|  quia parvos fructus habuistis
interl.|  exhilarati
interl.|  habuistis pallium, sed quod nec repelleret frigus nec servaret calorem
interl.|  Si quis vel negociatione vel mercennaria manu mercedes congregavit, ille pecuni, ita defluvnt, ac si mitterentur in saccum pertusum
marg.|  Seminastis multum Non ideo venit fames quod agricola cessaverit ab agricultura.
marg.|  Mystice. Qui de Babylone reversi sunt, et edificationem domus Dei differunt, dicentes : Nondum est tempus edificande domus Domini, nec captivi sunt, nec plene liberi, sed velut in medio positi, seminat et parum metunt, quia si inter multa peccata aliqua iusta opera faciunt, non est Deus iniustus, ut propter multa mala paucorum bonorum obliviscatur, sed faciet eum metere, et in horrea congregare que in bona terra seminavit. Qui penitus nihil operatur, nil comedit, sed fame perit. Qui vero seminat multa et infert pauca, parum comedet non in satietate vel suavitate. Sanctus vero usque ad satietatem comedet.
marg.|  Operuistis vos. Qui habet pallium, id est occultam scientiam mysteriorum Dei sensibus verbisque contextum, non sinit feruentes spiritu amittere dilectionis calorem et pati frigus. Qui vero non adeo feruet, habet quidem pallium sensuum et operum suorum, sed non calefit, nec totus cooperitur. Qui vero propter anime paupertatem non habet pallium, quia ex multiplicata iniquitate caritas in eo refrixit, ideo frigore perit.
marg.|  Qui mercedes. Qui operatur bona que remuneratione digna sunt, et bona bonis adiungere non desistit, mittit mercedes in saccum non pertusum. Qui vero prior bona vitiis sequentibus sordidat in saccum congregat pertusum.
Numérotation du verset Agg. 1,7 
hec dicit Dominus exercituum ponite corda vestra super vias vestras
interl.|  idem Dominus ad idem quod prius hortatur
marg.|  Ponite corda Mentiuntur Hebrei sola tantum ligna ad congregandum fuisse necessaria, stantibus muris templi post incendium.
marg.|  Mystice. Postquam posita sunt corda super vias precipimur ascendere in montem id est in altitudinem divini sermonis, ut ex eo precidamus nobis lingua, id est testimonia et varia virtutum genera ad edificandam in nobis domum sapientie ut Deo placeat et glorificetur in nobis.
marg.|  Considerate cuncta que geritis, et relinquentes studium domorum vestrarum humilium, ascendite in montem ubi sunt ligna que non conburantur sed ad opera domus mee proficiant, et ut hoc libentius agatis scitote quod in his mihi placebitis.
Numérotation du verset Agg. 1,8 
ascendite in montem portate lignum et edificate domum et acceptabilis mihi erit et glorificabor dicit Dominus
Numérotation du verset Agg. 1,9 
respexistis ad amplius et ecce factum est minus et intulistis in domum et exsuflavi illud quam ob causam dicit Dominus exercituum quia domus mea deserta est et vos festinatis unusquisque in domum suam
interl.|  hec mala contingunt vobis
interl.|  et vos habitatis unusquisque in domo sua
interl.|  alias festinastis
marg.|  Respexistis ad amplius. Sepe multa bona de multis sperantur quorum doctrina et conversatio bona videtur Sed ubi tempus messium venerit, id est cum tempus docendi habent, et exemplo vite alios instruendi oportunitatem consequuntur, vel parum vel nihil est in eis inventum, et surripente paulatim negligentia hoc parum quod videbantur habere perdunt Quod ideo eis evenit quia in pristinis domibus suis securi fuerint, et non ascenderunt in montem scripturarum, nec in se domum Domini exturxerunt.
marg.|  Et intulistis in. Ecce aliud incommodum quod contigit differentibus edificationem cum iam tempore messis putarent se tenere frumenta in manibus, vacuos ?cuimos sine frugibus congregabant, et illud tantillum quod {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 431b} superat, inferebant in domum, sed Dei virtus exufflabat, id est ad nihilum redigebat quia solliculi vacui, et frumentum vacuum farinam non habebat.
Numérotation du verset Agg. 1,10 
propter hoc super vos prohibiti sunt {t. 3 : Erfurt, f. 288rb ; facsim., p. 431b} [Rusch, f. 288rb ] celi ne darent rorem et terra prohibita est ne daret germen suum
interl.|  non solum non dant pluviam sed nec nocturnum rorem ut saltem modico humore agri temperentur
interl.|  que sponte solet gignere auaro sinu credita retinet
marg.|  Rorem. Mystice. Ros est celestis gratie benedictio, que non de aere ubi multe perturbationes sunt, sed de celo descendit ad rigandas animas iaculo diaboli vulneratas, vel in persecutione estuantes.
marg.|  Et vocavi siccitatem. Quidquid sine auctoritate scripture, quasi apostolica traditione sponte confingunt heretici, percutit gladius Dei.
marg.|  Mystice. Gladius vel urens ventus, sermo Dei acutior omni gladio, qui aridam terram id est negligentem animam et in concavis habitantem, ne fructum ferat disperdit. Vocatur et super montes qui contra scienteiam Dei se elevant, destruit etiam triticum et vinum et oleum quibus quasi cibo et potu, heretici deceptis populis blandiuntur panis eorum panis doloris, vinum eorum fel draconum. Oleum eorum quod impinguat caput peccatoris. Per homines sensus et cogitationes eorum, vel per homines docti, per iumenta indocti, qui cum operibus manuum idest ieiuniis et uariis observationibus pereunt. Possunt hec intelligi de malis doctoribus Ecclesie qui carnalia querentes nec in se nec in aliis domum Dei dirutam querunt reedificare, sed multos verbo et exemplo scandalizant.
Numérotation du verset Agg. 1,11 
et vocavi siccitatem super terram et super montes et super triticum et super vinum et super oleum et quecumque profert humus et super homines et super iumenta et super omnem laborem manuum
interl.|  vel gladium, quod melius ventum urentum
interl.|  super montes vocatur siccitas ne proferant triticum vinum et oleum, vel quecumque humus sponte generat
interl.|  precedente fame consequenter super homines et iumenta mors venit
interl.|  idem urens ventus omnia consumit que manus hominum laboraverunt
Numérotation du verset Agg. 1,12 
et audivit Zorobabel filius Salathiel et Iesus filius Iosedech sacerdos magnus et omnes reliquie populi vocem Dei sui et verba Aggei prophete sicut misit eum Dominus Deus eorum ad ipsos et timuit populus a facie Domini
interl.|  isti qui venerunt in virum perfectum, audiunt, obediunt, non timent, quia caritas foras mittit timorem
interl.|  alias reliqui
interl.|  qui non pervenierunt in virum perfectum
interl.|  Sciens quia facies Domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum
marg.|  ET  AUDIVIT. Per Zorobabel et iesum, signatur unus Christus, rex et sacerdos, et ideo illi non timent, sed solus populus timet.
marg.|  Et dixit Aggeus nuntius Domini. Quidam putant iohannem baptistam, et malachiam qui angelus Domini interpretatur, et aggeum fuisse angelos, et ob dispensationem iussu Dei assumpsisse humana corpora, et inter homines conversatos. Unde dicut iohannem baptistam ad vocem marie in utero matris exultasse. Nos vero dicimus nuntium Dei, id est angelum qui hebraice malachi dicitur prophetam appellari, quia Dei voluntatem nuntiat hominibus.
marg.|  EGO  VOBISCUM  SUM. Ego ero vester adiutor, edificate domum meam que in vobis est destructa, me in medio vestri constituite, nemo edificationem vestram poterit prohibere.
Numérotation du verset Agg. 1,13 
et dixit Aggeus nuntius Domini de nuntiis Domini populo dicens ego vobiscum dicit Dominus
interl.|  Unus de nuntiis, propheta de prophetis
interl.|  Non loquitur ad Zorobabel, vel iesum, cum quibus et in quibus semper erat, sed populo timenti qui accepit mercedem pro timore Dei ut Dominus sit cum eis
Numérotation du verset Agg. 1,14 
Et suscitavit Dominus spiritum {t. 3 : Erfurt, f. 288ra ; facsim., p. 432a} [Rusch, f. 288ra ] Zorobabel filii Salathiel ducis Iuda et spiritum Iesu filii Iosedech sacerdotis magni et spiritum reliquorum de omni populo et ingressi sunt et faciebant opus in domo Domini exercituum Dei sui
interl.|  quasi prius dormientem
interl.|  non corpus non {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 432a} non animam sed spiritum qui magis scit edificare templum Domino
interl.|  ut regnum et sacerdotium Deo edificarent templum
interl.|  foris enim fuerat
interl.|  quod dignum erat penetralibus demus Dei.
marg.|  ET  SUSCITAVIT  DEUS. Iam verus Zorobabel de genere David et iesus sacerdos in eternum suscitatus est virtute patris, quo adiuvante debemus suscitari ad edificandam spiritalem domum Dei, in quam ingressi spiritales hostias offerre debemus, et opera digna templo Dei facere debemus que tamen facere non possumus, nisi prius Dominum timuerimus. Quia vero in seculo sumus, et sub dario generationi coniugiisque servientes edificamus, ideo sexto numero quo factus est mundus et secundo anno qui dividitur ab unitate, ingredimur domum Dei. Cum vero in senario factus sit mundus, duplicari oportet senarium ut reedificetur mundus, et sic in duodenario est sobolis humane reparatio que ut de utroque populo facta ostendatur duodenarium {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 432a} duplicamus, et sic in vicesima quarta die edificata est Ecclesia, tam de gentibus quam de circumcisione. Vel octonarius ad circumcisionem, ternarius ad fidem trinitatis refertur. Per fidem trinitatis fit vera circumcisio vitiorum. Ideo multiplicato octonario per ternarium, in vicesmia quarta die edificamus domum.
marg.|  IN  DIE  VICESIMA. Eodem anno darii, et eodem mense qui in principio positus est, sed non eodem die. Ibi enim dicitur in una die mensis, hic dicitur in vicesima quarta, ut inter primum diem quo Dominus loquitur per aggeum, et vicesimum quartum quo ingressi sunt xxii dies medii fuerint quibus timuit populus Dominum.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Agg. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/04/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber49.xml&chapitre=49_1)