initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<49. Aggeus*>

Capitulum 2

Numérotation du verset Agg. 2,1 
In die vicesima et quarta mensis in sexto mense in anno secundo Darii regis.
marg.|  IN  DIE  VICESIMA. Eodem anno Darii, et eodem mense qui in principio positus est, sed non eodem die. Ibi enim dicitur in una die mensis, hic dicitur in vicesima quarta, ut inter primum diem quo Dominus loquitur per Aggeum, et vicesimum quartum quo ingressi sunt viginti duo dies medii fuerint quibus timuit populus Dominum.
Numérotation du verset Agg. 2,2 
In septimo mense vicesima et prima mensis, factum est verbum Domini
interl.|  operando merebatur ut in eo sermo Dei amplius fieret

Hic incipit capitulum 2 Rusch
in manu Aggei prophete dicens :
marg.|  IN  SEPTIMO  MENSE. Eodem anno sed in mense septimo in quo sunt solemnitates Dei vicesima prima die mensis, id est tribus ebdomadibus completis et perfecta requie in mysterio trinitatis tertio fit verbum Dei ad Aggeum qui semper ad hoc laborabat ut sermo Domini in eo fieret.
marg.|  Fit sermo Dei ad eos qui ceperant operari in domo Dei, iam in requie, id est in mense septimo, et in pleno trinitatis sacramento, id est .xxi. mensis ad Aggeum festa Dei celebrantem, ad Zorobabel filium Salathiel, qui pro nobis homo fieri dignatus est, et sacerdos, et ad reliquos populi. Ad compartionem totius mundi parva pars fuit in principio credentium. Quis in vobis Quondam fuit Iudea domus Dei serviens uni Deo secundum precepta legis, et dilecta in patribus Abraam, David et ceteris, sed iam excecata cepit esse non dilecta nec populus Dei. Hec domus in conspectu Christi et populi credentis reputatur quasi non sit. Provocatur ergo Christus ut regnum suum et sacerdotium corroboret. Vocatur ergo et populus qui in concavis terrenorum habitabat ut faciat opus spiritale in domo Dei, et sciat Deum esse presentem sibi et facientem spiritaliter in ipsis quod quondam in figura paciscebatur de Egypto egredientibus. Promittit etiam spiritum suum adiutorem eorum qui operantur in domo sua, et implent sermonem pacti sui. Moni celum quando de celo audita est vox mea, et terram quando priori populo dedi testamentum, et in adventu meo, caligo, turbo, tenebre, cernebantur. Movi mare, quando prestiti viam populo transeunti. Movi aridam, id est Egyptum per plagas cum esset a cultu Dei vacua, vel solitudinem quam populus quadraginta annis circuivit, et qui hec feci in datione veteris legis, adhuc movebo celum et terram tempore passionis, celum quando sole obscurato tenebre facte sunt, terram quando petre scisse sunt, et monumenta aperta sunt. Mare, interfecto dracone qui in eo erat. Aridam, infructuosam gentium multitudinem, et illis commotis, movebo ad fidem omnes gentes, quia in omnem terram exivit sonus eius, et hoc erit quando veniet desideratus cunctis gentibus, in cuius adventu implebitur Ecclesia {t. 3 : Erfurt, f. 288rb ; facsim., p. 432b} [Rusch, f. 288rb ] gloria maiore quam fuit in synagoga, sicut maior est Christus filius in Ecclesia quam moyses servus in synagoga, et hec gloria dabitur per argentum, id est eloquia Scripturarum, et aurum id est occultum sensum qui versatur in pectore sanctorum.
Numérotation du verset Agg. 2,3 
Loquere ad Zorobabel filium Salathiel ducem Iuda et ad Iesum filium Iosedech sacerdotem magnum et ad reliquos populi
interl.|  qui viderunt antiquam domum Dei et nunc intersunt restaurationi
dicens :
Numérotation du verset Agg. 2,4 
Quis in vobis est derelictus qui vidit domum istam in gloria sua prima et quid vos videtis hanc nunc ?
interl.|  quasi nihil ad comparationem prioris
Numquid non ita est quasi non sit in oculis vestris
marg.|  QUIS  IN  VOBIS  EST. Fuit olim in Israel domus Dei que nunc ita deserta erat ut in aspectu videntium reputaretur quasi non fuerit, quod non solum de edificiis templi debet accipi, sed de omnibus que quondam preclara habuerunt Iudei.
Numérotation du verset Agg. 2,5 
et nunc confortare Zorobabel
interl.|  sed nolite desperare
dicit Dominus et confortare Iesu fili Iosedech sacerdos magne et confortare omnis populus terre dicit Dominus exercituum {t. 3 : Erfurt, f. 288va ; facsim., p. 432b} [Rusch, f. 288va ] et facite
interl.|  opus in mea domo

populus] popule Weber
quoniam ego
interl.|  Pater
vobiscum sum dicit Dominus exercituum.
Numérotation du verset Agg. 2,6 
Verbum
interl.|  filius
quod pepigi vobiscum est cum egredimini
interl.|  alias : egrederemini

pepigi vobiscum est] placui vobiscum Weber egredimini] egrederemini Weber
de terra Egypti et spiritus
interl.|  Sanctus
meus erit in medio vestrum
interl.|  medius vestrum stetit quem vos nescitis
nolite timere
interl.|  ego qui iubeo omnipotens sum cuius dicere est facere
Numérotation du verset Agg. 2,7 
quia hec dicit Dominus exercituum : Adhuc unum modicum est et ego movebo celum et terram et mare et aridam
interl.|  tempore passionis sol obscuratus est
marg.|   Et ego movebo celum et terram quando dedi primum Testamentum in Sina, movi   celum et terram et mare rubrum et desertum ut vobiscum ponerem testamentum, nunc autem polliceor quod adhuc scilicet movebo celum et terram, ut illis commotis moveantur omnes gentes, et tunc veniet desideratus cunctis gentibus, id est salvator, et tunc   implebo domum istam maiore   gloria quam prius.

movebo] commovebo Weber
Numérotation du verset Agg. 2,8 
et movebo omnes gentes
interl.|  contrarias potestates splendorem Domini sustinere non valentes
et veniet desideratus cunctis gentibus et implebo domum istam gloria dicit Dominus exercituum.
interl.|  ne putetis sponsorem infirmum
Numérotation du verset Agg. 2,9 
Meum est aurum et meum est argentum dicit Dominus exercituum.
interl.|  id est omnes opes quas ego donabo vobis in ornamentum templi, ut gloria huius domus sit maior quam prioris

aurum... argentum] inv. Weber
Numérotation du verset Agg. 2,10 
Magna erit gloria domus istius novissime plus quam prime, dicit Dominus exercituum et in loco isto dabo pacem
interl.|  que exuperat omnem sensum
marg.|  ET  IN  LOCO  ISTO  DABO. Quia ad edificationem inclite domus nihil tantum valet quantum pax spondeo pacem dandam in loco isto, ut in pace que exuperat omnem sensum sit locus meus.
dicit Dominus exercituum.
Numérotation du verset Agg. 2,11 
In vicesima et quarta die
interl.|  ut supra
marg.|  Viginti per quaternarium multiplica et erunt octoginta qui numerus bis habet quadraginta. Quadragenarius vero penitentiam notat, que non solum debet esse corporis sed etiam spiritus, quod octogenarius pretendit.

die] om. Weber
noni mensis in anno secundo Darii
interl.|  ut supra
marg.|  NONI  MENSIS. Hic numerus numquam in bono accipitur, Omnis solemnitas finitur octavo die nec ad nonum pervenit. Hierusalem apud Ieremiam nono mense a Babyloniis expugnatur. Quia ergo de immunditia populi prophetia erat futura secundo anno darii iungitur nonus mensis, sed quia datur locus penitentie post correctionem immunditie die vicesima quarta fit sermo Domini ad Aggeum ut quasi ex persona Domini questionem a sacerdotibus sciscitetur ex lege venien:tem.
factum est verbum Domini ad Aggeum prophetam dicens :
marg.|   Ad Aggeum prophetam , non in manu Aggei ut supra. Ibi enim profectum habebat, et tantum munda opera. Cor vero eius necdum plenam sapeintiam receperat. Vel quia adhuc habitabat inter eos qui dicebant : Nondum venit tempus domus Domini edificande. In operibus tantum eius factus est sermo Domini. Nunc vero iacta sunt fundamenta templi, et ingressus populus cum principibus facit opus Dei, et audit mysteria. Movebo omnes gentes, et plenus est vaticinio, et ideo ad totum aggeum fit sermo.

Ag. 2, 2.
Numérotation du verset Agg. 2,12 
Hec dicit Dominus Deus exercituum : Interroga sacerdotes legem dicens :
interl.|  Sacerdotis est legem Domini scire et ad interrogationem Domini de lege respondere, si sacerdos est legem sciat Domini, si ignorat legem, ipse se arguit non esse sacerdotem Domini.

Deus] om. Weber
Numérotation du verset Agg. 2,13 
Si tulerit homo carnem sanctificatam {t. 3 : Erfurt, f. 289ra ; facsim., p. 433a} [Rusch, f. 289ra ] in ora vestimenti sui et tetigerit de summitate eius panem aut pulmentum
interl.|  aliquem coctum cibum ad comedendum
aut vinum aut oleum aut omnem cibum, numquid sanctificabitur. Respondentes autem sacerdotes dixerunt : Non
interl.|  sanctificabitur sed ita manet unumquodque ut fuerat
marg.|  SI  TULERIT  HOMO  CARNEM. Carnes oblatas in altari, alias sacerdotes in abditis templi comedebant, alias propinqui eorum domi, alias qui de sacerdotibus videbantur maculati, alias Israelite qui nullam habebant immunditiam. Immundus {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 433a} vero dicebatur qui hominem mortuum tetigerat. Quamdiu enim anima est in corpore, corpus humanum non est immundum, sed quam cito anima recedit. Querit autem propheta, si quilibet homo tulerit carnem sanctificatam, et ligaverit eam in summitate vestimenti, et ipsa summitas tetigerit panem, vel aliquid quo possit homo vesci,   numquid ex illo tactu cibus ille sanctificari potest? Respondetur quod non sanctificatur.
marg.|  Anagoge. Vir ecclesiasticus qui immolat agnum immaculatum et indutus est Christo, ligat sanctam carnem in pallio, quando de exterioribus sacramentis auditores informare intendit, et hoc pallio contingit exponendo divinam scripturam que est panis confirmans cor hominis et est pulmentum id est coctio, sicut sunt apostolice epule, que condiunt et decoquunt carnes veteris legis, et conditas prebent esui, est etiam scriptura vinum letificans cor hominis, est etiam oleum exhylarans faciem, est etiam cibus lactis quo aluntur et parvuli, et alia huiusmodi. Sed dum auditores per scripturam de exterioribus sacramentis erudiuntur non ut sactificatum cibum comedunt, quia interiori pinguedine sacramentorum intus non reficiuntur. Econtra autor perverse doctrine quencumque doctrina sui inficit, immundum reddit, habent autem et mali in doctrina sua panem sed luctus, et vinum sed insane ebrietatis, et oleum adulationis, habent et pulmentum dum ad confirmationem sue perversitatis, quasi ad condimentum mystica de scripturis interserunt habent et alios cibos, idest diversos tractatus quos quia ab immundis sunt scripti, et immundo ore prolati, qui tetigerit immundus fit, et in eorum ducetur errorem.
Numérotation du verset Agg. 2,14 
Et dixit Aggeus : Si tetigerit pollutus
interl.|  qui contagione mortui immundus effectus est
in anima ex omnibus his, numquid contaminabitur ? Et responderunt sacerdotes
interl.|  quorum princeps Iesus per quem legem noverant
et dixerunt : Contaminabitur.
interl.|  polluitur tactu polluti
marg.|  SI  TETIGERIT  POLLUTUS. Aliam questionem proponit, quia ad priorem bene responderunt, et in hac facile potest capi imperitus. Potest enim videri ut sicut non sanctificatur, ita nec contaminetur.
Numérotation du verset Agg. 2,15 
Et respondit Aggeus
interl.|  qui scit solemnitatum differentias et ideo festivus appellatur
et dixit : Sic populus iste
interl.|  qui immundus est in anima, omne quod tangit et quod offert mihi immundum erit
et sic gens ista
interl.|  gentiles et heretici
ante faciem meam, dicit Dominus,
interl.|  quamvis hominibus sui specie sancta videatur
et sic omne opus manuum eorum
interl.|  vota, preces, ieiunium, elemosine, continentia etiam in corpore
et omnia
interl.|  supradicta
que obtulerunt ibi contaminata erunt.
marg.|  Et respondit Aggeus. De superiori questione tacens, de secunda sui sermonis contexit, occasionem : Sic populus iste.
marg.|  Iuxta litteram o popule qui adhuc diruta domo, in iam extructo altari ?offers hostias et illis carnibus sanctificari putas, scito te non tam his sanctificari quam omnia opera contaminari, ex eo quod tuam domum magis quam meam conaris construere, nec iuvat te sanctum in altari oblatum dum in convallibus habitas, et mortuis operibus pollueris.

obtulerunt] obtulerint Weber
Numérotation du verset Agg. 2,16 
Et nunc ponite corda vestra
interl.|  ad cogitandum
a die hac et supra antequam poneretur lapis super lapidem
interl.|  cogitate etiam que retro gesta sunt, que et quanta sustinueritis, ut cum postea prospera evenerit, causam ipsorum per oppositum cognoscere possitis.
interl.|  vicesima quarta noni mensis
marg.|  Et nunc ponite. Quasi : licet hec polluta sint que obtulistis in altari nondum edificato templo, tamen o popule hortor te ut sensu ad preterita revertaris quantis malis te afflixi antequam inciperes iacere fundamenta templi, ut cum recogitaveris mala que passus es propter destructionem templi, postea ponas cor ad cogitanda bona que ceperis habere a prima die edificationis, et que in futuro plenius sunt tibi danda post plenam edificationem templi.
marg.|  Allegorice. Vos qui credidistis in iesum, considerate tempus quo in gentilitate vitiis servivistis, nec in vobis templum edificastis, cuius fundamentum est Christus, super quem videat unusquisque quomodo superaedificet. Considerate {t. 3 : Erfurt, f. 289vb ; facsim., p. 433b} [Rusch, f. 289vb ] que ante passi estis, cum accederetis ad aceruum .xx. modiorum quidquid ante Christum videbamini habere virtutum et bonorum operum preter vestram spem erant infecundum, ut vobis posset dici, quanta passi estis sine causa. Et cum ex vinea quinquaginta lagenas expectaretis qui numerus completis septem ebdomadibus unione divinitatis perficitur, et putaretis vos habere vinum quod letificat cor hominis, subtractus est sacer numerus .xxx. in quo baptisatus est Christus, et in quo sacerdotes accedunt ad mysterium Dei et relinquitur .xx. quem numerum videns Iacob diligi ab Esau, mittit ei animalia numero .xx. et .xx. Cum apud incredulos nullus in eternum sit fructus bonorum operum, tamen mediam partem laboris percipere dicuntur, dum sperantes .xx. decem inveniunt, id est fructum et gloriam in presenti tempore pro expenso labore, et hoc ideo ne penitus desperent, sed aliquando conversi ponant lapidem super lapidem, alioquin etiam medium perdent. Unde sequitur : Percussi vos vento urente, quidquid urente vento et uredine et grandine percutitur, in pulverem et favillam redigitur, nihilque in eo utile invenitur, et hoc ideo quia ad Deum non revertuntur. Reversi vero a Domino benedicentur. Unde sequitur : a die ista benedicam etc.

10  domo templi] templo Weber
Numérotation du verset Agg. 2,17 
cum accederetis
interl.|  scilicet hoc cogitate
ad acervum viginti modiorum
interl.|  ubi putabatis esse vicesimo dies, vix mediam partem colligere potestis
et fierent decem et11  intraretis
interl.|  visis viis oculis quinquaginta ampohras pollicebantur sed nec medium habuistis

11  et] om. Weber
ad torcular ut exprimeretis quinquaginta lagenas et fiebant viginti.
Numérotation du verset Agg. 2,18 
Percussi vos vento urente
interl.|  alii erugine
et uredine12 
interl.|  alii aurugine

12  uredine] aurugine Weber
et grandine omnia opera manuum vestrarum et non fuit in vobis qui reverteretur ad me dicit Dominus.
interl.|  et hoc feci percutiens vos vento urente et ure, ut malorum pondere ad notitiam mei vos provocarem, sed nec sic voluistis reverti
marg.|  Percussi vos. Frustra putat se aliquis posse Deum elemosinis et oblationibus placare cum ipse non instruxerit in se templum spiritui sancto.
Numérotation du verset Agg. 2,19 
Ponite corda vestra ex die ista
interl.|  Considerate que abundantia futura sit
et in futurum a die vicesima et quarta noni mensis a die qua fundamenta iactata13 
interl.|  alias : iacta

13  iactata] iacta Weber
sunt templi Domini ponite super cor vestrum.
marg.|  PONITE  CORDA. Exposui que passi estis antequam edificare ceperitis nunc exponam que bona vobis danda sunt postquam edificare cepistis.
marg.|  Nonus mensis ab aprili qui primus est apud Hebreos, december est apud nos, hoc mense semina latitant in terra nec futura fecunditas coniectari potest.
marg.|  Nonum mensem non accipi in bonam partem et libris Regum et Ieremie narrat historia in quo Hierusalem obsessa fuit, quia tamen in fine noni mensis fundamenta templi iacta sunt, intelligimus quod in nobis domus Dei non edificetur nisi prius mala opera finiantur. Quicumque vero se cultui Dei dedicaverit studiose iste nesciat mensuram frugum et mercedis sue, quia in spiritu sancto seminans, de spiritu sancto metet vitam eternam.
Numérotation du verset Agg. 2,20 
Numquid
interl.|  quasi non
iam semen in germine est?
interl.|  hoc mense de grano emittitur germen
Et adhuc
interl.|  hoc mense
vinea et ficus et malogranatum et lignum olive non floruit.
interl.|  ut ex flore intelligatur fructus.
Ex die ista benedicam.
marg.|  NUMQUID  IAM  SEMEN. Ne dicatis me prudenti ratione hoc coniicere et futuram iocunditatem de floribus arborum herbisque segetum suspicari, quia in hoc mense nulla signa sunt, et tamen predico vobis, quia cepistis templum meum edificare, ad benedictionem meam omnium frugum fecunditatem.
marg.|  Vinea sermo Domini, cuius pater agricola est, ficus Spiritus sancti dona dulcissima. Malogranatum ecclesiastica dogmata et scripturarum scientia, que omnia in canticis sponse genis comparatur, lignum olive dat refectionem et illuminationem his qui ceperunt edificare templum Dei. In vinea salvatoris, in ficu spiritus sancti, in oliva persona patris intelligitur. Sicut in libro iudicum legitur ubi infructuosa ligna rogant vitem, et ficum, et olivam, ut regnent super se, sed recusant imperium super infructuosa. Unde illa veniunt ad ramnum fruticem spinosum. Qui quidquid attigerit quasi uncis affligit et vulnerat, et suo igne subditos consumit, id est diabolus qui in sterilibus regnat. Pater et filius et spiritus ibi regnant ubi malumgranatum fuerit. Que arbor propter nimiam multitudinem granorum, et intertextis membranis diversas cellas, sed omnes uno cortice comprehensas, semper in scripturis sanctis, in persona Ecclesie ponitur.
Numérotation du verset Agg. 2,21 
Et factum est verbum Domini secundo ad Aggeum14  vicesima et quarta mensis dicens :
marg.|  AD  AGGEUM. Non in manu sicut prius neque ad aggeum prophetam {t. 3 : Erfurt, f. 289va ; facsim., p. 434a} [Rusch, f. 289va ] sicut in visione quarta, sed tantum ad aggeum id est Domini festa celebrantem qui non venturum sed venientem nuntiat et cernit, quomodo abraam vidit diem Christi et letatus est, et iohannes agnum Dei digito demonstravit, sic et aggeus videns regnum filii Dei habet in se universas solemnitates.
marg.|  Vicesima et quarta mensis. Notandum quod in eadem die, hoc est vicesima et quarta noni mensis, tacito mensis numero, quia de Christi prophetatur adventu, et de regno eius.

14  Aggeum] + in Weber
Numérotation du verset Agg. 2,22 
{t. 3 : Erfurt, f. 289va ; facsim., p. 434a} [Rusch, f. 289va ] Loquere ad Zorobabel ducem Iuda dicens: Ego movebo celum pariter et terram
marg.|  LOQUERE  AD. De utroque adventu hec possunt dici quia regnavit Christus cum venit, et regnabit cum venerit. Si de fine mundi voluerimus accipere dicemus destruendum omnem principatum et omnem potestatem et virtutem ut sit Deus omnia in omnibus, quia mysticum est quod dicitur, et ad finem rerum pertinet, ideo iubetur propheta ad solum Zorobabel loqui, qui signat Christum qui est de semine David, quomodo transeat figura huius mundi, et faciat celum novum, et terram novam.
Numérotation du verset Agg. 2,23 
et subvertam
interl.|  omni preliandi studio dissipato sequetur pax
solium regnorum
interl.|  sedes regum
et conteram fortitudinem regni gentium
interl.|  contrariam ut ipsis quoque qui ante regnaverant prosit regni eorum destructio
et subvertam quadrigam
interl.|  principatum, potestatem, virtutem
et ascensorem eius et descendent equi et ascensores eorum
interl.|  ut hoc sit
interl.|  Finito studio bellandi fiet unum ovile et unus pastor, utramque agmen, tam de gentibus quam de Iudeis sub pacifico pastore tenebitur.
vir in gladio fratris sui.
interl.|  id est sermone Dei acutissimo consurget adversus fratrem suum amputans omne contrarium
marg.|  ET  PONAM  TE. Et cum hoc fuerit impletum, ponam te o Christe fili in manu mea quasi signaculum, hunc signavit Deus pater, et hec est imago Dei invisibilis, et forma substantie eius, ut quicumque crediderit in Deum hoc quasi annulo consignetur.
Numérotation du verset Agg. 2,24 
In die illo, dicit Dominus exercituum,
interl.|  ecce finis omnium optimus
assumam te Zorobabel fili Salathiel serve meus
interl.|  servus patris Christus secundum carnem
dicit Dominus et ponam te quasi signaculum quia te elegi dicit Dominus exercituum15  .

15  exercituum] + EXPLICIT AGGEUS PROPHETA Rusch




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Agg. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber49.xml&chapitre=49_2)