|
<50. Zacharias**>Capitulum 7
Numérotation du verset
Za. 7,1
Et factum est in anno quarto Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam in quarta noni mensis1
qui est Casleu.
marg.|
ET
FACTUM
EST
IN
ANNO. Hebreia
autumant Sarasar et Rogomelech et ceteros qui cum eis erat, fuisse Persas et duces regis Darii timentes Deum, qui audientes templum esse constructum per legatos querebant a sacerdotibus et {t. 3 : Erfurt, f. 293va ; facsim., p. 442a}
[Rusch, f. 293va ] prophetis si secundum priorem consuetudinem quinto mense quo a Nabuchodonosor Hierusalem subversa est, adhuc duraret causa ieiuniis et fletus, cum iam esset restituta Hierusalem, an potius causa restitutionis mutassent tristitiam in gaudiumb
. Ut Perse timentes Deum sicut cum flentibus Iudeis fleverunt, ita cum gaudentibus gaudeantc
. Postquam autem sciscitantium expleta est legatio, fit sermo Dei
ad Zachariam
imperans ut loquatur ad vulgus et ad sacerdotes quid respondere debeant legatis.
a
Non hab.
Hieronymus
, CCSL 76A, p. 801. b Cf. Ps. 23, 12. c Cf. Rm. 12, 15. 1 noni mensis]
inv. Weber
Numérotation du verset
Za. 7,2
Et miserunt ad domum Dei Sarasar et Rogomelech et viri qui erant cum eis2
ad deprecandum3
faciem Domini,
interl.|
id est ad templum quod iam erat instauratum
2
eis] eo
Weber
3
deprecandum] deprecandam
Weber
Numérotation du verset
Za. 7,3
ut dicerent sacerdotibus
interl.|
sciscitarentur a
sacerdotibus
domus Domini exercituum et prophetis loquentes :
interl.|
modo cum restituta est Hierusalem
Numquid flendum est mihi4
interl.|
propter memoriam destructionis
4
est mihi]
inv. Weber
in mense quinto
interl.|
qui appellatur iulius
vel sanctificare me debeo sicuti iam feci5
multis annis ?
interl.|
fletus et ieiunium sanctificatio dicitur quia per abstinentiam curati sanctificantur
5
iam feci]
inv. Weber
Numérotation du verset
Za. 7,4
Et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens :
Numérotation du verset
Za. 7,5
Loquere
interl.|
tu propheta ex persona mea
ad omnem populum terre
interl.|
qui terreno affectu ieiunat vel comedit
et ad sacerdotes dicens : Cum ieiunaretis
interl.|
abstineretis a cibis
et plangeretis
interl.|
planctu exteriori amissa temporali letitia
in quinto
interl.|
quando capta Hierusalem
et septimo
interl.|
quando Godolias occisus est ab Ismaeled
.
d
Cf. 4Rg. (2Rg.) 25, 25 ; Ier. 41, 2.
per hos septuaginta annos
interl.|
desolationis templi et subversionis Hierusalem
numquid ieiunium ieiunastis mihi ?
interl.|
numquid proderat mihi quod ieiunabatis ?
Numérotation du verset
Za. 7,6
Et cum comedistis et cum bibistis
interl.|
et e contrario si quando
comedistis
vel manducastis
numquid non vobis comedistis et vobismetipsis {t. 3 : Erfurt, f. 293va ; facsim., p. 442a}
[Rusch, f. 293va ] bibistis ?
interl.|
non mihi, neque enim his rebus placatur Deus, sed bonis operibus quia « esca non commendat nos Deo »e
, sed precepta faciamus
e
1Cor. 8, 8.
Numérotation du verset
Za. 7,7
Numquid non sunt verba que locutus est Dominus in manu prophetarum priorum
interl.|
quasi non muto sententiam, que dixi adhuc stante Hierusalem, dico post reedificatam
marg.|
NUMQUID
NON
SUNT. Quasi : cur tanta scrupulositate queritis quando debeatis ieiunare et plangere, cum ego iam per Isaiam et per alios prophetas mandavi omni tempore esse ieiunandum a malis, et studendum in operibus misericordie.
cum adhuc Hierusalem habitaretur et esset opulenta et6
ipsa et urbes in circuitu eius et ad austrum
interl.|
in montana regione
6
et]
om. Weber
et in campestribus habitaretur.
Numérotation du verset
Za. 7,8
Et factum est verbum Domini ad Zachariam dicens :
Numérotation du verset
Za. 7,9
Hec ait Dominus exercituum dicens : Iudicium verum iudicate
interl.|
ne vobis improperetur, usquequo iudicatis iniquitatem
marg.|
IUDICIUM
VERUM
IUDICATE. Moysesf
: « Sic magnum iudicabis ut parvum nec accipies personam et pauperi non misereberis in iudicio, quia iudicium Dei est ».
marg.|
Hec magis volui, hec quesivi, hec faciunt commendabile ieiunium, que non facientes traditi estis captivitati, non quero ieiunium desolationis et mortis quinti et septimi mensis.
f
Dt. 1, 17.
et misericordiam. Et miserationes facite unusquisque cum fratre suo.
interl.|
post iudicii veritatem sequatur clementia in cunctos maxime fratres vel eiusdem sanguinis vel eiusdem fidei
Numérotation du verset
Za. 7,10
Et viduam et pupillum
interl.|
quorum cura a Deo vobis committitur
et advenam et pauperem
interl.|
hunc peregrinatio hunc egestas humilem facit
nolite calumniari et malum vir fratri suo
interl.|
omnis homo frater quia omnes ex uno patre
non cogitet
interl.|
nedum faciat
in corde suo.
Numérotation du verset
Za. 7,11
Et noluerunt attendere
interl.|
cum hec preceperam, illi noluerunt attendere
marg.|
ET
NOLUERUNT
ATTENDERE. Possunt hec referri ad eos qui in Ecclesia nolunt audire Deum, sed cor aggravant, et ideo delinquentes in Ecclesia proiiciuntur de terra confessionis, et fit indignatio Dei super eos, et dispersi sunt per omnia regna vitiorum, et desolata est terra eorum vel anima, vel corpus non habens Deum habitatorem, nec in se spiritum revertentem, et terra quondam desiderabilis que erat hospitium Trinitatis, versa est in desertum et habitationem draconum.
et verterunt scapulam recedentes7
interl.|
ex habitu corporis mea imperia respuentes
7
recedentes] recedentem
Weber
et aures
interl.|
cordis
suas
interl.|
non Dei
aggravaverunt
interl.|
onere
ne audirent
interl.|
Deum precipientem
interl.|
"sicut aspis surda et obturans aures suas"g
g
Cf. Ps. 57, 5.
Numérotation du verset
Za. 7,12
et cor suum posuerunt
interl.|
sponte
ut8
interl.|
quasi
8
ut]
om. Weber
adamantem
interl.|
durum lapidem
marg.|
UT
ADAMANTEM. Adamas lapis fortissimus, qui omnia metalla confringit et a nullo confringitur, unde indomabilis dicitur.
ne audirent legem et verba que misit Dominus exercituum in spiritu suo sancto9
per manum prophetarum priorum.
interl.|
Isaie, Osee, qui mundas habuerunt manus
9
sancto]
om. Weber
Et
interl.|
ideo
facta est indignatio
interl.|
pro magnis peccatis
magna a Deo10
exercituum.
10
Deo] Domino
Weber
Numérotation du verset
Za. 7,13
Et factum est
interl.|
completa sunt verba Domini par pari referentis ut sicut illi ambulaverunt ad eum perversi et ipse ad eos perversus incederet
sicut locutus est
interl.|
Dominus preminando
et sicut11
non audierunt
interl.|
me
11
sicut]
om. Weber
sic clamabunt
interl.|
ad me
et non audiam12
dicit Dominus exercituum.
interl.|
eos
12
audiam] exaudiam
Weber
Numérotation du verset
Za. 7,14
Et
interl.|
immo
dispersi eos per omnia regna
interl.|
Assyriorum, Medorum, Chaldeorum, Persarum et aliorum
que nesciunt et terra desolata
interl.|
omnis Iudea
interl.|
a suis habitationibus
interl.|
regnis
eo quod non esset transiens et revertens et posuerunt terram desiderabilem in desertum.
interl.|
que ad comparationem aliarum propter abundantie multitudinem lacte et melle manabat verterunt in solitudinem.
Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Za. 7), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/01/2021. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber50.xml&chapitre=50_7) |