initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<51. Malachias*>

Glossa ordinaria cum Biblia latina Martin Morard praesidente Fabio Gibiino edidit Marie-José Sorbet adiuvante Parisiis, 2016. <51. Malachias*> ©Gloss-e.irht.cnrs.fr Martin Morard edidit, Fabio Gibiino collaborante, post Mark Zier glossarum transcriptorem, Parisiis, 2017 (en cours de révision). Glossa : Rusch : Biblia latina cum Glossa ordinaria, ed. A. Rusch, Strasbourg, 1480, t. 3, Erfurt, f. 299ra-300vb ; facsim. p. 452b-456b. Textus Bibliae : Rusch => in apparatu Weber : Biblia vulgata, ed. Weber-Gryson, Stuttgart, 1994, p. 1429-1432. Fons principalis Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Mal.), CCSL 76A, p. 901 – 942. Le commentaire de Jérôme sur les XII prophètes est la source commune à toute l’exégèse médiévale sur ces livres. Des liens étroits peuvent être établis avec Gilbertus Universalis, Glossae in XII prophetas, mais ce commentaire ne peut suffire à expliquer la version de la Glose ordinaire de Rusch. Celle-ci n’est pas reprise littéralement de Gilbert (sondage dans le ms. Saint-Omer, BM, ms. 220 ; pour d’autres manuscrits, voir ici ). <51.1> Incipit prologus in Malachiam prophetam   {t. 3 : Erfurt, f. 298vb ; facsim., p. 452b} Deus per Moysen populo Israel preceperat sacerdotes tabernaculi sui omni corporali vitio liberos hostias omni vitio vacuas sibi offerre. Quibus legem suam ad regendum populum ob hoc dederat, ut per sacrificiorum oblationem internuntii Dei et hominum facti populum preceptis celestibus facerent obedire unde sacerdotes angelos Dei esse hoc in loco scriptura testatur. Sed qui tanti muneris gratiam contemnentes supradictus populus ac sacerdotes sacrificia vitio deturpata ipsi criminibus atque impietatibus maculati Deo offerre ceperunt. Ideo per Malachiam prophetam Deus populum suum Israel increpans ait : Dilexi vos, dixit Dominus, et dixistis : In quo dilexisti nos ? Nonne frater erat Esau Iacob, dicit Dominus, et dilexi Iacob, Esau autem odio habui ? Esau autem fratrem Iacob non iniqua aut spontanea voluntate odio habitum a Deo, vel sine meriti gratia Iacob dilectum manifestum est, cum secundum prescientiam suam Esau quidem effusionem sanguinis fraterni concupiscere Iacob autem sui cognitione observandam legem desiderare cognosceret. Cuius rei gratia supradicto usus est exemplo dicens : Dilexi Iacob, Esau autem odio habui. Quamvis ex operibus memoratorum, quorum liber Geneseos meminit, in quo unusquisque eorum futurus erat proposito manifeste constet, ut scriptum est : “Creverunt pueri et erat Esau homo agrestis sciens venari, Iacob autem homo simplex manens in tabernaculo. Nam reliqua que lectione comprehensa sunt prevaricationem populi Israel in observandis sacrificiis Dei increpationemque in eundem, quod deos alienos coluerit significant. Codd. : Rusch ; om. Edminor . Bruyne, Préfaces, XI, n° 6.12, p. 143 (T = Sankt Gallen, 238 ; M = Philips 1659 ; θ = Paris, BnF, lat. 9380). Repertorium biblicum, n° 543. <51.2> Incipit argumentum*   {t. 3 : Erfurt, f. 299ra ; facsim., p. 453a} Malachias aperte et in fine omnium prophetarum dicit de abiectione Israel et vocatione gentium : « Non est mihi - ait Mal. 1, 10-11. - voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda ». Ed. : PL 22, 547 (non contuli). Repertorium biblicum, n° 544. Capitulum 1 {t. 3 : Erfurt, f. 299ra ; facsim., p. 453a} Onus verbi Domini ad Israel  Iudam et Beniamin ad quos solebat fieri sermo et visio Dei.  AD ISRAEL. Quia pondus appellat, grave quidem significat. Sed quia subditur ad Israel, id est ad emendationem illius populi. In altero aperta inimiciciarum confessio est. In altero consolationis pars et amicitie. In manu , id est operibus. In quorum enim manibus est iniquitas, et quorum manus plene sunt sanguine, in his non fit sermo Dei, sed in his qui lauant manus inter innocentes, unde dicitur : Sermo Dei factus est in manu aggei vel Ieremie.  Sciendum quod abducto Israel, id est decem tribubus in captivitate, indifferenter pristino nomine et due tribus, id est Iudas et Beniamin appellantur Israel. in manu Malachie Malachie Rusch Clementina ] Malachi Weber .  alii sic : Onus verbi Domini ad Israel in manu Malachie prophete  Malachias latine interpretatur angelus, id est nuntius. Quidquid enim dicebat quasi a Domino esset mandatum ita credebatur, et ita nomen eius septuaginta interpretes transtulerunt, dicentes : assumptio verbi Domini super Israel in manu angeli eius. Prophetavit autem novissimus in Babylone quando et aggeus.   {t. 3 : Erfurt, f. 299ra ; facsim., p. 453a} Onus verbi Domini . Malachi interpretatur angelus meus, unde Origenes eum angelum fuisse putat, secundum quod de Iohanne dicitur : Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, quod nos omnino non recipimus, ut angelus de celo veniens assumpserit corpus humanum, ut Israeli que a Domino mandata sunt loqueretur. Dicunt vero Hebrei hunc fuisse Esdram sacerdotem, et post aggeum et zachariam prophetasse, et ideo non habere titulum, quia liber Esdre dicit ipsum Esdram et alios secum ascendisse de Babylone, anno septimo Artaxerxis regi persarum. Et ideo putant ipsum Esdram qui et malachias sub Artaxerxe hanc prophetiam contexuisse.  Hic prophetatur grave pondus, quod Iudas pro peccatis portare compellitur, ut graviora peccata deponat, ut sentiat per tormenta, quem non senserat per beneficia, et ne pena videatur in suos iniusta, subiicit Dominus : Dilexi vos et ex dilectione corripio vos.  Ut cetera taceam, et quod de Babylonica captivitate nuper reduxi, tractabo nunc que operatus sum in vobis ab ipsis cunabulis antequam rebecca Esau et Iacob peperisset : in Iacob vos dilexi, in Esau idumaeos odio habui. Nec solum dilexi Iacob, et Esau odio habui antequam nascerentur, sed in posteros eorum amorem et odium servavi. Qui a montes Esau qui dicuntur Seir, redegi in solitudinem, et urbes desertas a serpentibus et bestiis obtineri feci.  Dilectio et odium Dei, vel ex prescientia nascitur futurorum, vel ex operibus, alioquin diligit Deus cuncta que creavit, sed eos proprie diligit qui vitiorum sunt hostes, et illos odit qui vitia amant, et destructa a Deo reedificare laborant.  Iudei falso sibi blandiuntur, per Edom Romanos, per Israel se prophetari, quod in consummatione seculi destructo romano imperio, id est idumeo, regnum {t. 3 : Erfurt, f. 299rb ; facsim., p. 453b} orbis veniat ad Iudeos.  Allegorice. Israel vir vel sensus cernens Deum, vel directus cum Deo. A Deo diligitur qui vult dilectionis Dei in se scire rationem cui respondet Deus : Esau, id est vitia, et Iacob, id est virtutes ex uno cordis fonte procedere quia ex libertate arbitrii in utramque partem ut volumus declinamus, sed priora nascuntur vitia per infantiam et pueritiam et iuventutem, que post sequens etas corripit et supplantat. Maior frater hyspidus, sanguinarius venatione siluis et bestiis delectatur. Minor enim simplex, innocenter habitat domum, Deus fines Idumee, id est terrene mentis et sanguinee, redigit in solitudinem, et nihil de terra sinit crescere, et esse perpetuum. Quod si impudens malitia que sunt Dei sermone destructa, rursus edificare velit, Deus instaurata a vitiis destruit, et terminis hostium subversis, tunc videt oculus Israelis, et sancti qui dicunt : Magnificetur Dominus in terminis eourm qui Deum mente conspiciunt. Dilexi vos dicit Dominus et dixistis : In quo dilexisti nos ? Nonne frater erat Esau Iacob dicit Dicit] sicut Rusch * Dominus et dilexi Iacob.  dum boni a malis amorem removi  temeritate qua peccant obliti beneficiorum Dei respondent Esau autem odio habui et posui montes eius in solitudinem et hereditatem eius in dracones deserti.  alias : et posui Seir montes eius in solitudinem Quod si dixerit Idumea destructi sumus sed revertentes  ad iram Dei edificabimus que destructa destructa Ω Ed1455 Ed1530 Clementina ] deserta Weber sunt, hec dicit Dominus exercituum.  Domino predicente sciatis quod iram meam eterna eorum vastitas approbabit Isti  quidem edificabunt et ego destruam  rursum et vocabuntur  civitates termini impietatis et populus cui iratus est Dominus {t. 3 : Erfurt, f. 299rb ; facsim., p. 453b} usque in eternum.  odio meo rebus in Esau ostenso, amorem in vos, id est in Iacob factis approbabo, quia illis destructis videbunt oculi vestri et ex comparatione malorum que frater vester patitur Dei in vobis beneficia sentietis Et oculi vestri videbunt et vos dicetis : Magnificetur Dominus super terminum Israel.  Quamvis priusquam nasceremini in Iacob sicut filios vos amare cepi, tamen eligite quo vocabulo me nominetis, an pater vester sim an Dominus, si pater vester sum offerte honorem et pietatem si Dominus ne contemnatis sed timete. Filius honorat patrem et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus et si dominus ego sum ubi est timor meus, dicit Dominus exercituum ? Ad vos  sermo dirigitur o sacerdotes  qui passi servitutem debueratis ad Deum tota mente converti et nunc contemnitis, et eum quem occulta non fallunt ? Scissicamini quasi ignarum, ut vulnus conscientie impudenter dissimuletis, vultis autem scire in quo despexistis, offertis super altare meum panem pollutum qui despicitis nomen meum et dixistis : In quo despeximus nomen tuum ?  Filius honorat patrem. Loquitur ad eos qui reversi de Babylone nondum edificato templo, nec extructa civitate permanebant in pristinis peccatis, Deum nec amore nec timore venerantes. Vult autem primum Deus ut filii eius simus, et bonum voluntate faciamus quod consequi volumus. Si autem hoc volumus saltem ut servos vos habeat, et a malis per tormentorum formidinem recedamus.  Per spiritum adoptionis efficitur homo filius Dei, per spiritum servitutis in timore fit Dei servus. Filius honorat patrem sicut scriptum est : Sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant opera uestra bona et glorificent patrem uestrum qui in celis est. Servus etiam honorat Dominum non eadem caritate qua filius. Sed Deus sciens differentiam servi et filii, a filio gloriam, a servo timorem qui est initium sapientie, expetit ut de timore servi ad gloriam filii transeamus.  AD VOS O SACERDOTES. Corripit sermo divinus episcopos et ministros Ecclesie negligentes, vel omnes qui in Christo baptisati, Christi nomine censentur, cur nomen eius despiciant quibus aperit causas offense; polluit panem, id est corpus Christi, qui indignus accedit ad altare, et mensam Domini, et si non scelerata voce, scelerato opere despicit. Ut doctor Ecclesie mensam divine scripture polluit, si vel pro humana gloria, vel pro lucro temporali, vel favore seculi, auditoribus illam expendit.  Iuxta traditionem Hebreorum debebant sacerdotes panem propositionis, serere, metere, molere, coquere, et nunc sumitis quoscumque de medio, et temerarie dictis : In quo polluimus. Sed dum sacramenta violantur, ipse cuius est sacramentum violatur.  Vel potest dici quod reversi de Babylone nondum extructo templo habitantes in ruinis Hierusalem non habentes altare prioris glorie putabant deesse sanctimoniam religionis, qua deerat ab initio sanctificationis. Offertis super altare meum panem  propositionis. pollutum et dicitis : In quo polluimus te ?  polluitis In eo quod dicitis  opere mensa Domini despecta est. Si  o ministri altaris offeratis cecum ad immolandum nonne malum est et si offeratis cecum ... offeratis] om. hom. Rusch * claudum et languidum  quacumque debilitate confectum nonne malum est ? Offer illud duci tuo si placuerit ei  potius respueret, et sibi factam iniuriam putaret et offers Deo quod non auderes homini offerre aut si susceperit faciem tuam dicit Dominus exercituum.  Si offeratis cecum ad immolandum. Reversi de Babylone illicitas Deo victimas offerebant, caecas et claudas que in levitico prohibebantur offerri.   {t. 3 : Erfurt, f. 299va ; facsim., p. 454a} Allegorice. Caeca est anima victima que non illustratur Christi lumine. Clauda est rogantis oratio que duplici mente accedit adorandum, languida et omni infirmitate depressa que non habet Christum Dei virtutem et Dei sapientiam, huiusmodi preces si offerant Ecclesiarum principi aut cuilibet erudito, sapientique doctori nonne repudiabuntur. Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri de manu enim vestra factum est hoc  quod improperavi vobis si quomodo suscipiat facies vestras vestras] vestra cacogr. Rusch *, dicit Dominus exercituum.  ex hoc ostenditur acceptior Deo esse servitus illa que, in presenti, mercedem mercedem] corr. , meredem cacogr . Rusch non postulat.   Et nunc , quia obtulistis debiles hostias et omnia que dixi fecistis, agite penitentiam si quomodo misereatur nostri Deus, nullus enim ex ministris meis est, a maiore usque ad minimum qui non accipiat a me mercedem laboris sui de decimis et de his que a populo offeruntur. Quis est in vobis qui claudat ostia et incendat {t. 3 : Erfurt, f. 299va ; facsim., p. 454a} altare meum gratuito ? Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra.  qui immundi offertis  sanguinem hyrcorum et taurorum, sed thymiania orationum  NON EST. Regula Scripturarum est ubi manifestissima prophetia de futuris texitur, per incerta allegorie non extenuare que scripta sunt. Increpat ergo sacerdotes Iudeorum qui offerunt non idonea ad immolandum, ut sciant carnalibus victimis spiritales successuras. Ab ortu enim solis usque ad occasum  non in una Iudea vel sola Hierusalem, unde : Salvator pater, “manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi”. magnum est nomen meum in gentibus et et] om. S Rusch | exsuflastis Cor2 (hebr . ) ] exsu(f)flavi Amiatinus ΦE*RGP² O ΘAMG Cor2 (anti : et exsufflavi ; alii iuxta hebr. : exsuflastis , ego videlicet auctoritate, vos de merito)* in omni loco sacrificatur et offertur  in cerimoniis Christianorum nomini meo oblatio munda quia magnum est est X Amiatinus M ΦR²P O ΘSAMG E ΓA ΨD Ω Rusch Ed1530 Clementina ] om. Ed1455 Weber etc. nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum. Et vos polluistis illud  Et cum nomen meum sit ita magnum futurum in gentibus, vos principes Iudeorum illud polluistis ; sic enim vaticinium futurorum texit ut presens tempus non deserat. in eo quod dicitis : Mensa Domini contaminata est et quod superponitur contemptibile est cum igne igne] igni Weber qui illud devorat.  altare pollutum putatis et olocausta superposita et ignem qui devorat, nec intelligitis Deum non querere aurem et gemmas, et multitudinem hostiarum, sed offerentis devotionem  ET VOS. Propterea o sacerdotes Iudeorum omni loco offertur mihi oblatio munda, et est magnum nomen in gentibus, quia dicitis : Mensa Domini contaminata est , quia deerat ornatus templi putabant reversi de Babylone, minorem esse cultum religionis, quos Dominus redarguit.  Vel ita potest dici : polluistis nomen meum in eo quod dicitis  : Quid prodest si offeramus optima? Qualiacumque offerantur igne sunt devoranda. Et dixistis :  nec sufficit prioris sermonis impietas, sed dixistis etiam Ecce de labore et exsuflastis et] om. ΣT E Rusch * illud dicit Dominus exercituum. Et intulistis de rapinis claudum et languidum et intulistis munus. Numquid  ergo suscipiam illud  tale de manu vestra dicit Dominus exercituum exercituum Rusch ( tantum ) ] om. Weber et apparatus  ?  ET DIXISTIS. Dixistis de captivitate reversi sumus, prede hostibus fuiumus, labore vie et paupertate attriti sumus, qualiacumque habemus offerimus, et hoc dicendo exufflastis , id est per exufflationem indigna fecistis vestra sacrificia, et ideo non suscipiam. Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino.  si non habes masculum non nocet tibi maledictio  MALEDICTUS. Quidquid humanus animus in excusatione sui peccati potest invenire, et falsa satisfactione defendere, hoc providens divinus sermo, corrigit et condemnat, quasi : quia offertis languida, et hec de rapinis et fletibus miserorum, et insuper dicitis : de labore et paupertate offerimus quod habemus, propterea audite quod infero : Maledictus dolosus his verbis ostendit, habere eos que optima sunt, et offerre que mala sunt. Quia rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum  etsi Iudei contemnant contemnant] corr., contemnat cacogr . Rusch * horribile in gentibus.  Allegorice. Potest per maledictum et designari populus Iudeorum qui de grege sue gentis habebat masculum, agnum « qui tollit peccata mundi peccata] sic Rusch  » Io. 1, 29., de quo fecerat votum quod venientem susciperet. Sed quando vidit herentem cornibus inter virgulta noluit eum immolare, id est suscipere, sed obtulit debile eligens barraban per quem signatur diabolus, sed quia Christus erat rex magnus super omnia, ideo gentes nomen eius cum formidoloso honore venerantur. Aliter. Aliquando homo bene creatus a Deo, habet ingenium aptum sacris disciplinis, sed tradit luxurie et inertie, et habens masculum, offert debile, idest orationem aliqua animi pertubatione corruptam, hic sentiet in se esse completum quod scriptum est : {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 454b} Potentes potenter tormenta patientur. Capitulum 2 {t. 3 : Erfurt, f. 299va ; facsim., p. 454a} Et  igitur nunc ad vos  o sacerdotes mandatum  est hoc o sacerdotes  qui maioris dignitatis et cui plus committitur, plus ab eo exigitur   Et nunc . Fecistis quod impium est ad contemptum mei, sed quia malo penitentiam peccatoris quam mortem, etiam nunc per comminationem vos revoco, sed si nolueritis ponere super cor, mittam in vos veram penuriam ut non mentientes, sed omnium rerum egestate coacti dicatis vos non habere optima que offeratis.  Unde proprie sacerdotibus dicitur quod si non dederint gloriam nomini Domini per suam bonam conversationem, patientur egrestatem omnium bonorum, hi quia non benedicunt sanctis ex vero corde, sed per dulces sermones seducunt corda innocentium, non merentur Dei benedictionem. si {t. 3 : Erfurt, f. 299vb ; facsim., p. 454b} nolueritis audire et si nolueritis ponere super cor ut detis  bene vivendo gloriam nomini meo  quod magnum in gentibus ait Dominus exercituum, mittam in vos egestatem  bonorum operum et et] om. Rusch ( tantum )* maledicam benedictionibus vestris  his que in eis benedictionibus possidetis vel quicquid a vobis benedicitur, a me erit maledictum et maledicam illis  his vestris benedictionibus quoniam  ideo non posuistis super cor.  id est noluistis intelligere que dicuntur Ecce proiciam ego proiciam ego] inv. Weber, enim ego ΠL O ΘAMG vobis vobis Cor2 (id est a vobis)] pro vobis ΦE² brachium et dispergam super vultum vestrum stercus sollemnitatum vestrarum et assumet vos secum.   Ecce proiiciam . Pro peccatis o sacerdotes auferam a vobis que secundum legem ex hostiis accipebatis, scilicet, bracium, id est armum animalis dextrum, et dispergam super vultum, id est facies vestras fetentes reddam putrida commixtione stercoris, ut tales sitis qualia sunt illa que offeruntur, et ipsum stercus assumet vos secum, ut non differatis ab ipso stercore, et ex eo quod vos abiicio, intelligetis me esse qui quondam elegi patrem vestrum levi, et per levi aaron et dedi vobis gloriam sacerdotis ut firmo pacto mihi in eternum minstraretis.  Voluit Deus homines et maxime sacerdotes maculam non habere, et brachium bonis operibus ornare. Sed quia nos omnia in contrarium vertimus proiicit et separat Deus brachium, id est opera nostra a sanctorum operibus, et cum precipiatur nobis unguere caput, et lauare faciem, vel lauatis oculis Deum videamus, habemus facies pollutas stercore vitiorum, et illud stercus quo lite sunt facies assumit nos secum, quia omnia nostra etiam in stercus versa sunt, cum debuissemus mundi esse in solemnitatibus Dei, et carnes agri commedere calciati. Et scietis quia misi ad vos mandatum istud ut esset pactum meum cum Levi dicit Dominus exercituum.  Per Levi intelligamus Aaron et alios qui de stirpe Levi descenderant. Pactum meum fuit cum eo vite et pacis  non eius qui cum beluis communis est sed eius qui dicit"ego sum vita", qui etiam est pax nostra et dedi ei timorem  qui est initium sapientie et timuit me  horrore corporis indicans se Dei verba tremere et a facie nominis mei pavebat.  PACTUM. Describit Deus quale habeat officium, et qualis debeat esse sacerdos.  Quidquid dictum est priori populo, nobis dictum putemus, ut qui fuimus cultores Dei veritati mendacium non preferamus. Lex veritatis  id est doctrina apostolorum nullo polluta mendacio, sed tota de fonte veritatis procedens fuit in ore eius et iniquitas non est inventa in labiis eius.  quia imitatur cum qui « peccatum non fecit nec est inventus dolus in ore eius » In pace et in equitate ambulavit mecum  sicut Enoch qui translatus est  quia et ipse in se habuit pacem et alios pacificavit et multos avertit ab iniquitate.  si sacerdos non corripit delinquentes sacerdotis officium preterit Labia enim sacerdotis custodiunt custodiunt X ΣT ΠL Φ E* Q Cor3 (al. antiqui) Ω Ed1455 Rusch Ed1530 ] custodient Cor3 (vel Ieronimus) Weber  donec congruo tempore proferunt scientiam  si sacerdos de lege interrogetur, doceat, resistentes convincat, alioquin frustra dignitatem iactat, cuius non exhibet operationem et legem requirent  subditi ex ex X ΔM²] de Cor3 (vel) ΩS ΩJ* ore eius quia angelus Domini exercituum est.  Exponit nomen suum Esdras sacerdos Dei, id est Malachi qui angelus Domini appellatur, voluntatem Dei nuntians hominibus. Vos autem recessistis de via  recta quam monstrabam  VOS AUTEM. Ego volui ut haberetis doctrinam et veritatem, vos autem recessistis de via. {t. 3 : Erfurt, f. 300ra ; facsim., p. 455a} et scandalizastis plurimos  mala conversatione vestra in lege. Irritum fecistis pactum Levi  vite et pacis et ceterorum que pertinent ad officium sacerdotis dicit Dominus exercituum. Propter quod et ego dedi vos contemptibiles  qui prius gloriosi et reverendi et humiles  viles omnibus populis sicut non servastis vias meas  inter omnia peccata sacerdotum quasi maximum notatur, quia non causas sed personas considerent, et despecto paupere iusto divites honorent et accepistis faciem  personarum in lege. Numquid non pater unus omnium nostrum ?  Abraam a quo omnes Iudei originem habent Numquid non unus Deus unus Deus] inv. Weber creavit nos ? Quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum violans pactum patrum nostrorum ?  qui ex Abraam omnium nostrum genus eligit  quare fratrum nostrorum abiicimus filias, et relicto pacto patrum accipimus uxores non ex lege  NUMQUID. Sicut ex lectionibus Esdre colligitur reversi de Babylonia tam principes et sacerdotes quasi reliquus populus uxores sui generis que paupertate et labore vie infirmitatem contraxerunt, eiecerunt, et filiabus alienigenarum etate vel divitiis florentibus se copulaverint. Sicut ergo Esdras corripiebat peccantes, sic iste malachias eos provocat ut eiectis alienigenis antiquas uxores recipiant. Transgressus est Iuda  hoc peccato contaminatur tribus Iude, que cum sacerdotibus et levitis reversa est de Babylone decem tribubus retentis in captivitate eterna et abominatio facta est in Israel et in Hierusalem quia contaminavit Iudas  miscendo semen Israel cum filiabus gentilium idolis servientibus sanctificationem Domini quam dilexit  Dominus et habuerunt filiam dei alieni habuerunt Cor1 (quia quidam habent habuerunt putaverunt quod alieni esse nominativi casus pluralis, set hebr. dicit quod est adiectivum Dei ) ΩS Ed1455 Rusch ] habuit Cor1 (hebr. Ieronimus) Cor3 (Ieronimus hebr. anti. ) Weber  alias : habuit disperdat Dominus virum qui fecerit hoc magistrum et discipulum de tabernaculo tabernaculo] tabernaculis Weber Iacob et  qui pro huiusmodi hominibus voluerit ad altare munus offerre, quorum solum remedium est non facere quod fecerunt  diperdat Dominus offerentem munus Domino exercituum.  ad eos qui hoc fecerunt sermo prophete dirigitur, ut a peccato maledictionis retrahantur  sive sit sacerdos sive laicus una maledictione ferientur qui uno peccato tenentur.  Qui fecerit. Non ait qui fecit, ne abscidat veniam errori, sed qui deinceps fecerit, ut timore maledictionis, peccatores revocet ad paenitentiam. Et hoc rursum fecistis operiebatis lacrimis altare Domini fletu et gemitu gemitu] mugitu Weber  alias : mugitu ita ut ultra non respiciam ad sacrificium nec accipiam placabile quid de manu vestra.  obstrictus lacrimis et planctu miserorum  sacerdotum qui ista commiserunt, vel facientibus consenserunt  Et hoc rursum. Operuistis altare meum lacrimis innocentium, dum offerebatis hostias de rapina lugentium pauperum. Similiter nunc estis causa quare altare meum lacrimis coooperiatur, quia relicte dum viderent alienigenas in thoris suis collocatas, ad auxilium Dei confugiebant, lacrimis et gemitu Deo invidiam facientes, quod humana non respiceret, et miseras non iuvaret. Quidam putant hec esse dicta generaliter contra eos qui aliena rapiunt, et divitias congregant, de quibus et offerunt Deo munera, sed Deus non suscipit prohibitus lacrimis spoliatorum, possunt et hec dici contra eos qui propter ammissionem temporalium rerum, non dirigunt spem in Deum, nec querunt eterna sed in deocoris et femineis planctibus orationem suam deturpant, ne a Deo suscipiant, isti habent uxorem adolescentie, id est naturalem legem scriptam in corde, que etiam incredulos impellit dicere : Deus iudicet, Deus videat, et ipsi cuncta inter me et te diiudicanda permitto, hec uxor residuum est spiritus nostri quia nostro spiritui semper copulatur que se recedit a nobis statim offendimus Deum, unde ingeminat : Custodite non carnem que Deo placere non potest, non animalem animam que non percipit que sunt Dei, sed rationalem spiritum qui interpellat gemitibus inenarrabilibus. Et dixistis :  non accipis Quam ob causam ? Quia  ideo non accipio Dominus testificatus est  commendavit tibi matrimonium legitime coniugis testimonio Scripture dicentis : propter hoc « Reliquat homo patrem et matrem et ad uxorem suam et erunt duo in carne una », coniunctam tibi in iuventute modo desertam in senectute inter te et uxorem pubertatis tue quam tu despexisti et hec particeps tua  deberet esse et uxor federis federis] + tui Weber .  id est coniunctionis a Dei institute qui de costa viri mulierem fecit, et ideo non licet disiungi quod Deo ex uno placuit institui Nonne unus fecit et residuum spiritus eius  mariti vel Dei est. Et quid unus querit nisi semen Dei ? Custodite ergo spiritum vestrum  ne vincamini libidine et alienigenarum amore et uxorem adolescentie vestre vestre ΩM Rusch ] tue Weber , sue ΦG* | uxorem adolescentie tue ΩJ*3] om. ΩJ²  que tibi virginali iuncta est matrimonio perseveret usque ad senectutem noli despicere.  utrumque virum et feminam  ET QUID UNUS QUERIT ? Cum unus utrumque fecerit, ideo etiam unxit ut liberi nascantur et filii Dei de stirpe israelitica. Cum ergo fecundas uxores habeatis, et liberis gaudeatis, cur pulchritudinem uxorum queritis que meretricibus apta est non uxoribus. Cum odio habueris eam eam] om. Weber dimitte {t. 3 : Erfurt, f. 300rb ; facsim., p. 455b} dicit Dominus Deus Israel .  alias : cum odio habueritis eam dimittite dicit Dominus Deus Israel. Operiat Operiat] Operiet Weber autem iniquitas vestimentum eius dicit Dominus exercituum.  soluta obiectione, replicat quod dixerat Custodite spiritum vestrum et nolite despicere.  custodiam spiritus vestri, vel certe uxorem  CUM ODIO. Quasi : sed dices mihi precipitur in lege, cum odio habuimus uxores dimittamus eas ad quod respondeo tibi non esse preceptum, sed propter duritiam cordis tui permissum. Quia quicumque, excepta causa fornicationis, inique dimiserit uxorem, vestimentum eius  : id est corpus quo anima vestitur, operiet iniquitas , id est pena peccati, ut in quo peccavit in ipso moriatur. Laborare  preter supra dicta fecistis Dominum in sermonibus vestris et dixistis : In quo fecimus eum fecimus eum] inv. Weber laborare ? In eo quod dicitis quod dicitis] cum diceretis Weber  : Omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini et tales ei placent.  Sententia horum verborum latius tractatur in Psalmo « Quam bonus Israel Deus ». Aut certe ubi est Deus iudicii.  vos laborare facitis Dominum et queritis  : ubi est Deus iudicii , sed ego manifestum eum faciam et in primo et in secundo adventu  LABORARE FECISTIS. Populus autem reversus de Babylone, videns Babylonios et ceteras gentes idolatras valere {t. 3 : Erfurt, f. 300rb ; facsim., p. 455b} corporum sanitate, et omni mundana prosperitate affluere, se autem cultores unius Dei infirmos esse corpore, nec habere etiam que ad cibum necessaria sunt, dicebat non esse Dei providentiam in rebus humanis, sed omnia casu agi, non Dei iudicio cui placent mali, et displicent boni, aut si Deus cuncta diiudicat, ubi est illius equum et iustum iudicium. Capitulum 3 Ecce ego mittam angelum meum  «magni consilii » Introitus in die Natalis Domini (Antiphonale missarum sextuplex, p. 1415, n° 11a ; 17bis) : « Puer natus est nobis, et filius datus est nobis cuius imperium super humerum eius et vocabitur nomen eius, magni consilii angelus ». Cf. Is. 9, 6 ( Vetus latina , p. 293 iuxta LXX : « Μεγάλης βουλῆς ἄγγελος »). Weber : « Admirabilis consiliarius».  hoc interpretatur Dominus in evangelio de Iohanne Baptista qui etiam de se dicit : Elias iam venit et preparabit viam ante faciem meam et statim veniet ad templum suum dominator quem vos queritis et angelus testamenti quem vos vultis. Ecce venit dicit Dominus exercituum  ad Ecclesiam vel unumquemque credentium  salvator qui omnium creator  desideratis  qui iuste iudicet, qui personam non acceptat  ecce inquam veniet, qui iuste iudicabit cui pater dedit omne iudicium  Ecce ego mittam. Iudei hoc de helia propheta dictum intelligunt, et quod sequitur : et statim veniet ad templum suum, scilicet, ad suum Christum referunt in ultimo tempore venturum. Sed quod templum inveniet. Iam enim destructum est omnino, aut si alius ante eum restituet quid Christus eorum amplius facturus est, cum ab alio restituta sunt omnia.  Quidam ex persona Christi legunt quod mittat angelum, id est iohannem predicare baptismum penitentie, qui Christus statim de se quasi de alio subdit : Et statim veniet. Alii ex persona patris legunt : « Ecce mitto angelum meum qui preparavit viam », et quod sequitur statim veniet ad templum sanctum scilicet de salvatore intelligunt, cui iohannes preparat viam in cordibus credentium in quibus non poterat prius Deus ambulare, propter pravitatem et incredulitatem.  Notandum quod Dominus vel evangeliste, vel apostoli alii cum de hoc propheta, vel de aliis testimonia proferant, non sequuntur verba vulgatarum translationum, sed habentes scientiam hebree lingue, ex hebreo transferunt non curantes de sillabis et punctis verborum dummodo sententiarum veritas transferatur. et quis poterit cogitare diem adventus eius et quis stabit ad videndum eum. Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum.  nullus humanus sensus poterat cogitare quando venturus, vel qualis futurus erit  si nemo potest cogitare pro potentia maiestatis eius, quis cum poterit sipientibus ocluis in sua claritate conspicere qui est sol iustitie  Ipse enim quasi. Dominus est ignis consumens, lignum fenum, stipulam, gravia peccata graviter puniens, et his qui parva et levia committunt, est herba fullonum ut lotis munditiam restituat et lauet sordes filiorum Sion.  Per filios levi sacerdotalis intelligitur dignitas, et si sacerdotes colandi sunt et purgandi quid de ceteris dicendum est, cum iudicium incipiat a domo Dei. Et sedebit conflans et emundans quasi quasi] om. Weber argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia.  quidquid in auro, id est sensu nostro, et argento, idest eloquio commixtum est ere stanno plumbo camino Dei excoquitur, ut purum remaneat aurum et argentum  et cum colati fuerint, offerent Deo iusta sacrificia Et placebit Domino sacrificium Iuda et Hierusalem sicut dies seculi et sicut anni antiqui.  eorum qui offerunt, id est Deum confitentibus, et pro Hierusalem pacem Dei conspicienibus  placuerunt  quomodo in principio placuere Deo, sic post peccatum et penitentiam placere incipient omni sorde peccatorum purgata Accedam Accedam] Et praem. Weber ad vos in iudicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et et] + qui Weber calumniantur mercedem mercennarii  nolentes reddere viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit {t. 3 : Erfurt, f. 300va ; facsim., p. 456a} Dominus exercituum.  magna formido iudicii cum ipse sit testis et iudex  qui modo tardus videor dum differo  hec omnia fiunt occulte, sed a Deo proferuntur in medium ne diu lateant  advenam vel cathecuminum qui nondum effectus est civis in civitate Christi  qui solum sifficit ad damnationem.  Et accedam. Que illo tempore dicebantur ad principes Iudeorum, nunc non dicuntur ad principes Ecclesiarum  Et calumniatur. Pars ordine post maleficia et adulteria et periuria ponuntur qui non reddunt mercedem mercennariis, vel qui opprimunt pupillum et viduam, ne ergo parva crimina putentur que periurio et adulterio comparantur. Ego enim Dominus et non mutor et vos filii Iacob non estis consumpti.  Ego enim. Quia dicerat : Dominus est quasi ignis conflatus, et quasi herba fullonum, cum pro nobis nominetur angelus vel ignis, vel aliud, ne ideo putetur aliquid mutabilitatis esse in natura ipsius, inde dicit : Ego enim. Quasi : Vos quotidie mutamini per adulteria et per cetera mala vestra, ego spero in iudicio nulla personarum varietate commutor, et cum seuerum et iustum iudicem me esse fatear, tamen o filii Iacob, nec diversitate tormentorum estis consumpti in malitia, quia per penam malitia in vobis ideo est purgata, sed sine causa percussi vos disciplinam non recipientes.  Mystice. Per filios Iacob qui sequuntur mala patrum, nec custodiunt mandata Dei significantur illi qui constituti Ecclesia non recedunt a vitiis, sed falsum nomen christianitatis sibi assumunt.  Revertimini. Magna clementia eos qui a se recesserunt ad reditum provocat, ut ipse quoque ad eos redeat. A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis et non custodistis. Revertimini ad me et revertar ad vos dicit Dominus exercituum. Et dixistis : In quo revertemur ?  quasi qui non discessimus  non intelligentes se recessisse impudenter querunt  nec semel nec nuper hoc facitis ut erroris veniam mereamini, sed hereditaria habetis patris impietatem recedendo a meis legitimis nec custodiendo que precepi  sed nunc saltem Si affigit affligit] affliget Weber homo Deum quia vos configitis me et dixistis : In quo configimus configimus] confiximus Weber te in decimis et primitiis. primitiis] in primitivis Weber  in hoc recessistis a me, quia configitis me si homo potest Deum configere  non reddendo decimas nec dico ministris sed mihi qui precipi dari  quia non reddistis decimas et primitias, idcirco in fame et penuria maledicti estis, id est ?afflicitet dum parva subtrahitis ubertatem possessionum vestrarum et totam abundantiam frugum perdidistis  Si affligit. Septuaginta : supplantat alii si fraudat, quod secundum historiam ?one de decimis potest accipi, sed secundum quod ponitur affligit homo Deum, potest ad mysterium passionis dominice referri, configitis ?e cruci qui modo decimas subtrahitis.  Configitis. Tempore Esdre tanta fuit fames, ut multi pro penuria filios et filias vendentes et frumenta ementes ?servitis decimas non solverent. Qui etiam fruges in horreis egesserunt, ?in magnitudine precii, decimas non solvebant, unde conpulsi ministri templi fugerunt unusquisque in regionem suam. Unde dicit Dominus se in suis afflictum, et non accepisse decimas. Et in penuria vos maledicti estis et me vos configitis gens tota Inferte omnem decimam in horreum meum meum] om. Weber  non paucis sed omnes communiter et sit cibus in domo mea et probate me super hoc dicit Dominus. Si non aperuero vobis cataractas celi et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam  ad sufficientiam  in thesauris templi ut habeant ministri mei cibos  tantas pluvias effundam, ut cateracte celi credantur aperte  et sic  large et late.  Inferte. Ut sciatis vos ideo perdidisse, abundantiam quia fraudastis me parte mea moneo ut reddatis mihi mea, et ego restituam vobis vestra.  Quod dictum est de decimis {t. 3 : Erfurt, f. 300vb ; facsim., p. 456b} potest intelligi in populis Ecclesie quibus precipitur non solum dare decimas, sed et omnia vendere et dare pauperibus, quod si facere nolumus, saltem in hunc Iudeos imitemur ut pauperibus saltem aliquam partem demus et sacerdotibus et viduis debitum honorem deferamus hoc qui non fecerit Dominum supplantare convincitur. Si quando fames et egestas omnium rerum opprimit mundum hoc es ira Dei sciamus descendere, qui in pauperibus, si elimosinas non accipiat, se privari affirmat sua possessione.  Possumus et sic interpretari decimas et primitias. Si quis doctus in lege potest alios erudire non debet sibi attriburere, sed primum gratias agat Deo a quo omnia, deinde sacerdotibus eius ac magistris a quibus doctus est, alioquin penuria maledicetur, si autem Deum largitorem intellexerit, et his per quos a Deo eruditus est se humiliaverit, et in horreum Dei cibos intulerit, id est scripture alimenta populis ministraverit, mandabit Deus nubibus suis ut pluant super eum imbrem. Increpabit etiam pro eo contrarias potestates, nec erit sterilis vinea, ille, scilicet, qui dicit Io. 15, 1. : « Ego sum vitis vera » et afferet ei fecunditatem, et tantam ex merito humilitatis beatitudinem consequetur, ut omnes gentes dicant eum beatum, et in terra, id est doctrina illius desiderent habitare. et increpabo pro vobis  posset fieri ut magis per pluvias esset fecunditas sed locusta ut bruchus posset corrumpere ideo addit increpabo devorantem et non corrumpet  vermes vel vitium aeris fructum terre vestre nec erit sterilis vinea in agro, dicit Dominus exercituum.  sed implebit torcularia Et beatas beatas] beatos Weber dicent vos omnes gente. Eritis Eritis] + enim Weber vos terra desiderabilis dicit Dominus exercituum.  ET BEATAS. Cuncte nationes per circuitum mirabuntur fertilitatem terre uestre, in tantum ut omnes habitare in ea desiderent et abundantie rerum ominum gentibus exemplo sitis. Invaluerunt super me verba vestra dicit Dominus  super plus et plus accusatis Deum, quod cultores suos negligat  Invaluerunt. Repetit plenius quod dixerat : laborare fecistis Dominum in sermonibus, et exponit satius querimoniam populi reversi de captivitate, qui existens in cultu unius Dei, multis miseriis affligebatur, videns idolatras in omnibus prosperari. Infirmato ergo et dicenti : frustra colo Deum, occurrit propheta in persona Domini, et recidit verba blasphemie que ab infirmis dicuntur in creatorem. et dixistis quid locuti sumus contra te ? Et Et] om. Weber dixistis : Vanus est qui servit Deo et quod emolumentum  in presenti pro Dei servitute exigunt mercedem ideo non recipiunt quia custodivimus precepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum ?  non intelligentes quam gravis est vestra blasfemia  respondet Deus  ab utilitate  observando legem  contritione cordis, unde tota die constristatus ingrediebar Ergo nunc beatos dicimus arrogantes. Siquidem edificati sunt facientes impietates impietates] impietatem Weber et temptaverunt Deum et salvi facti sunt.  qui contra Deum superbant et blasfemant  post scelera et blasfemias prosperis perfruuntur  felicitate presentis seculi  Ergo. Possunt hec de hereticis intelligi, martione et valentino et cunctis qui non recipientes Vetus Testamentum contra creatorem loquuntur, et proficiunt in sua impietate, et multos socios sceleris habent. Tunc locuti sunt timentes Deum unusquisque cum proximo suo et attendit Dominus et audivit et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Deum Deum] Dominum Weber et cogitantibus nomen eius.  verba prophete  non dicit quid locuti sunt, sed ex eo quod addit timentes Deum, datur intelligi quid sint locuti scilicet quod ad timorem Dei pertinet  iustis loqentibus et cohortantibus se contra blasfemias attendit Deus  verba que dicunt hinc blasfemi, inde Deum timentes, scripta sunt ut sint in memoria presciencie Dei ut in die iudicii blasfemis penas, et timentibus premia reddat  Tunc locuti. Verba prophete. Quasi illis blasphemantibus de iudicio Dei, iusti qui casto timore Deum timent, loquentur ad invicem cohortantes se quod retributio bonorum vel malorum non sit in presenti, sed in futuro et quod homo non possit scire iudicia Dei et de aequitate eius disputare. Et erunt mihi ait Dominus exercituum in die qua ego faciam faciam] facio Weber in peculium et parcam eis sicut parcit vir filio suo servienti sibi  timentes me qui responderunt ad verba blasfemie  iudicium  in peculiarem populum  quia omnis homo sub peccato  in quo duplex affectus est, et pietatis in filium et servitutis in famulum et  per penitentiam convertemini {t. 3 : Erfurt, f. 300vb ; facsim., p. 456b} et videbitis quid sit inter iustum et impium et inter servientem Deo et non servientem ei.  {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 456b} qui nunc blasfematis ex beatitudine timentium et vestra miseria cognoscitis quid sit inter iustum et impium. Capitulum 4 Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula. Et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum que non derelinquet derelinquet ΩSJ Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] relinquet Weber eis radicem et germen.  plenus inculcat de penis blasfemantium et de premiis timentium  iudicii que sanctis lux, peccatoribus tenebre  ad cremandos malos ut stipulam  cum combusserit eos, non relinquit in eis radicem malitie Et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitie et sanitas in pennis eius. Et Et Cor2 (hebr. et anti.) Cor3 (hebr. anti.) ΩS ΩJ² ( in ras. ) Ed1455 Weber etc.] om. Rusch * egrediemini et salietis sicut vitulus vitulus] vituli Weber de armento  illa impiis econtrario  qui vere omnia iudicabit, nec bona nec mala nec virtutes, nec vitia latere patietur  ut sanatos per penitentiam in humeris suis portet  qui nunc seculo quasi carcere inclusi estis  tunc et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum  dissoluti aridi impotentes resistere in die qua ego facio dicit Dominus exercituum.  nec hoc fine letitie contenti calcabitis impios   Cum fuerit . Abraam cooperatione divine maiestatis dicit : Ego sum terra et cinis, ideo vidit solem iustitie. Qui vero superbe dixit : Ponam super sidera sedem meam et e. s. al, deducetur ad terram, et erit cinis sub pedibus sanctorum in die iudicii. Mementote  ad spiritalem intelligentiam invitat  Mementote. Loquitur ad Israel, idest ad omnes qui Deum sensu cernunt. Unde : « Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt ». legis  que est Sina  In futuro iuxta merita erit retributio, ergo dum est tempus merendi observate legem. Moysi servi mei quam mandavi ei in Oreb Oreb] Choreb Weber   Oreb : siccitas quia per legem omnium vitiorum humor excoquitur. ad omnem Israel  dirigendam precepta  quod recipiant  in qua sunt et iudicia.  quod agunt Ecce Ecce] + ego Weber mittam vobis Eliam prophetam antequam veniat dies Domini magnus et horribilis  ECCE MITTAM. Iudei dicunt ante suum Christum Eliam esse venturum et omnia restauraturum. Unde et Christo in evangelio proponitur questio, quid est quod Pharisei dicunt quod Elias venturus est, cui ipse respondit : Elias quidem veniet, et iam venit in helia Ioannem intelligens.  Post Moysen, id est legem spiritaliter servandam, dicit mittendum heliam in quo prophetia signatur, quia antequam Dominus in iudicio percutiat terram anathemate, mittet chorum prophetarum qui significatur in helia qui interpretatur Deus meus, et est de opido Thesbi, quod sonat conversio ad penitentiam, hoc helias convertet cor patrum, abraam, isaac, et Iacob, et ceterorum prophetarum ad instructionem posterorum de fide salvatoris, in quem et ipsi crediderunt, et cor filiorum ad patres, quia suscipient fidem quam illi habuerunt.  Vel cor patris ad filium, id est Dei ad omnem qui spiritum adoptionis acceperit, et cor filiorum ad patres eorum. Unde Iudei et Christiani qui nunc inter se discrepant pari in Christum religione consentient. et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum ne forte veniam et percutiam terram anathemate anathemate] + explicit malachi propheta Weber .  si helias non ante cor patrum convertetur ad filios et cor filiorum ad patres eorum, cum veniet dies Domini magnus iustis, horribilis impiis percutiet unus iudex non celum, non eos qui in celo versantur, sed terram anathemate, idest eos qui facient opera terrena  iudicaturus  separando oves ab hedis.