initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<52. Machabeorum primus liber>

<52.1> Incipit prologus beati Hieronymi presbyteri in libros Machabeorum

prol.|   {t. 3 : Erfurt, f. 301ra ; facsilm., p. 457a} [Rusch, f. 301ra ] Machabeorum libri duo prenotant prelia inter Hebreorum duces gentemque Persarum, pugnam quoque sabbatorum et nobiles Machabei ducis triumphos, ex cuius nomine et libri idem sunt nuncupati. Hec quoque historia continet etiam inclita illa gesta Machabeorum fratrum"qui sub Antiocho rege pro sacris legibus dira tormenta perpessi sunt, quos mater pia, dum diversis supliciis urgerentur, non solum non flevit sed et gaudens hortabatur ad gloriam passionis".

a Cf. Isidorus Hispalensis, Mysticorum expositiones sacramentorum seu Quaestiones in Vetus Testamentum, De Machabaeis, c. 1, § 1, PL 83, 423 : « De Machabaeis autem quid fratribus loquar, qui sub Antiocho rege pro sacris legibus dira tormenta perpessi sunt ? Mater pia cum diversis suppliciis urgeretur, non solum non flevit, sed et gaudens hortabatur ad gloriam passionis ».

2 Codd. : Rusch ; Edmaior. , p. 5 ; Bruyne , Préfaces, XII : Mcc., n° 1 ; om. T20h ΩM Edminor.
1 urgerentur Rusch Bruyne ] urguerentur Edmaior.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Mcc. ), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 21/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber52.xml&chapitre=52_)