initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<52. Machabeorum primus liber>

Capitulum 3

Numérotation du verset 1Mcc. 3,1 
Et surrexit Iudas qui vocabatur Machabeus filius eius pro eo
Numérotation du verset 1Mcc. 3,2 
et adiuvabant eum omnes fratres eius et universi qui se coniunxerant patri eius et preliabantur prelium Israel cum letitia
Numérotation du verset 1Mcc. 3,3 
et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam {t. 3 : Erfurt, f. 305vb ; facsim., p. 466b} [Rusch, f. 305vb ] sicut gigans et succinxit se arma bellica sua in preliis et protegebat castra gladio suo
Numérotation du verset 1Mcc. 3,4 
similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venatione
Numérotation du verset 1Mcc. 3,5 
et persecutus est iniquos perscrutans eos et qui conturbabant populum suum succendit flammis
marg.|  ET  SURREXIT etc.   M athathia decedente, Iudas Machabeus, filius eius, successit in locum ipsius, quem adiuvabant omnes fratres eius, et universi qui se iunxerant patri eius. Quid ergo in hoc facto nobis innuitur, nisi quos redemptor noster postquam passione ac resurrectione sua completa ascendit in celos, successores sibi in evangelica predicatione, misso de celo spiritu sancto, apostolos primum ordinavit, qui merito Iude nomine, hoc est confitentes, censentur {t. 3 : Erfurt, f. 305vb ; facsim., p. 466b} [Rusch, f. 305vb ], quia de ipsis Lucas in Evangelio ait : Erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum. Hos ergo omnes fratres sui et universi qui se coniunxerant patri eius adiuvabant, quia minoris ordinis viri, et omnes credentes qui dogmate Christi ad fidem eius convenerunt, in attestatione Evangelii pro viribus choro apostolorum collaborabant.   Et preliabantur prelium Israel cum letitia et dilatavit gloriam populo suo . Quia ipse apostolicus cetus, spiritus sancti gratia repletus, instanter ubique verbum Dei predicabat, gaudentes in tribulationibus in necessitatibus et in pressuris augendo et multiplicando ubique numerum in Domino credentium.   Induit se loricam sicut Gigas . Quia fortitudine fidei undique se muniebat.   Succinxit se arma bellica . Iuxta illud Pauli apostoli quo docuit, dicens : State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti lorica iustitie, et calciati pedes in preparatione Evangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere, et galeam salutis assumite et gladium spiritus quod est verbum Dei. Sicque contra hostes pugnabat et protegebat castra Ecclesie.   Et similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venatione . Illi videlicet leoni ad modum similis, de quo scriptum est : Vitit leo de tribu Iuda, radix David, et de quo Iacob patri arca per figuram in benedictione mystica filiorum suorum inter cetera ait : Catulus leonis Iuda ad predam, fili mi, ascendisti requiescens accubuisti ut leo, et quasi lena. Quis iudicabit eum? Venatio itaque illa spiritalis fuit quando spiritales venatores retibus Evangelii homines ad fidem rapiebant. Taliter ergo Iudas mysticus persecutus est iniquos, et qui conturbabant populum suum, succendit flammis, quia sive persecutores homines, sive etiam malignos spiritus tali studio talique actu persequendo conturbationem non minimam flammis invidie succensis ingerebat.
sancto] santo cacogr . Rusch
Numérotation du verset 1Mcc. 3,6 
et repulsi sunt inimici pre timore eius et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt et directa est salus in manu eius
marg.|  ET  REPULSI  SUNT etc. Et exacerbabat reges multos. Illos videlicet qui resistere Evangelio Christi moliebantur. Et letificabat Iacob in operibus suis. Quando credentium populum confortavit verbo et exemplis. Et in seculum misericordia eius in benedictione. Secundum illud Sapientis : Sapientiam, inquit, sanctorum narrabunt omnes populi et laudem eorum pronuntiabit omnis Ecclesia sanctorum. Et perambulabat civitates Iude et perdidit impios ex eis. Quia explorando Ecclesiarum fidem, hereticos qui contraria recte fidei sapiebant, anathemate perculerat. Et nominatus est usque ad novissimum terre. Quia in omnem terram exivit sonus eorum et in fines terre verba eorum.
Numérotation du verset 1Mcc. 3,7 
et exacerbabat reges multos et letificabat Iacob in operibus suis et in seculum memoria eius in benedictione
Numérotation du verset 1Mcc. 3,8 
et perambulavit civitates Iuda et perdidit impios ex eis et avertit iram ab Israel
Numérotation du verset 1Mcc. 3,9 
et nominatus est usque ad novissimum terre et congregavit pereuntes
Numérotation du verset 1Mcc. 3,10 
et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra {t. 3 : Erfurt, f. 306ra ; facsim., p. 467a} [Rusch, f. 306ra ] Israel
Numérotation du verset 1Mcc. 3,11 
et cognovit Iudas et exiit obviam illi et percussit et occidit illum et ceciderunt vulnerati multi et reliqui fugerunt
Numérotation du verset 1Mcc. 3,12 
et accepit spolia eorum et gladium Apollonii abstulit Iudas et erat pugnans in eo omnibus diebus
marg.|   Et congregavit etc. Quid per Appollonium, nisi Iudeorum sevicia exprimitur, qui ex Samaria virtutem multam contra Israel congregaverant, quia per observantiam littere legalis fidem Christi, quasi contrariam preceptis Dei, debellare certabant.   Sed obviam Appollonio  Iudas exiit percussitque et occidit eum . Quia Christus in apostolis suis Iudeorum errorem attestatione ipsius legis et prophetarum debellans, contrivit, ostendendo quod umbra legis et prophetarum prefigurabat veritatem Evangelii.   Cecideruntque ex eis vulnerati multi . Quia {t. 3 : Erfurt, f. 306ra ; facsim., p. 467a} [Rusch, f. 306ra ] per invidiam sauciati multi ex Iudeis corruerunt.   Reliqui vero fugerunt . Hoc est salutem sibi ab ecclesiastico dogmate requisierunt. Quorum spolia accepit Iudas, cum omnes ceremonias legis, quas illi carnaliter habuerant, discipuli Christi ad spiritalem usum convertebant.   Et gladium Appollonii abstulit Iudas et erat pugnans in eo omnibus diebus . Gladium Appollonii non alium intelligimus quam sermonem legis et prophetarum, quem predicatores sancti tollentes, omnibus diebus in eo pugnant, cum a carnali populo historiam divine legis, spiritali sensu apostolica traditione interpretatam, auferentes, omnium gentium debellant errores, omnibusque diebus seculi huius gaudii virtus sancte Ecclesie gloriosissimam parit victoriam.
Numérotation du verset 1Mcc. 3,13 
et audivit Seron princeps exercitus Syrie quod congregavit Iudas congregationem et Ecclesiam fidelium secum
marg.|   Et audivit etc. Per   Seron , principem exercitus Syrie, significatur potentatus istius mundi, qui bene Syrie nomine censetur. Syria enim interpretatur sublimis, sive humectans, quia mundus iste superbia extollitur, luxuriaque gravatur. Disponit itaque Seron debellare Iudam et eos qui cum ipso sunt, cum fastus mundanus doctoribus sanctis et fidelium populo insidias molitur, castraque impiorum ad hoc congregat ut per plurimorum solacium opprimat innocentes, confidens magis in potentia regni quam in virtute Dei. Sed contra opinionem suam illi evenit, quia lapis abscisus de monte sine manibus conteret statuam superbam, comminuetque aurum, argentum, es et ferrum dabitur regnum populo sanctorum. Vitit leo de tribu Iuda, radix David, cui omnis potestas in celo data est et in terra.
Numérotation du verset 1Mcc. 3,14 
et ait faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo Iudam et eos qui cum ipso sunt qui spernebant verbum regis
Numérotation du verset 1Mcc. 3,15 
et preparavit se et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israel
Numérotation du verset 1Mcc. 3,16 
et appropinquaverunt usque Bethoron et exivit Iudas obviam illi cum paucis.
marg.|   Et appropinquaverunt usque Bethoron et exivit Iudas obviam illi cum paucis . Bene dicitur quod exercitus Seron appropinquaret, Bethoron quia universum suum actum profert cum tumultu. Bethoron enim interpretatur domus ire. Cui Iudas obviavit cum paucis, quia cetus sanctorum non per iram, sed per patientiam atque humilitatem, respondet inimicis, cui preceptum est a Domino dicente : Esto consentiens adversario tuo cito, cum ieris in via cum eo. Ego autem dico vobis : non resistere malo. Sed si quis te percusserit in dexteram maxillam, prebe {t. 3 : Erfurt, f. 306rb ; facsim., p. 467b} [Rusch, f. 306rb ] ei et alteram et ei qui vult tecum contendere in iudicio et tunicam tuam tollere dimitte ei et pallium.
Numérotation du verset 1Mcc. 3,17 
ut viderunt autem exercitum venientem sibi obviam dixerunt Iude quomodo poterimus pauci pugnare ad multitudinem tantam tam fortem et nos fatigati sumus ieiunio hodie
marg.|   Ut viderunt etc. Verba timentium fragilitatem exprimunt quorumdam subditorum, qui, magis imbecillitatem suam considerantes, pertimescunt casum quam per robur fidei fiduciam habent in Deum. Sed talium formidinem doctorum solertia piis exhortationibus conpescens, de futuro Dei adiutorio certam illis tribuit spem, qui protector est omnium fideliter in se sperantium.
Numérotation du verset 1Mcc. 3,18 
et ait Iudas facile est concludi multos in manus paucorum et non est differentia in conspectu Dei celi liberare in multis et in paucis
Numérotation du verset 1Mcc. 3,19 
quia non in multitudine exercitus victoria belli sed de celo fortitudo est
Numérotation du verset 1Mcc. 3,20 
ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci et superba ut disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut spolient nos
Numérotation du verset 1Mcc. 3,21 
nos vero pugnabimus pro animabus nostris et legibus nostris
Numérotation du verset 1Mcc. 3,22 
et ipse Dominus {t. 3 : Erfurt, f. 306rb ; facsim., p. 467b} [Rusch, f. 306rb ] conteret eos ante faciem nostram vos autem ne timueritis eos
Numérotation du verset 1Mcc. 3,23 
ut cessavit autem loquens insiluit in eos subito et contritus est Seron et exercitus eius in conspectu ipsius
Numérotation du verset 1Mcc. 3,24 
et persequebatur eum in descensu Bethoron usque in campum et ceciderunt ex eis octingenti viri reliqui autem fugerunt in terram Philistiim
marg.|   Et ceciderunt . Bene per octonarium numerum summa concluditur salubriter cadentium, quia illi qui voluntarie cedunt veritati, et circumcisione spiritali omnes a se abscidunt spiritaliter voluptates, et octo beatitudinum student in se recolligere virtutes.   Ceteri autem qui fugerunt venerunt in terram philistim. Quia cum quidam persecutorum, licent resistere nullo modo veritati possint, tamen magis eligunt confugere ad latibula errorum suorum, quam cedere atque obedire utili consilio spiritalium magistrorum. Et bene dictum est, fugisse eos in terram philistim. Philistim enim interpretatur ruina duplex ; duplicem enim habet ruinam is qui primum concidit peccato, et deinde, per semetipsum desperans, perseverat in malo.
Numérotation du verset 1Mcc. 3,25 
et cecidit timor Iude ac fratrum eius et formido super omnes gentes in circuitu eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 3,26 
et pervenit ad regem nomen eius et de preliis Iude narrabant omnes gentes
marg.|   Et cecidit timor .   Timor Iude et   fratrum eius super omnes gentes cecidit, cum potentia Christi per virtutes atque miracula in membris eius emicuit.   Et pervenit ad regem nomen eius . Quia potentatui huius mundi innotuit predicatio Evangelii eius ; et de preliis Iude narrabant omnes gentes, cum victoriam redemptoris nostri de morte ac mortis auctore totius orbis predicant natione.
Numérotation du verset 1Mcc. 3,27 
ut audivit autem Antiochus sermones istos iratus est animo et misit et congregavit exercitum universi regni sui castra fortia valde
marg.|   Ut autem audivit etc. Antiochi huius historici affectus, quibus immediocriter estivabat, hoc est, ira, cupiditas, superbia, bene exprimunt Antiochi {t. 3 : Erfurt, f. 306va ; facsim., p. 468a} [Rusch, f. 306va ] spiritalis mores, quibus validissime totum infestat mundum, sed nunc per membra sua, iuxta autem finem mundi per semetipsum ; quando tribulatio talis erit qualis non fuit antea nec post futura erit. Irascitur autem quando audit gloriam sanctorum et virtutem atque constantiam eorum, congregat exercitum, dans illi stipendia in annum, cum per presentis vite commoda et honores ambitiosos quosque incitat ad persecutionem fidelium, intentusque fastu mundano ac cupiditate optimates suos eligit, ut provideant regni negocia, quando ministros suos atque sequaces ad hoc ordinat ut presentium rerum illecebras suggerant, ac provocando ad voluptates terrenas consentientes sibi pertrabant. Filiorum enim nomine illi censentur qui imitatores sunt antichristi. Hos enim per optimates suos nutrit, cum per scelestissimos quosque variis vitiis corrumpendo papubulum ignis eterni efficit. Hoc precipue suis magistratibus precipit, ut extirpent virtutem Israel et reliquias Hierusalem, et constituant alienigenas pro eis, quia nulla intentio, nullumque studium magis diaboli est, quam ut evertat Ecclesiam Christi, et robur fidei in electis mollificet, atque in loco virtutum vitia subintro ducat.
Numérotation du verset 1Mcc. 3,28 
et aperuit aerarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit illis ut essent parati ad omnia
Numérotation du verset 1Mcc. 3,29 
et vidit quod defecit pecunia de thesauris et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra ut tolleret legitima que erant a primis diebus
Numérotation du verset 1Mcc. 3,30 
et timuit ne non haberet et semel et bis in sumptus et donativa que dederat ante larga manu et abundaverat super reges qui ante eum fuerant
Numérotation du verset 1Mcc. 3,31 
consternatus erat animo valde et cogitavit ire in Persidem et accipere tributa regionum et congregare argentum multum
Numérotation du verset 1Mcc. 3,32 
et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali {t. 3 : Erfurt, f. 306va ; facsim., p. 468b} [Rusch, f. 306va ] super negotia regia a flumine Euphraten usque ad flumen Egypti
Numérotation du verset 1Mcc. 3,33 
et ut nutriret Antiochum filium suum donec rediret
Numérotation du verset 1Mcc. 3,34 
et tradidit ei medium exercitum et elephantos et mandavit ei de omnibus que volebat et de inhabitantibus Iudeam et Hierusalem
Numérotation du verset 1Mcc. 3,35 
ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israel et reliquias Hierusalem et auferendam memoriam de loco
Numérotation du verset 1Mcc. 3,36 
et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum et sorte distribueret terram eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 3,37 
et rex assumpsit partem exercitus residui et exivit ab Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo et septimo et transfretavit Euphraten flumen et perambulabat superiores regiones
Numérotation du verset 1Mcc. 3,38 
et elegit Lysias Ptolomeum filium Dorimini et Nicanorem et Gorgiam viros potentes ex amicis regis
Numérotation du verset 1Mcc. 3,39 
et misit cum eis quadraginta millia virorum et septem millia equitum ut venirent in terram Iuda et disperderent eam secundum verbum regis
marg.|   Et elegit lysias . Quid per Lysiam, nisi fastus mundanus designatur, qui per tres viros, hoc est, per tres ordines persecutorum, bellum Christi Ecclesie ingerit, hoc est per paganos, per hereticos, et per falsos christianos ; quibus subrogantur   quadraginta millia virorum ,   et septem millia equitum, ut disperdant Iudam secundum verbum regis . Quid per quadragenarium numerum nisi universitas temporis designatur, quo persecutionem in mundo tolerat Ecclesiam. Quattuor enim principales partes sunt orbis, hoc est oriens, occasus, septentrio et meridies, in quibus dilatata consistit Ecclesia. Quam ut congregaret filius Dei descendit in mundum, ubi autem passionem suam quadraginta diebus et quadraginta noctibus ieiunavit, ut ostenderet temptationem nostram in carne sua, quam de nostra mortalitate dignatus est, participare voluisse. Unde ab hora mortis eius usque ad diluculum resurrectionis constant hore quadraginta, si ipsa non connumeretur. Post resurrectionem quoque non amplius quam dies quadraginta, cum discipulis in hac terra esse voluit ; huic eorum vite adhuc humana conversatione commixtus, et cum illis alimenta mortalium quamvis iam non moriturus, accipiens ; ut per ipsos quadraginta dies significaret se occulta presentia quod promisit impleturum, quando ait : Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi. Per septenarium vero numerum, quo equitum millia describuntur, non aliud quam plenitudo persecutionum demonstratur ; quia sicut per septenarium numerum septiformis gratia Spiritus Sancti ostenditur, sic et econtrario legitur in Evangelio quod spiritus nequam in hominem {t. 3 : Erfurt, f. 306vb ; facsim., p. 468b} [Rusch, f. 306vb ] secum introduxerat septem spiritus nequiores se, et alibi a muliere peccatrice legitur Dominus septem demonia eiecisse, omnes ergo persecutores recte diabolo instigante ad hoc coadunantur ut Ecclesiam Christi destruant, et confessores omnipotentis Dei blasphemare compellant ; et hoc non segniter, sed tota virtute perficiunt.
Numérotation du verset 1Mcc. 3,40 
et processerunt ut irent cum universa virtute {t. 3 : Erfurt, f. 306vb ; facsim., p. 468b} [Rusch, f. 306vb ] sua et venerunt et applicuerunt Ammaum in terra campestri
marg.|   Et processerunt etc. Quid per Ammaum nisi amatores mundi exprimuntur, qui per cupiditatem seculi negligunt habere amiciciam Dei. Unde scriptum est : Qui vult amicus esse huius seculi, inimicus Dei constituitur. Et Iohannes inquit : Qui diligit mundum, non est caritas Dei in eo. Et merito hoc nomine tales nuncupantur. Interpretatur enim Ammaus populus abiectus, abiectione quippe digni sunt qui amorem presentis seculi preferunt dilectioni Dei. Unde ipsa veritas in Evangelio ait : Qui amat patrem suum aut matrem suam plus quam me, non est me dignus. Nec incongrue Ammaus in terra campestri esse dicitur, quia lata ac spaciosa est via quam ducit ad mortem et multi intrant per eam.
Numérotation du verset 1Mcc. 3,41 
et audierunt mercatores regionum nomen eorum et acceperunt argentum et aurum multum valde et pueros et venerunt in castra ut acciperent filios Israel in servos et additi sunt ad eos exercitus Syrie et terre alienigenarum
marg.|   Et audierunt . Mercatores istos, qui ambiunt servitium hebreorum, non alios melius significare arbitror quam malignos spiritus, qui desiderant interitum fidelium, et hoc gestiunt ut per cupiditatem terrenam celestem nobis auferant gloriam, et libertatem quam habemus in gloria Christi, in cultu ac servitutem convertant diaboli. Unde in Evangelio legitur quod ipse diabolus caput nostrum, mediatorem videlicet Dei et hominum, ducens in montem excessum, ostenderit ei omnia regna mundi ac gloriam eorum, atque temptando dixerit : Hec omnia tibi dabo si procidens adoraveris {t. 3 : Erfurt, f. 304va ; facsim., p. 464a} [Rusch, f. 304va ] me. Et bene dicitur quod   additi sunt ad eos exercitus Syrie et terre alienigenarum, quia luxuriosi quique et alieni a vero Dei cultu iunguntur inimicis nostris, et moliendo interitum nostrum cooperatores sunt immundorum spirituum.
Numérotation du verset 1Mcc. 3,42 
et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala et exercitus applicabat ad fines eorum et cognoverunt verba regis que mandavit populo facere in interitum et consummationem
marg.|   Et vidit Iudas . Estuantibus persecutoribus, et pugnam contra fideles disponentibus, ipsi magis, ad exemplum Iude ac fratrum eius incitantur ad augmentum fidei et profectum virtutum, iuxta illud Psalmiste qui ait : Dum superbit impius incenditur pauper. Talis ergo intentio debet esse servorum Dei, ut pugnent pro populo et sanctis suis, quia pro statu fidei christiane religionis atque fraterna salute debent contra spiritales nequitias et contra pravos homines instanter dimicare, adiutoriumque Dei assidua oratione implorare, quia ipse est de quo scriptum est : Adiutor in oportunitatibus in tribulatione cui soli derelictus est pauper et pupillo tu eris adiutor, quia paterna pietate laborem et dolorem considerat suorum, conterit brachium peccatoris et maligni, iudicat pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.
Numérotation du verset 1Mcc. 3,43 
et dixerunt unusquisque ad proximum suum erigamus deiectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro et sanctis nostris
Numérotation du verset 1Mcc. 3,44 
et congregatus est conventus ut essent parati in prelium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes
Numérotation du verset 1Mcc. 3,45 
et Hierusalem non habitabatur sed erat sicut desertum non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius et sanctum conculcabatur et filii alienigenarum erant in arce ibi erat habitatio gentium et ablata est voluptas ab Iacob et defecit ibi tibia et cithara.
Numérotation du verset 1Mcc. 3,46 
Et congregati sunt et venerunt in Masphat contra Hierusalem {t. 3 : Erfurt, f. 307ra ; facsim., p. 469a} [Rusch, f. 307ra ] quia locus orationis erat in Masphat ante in Israel.

Masphat] Masefat Weber | Masphat] Masefat Weber | in] om. Weber |
Numérotation du verset 1Mcc. 3,47 
Et ieiunaverunt illa die et induerunt se ciliciis et cinere in capite suo et destituerunt vestimenta sua
Numérotation du verset 1Mcc. 3,48 
et expanderunt librum legis de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum
Numérotation du verset 1Mcc. 3,49 
et attulerunt ornamenta sacerdotalia et primitias et decimas et suscitaverunt nazoreos qui impleverant dies
Numérotation du verset 1Mcc. 3,50 
et clamaverunt voce magna in celum dicentes quid faciemus istis et quo eos ducemus
Numérotation du verset 1Mcc. 3,51 
et sancta tua conculcata sunt et contaminata sunt et sacerdotes tui in luctu et humilitate
Numérotation du verset 1Mcc. 3,52 
et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant tu scis que cogitant in nos
Numérotation du verset 1Mcc. 3,53 
quomodo poterimus subsistere ante facies illorum nisi tu adiuves nos
Numérotation du verset 1Mcc. 3,54 
et tubis exclamaverunt voce magna
marg.|   Et congregati sunt etc. Illi qui ad dimicandum contra hostes congregati {t. 3 : Erfurt, f. 307ra ; facsim., p. 469a} [Rusch, f. 307ra ] fuerant, venerunt in Masphat contra Hierusalem. Et quid per Masphat, qui iudicium interpretatur, nisi Vetus Testamentum significatur ; locus orationis erat in Masphat, quod prospicit semper ad novum testamentum, et testimonium prebet Evangelio Christi. Illuc enim necesse est ut spiritales milites Dei cordis intentionem vertant, quatinus ex lectione divina instruantur, qualiter contra hostes spiritales preliari debent.   Locus enim orationis erat in Masphat, ante in Israel, qui oracula divina per libros legis et prophetarum primum nobis innotuerunt, deinde per Evangelium.   Ieiunaverunt illa die . Quia continentie operam dabant.   Induerunt se ciliciis et cinere in capite suo . Quia penitentiam pro peccatis suis, que per carnis fragilitatem contraxerunt agere, Deo digne decernunt.   Et sciderunt vestimenta sua . Cum corpus castigant et carnalia in se desideria mortificant. Quod autem sequitur quia :   expanderunt libros legis de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum , ostendit quod memoriam divinorum preceptorum bonis actibus demonstret, qui digne militare probantur. Lex enim Domini irreprehensibilis, convertens animas electorum, exprobat malefacta perfidorum, et detestatur idolorum culturam, et omnem contradicit impietatis facturam. Attollunt sacerdotalia ornamenta, qui sacerdotii ecclesiastici digne faciunt officia ; primitias et decimas donant, qui initium et perfectionem boni operis Deo deputant ; suscitant Nazareos qui impleverunt dies, qui per castitatis munditiam gratam vitam omni tempore Deo exhibere student ; et clamant voce magna in celum, qui divinitatem piis precibus ac bonis actibus per misericordiam provocant. Sicut enim clamor impiorum, quem blasphemia et pravis operibus proferunt, Deum irritat ; sic confessio et fides sanctorum, que per dilectionem operatur, manifestatem divinam in omnia tempore placat.
Numérotation du verset 1Mcc. 3,55 
et post hoc constituit Iudas duces populi tribunos et centuriones et pentecontarcos et decuriones
marg.|   Et post hec etc. Tribunos appellat eos qui militibus mille prerant, quos greci ciliarchos vocant, centuriones, qui centum ; pentacontarchos, qui quinquaginta ; et decuriones, qui decem. Ordinant enim predicatores sancti subiectos suos, quatinus nil in eis inordinatum reperiatur, sed militia Christi rationabiliter prefungatur. Unde Paulus auditoribus suis ait : Omnia vestra honeste et secundum ordinem fiant. Et iterum : Nemo, inquit, coronabitur nisi qui legitime certaverit.
Numérotation du verset 1Mcc. 3,56 
et dixit his qui edificabant domos {t. 3 : Erfurt, f. 307rb ; facsim., p. 469b} [Rusch, f. 307rb ] et sponsabant uxores et plantabant vineas et formidolosis ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem
marg.|   Et dixit his etc. Scriptum est enim in Deuteronomio : Homo formidolosus et corde pavido non egrediatur ad bellum vadat, et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut et ipse timore preterritus est. Quibus verbis edocet non posse quemquam professionem contemplationis, vel spiritalis militie arripere exercitum, qui adhuc nudari terrenis operibus pertimescit, ne rursus infirmitate mentis ad pristinas sordes revertatur, suoque exemplo alios ab evangelica perfectione revocet, et fidelium vigorem infirmet. Iubentur itaque tales ut, discedentes a pugna, revertantur in Domum suam, quia non possunt duplici corde bella {t. 3 : Erfurt, f. 307rb ; facsim., p. 469b} [Rusch, f. 307rb ] Domini preliari. Vir enim duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. Tales quippe oportet ut nec initium renovationis arripiant. Quibus melius est ut in activa vita consistant quam tepide contemplationem exequentes, maiori discrimine seipsos involvant. Melius est enim non vovere quam vovere et non reddere. Similiter et ille a tali militia suspenditur qui uxorem duxerit, qui plantaverit vineam velut propagines filiorum. Non enim potest servire divine militie servus uxoris, nec potest assequi studium contemplationis qui adhuc in delectatione configitur carnis. Nemo, inquit apostolus, militans Deo implicat se negociis secularibus ut ei placeat cui se probavit.
Numérotation du verset 1Mcc. 3,57 
et moverunt castra et collocaverunt ad austrum Ammaum
marg.|   Et moverunt castra etc. Recte exercitus Iude ad austrum ammaum castra collocare dicuntur, quia milites Christi cum contra hostes suos preliari disponunt, calore fideo magis se animare quam frigore infidelitatis torpere eligunt.
Numérotation du verset 1Mcc. 3,58 
et ait Iudas accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane ut pugnetis adversus nationes has que convenerunt disperdere nos et sancta nostra
marg.|   Et ait Iudas ac cingimini etc. Talis debet esse doctrina sanctorum predicatorum talisque exhortatio, ut incitent animos auditorum suorum, roborentque corda illorum ad resistendum diabolo et exercitui eius, spem quoque victorie soli Deo committant.
Numérotation du verset 1Mcc. 3,59 
quoniam melius est nos mori in bello quam videre mala gentis nostre et sanctorum
Numérotation du verset 1Mcc. 3,60 
sicut autem fuerit voluntas in celo sic fiat.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Mcc. 3), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber52.xml&chapitre=52_3)