initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<52. Machabeorum primus liber>

Capitulum 7

Numérotation du verset 1Mcc. 7,1 
Anno centesimo quinquagesimo et primo exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma et ascendit cum paucis {t. 3 : Erfurt, f. 312vb ; facsim., p. 480b} [Rusch, f. 312vb ] viris in civitatem maritimam et regnavit illic
Numérotation du verset 1Mcc. 7,2 
et factum est ut ingressus est in domum regni patrum suorum comprehendit exercitus Antiochum et Lysiam ut adduceret eos ad eum
Numérotation du verset 1Mcc. 7,3 
et res ei innotuit et ait nolite mihi ostendere faciem eorum.
marg.|   anno centesimo .   si exivit demetrius seleuci filius ab urbe roma et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam et regnavit illic etc. De hoc autem Demetrio Pompeius Trogus in sua historia ita narrat dicens : Cum Antiochus recederet, relicto parvulo admodum filio, cui tutores a populo dati essent, patruus eius Demetrius, qui obses Rome erat, cognita morte fratris Antiochi, se natum addit, obsidem se vivo venisse fratre, quo mortuo cuius obses sit se ignorare. Dimitti ergo se ad regnum petendum equum esse, quod iure gentium maiori cesserit fratri, ita nunc sibi, qui pupillum nunc antecedebat etate deberi. Cum se non dimitti animadverteret a senatu, tacito iudicio tutius apud pupillum quam apud eum regnum futurum arbitrante, specie venandi ab urbe profectus, tacitus cum fuge comitibus navem escendit. Delatus in Syria, secundo favore omnium accipitur, regnumque ei, occiso pupillo a tutoribus traditur.
Numérotation du verset 1Mcc. 7,4 
Et occidit eos exercitus et sedit Demetrius super sedem regni sui
Numérotation du verset 1Mcc. 7,5 
et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israel et Alchimus dux eorum qui volebat fieri sacerdos
Numérotation du verset 1Mcc. 7,6 
et accusaverunt populum apud regem dicentes perdidit Iudas et fratres eius amicos tuos et nos disperdit de terra nostra
Numérotation du verset 1Mcc. 7,7 
nunc ergo mitte virum cui credis et eat et videat exterminium omne quod fecit nobis et regionibus regis et puniit omnes amicos eius et adiutores eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 7,8 
et elegit rex ex amicis suis Bacchidem qui dominabatur trans Flumen magnum in regno et fidelem regi et misit eum
Numérotation du verset 1Mcc. 7,9 
et Alchimum impium constituit in sacerdotio et mandavit ei facere ultionem in filios Israel
Numérotation du verset 1Mcc. 7,10 
et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram Iuda et miserunt nuntios et locuti sunt ad Iudam et fratres eius verbis pacificis in dolo
Numérotation du verset 1Mcc. 7,11 
et non intenderunt sermonibus eorum viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno
Numérotation du verset 1Mcc. 7,12 
et convenerunt ad Alchimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere que iusta sunt
Numérotation du verset 1Mcc. 7,13 
et primi Asidei qui erant in filiis {t. 3 : Erfurt, f. 313ra ; facsim., p. 481a} [Rusch, f. 313ra ] Israel et exquirebant ab eis pacem
Numérotation du verset 1Mcc. 7,14 
dixerunt enim homo sacerdos de semine Aaron venit non decipiet nos
Numérotation du verset 1Mcc. 7,15 
et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis dicens non inferemus vobis malum neque amicis vestris
Numérotation du verset 1Mcc. 7,16 
et crediderunt ei et comprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die secundum verbum quod scriptum est
Numérotation du verset 1Mcc. 7,17 
carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret
Numérotation du verset 1Mcc. 7,18 
et incubuit timor et tremor in omnem populum quia dixerunt non est ei veritas et iudicium transgressi sunt enim constitutum et iusiurandum quod iuraverunt
Numérotation du verset 1Mcc. 7,19 
et movit Bacchides castra ab Hierusalem et applicuit in Bethzetha et misit et comprehendit multos ex eis qui a se refugerant et quosdam de populo mactavit et in puteum magnum proiecit
Numérotation du verset 1Mcc. 7,20 
et commisit regionem Alchimo et reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi et abiit Bacchides ad regem
Numérotation du verset 1Mcc. 7,21 
et satis agebat Alchimus pro principatu sacerdotii sui
Numérotation du verset 1Mcc. 7,22 
et convenerunt ad eum omnes qui perturbabant populum suum et obtinuerunt terram Iuda et fecerunt plagam magnam in Israel.
marg.|   Et venerunt etc. Quid per Demetrium regem, nisi principes gentium qui persecutionem movent contra Ecclesiam Christi, designantur. Quod bene nominis interpretatio ita explanat. Interpretatur enim vehementer invectens, sive nimium persequens. Ad hunc ergo principem veniunt   viri iniqui et impii ex Israel, et Alchimus dux eorum , cum illi qui, post fidem Christi preceptam ad apostasiam redierunt, religionem christianam blasphemant et ecclesiastico detrahunt cultui, quorum duces sunt heretici, qui per ambitionem sublimitatis volunt ab omnibus magni videri. Sed perditione huiuscemodi {t. 3 : Erfurt, f. 313ra ; facsim., p. 481a} [Rusch, f. 313ra ] suscepta mittit Demetrius typice Bachidem, qui dominabatur   trans flumen in regno, ut Alchimum impium constituat in sacerdotium, et ultionem faciat in filios Israel. Cum per paganos quoslibet apud seculum potentes, qui necdum meruerunt Christi baptismate tingi et in numero fidelium computari, heretici fastus sui prebet amminiculum, et veris confessoribus Christi tormentorum ingerit cruciatum. Sed licet tales persone Iude et fratribus eius verbis pacificis loquantur in dolo, non tamen intendunt sermonibus eorum, quia nullo modo consentiunt perfidie eorum.
Numérotation du verset 1Mcc. 7,23 
Et vidit Iudas omnia mala que fecit Alchimus et qui cum eo erant in filios Israel plus multo quam gentes
Numérotation du verset 1Mcc. 7,24 
et exiit in omnes fines Iude in circuitu et fecit vindictam in viros desertores et cessaverunt ultra exire in regionem
Numérotation du verset 1Mcc. 7,25 
vidit autem Alchimus quod prevaluit Iudas et qui cum eo sunt et cognovit quia non potest sustinere eos et regressus est ad regem et accusavit eos multis criminibus.
marg.|   Et vidit Iudas . Qui est Iudas ultionem in prevaricatoribus facit, nisi quod redemptor noster vindicat electos suos, nec quemquam suorum in vacuum perire permittit. Sed duobus modis vindictam in his que merentur, exercet. Alios enim de fonte magne pietatis sue ad sui erroris penitentiam provocans, facit eos adversus semetipsos exurgere, ut puniant lamentis quod pravis commissis egerunt. Alios vero iusto iudicio post perpetrata scelera, incorrectos in duritia sua perseverare dimittit, ut eis postmodum dignis impendat penis quod operibus meruerunt iniquis.
Numérotation du verset 1Mcc. 7,26 
Et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus {t. 3 : Erfurt, f. 313rb ; facsim., p. 481b} [Rusch, f. 313rb ] qui erat inimicitias exercens contra Israel et mandavit ei evertere ppulum
Numérotation du verset 1Mcc. 7,27 
marg.|   Et misit rex etc. Per Nicanorem iustum, quem in alio loco prepositum elephantorum fuisse legimus, falsos apostolos sive pseudo prophetas, qui ex Iudeis superbie sue functioni intendentes ad Ecclesiam gentium veniebant, possumus intelligere. Hi per simulationem in Ecclesia Christi errorem introducere molientes, fingebant se esse pacificos, sed ut in fine apparebit, hostes sevissimos. De quibus Iohannes apostolus in Apocalipsi sua scribens, ait : Qui dicunt se Iudeos esse et non sunt, sed sunt synagoga Satane, quos magister gentium in epistola sua, pseudo apostolos nominat, operarios {t. 3 : Erfurt, f. 313rb ; facsim., p. 481b} [Rusch, f. 313rb ] subdolos, qui transfigurantur in apostolos Christi ; et non mirum cum ipse Satanas transfiguret se quasi angelum lucis. Unde non magnum est   si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitie, quecumque finis erit secundum opera ipsorum . Hi ergo velut Nicanor, extendentes manum contra templum Domini, blasphemant ; quia potentie Christi, qui est in Ecclesia, velut minus valide derogant, dicentes fratribus : Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari, sic enim in Actibus Apostolorum eos docuisse legitur, sed victoriam per Iudam nostrum et socios eius adepta, caput blasphemum huic errori simul cum Nicanore et dextera prave actionis absciditur, ne ultra maiestati divine iniuria talis blasphemie irrogetur. Dicit enim nobis Paulus apostolus : Gratia estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis. Donum enim Dei est. Non ex operibus, ut ne quis glorietur. Ipsius enim sumus factura in Christo Iesu in operibus bonis que preparavit Deus ut in illis ambulemus.
et misit ad Iudam et ad fratres eius cum dolo verbis pacificis
Numérotation du verset 1Mcc. 7,28 
dicens : non sit pugna inter me et vos veniam cum viris paucis et videam facies vestras cum pace
Numérotation du verset 1Mcc. 7,29 
et venit ad Iudam et salutaverunt se invicem pacifice et hostes parati erant rapere Iudam.
Numérotation du verset 1Mcc. 7,30 
et innotuit sermo Iude quoniam cum dolo venerat ad eum et conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem eius
Numérotation du verset 1Mcc. 7,31 
et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius et exivit obviam Iude in pugnam iuxta Capharsalama
Numérotation du verset 1Mcc. 7,32 
et ceciderunt de Nicanoris fere quinque millia viri et fugerunt in civitatem David
Numérotation du verset 1Mcc. 7,33 
et post hec verba ascendit Nicanor in montem Sion et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace et demonstrare ei holocaustomata que offerebantur pro rege
Numérotation du verset 1Mcc. 7,34 
et irridens sprevit eos et polluit et locutus est superbe
Numérotation du verset 1Mcc. 7,35 
et iuravit cum ira dicens nisi traditus fuerit Iudas et exercitus eius in manus meas continuo cum regressus fuero in pace succendam domum istam et exiit cum ira magna
Numérotation du verset 1Mcc. 7,36 
et intraverunt sacerdotes et steterunt ante faciem altaris et templi et flentes dixerunt
Numérotation du verset 1Mcc. 7,37 
tu elegisti domum istam Domine ad invocandum nomen tuum in ea ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo
Numérotation du verset 1Mcc. 7,38 
fac vindictam in homine isto et exercitu eius et cadant gladio memento blasphemias eorum et ne dederis eis ut permaneant
Numérotation du verset 1Mcc. 7,39 
et exiit Nicanor ab Hierusalem et castra applicuit ad Bethoron {t. 3 : Erfurt, f. 313va ; facsim., p. 482a} [Rusch, f. 313va ] et occurrit illi exercitus Syrie
Numérotation du verset 1Mcc. 7,40 
et Iudas applicuit in Adarsa cum tribus millibus viris et oravit Iudas et dixit
Numérotation du verset 1Mcc. 7,41 
qui missi erant a rege Sennacherib Domine qui blasphemaverunt te exiit angelus et percussit ex eis centum octoginta quinque millia
Numérotation du verset 1Mcc. 7,42 
sic percute exercitum istum in conspectu nostro hodie et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua et iudica illum secundum malitiam illius
Numérotation du verset 1Mcc. 7,43 
et commiserunt exercitus prelium tertia decima die mensis adar et contrita sunt castra Nicanoris et cecidit ipse primus in prelio
Numérotation du verset 1Mcc. 7,44 
ut vidit autem exercitus eius quia cecidit Nicanor proiecerunt arma sua et fugerunt
Numérotation du verset 1Mcc. 7,45 
et persecuti sunt eos viam diei unius ab Adasor usquequo veniatur Gazera et tubis cecinerunt post eos cum significationibus
Numérotation du verset 1Mcc. 7,46 
et exierunt de omnibus castellis Iude in circuitu et ventilabant eos cornibus et convertebantur iterum ad eos et ceciderunt omnes gladio et non est relictus ex eis nec unus
Numérotation du verset 1Mcc. 7,47 
et acceperunt spolia eorum et predam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram eius quam extenderat superbe et attulerunt et suspenderunt contra Hierusalem
Numérotation du verset 1Mcc. 7,48 
et letatus est populus valde et egerunt diem illam in letitia magna
Numérotation du verset 1Mcc. 7,49 
et constituit agi omnibus annis diem istam tertia decima die mensis adar
Numérotation du verset 1Mcc. 7,50 
et siluit terra Iuda dies paucos




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Mcc. 7), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/02/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber52.xml&chapitre=52_7)