initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<52. Machabeorum primus liber>

Capitulum 9

Numérotation du verset 1Mcc. 9,1 
Interea ut audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus eius in prelio apposuit Bacchidem et Alchimum rursum mittere in Iudeam et dextrum cornu cum illis
marg.| marg.| Interea rursum etc.  Instaurat rursum Demetrius bellum per Bachidem et Alchimum contra Iudam, quia per paganos atque hereticos de fide Christi relapsos, mundi princeps contra Ecclesiam quotidie novis artibus veteres insidias ad nocendum instaurat, cum quibus et  dextrum cornu misit, cum ad tale nefas perpetrandum validam auxiliatorum manum tradit. Contra quos Iudas cum tribus milibus vadit, quia contra hostes omnes fidei cetus doctorum eum fidelibus preliari disponit, ut per sancte trinitatis fidem hostium catervam sternat, que vana presumptione superbiendo contra auctorem suum se erigere audet. Sed videamus quid hinc scriptum sequitur. ||

1 ut Ed1455 Ed1530 Clementina] ubi Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 9,2 
et abierunt viam que ducit in Galgala et castra posuerunt in Mesaloth que est in Arbellis et occupaverunt eam et peremerunt animas hominum multas.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,3 
In mense primo anni centesimi quinquagesimi et secundi {t. 3 : Erfurt, f. 314va ; facsim., p. 484a} [Rusch, f. 314va ] applicuerunt exercitum ad Hierusalem

In] et Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 9,4 
et surrexerunt et abierunt in Berea viginti millia virorum et duo millia equitum
Numérotation du verset 1Mcc. 9,5 
et Iudas castra posuerat in Laisa et tria millia viri cum eo electi
Numérotation du verset 1Mcc. 9,6 
et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt valde et multi subtraxerunt se de castris et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri
Numérotation du verset 1Mcc. 9,7 
et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus et bellum perurguebat eum confractus est corde quia non habebat tempus congregandi eos et dissolutus est
Numérotation du verset 1Mcc. 9,8 
et dixit his qui residui erant surgamus et eamus ad adversarios nostros si poterimus pugnare adversus eos
Numérotation du verset 1Mcc. 9,9 
et avertebant eum dicentes non poterimus sed liberemus animas nostras modo et revertemur ad fratres nostros et pugnabimus adversus eos nos autem pauci sumus
Numérotation du verset 1Mcc. 9,10 
et ait Iudas absit istam rem facere ut fugiamus ab eis et si appropiavit tempus nostrum moriamur in virtute propter fratres nostros et non inferamus crimen glorie nostre
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 314va ; facsim., p. 484a} [Rusch, f. 314va ] Et viderunt multi etc. Quia licet multi in confessione catholice fidei videantur manere, tamen persecutione exardescente, apparebit qui fixi fuerint in fide, et qui facietenus in ea esse videbantur. Unde scriptum est in Evangelica parabola, quod ex orto sole aruerunt segetes que fuerant in petrosa et terram multam non habuerant. Quia qui firmas in corde credulitatis radices non tenent, ad tempus credentes in tempore temptationis recedunt. De tribus ergo milibus non remanserunt cum Iuda nisi tantummodo octingenti viri ; quia reprobis ab Ecclesie societate defluentibus, soli electi, qui predestinati sunt ad eternam beatitudinem percipiendam in stabilitate sane fidei permanebunt.||
Numérotation du verset 1Mcc. 9,11 
Et movit exercitus de castris et steterunt illis obviam et divisi sunt equites in duas partes et fundibalarii et sagittarii preibant {t. 3 : Erfurt, f. 314vb ; facsim., p. 48ab} [Rusch, f. 314vb ] exercitum et primi certaminis omnes potentes
Numérotation du verset 1Mcc. 9,12 
Bacchides autem erat in dextro cornu et proximavit legio ex duabus partibus et clamabant tubis
Numérotation du verset 1Mcc. 9,13 
exclamaverunt autem et hii qui erant ex parte Iude etiam ipsi.
marg.| marg.| Et movit exercitus etc. Quid est quod promoto exercitu de castris equites in duas partes divisi narrantur, nisi quod inter superbos et arrogantes numquam unitas et firma concordia servari potest, testante scriptura, que dicit : Inter superbos semper iurgia sunt.  Et fundibularii, inquit,  et sagittarii preibant exercitum. Quid per fundibularios et sagittarios, nisi hi qui ad illiciendas hominum mentes ad idolatriam sive apostasiam, aut vanis prosperitatum promissionibus blandiendo, velut rotatu funde, fideles pervertere cupiunt, aut minis tormentorum eos, quasi sagittarum ictibus, terrendo decipere contendunt. Apteque hi preire exercitum describuntur, quia mos semper fuit persecutorum talibus studiis prevenire exactionem tormentorum.||
Et commota est terra a voce exercituum et commissum est prelium a mane usque ad vesperam
Numérotation du verset 1Mcc. 9,14 
et vidit Iudas quia firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris et convenerunt cum ipso omnes constantes corde
Numérotation du verset 1Mcc. 9,15 
et contrita est dextera pars ab eis et persecutus est eos usque ad montem Azoti.
marg.| marg.| Et commota est etc.  Commota est, inquit,  terra a voce exercituum, hoc est carnalium corda concussa sunt pavore persecutionum.  Et commissum est prelium a mane usque ad vesperum. Cum ab ortu lucescentis fidei usque ad finem mundi, castra diaboli adversus Ecclesiam Dei confligere non cessant, et adversitates tribulationum numquam bonis movere desistunt. Qui, iuxta Pauli sententiam : Omnis qui pie vivere volunt in Christo persecutionem paciuntur.  Vidit Iudas quia firmior erat pars exercitus Bachidis in dextris, et coadunatis secum omnibus qui fuerant constantes, corde contrivit illam. Dum coniunctis oportunis fidelium solaciis doctores sancti gentilium impetum verbo fidei expugnare et ad tranquillitatem fidei perducere satagunt. Firmior enim illorum pars esse videbatur, quia aperte paganico errore per tormentorum immanitatem contra Ecclesiam seviebant, quam illorum qui fictis amiciciis dolose fratribus insidias disponebant. Sed Bachidis exercitum Iudas usque ad finem Azoti persequitur, cum gentilium furorem predicatores Evangelii ad incendium {t. 3 : Erfurt, f. 314vb ; facsim., p. 484b} [Rusch, f. 314vb ] pii amoris perducere contendunt. Interpretatur enim Azotus  ignis patruelis. Amor ille, qui in patriarcharum cordibus fervebat dici potest, quem in filiorum mentibus strenuitas doctorum formare desiderat, ut fiat illud quod de Helia scriptum est : Ut convertat corda patrum in filios et incredulos ad prudentiam iustorum preparet quod Domino plebem perfectam.||
Numérotation du verset 1Mcc. 9,16 
Et qui in sinistro cornu erant viderunt quod contritum est dextrum cornu et secuti sunt post Iudam et qui cum ipso erant a tergo
Numérotation du verset 1Mcc. 9,17 
et ingravatum est prelium et ceciderunt vulnerati multi ex his et illis.
marg.| marg.| Et qui in sinistro. Dextro cornu, quod validius fuerit, decidente, sinistrum cornu a tergo Iudam persequitur ; quia sopita quodammodo gentilium gravi persecutione, heretici sinistra intentione sanctam Ecclesiam dolose insidiando atque occulte quasi a tergo ledendo nequaquam persequi desinunt. Inde sequitur :||
Numérotation du verset 1Mcc. 9,18 
Et Iudas cecidit et ceteri fugerunt.
marg.| marg.| Et Iudas cecidit etc. Quia trucidatis pastoribus greges in diversa fugere coguntur, sicut in Zacharia propheta in presagio passionis Christi scriptum est : Percute, inquit, pastorem et dispergentur oves gregis. Quod Evangelista in passione Domini, ubi ipso comprehenso a turbis discipuli omnes, relicto eo, fugerunt ad testimonium introduxit. Quia quod precessit in capite necesse est, ut sequatur in corpore.||
Numérotation du verset 1Mcc. 9,19 
Et Ionathas et Simon tulerunt Iudam fratrem suum in Modin
Numérotation du verset 1Mcc. 9,20 
et fleverunt eum omnis populus Israel planctu magno et lugebant dies multos
Numérotation du verset 1Mcc. 9,21 
et dixerunt quomodo cecidit potens qui salvum faciebat Israel.
marg.| marg.| Et Ionathas et. Non potest transire sine discipulorum tristitia bonorum magistrorum per occasum mortis temporalis ruina. Inde dicitur quod flevisset Iudam  omnis populus Israel planctu magno. Huic quoque simile in passione Stephani invenitur scriptum quod curaverunt Stephanum viri timorati et fecerunt super eo planctum magnum. Sed licet dolor de abscessu suorum tangat fidelium mentes per compassionem, tamen non deerit eis consolatio quam habent de futura animarum requie per certam spem. Tristantur enim sancti aliquomodo in corporis sui dolore, sed nimium letantur animo de consignata sibi in celesti regno mercede. Unde salvator discipulis suis de magnitudine passionis et de triumphi sui certa remuneratione in Evangelio predicens ait : Beati estis cum maledixerint vobis homines et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter nomen meum. Gaudete in illa die et exultate, quoniam merces vestra multa est in celo. ||
Numérotation du verset 1Mcc. 9,22 
Et cetera verba bellorum Iude et virtutum quas fecit et magnitudinis eius non sunt descripta multa enim erant valde.
marg.| marg.| Et cetera verba. Multa sunt bella et virtutes quas faciunt sancti, immo Dominus in eis, quarum omnium notitiam nemo percipere potest. Sed in sola agnitione permanent auctoris. Unde de ipsis Dominus in Evangelio ait : Oves mee vocem meam audiunt et ego Dominus agnosco eas. Et item : Gaudete, inquit, et exultate, quoniam nomina vestra scripta sunt in celo. Et iterum : Vestri, ait, capilli capitis omnes {t. 3 : Erfurt, f. 315ra ; facsim., p. 485a} [Rusch, f. 315ra ] numerati sunt et capillus de capite vestro non peribit. De quo et alibi scriptum est : Novit Dominus qui sunt eius. Et item : Ipse solus novit corda omnium filiorum Adam. Hinc in Psalmo propheta ait : Qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocat. Et iterum : Mirabilis, inquit, Deus in sanctis suis. Ipse dabit virtutem et fortitudinem plebis sue. Unde necesse est ut dicant singuli, dicant et omnes : Benedictus Deus, qui fecit mirabilia magna solus et benedictum nomen maiestatis eius in eternum et seculum seculi.||

bellorum Iude] inv. Weber et magnitudini eius] om. Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 9,23 
{t. 3 : Erfurt, f. 315ra ; facsim., p. 485a} [Rusch, f. 315ra ] Et factum est post obitum Iude emerserunt iniqui in omnibus finibus Israel et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem.
marg.| marg.| Et factum est post. In prioribus, ubi de Matathie morte commemoratum est, scriptum reperitur quod ipse centesimo et quadragesimo sexto anno defunctus sit. In cuius locum surrexit Iudas filius eius et preliabatur prelium Israel. Similiter etiam in sequentibus scriptum invenitur quod Ionathas post Iudam fratrem suum sumpserit principatum. Postquem Alchimus anno centesimo quinquagesimo tertio precepit destrui muros domus sancte et opera prophetarum qui et mortuus est tempore illo. Iosephus autem narrat quod postquam Alchimus, qui et Ioachim tenens, principatum sacerdotii quattuor annis, interierit sacerdotium Iude populus contradidit, ipsumque dicit, postquam principatum sacerdotii tribus annis ministraverit, esse defunctum. In his omnibus coniicidatur quod Iudas, post mortem Matathie patris sui ducatum populi gereret septem annis, in quibus quadriennium Antiochi duces de Iudea dimicando expellens, et templum ab idolorum imaginibus emundans, patrias leges post hec suis civibus reddidit, olimpiade de centesima quinquagesima quarta, sicque accepit principatum sacerdotii et tres annos in eo explevit. Unde et in chronicis invenitur Ionathas sexto anno Demetrii soteris Iudeorum ducatum accepisse, quem tenuit decem et novem annis, post mortem videlicet patris sui Matathie decem annis, olimpiade centesima quinquagesima quinta. Illa ergo pravorum infestatio, que post obitum Iude inquietaverat filios Israel, mystice significat quod, ablatis bonis doctoribus, dispendium non minimum fideles sentiant auditores, cum occasione precepta non solum pagani, sed etiam heretici gravibus persecutionibus satigent Ecclesiam Dei. Hinc Paulus Hierosolimam perrecturus, convocatis maioribus Epheseorum inter alia dixit : Nunc ecce ego scio, quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi predicans regnum Dei. Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium. Non enim subterfugi, quominus adnuntiarem omne consilium vobis. Attendite vobis et universo gregi, in quo vos spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo. Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi, sed ex vobis ipsis exurgent viri loquentes perversa ut adducant discipulos post se. Propter quod vigilate, memoria retinentes, quod per triennium die et nocte non cessavi lacrimis, monens unumquemque vestrum et nunc commendo vos Deo et verbo gratie ipsius, quia potens est edificare hereditatem in sanctificationibus.||
Numérotation du verset 1Mcc. 9,24 
In diebus illis facta est fames magna valde et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis
Numérotation du verset 1Mcc. 9,25 
et elegit Bacchides impios viros et constituit eos dominos regionis
Numérotation du verset 1Mcc. 9,26 
et exquirebant et perscrutabantur amicos Iude et adducebant eos ad Bacchidem et vindicabat in illos et illudebat.
marg.| marg.| In diebus illis. Fame  oborta tradidit se Bachidi omnis regio, quia deficientibus predicatoribus propter famem verbi Dei, unde anime saginari debuerunt, quia secundum veritatis scientiam vel sententiam : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei, quidam tormentis coacti, quidam vero vanis suasionibus illecti, de ecclesiasticorum numero tradunt se gentibus. Qui amicos veri Iude quem testante scriptura laudant omnes fratres sui perscrutantur, et cum invenerint illudentes vindictam exercent in illos. Hanc ergo interpretationem {t. 3 : Erfurt, f. 315rb ; facsim., p. 485b} [Rusch, f. 315rb ] cognoscit evenisse primis temporibus Ecclesie cultoribus Christi, omnis qui ecclesiasticam historiam legit. Sed et spiritales nequitie que antiqui hostis deserviunt voluntati, cum viderint animas hominum pane verbi Dei carere, student eos in errorem mittere, et ad vitia pertrahere, quatinus de amicis Iude efficiant predam Satane, et vasa Dei pabulum ignis eterni.||
Numérotation du verset 1Mcc. 9,27 
Et facta est tribulatio magna in Israel qualis non fuit ex qua die non est visus propheta in Israel.
marg.| marg.| Et facta est etc. Postquam enim non est visus propheta in Israel, facta est tribulatio magna, quia, cessante doctrina in populo Dei, peccator excrevit plaga, et inde in eos verberum processit vindicta, unde necesse est ut doctores Ecclesie sint studiosi ad docendum subiectos, et auditores sint intenti ad audiendum verbum Dei. Hinc quoque per Salomonem dictur : Doctrina bona dabit gratiam. Labia sapientium custodiunt eos ; ubi non sunt boves, presepe vacuum est ; ubi plurime segestes, ibi manifesta fortitudo. Bonis in omni opere bono erit abundantia. Misericordia et veritas preparant bona.||
Numérotation du verset 1Mcc. 9,28 
Et congregati sunt omnes amici Iude et dixerunt Ionathe
Numérotation du verset 1Mcc. 9,29 
ex quo frater tuus Iudas defunctus est vir similis ei non est qui exeat contra inimicos et Bacchidem et eos qui {t. 3 : Erfurt, f. 315rb ; facsim., p. 485b} [Rusch, f. 315rb ] inimici sunt genti nostre

et] om. Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 9,30 
nunc itaque te elegimus hodie esse nobis principem et ducem ad bellandum bellum nostrum.
marg.| marg.| Et congregati etc. Quid est quod, post obitum Iude, legitur Ionathas a populo in sacerdotium eligi ut suppleat locum fratris sui, nisi quod obeuntibus per martyrium primum doctoribus Ecclesie, successores eorum, administrante spiritus sancti gratia, in locum ipsorum substituuntur, cuius administrationis efficaciam nominis Ionathe interpretatio demonstrat. Interpretatur enim columbe donum, sicut superius demonstratum est, admonens predicatores verbis, quatinus digne ducatus sui officium in plebe Dei gerant, et defensionem congruam contra hostes subditis impendant. Sed sicut prioribus ita et sequentibus populi Dei doctoribus ab infidelibus atque hereticis truculenta nascuntur bella, et seva hostium adversatur inimicicia. Unde sequitur :||
Numérotation du verset 1Mcc. 9,31 
Et suscepit Ionathas tempore illo principatum et surrexit loco Iude fratris sui
Numérotation du verset 1Mcc. 9,32 
et cognovit Bacchides et querebat eum occidere
Numérotation du verset 1Mcc. 9,33 
et cognovit Ionathas et Simon frater eius et omnes qui cum eo erant et fugerunt in desertum Thecue et consederunt ad aquam lacus Asphar.
marg.| marg.| Et suscepit Ionathas. Fugit Ionathas imminente bello cum suis in desertum Thecue, quia exardescente hostium persecutione, doctores sancti cum suis sequacibus celestis aule precibus penetrantur secretum, ut ibi invocando omnipotentis Dei inveniant auxilium, quem tota intentione cordis venire sibi postulavit in adiutorium. Thecue enim interpretatur tuba sive clangor. Quod autem subiungitur :  Et consederunt ad aquam lacus Alphar, significat vacare compunctionis lacrimis, quo facilius omnipotentis Dei impetrare satagant solacium, quando non alibi, sed eius pietatis solummodo expetunt refugium. Unde Alphar interpretatur fodit sive humus, quia quando cor intus salubriter compungitur humor lacrimarum ab oculis ad provocandum misericordiam Dei, largius foris effunditur.||
Numérotation du verset 1Mcc. 9,34 
Et cognovit Bacchides et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus eius trans Iordanem
Numérotation du verset 1Mcc. 9,35 
et misit fratrem suum ducem populi et rogavit Nabatheos amicos suos ut commendaret illis apparatum suum qui erat copiosus.
marg.| marg.| Et cognovit Bachides. Quid est quod Bachides in die sabbatorum trans Iordanem cum exercitu venit contra Iudeos, nisi quod persecutores christianorum paci, et quieti Ecclesie invidentes, cum tumultu irrumpendo baptismi sacramentum conturbare et fidei statum subvertere student. Et ad hoc nabutheos amicos suos in auxilium provocant, quia hereticos ad contritionem fidelium atque malivolos sibi associant. Nabuthei enim, ut quidam affirmant, profanantes interpretantur, et apte heretici hoc in loco profanantes dici possunt, non ut sane fidei docendo commendet veritatem, sed erroris, secundum cordis sui nequitiam, depromant fallitatem. Unde et in lege prophete, qui vana somniabant et divinabant mendacia, secundum sententiam Domini, morti diiudicabantur. Quod certissimum est hereticis evenire, qui se per scismata et sectas inutiles separant a Deo, et per errorem atque blasphemiam coniungunt diabolo.||
Numérotation du verset 1Mcc. 9,36 
Et exierunt filii Iambri ex Madabas et comprehenderunt Iohannem {t. 3 : Erfurt, f. 315va ; facsim., p. 486a} [Rusch, f. 315va ] et omnia que habebat et abierunt habentes ea.
Numérotation du verset 1Mcc. 9,37 
Post hec verba renuntiatum est Ionathe et Simoni fratri eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna
Numérotation du verset 1Mcc. 9,38 
et recordati sunt sanguinis Iohannis fratris sui et ascenderunt et absconderunt se sub tegumento montis
Numérotation du verset 1Mcc. 9,39 
et levaverunt oculos suos et viderunt et ecce tumultus et apparatus multus et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis
Numérotation du verset 1Mcc. 9,40 
et surrexerunt ad eos cum insidiis et occiderunt eos et ceciderunt multi vulnerati et residui fugerunt in montem et acceperunt omnia spolia eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 9,41 
et converse sunt nuptie in luctum et vox musicorum ipsorum in lamentum
Numérotation du verset 1Mcc. 9,42 
et vindicaverunt vindicta sanguinem fratris sui et reversi sunt ad ripam Iordanis.
marg.| marg.| Et exierunt filii etc. Quid per filios Iambri, nisi voluptuosi istius mundi exprimunt? Qui exire ex Mandaba, hoc est, ex nativitate dicuntur, cum concupiscentiam carnalem quam originaliter ex parte carnis contraxerunt sine {t. 3 : Erfurt, f. 315va ; facsim., p. 486a} [Rusch, f. 315va ] permutatione usitare contendunt. Hi ergo comprehenderunt Iohannem et omnia que habebat et abierunt habentes ea, cum aliquem de filiis Ecclesie iam baptismatis unda ablutum et gratia Dei renatum, per illicita desideria ad se rapiunt et studia bona, quibus militabat Deo pervertentes ad illecebras voluptatum pervertunt. Sed Ionathas et Simon ulcisi ea cupientes, sponsum qui duxit  filiam unius de magnis principibus Chanaan in ambitione magna, cum omni suo apparatu et amicis suis subvertit atque occidit ; quando doctores sancti aliquos eorum, quos toto nisu conspiciunt voluptatibus mundi inhyare et ad luxuriam proclives esse, quam princeps huius seculi ad decipiendum ardentes quosque in concupiscentia carnis proponit ad societatem suam eos pertrahendo, ab intentione prava eripiunt, atque in eos hoc quod nocivum fuit et reluctans divinis mandatis mucrone divini verbi occidunt. Talis enim victoria bene his condecet, qui ex magisterio celesti didicerunt diligere inimicos suos et benefacere his qui oderunt se ; orare pro persequentibus et calumniantibus sibi benedicere maledicentibus et non remaledicere. Qui cesorum spolia accipiunt quando totos nisus eorum in usum ecclesiasticum convertunt. Unde apte subiungitur :  Et converse sunt nuptie in luctum et vox musicorum ipsorum in lamentum. Quia vanam letitiam mundi in luctum penitentie et vanos iocos ac carmina inutilia in psalmodiam divinam, cum compunctione lacrimarum, sancti predicatores docent eos commutare, quos salutifera preda rapiunt, et a vita carnali ac veteris actibus hominis funditus occidunt. Sicque revertuntur ad ripam Iordanis cum eos perducunt ad statum christiane religionis atque ad preceptionem sacri baptismatis, ut ibi evangelicus expleatur ritus, pro quo labor exercebatur totus.||
Numérotation du verset 1Mcc. 9,43 
Et audivit Bacchides et venit die sabbatorum usque ad oram Iordanis in virtute multa
Numérotation du verset 1Mcc. 9,44 
et dixit ad suos Ionathas surgamus et pugnemus contra inimicos nostros non est enim hodie sicut heri et nudius tertius
Numérotation du verset 1Mcc. 9,45 
ecce enim bellum ex adverso aqua vero Iordanis hinc et inde et ripe et paludes et saltus et non est locus divertendi
Numérotation du verset 1Mcc. 9,46 
{t. 3 : Erfurt, f. 315vb ; facsim., p. 486b} [Rusch, f. 315vb ] nunc ergo clamate in celum ut liberemini de manu inimicorum vestrorum et commissum est bellum
Numérotation du verset 1Mcc. 9,47 
et extendit Ionatha manum suam percutere Bacchidem et divertit ab eo retro
Numérotation du verset 1Mcc. 9,48 
et desiluit Ionathan et transnataverunt ad eos Iordanem
Numérotation du verset 1Mcc. 9,49 
et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri et reversi sunt Hierusalem
Numérotation du verset 1Mcc. 9,50 
et edificaverunt civitates munitas in Iudea munitionem que erat in Hiericho et in Ammaum et in Bethoron et Bethel et Tamnatan et Phara et Thopo muris excelsis et portis et seris
Numérotation du verset 1Mcc. 9,51 
et posuit custodiam in eis ut inimicitias exercerent in Israel
Numérotation du verset 1Mcc. 9,52 
et munivit civitatem Bethsuram et Gazara et arcem et posuit in eis auxilia et apparatum escarum
Numérotation du verset 1Mcc. 9,53 
et accepit filios principum regionis obsides et posuit eos in arce in Hierusalem in custodia.
marg.| marg.| Et audivit Bachides etc. Cum persecutores fidelium sabbato spiritali, quo vacant ipsi cultores Christi a terrenis cupiditatibus ad audiendum verbum Dei, et laudem Domino concinendum, per invidiam concitati perturbare eos contendunt, et sacramentum baptismi per potentiam secularem contaminare nituntur. Ionathas mysticus suos incitat ad pugnam spiritalem, hoc est, ut per constantiam mentis et robur fidei pugnent ex adverso contra inimicos suos, non quod dimicando aut feriendo eos ledant, sed patientiam {t. 3 : Erfurt, f. 315vb ; facsim., p. 486b} [Rusch, f. 315vb ] et mansuetudinem tolerando ac beneficiis remunerando melius vincant, secundum illam sententiam Salvatoris, qua discipulis suis ait : Audistis, quia dictum est antiquis oculum pro oculo et dentem pro dente. Ego autem dico vobis non resistere malo, sed si quis te percusserit in dexteram maxillam, prebe ei et alteram. Et ei qui vult tecum in iudicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte ei et palium. Et item : In patientia vestra possidebitis animas vestras. Hinc et Paulus ait : Si esurierit inimicus tuus, ciba illum ; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Talibus enim hostiis promeretur Deus, qui dat victoriam servis suis et prosternit inimicos eorum sub pedibus ipsorum. Unde in posteriobus scriptum est quod Ionathas cum Bachide composuerit pacem et quod iuraverit Bachides,  nihil se ei facturum mali omnibus diebus vite eius reddiditque ei captivitatem quam prius erat predatus de terra Iuda.||
Numérotation du verset 1Mcc. 9,54 
Et anno centesimo quinquagesimo tertio mense secundo precepit Alchimus destrui muros domus sancte interioris et destrui opera prophetarum et cepit destruere.
marg.| marg.| Et anno centesimo etc. Diximus superius quod Alchimus, contaminator legis et proditor patrie, significaret hereticos, qui testamentum Dei sectis nefandis profanare et Ecclesiam Domini perturbare non metuunt. Hic modo destruit muros sancte domus interioris, et opera profatarum demoliri commemoratur. Quod convenienter aptari potest ipsis hereticis, qui non solum oracula prophetarum variis traditionibus depravare, sed etiam munimentum fidei, quod in cordibus credentium ad conversationem iustitie legis Dei intentamente custoditur, qualicumque modo possunt violare atque dissipare contendunt. Sed videamus quid sequitur :||
Numérotation du verset 1Mcc. 9,55 
In tempore illo percussus est Alchimus et impedita sunt opera illius et obclusum est os eius et dissolutus est paralysin nec ultra loqui potuit verbum et mandare de domo sua.
marg.| marg.| In tempore illo. Quia licet nimio fastu heretici superbiant, licet ad tempus prevalere fidelibus per subsidia potentum huius mundi videantur, tamen omnipotentis Dei iudicio in fine subvertentur et dissolvetur vigor prave voluntatis eorum, quando quod volunt ad effectum perducere non possunt. Nec etiam de domo sua, hoc est de subsequenti conversatione sua imminente iam superni iudiciis sententia ordinare licet, sed fiet illud quod per Psalmistam dicitur : Disperdat Dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam. Qui dixerunt linguam nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt. Quis noster Dominus est? ||
Numérotation du verset 1Mcc. 9,56 
{t. 3 : Erfurt, f. 316ra ; facsim., p. 487a} [Rusch, f. 316ra ] Et mortuus est Alchimus in tempore illo cum tormento magno
Numérotation du verset 1Mcc. 9,57 
et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alchimus et reversus est ad regem et siluit terra annis duobus.
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 316ra ; facsim., p. 487a} [Rusch, f. 316ra ] Et mortuus est. Quia perdurantibus hereticis in sua nequitia usque ad finem presentis vite, mors subsequetur secunda, et mittentur, iuxta sententiam Apocalipsis Iohannis, in stagnum ignis eterni, et cruciabuntur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum, et in conspectu agni.  Et fumus tormentorum ascendet in secula seculorum, nec habebunt requiem die ac nocte, quia adoraverunt bestiam et imaginem eius, et commanducant linguas suas pre dolore, et blasphemant Deum celi pre doloribus et vulneribus suis, et non egerunt fructuosam penitentiam ex operibus suis, quia ante se purgare dum licuit, noluerunt ab erroribus suis.  Et vidit Bachides quoniam mortuus est Alchimus et reversus est ad regem et siluit terra annis duobus. Annis duobus siluit terra, cum a persecutione infidelium et hereticorum infestatione pacem habuit ad tempus Ecclesia, secundum illud quo in Actibus Apostolorum legitur : Ecclesia quidem per totam Iudeam et Galileam et Samariam habebat pacem et edificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione sancti spiritus replebatur. Sed quia diuturna et permansura non erit pax et securitas in presenti vita, manifestat sequens sententia, ubi scriptum est :||
Numérotation du verset 1Mcc. 9,58 
Et cogitaverunt omnes iniqui dicentes ecce Ionathas et qui cum eo sunt in silentio habitant confidentes nunc ergo adducamus Bacchidem et comprehendet eos omnes in una nocte
Numérotation du verset 1Mcc. 9,59 
et abierunt et consilium ei dederunt
Numérotation du verset 1Mcc. 9,60 
et surrexit ut veniret cum exercitu multo et misit occulte epistolas sociis suis qui erant in Iudea ut comprehenderent Ionathan et eos qui cum eo erant sed non potuerunt quia innotuit eis consilium eorum
Numérotation du verset 1Mcc. 9,61 
et apprehendit de viris regionis qui principes erant malitie quinquaginta viros et occidit eos.
marg.| marg.| Et cogitaverunt. Invident hostes universi paci et quieti Ecclesie Dei. Unde extorti successu felici bonorum, querunt ad nocendum auxilia pravorum. Quod designat epistola Bachidis, occulte missa sociis suis qui erant Iudea, ut comprehenderent Ionathan et eos qui cum eo erant in Iudea ; quia cum cum persecutores sevi extrinsecus non prevalent tormentis subverter confessores Christi, construunt dolos intrinsecus per falsos fratres, qui videntur in Ecclesia commanere, ut quos illi non poterunt gladio, hos illi decipiant dolo. Unde Paulus apostolus sepe in epistolis suis conqueritur falsorum fratrum fraudem, qui subintroierunt ut perverterent veritatem Evangelii.  Sed non potuerunt, quia innotuit eis eorum consilium. Agit enim industria boni doctoris ut plebs sibi subiectorum previdere et cavere sciat astutiam perversorum.  Et apprehendit, inquit,  de viris regionis, qui principes erant militie, quinquaginta viros et occidit eos, qui sunt illi quinquaginta de viris regionis qui principes,  erant militie et occidebantur a Bachide, nisi hi qui superficie littere regalis contenti Penthateucum legis non spiritaliter, sed carnaliter in circumcisione et ceremoniis supervacuis observare volunt. Quos redarguit doctor gentium scribens ad Galathas ubi ait : O insensati Galathe, quis vos fascinavit? Quomodo convertimini iterum ad infima et egena elementa quibus denuo servire vultis? Dies observatis, et menses et tempora et annos. Timeo ne forte sine causa laboraverim in vobis. Currebatis bene, qui vos impedunt veritate non obedire? Persuasio hecc non est ex eo qui vocat vos, modicum enim fermenti totam massam corrumpit. Ego confido de vobis in Domino quod nihil aliud sapiatis. Qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille. Talibus {t. 3 : Erfurt, f. 316rb ; facsim., p. 487b} [Rusch, f. 316rb ] autem per fraudem hostis antiqui in anime morte peremptis, videamus quod sequitur :||
Numérotation du verset 1Mcc. 9,62 
Et secessit Ionathas et Simon et qui cum eo erant in Bethbessi que est in deserto et struxit diruta eius et firmaverunt eam
Numérotation du verset 1Mcc. 9,63 
et agnovit Bacchides et congregavit universam multitudinem suam et his qui de Iuda erant denuntiavit
Numérotation du verset 1Mcc. 9,64 
et venit et castra posuit desuper {t. 3 : Erfurt, f. 316rb ; facsim., p. 487b} [Rusch, f. 316rb ] Bethbesse et oppugnavit eam dies multos et fecit machinas.
marg.| marg.| Et secessit Ionathas. Quid est quod Ionathas, tumultuante Bachide, se recolligit cum suis  in Bethesse, que est in deserto,  et extruxit diruta eius confirmans eam, nisi cum predicatores sancti, cum viderint persecutorum prevalere manum, ita ut non possint cum predicationis verbo procedere in publicum, ad tempus secedunt in loca secreta, quatinus ibi ieiuniis et orationibus operam dent, et quidquid per incuriam inter populares conservando de rectitudine vite sue relabebatur, hoc separatim per instantiam boni studii, iterum ad integrum renovetur. Bethesse enim domus oris florentis interpretatur. Floret enim os cum precibus atque psalmodiis hymnisque in laudibus Dei consertis resonabit. Quod videtur etiam Dominus in Evangelio discipulis mandare, ubi ait : Cum persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam. Unde ipsa veritas, cum Iudei cogitarent interficere eum, iam non in palam ambulabat apud Iudeos, sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem que dicitur Effrem, ubi morabantur cum discipulis suis. Et alibi legitur ipsum exisse in montem orare ubi erat pernoctans in oratione Dei. Sic et Paulus et Barnabas cum in Yconio predicarent verbum Dei,  et factus esset impetus gentilium et Iudeorum cum principibus suis, et contumeliis et lapidibus afficerent et lapidarent eos intelligentes confugerunt ad civitates Lycaone et Lystram et Therben, et universam in circuitu regionem, et ibi evangelisaverunt. Sed nequitia hostis antiqui nullum locum in mundo tutum ab insidiis fieri permittit. Hinc et Bachides super Bethesse ducit exercitum, ut oppugnet eum et cultores Dei quiete vivere non permittat.||

desuper] + a Weber
Numérotation du verset 1Mcc. 9,65 
Et reliquit Ionathas Simonem fratrem suum in civitate et exiit in regionem et venit cum numero
Numérotation du verset 1Mcc. 9,66 
et percussit Odaren et fratres eius et filios Phaseron in tabernaculo ipsorum et cepit cedere et crescere in virtutibus
Numérotation du verset 1Mcc. 9,67 
Simon vero et qui cum ipso erant exierunt de civitate et succenderunt machinas
Numérotation du verset 1Mcc. 9,68 
et pugnaverunt contra Bacchidem et contritus est ab eis et afflixerunt eum valde quoniam consilium eius et congressus eius erat inanis
Numérotation du verset 1Mcc. 9,69 
et iratus contra viros iniquos qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum multos ex eis occidit ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam
Numérotation du verset 1Mcc. 9,70 
et cognovit Ionathas et misit ad eum legatos componere cum ipso pacem et reddere ei captivitatem
Numérotation du verset 1Mcc. 9,71 
et libenter accepit et fecit secundum verba eius et iuravit nihil se ei facturum mali omnibus diebus vite eius
Numérotation du verset 1Mcc. 9,72 
et reddidit ei captivitatem quam prius erat predatus de terra Iuda.
marg.| marg.| Et reliquit Ionathas. Quid est quod Ionathas Simonem fratrem suum in civitate reliquit ipseque exiit in regionem ut adversarios persequeretur, nisi quod sancti doctores intus operam dant virtutibus, et tamen foris cum fidei scuto et gladio spiritus contra hostes dimicare non cessant. Sed ipsi hostes Ecclesie non sunt uniformes, quin potius variis persecutionum generibus multiplices, cum Iudei, pagani, heretici atque scismatici, necnon et falsi christiani, ad nocendum bonos construunt calamitates, sicut superius demonstratum est. Quod et ipsa nomina suis interpretationibus non inconvenienter exponunt. Odaren enim generatio eius, et Phaseron concisio interpretatur. Unde per Odaren et fratres eius illi denotari possunt, qui per unitatem catholice confessionis eosdem se cum bonis et simplicibus fingunt esse generationibus, sed alienos se ab ipsorum societate onstendunt factis iniquis. De quibus dicit Apostolus : Confitentur siquidem nosse Deum, factis autem negant. Per Phaseron autem ceteri, qui ab Ecclesie unitatem non solum religione, sed etiam professione fidei discrepant, designantur, tales scismata, et lites atque calamitates veris christianis parare numquam desistunt, sed eorum machinamenta, et dolos duces spiritales in ipsos retorquent, nec eos milites Christi fraudibus suis nocere permittunt.||
Et conversus abiit in terram suam et non {t. 3 : Erfurt, f. 316vb ; facsim., p. 488a} [Rusch, f. 316vb ] apposuit amplius venire in fines eius
Numérotation du verset 1Mcc. 9,73 
et cessavit gladius ex Israel et habitavit Ionathas in Machemas et cepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminavit impios ex Israel.
marg.| marg.| Et conversus est. Cessantibus turbinibus belli Ionathas in Machmas {t. 3 : Erfurt, f. 316va ; facsim., p. 488a} [Rusch, f. 316va ] ingreditur, ibique inhabitans iudicat populum et exterminat impios ex Israel, quia sopitis pravorum bellis, predicatores sancti hoc quod prius de moralitate subditorum, propter imminentes tempestates preliorum, minuebatur, restaurare contendunt, et iuste servitutis pensum bonis moribus creatori suo reddere omnimodo satagunt. Machmas enim historialiter vicus est grandis, qui usque nunc in finibus Helye ostenditur, antiquum nomen retinens, novemque ab ea milibus distans iuxta villam Ramam. Interpretatur enim Machmas ville tributuum vel decretum, quo videlicet sancta significatur Ecclesia, ubi instanter Deo quotidie deservitur, et ubi iuxta decreta legis Dei iusta iudicia per doctos fidelium sedulo exercentur atque pravorum nequitia a vero Israel procul exterminatur.||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (1Mcc. 9), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 15/07/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber52.xml&chapitre=52_9)