initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<53. Machabeorum secundus liber>

Capitulum 14

Numérotation du verset 2Mcc. 14,1 
Sed post triennii tempus cognovit Iudas et qui cum eo erant Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portum Tripoli ascendisse ad loca oportuna
Numérotation du verset 2Mcc. 14,2 
et tenuisse regiones adversus Antiochum et eius ducem Lysiam
Numérotation du verset 2Mcc. 14,3 
Alchimus autem quidam qui summus sacerdos fuerat sed voluntarie coinquinatus est temporibus commixtionis considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare.
marg.| marg.| ALCHIMUS  AUTEM. Quod dicitur regi talos simul cum corona aurea et palmam Alchimus obtulisse ostendit, quod ei regni dignitatem et victoriam hostium simul cum templi cultu per iudicium munerum suorum portendendo promisit. Talos enim dicunt vasa offertoria esse iuxta modum turrium facta cum quibus in precipuis festivitatibus offerebant, quorum similitudo hactenus in quibusdam locis habetur. Assidei autem dicuntur illi esse Iudei qui semper cultui divino insudabant ab assiduitate vocati dictique assidei quasi assidui, quales iudas et sui auxiliatores in cultura Dei et observatione legis ipsius fuere. Alii vero assideos ab munditia vocatos asserunt quasi mundos Iudeos, eo quod se ab idolatria, et a ritu gentilium separabant Demetrius autem audita relatione Alchimi, cui et ceteri qui inimici erant Iude in accusatione favebant statim Nicanorem prepositum elephantorum ducem misit in Iudeam  datis, mandatis, ut ipsum quidem Iudam caperet, et eos qui cum illo erant dispergeret, et ut constitueret Alchimum maximi templi summum sacerdotem. Qui Iudeam veniens, primum pacis se finxit fedus cum Iudeis habere velle ; postea {t. 3 : Erfurt, f. 338vb ; facsim., p. 532b} [Rusch, f. 338vb ] manifestata inimicicia monstravit se esse hostem nequissimum magis quam fidelem amicum. Sed divina virtute prostratus blasphemie contra Deum prolate, et pertinacie sue penas luit, que omnia in prioris libri historia continentur, licet aliqua que ibi propter festinationem narrantis omissa sunt, in huius narratione inserta reperiantur. Allegorie autem sensus iuxta modum ingeniosi mei de hac eadem re ibi expositus est, nec iterare modo necesse est.||
Numérotation du verset 2Mcc. 14,4 
Venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno offerens ei auream coronam et palmam super hec et tallos qui templi esse videbantur et ipsa quidem die siluit.
Numérotation du verset 2Mcc. 14,5 
Tempus autem oportunum dementie sue nactus convocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus quibus rebus et consiliis Iudei niterentur.

nactus] nanctus Weber et consiliis] om. ΩJ*
Numérotation du verset 2Mcc. 14,6 
Respondit ipsi qui dicuntur Asidei Iudeorum quibus preest Iudas Machabeus bella nutriunt et seditiones movent nec patiuntur regnum esse quietum.
Numérotation du verset 2Mcc. 14,7 
Nam et ego defraudatus parentum gloria dico autem summo sacerdotio huc veni
Numérotation du verset 2Mcc. 14,8 
primo quidem utilitatibus regis fidem servans secundo autem etiam civibus consulens nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur
Numérotation du verset 2Mcc. 14,9 
sed his singulis oro rex cognitis et regioni et generi secundum pervulgatam omnibus humanitatem tuam prospice
Numérotation du verset 2Mcc. 14,10 
nam quamdiu superest Iudas impossibile est pacem esse negotiis
Numérotation du verset 2Mcc. 14,11 
{t. 3 : Erfurt, f. 338vb ; facsim., p. 532b} [Rusch, f. 338vb ] talibus autem ab hoc dictis et ceteri amici hostiliter habentes adversus Iudam inflammaverunt Demetrium
Numérotation du verset 2Mcc. 14,12 
qui statim Nicanorem prepositum elephantorum ducem misit Iudeam
Numérotation du verset 2Mcc. 14,13 
datis mandatis ipsum quidem Iudam caperet eos vero qui cum illo erant dispergeret et constitueret Alchimum maximi templi summum sacerdotem
Numérotation du verset 2Mcc. 14,14 
tunc gentes que de Iudea fugerant Iudam segregatim se Nicanori miscebant miserias et clades Iudeorum prosperitates rerum suarum existimantes
Numérotation du verset 2Mcc. 14,15 
audito itaque Iudei Nicanoris adventu et conventu nationum conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit eum in eternum custodiret quique suam portionem signis evidentibus protegit
Numérotation du verset 2Mcc. 14,16 
imperante autem duce statim inde moverunt et convenerunt ad castellum Dessau
Numérotation du verset 2Mcc. 14,17 
Simon vero frater Iude commiserat cum Nicanore sed conterritus est repentino adventu adversariorum
Numérotation du verset 2Mcc. 14,18 
Nicanor tamen audiens virtutem comitum Iude et animi magnitudinem quam pro patrie certaminibus habebant sanguine iudicium facere metuebat
Numérotation du verset 2Mcc. 14,19 
quam ob rem misit Possidonium et Theodotum et Matthathiam ut darent dextras atque acciperent
Numérotation du verset 2Mcc. 14,20 
et cum diu de his consilium ageretur et ipse dux ad multitudinem rettulisset omnium una fuit sententia amicitiis annuere
Numérotation du verset 2Mcc. 14,21 
itaque diem constituerunt qua secreto inter se agerent et a singulis selle prolate sunt et posite
Numérotation du verset 2Mcc. 14,22 
precepit autem Iudas armatos esse locis oportunis ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur et congruum colloquium fecerunt
Numérotation du verset 2Mcc. 14,23 
morabatur autem Nicanor Hierosolymis et nihil inique agebat gregesque turbarum que congregate fuerant dimisit
Numérotation du verset 2Mcc. 14,24 
habebat autem semper Iudam carum ex animo erat vero inclinatus
Numérotation du verset 2Mcc. 14,25 
rogavit eum ducere uxorem filiosque procreare nuptias fecit quiete egit communiterque {t. 3 : Erfurt, f. 339ra ; facsim., p. 533a} [Rusch, f. 339ra ] vivebant
Numérotation du verset 2Mcc. 14,26 
Alchimus autem videns caritatem illorum ad invicem et conventiones venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem rebus alienis assentare Iudamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse
Numérotation du verset 2Mcc. 14,27 
itaque rex exasperatus et pessimis huius criminationibus irritatus scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de amicitie conventione iubere tamen Machabeum citius vinctum mittere Antiochiam
Numérotation du verset 2Mcc. 14,28 
quibus cognitis Nicanor consternabatur et graviter ferebat si ea que convenerant irrita faceret nihil lesus a viro
Numérotation du verset 2Mcc. 14,29 
sed quia regi resistere non poterat oportunitatem observabat qua preceptum perficeret
Numérotation du verset 2Mcc. 14,30 
at Machabeus videns austerius secum agere Nicanorem et consuetum occursum ferocius exhibentem intelligens non ex bono esse austeritatem istam paucis suorum congregatis occultavit se a Nicanore
Numérotation du verset 2Mcc. 14,31 
quod ut ille cognovit fortiter se a viro preventum venit ad maximum et sanctissimum templum et sacerdotibus solitas hostias offerentibus iussit sibi tradi virum
Numérotation du verset 2Mcc. 14,32 
quibus cum iuramento dicentibus nescire se ubi esset qui querebatur extendens manum ad templum
Numérotation du verset 2Mcc. 14,33 
iuravit nisi mihi vinctum Iudam tradideritis istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hoc Libero patri consecrabo
Numérotation du verset 2Mcc. 14,34 
et his dictis abiit sacerdotes autem protendentes manus in celum invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum hec dicentes
Numérotation du verset 2Mcc. 14,35 
tu Domine qui universitatis nullius indiges voluisti templum habitationis tue fieri in nobis
Numérotation du verset 2Mcc. 14,36 
et nunc sancte sanctorum omnium Domine conserva in eternum impollutam domum istam que nuper mundata est
Numérotation du verset 2Mcc. 14,37 
Razias autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est Nicanori {t. 3 : Erfurt, f. 339rb ; facsim., p. 533b} [Rusch, f. 339rb ] vir amator civitatis et bene audiens qui pro affectu pater Iudeorum appellabatur
marg.| marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 339ra ; facsim., p. 533a} [Rusch, f. 339ra ] RAZIAS  AUTEM quidam etc. Hoc quidam legentes et invenientes ibi scriptum quod razias propria manu sibi inferens mortem, elegisset  nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus, et contra natales suos indignis iniuriis agi, ne forte simplicioris animi credant, cum necessitas urserit, potius sibimet ipsis proprio actu aliquo modo inferendam esse mortem quam incidendum vinum in manus peccatorum, utile fore arbitratus sum ex dictis venerandi patris Augustini huic operi nostro aliqua inserere {t. 3 : Erfurt, f. 339rb ; facsim., p. 533b} [Rusch, f. 339rb ], unde lector sobrius quid sibi de talibus rebus agendum sit intelligeret. Refert autem memoratus pater in primo suo libro De civitate Dei, ubi utrum alicui liceat seipsum interficere copioso tractatu disputavit ita dicens ait enim : multi se interemerunt, ne in manus hostium pervenirent. Non modo querimus utrum sit factum, sed utrum fuerit faciendum. Sana quippe ratio etiam exemplis anteponenda est, cui quidem exempla concordant, sed illa que tanto digniora sunt imitatione, quanto excellentiora pietate animi. Fecerunt patriarche non prophete, non apostoli quia et ipse Dominus Christus, quando eos, si persecutionem paterentur, fugere admonuit de civitate, potuit admonere, ut sibi manus inferrent, ne in manus persequentium pervenirent. Porro si hoc ille non iussit aut monuit, ut eo modo fui ex hac vita migrarent, quibus migrantibus se mansiones eternas preparaturum esse promisit quelibet exempla opponant gentes que ignorant Deum manifestum est, hoc non licere colentibus unum verum Deum. Restat ut de homine intelligamus quod dictum est : « Non occides, neque alterum, nec te, neque enim qui se occidit aliud quam hominem occidit. Quasdam vero exceptiones eadem ipsa divina fecit au<c>toritas, ut si liceat hominem occidi. Sed his exceptis, quos Deus occidi iubet sive data lege, sive ad perso[r]nam pro tempore expressa iussione. Non autem ipse occidit, qui ministerium debet iubenti sicut amminiculum gladio utenti, et ideo nequaquam contra hoc preceptum fecereunt, quod dictum est : « Non occides », qui, Deo auctore, bella gesserunt, aut personam gerentes publice potestatis, secundum divinas leges, hoc est, iustissime rationis imperium, sceleratos morte punierunt. Et Abraam non solum non est culpatus crudelitatis crimine, verum etiam laudatus nomine pietatis, quod {t. 3 : Erfurt, f. 339va ; facsim., p. 534a} [Rusch, f. 339va ] voluit filium nequaquam scelerate, sed obedienter occidere. Et merito queritur utrum pro Dei iussu sit habedum, quod Iepte filiam, que patri occurrit, occidit, cum id se novisset immolaturum Deo quod ei redeunti de prelio victori primum occurrisset. Nec Samson aliter excusatur, qui semetipsum cum hostibus ruina domus oppressit, nisi quia spiritus latenter hoc iusserat, qui per illum miracula faciebat. His ergo execeptis, quos lex generaliter iusta, vel ipse fons iustitie Deus specialiter occidi iubet. Quisquis hominem vel seipsum, vel quemlibet occiderit homicidii crimine innectitur, et quicumque hoc in seipsis perpetraverunt, animi magnitudine fortasse mirandi non sapientie sanitate laudandi sunt. Quamquam si rationem diligentius consulas, nec ipsa quidem animi magnitudo recte nominatur, nisi quisque non valendo tolerare vel quecumque aspera vel aliena peccata, seipsum interemerit. Magis enim mens infirma deprehenditur, que ferre non potest, vel duram sui corporis servitutem, vel stultam vulgi opinionem ; maiorque animus dicendus est, qui vitam erumnosam magis potest ferre, quam fugere, et humanum iudicium maximeque vulgare, quod plerumque caligine erroris involvitur, pro conscientie luce ac puritate contemnere.||
Numérotation du verset 2Mcc. 14,38 
hic multis temporibus continentie propositum tenuit in iudaismo corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia
Numérotation du verset 2Mcc. 14,39 
volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Iudeos misit milites quingentos ut eum comprehenderent.
Numérotation du verset 2Mcc. 14,40 
Putabat enim si illum decepisset se cladem maximam Iudeis illaturum.
Numérotation du verset 2Mcc. 14,41 
Turbis autem irruere domum eius et ianuam dirumpere atque ignem admovere cupientibus cum iam comprehenderetur gladio se petit
Numérotation du verset 2Mcc. 14,42 
eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus et contra natales suos indignis iniuriis agi
Numérotation du verset 2Mcc. 14,43 
sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset et turbe intra ostia irrumperent recurrens audenter ad murum precipitavit semetipsum viriliter in turbas
Numérotation du verset 2Mcc. 14,44 
quibus velociter locum dantibus casui eius venit per mediam cervicem
Numérotation du verset 2Mcc. 14,45 
et cum adhuc spiraret accensis animis surrexit cum et sanguis eius magno fluxu deflueret saucius cursu turbam pertransiit
Numérotation du verset 2Mcc. 14,46 
et stans super petram quandam preruptam et iam exsanguis effectus complexus intestina sua utrisque manibus proiecit super turbas invocans Dominatorem vite ac spiritus ut hec illi iterum redderet atque ita vita defunctus est.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Mcc. 14), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 23/08/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber53.xml&chapitre=53_14)