initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<53. Machabeorum secundus liber>

Capitulum 2

Numérotation du verset 2Mcc. 2,1 
Invenitur autem in descriptionibus Ieremie prophete quod iussit accipere ignem eos qui transmigrabantur ut significatum est et ut mandavit transmigratis
Numérotation du verset 2Mcc. 2,2 
et dedit illis legem ne obliviscerentur precepta Domini et ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea et ornamenta eorum
Numérotation du verset 2Mcc. 2,3 
et alia huiuscemodi dicens hortabatur ne legem amoverent a corde suo
Numérotation du verset 2Mcc. 2,4 
erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit {t. 3 : Erfurt, f. 328ra ; facsim., p. 511a} [Rusch, f. 328ra ] propheta divino responso ad se facto comitari secum usquequo exiit in montem in quo Moyses ascendit et vidit Dei hereditatem
Numérotation du verset 2Mcc. 2,5 
et veniens ibi Ieremias invenit locum spelunce et tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et ostium obstruxit
Numérotation du verset 2Mcc. 2,6 
et accesserunt quidam simul qui sequebantur ut notarent sibi locum et non potuerunt invenire
Numérotation du verset 2Mcc. 2,7 
ut autem cognovit Ieremias culpans illos dixit quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi et propitius fiat
Numérotation du verset 2Mcc. 2,8 
et tunc Dominus ostendet hec et apparebit maiestas Domini et nubes erit sicut et Moysi manifestabatur et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo manifestabat hec
Numérotation du verset 2Mcc. 2,9 
et ut sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi
Numérotation du verset 2Mcc. 2,10 
sicut et Moyses orabat ad Dominum et descendit ignis de celo et consumpsit holocaustum
Numérotation du verset 2Mcc. 2,11 
et dixit Moyses eo quod non sit mundatum quod erat pro peccato et consumptum est
Numérotation du verset 2Mcc. 2,12 
similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem
Numérotation du verset 2Mcc. 2,13 
inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Neemie hec eadem et ut construens bibliothecam congregavit de regibus libros et prophetarum et David et epistolas regum et de donariis
Numérotation du verset 2Mcc. 2,14 
similiter autem et Iudas ea que didicerat per bellum quod nobis acciderat congregavit omnia et sunt apud nos
Numérotation du verset 2Mcc. 2,15 
si ergo desiderastis hec mittite qui perferant vobis
Numérotation du verset 2Mcc. 2,16 
acturi itaque purificationem scripsimus vobis bene igitur facietis si egeritis {t. 3 : Erfurt, f. 328rb ; facsim., p. 511b} [Rusch, f. 328rb ] hos dies
Numérotation du verset 2Mcc. 2,17 
Deus autem qui liberavit populum suum et reddidit hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem
Numérotation du verset 2Mcc. 2,18 
sicut promisit in lege speramus quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub celo in locum sanctum
Numérotation du verset 2Mcc. 2,19 
eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit
Numérotation du verset 2Mcc. 2,20 
de Iuda vero Machabeo et fratribus eius et de templi magni purificatione et de are dedicatione
Numérotation du verset 2Mcc. 2,21 
sed et de preliis que pertinent ad Antiochum Nobilem et filium eius Eupatorem
Numérotation du verset 2Mcc. 2,22 
et de illuminationibus que de celo facte sunt ad eos qui pro Iudeis fortiter fecerunt ita ut universam regionem cum pauci essent vindicarent et barbaram multitudinem fugarent
Numérotation du verset 2Mcc. 2,23 
et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent ut leges que abolende erant restituerentur Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis
Numérotation du verset 2Mcc. 2,24 
itemque ab Iasone Cyreneo quinque libris comprehensa temptavimus nos uno volumine breviare
Numérotation du verset 2Mcc. 2,25 
considerantes enim multitudinem librorum et difficultatem volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum
Numérotation du verset 2Mcc. 2,26 
curavimus volentibus quidem legere ut esset animi oblectatio studiosis vero ut facile possint memorie commendare omnibus autem legentibus utilitas conferatur
Numérotation du verset 2Mcc. 2,27 
et nobis quidem ipsis qui opus hoc breviandi causa suscepimus non facilem laborem immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus
Numérotation du verset 2Mcc. 2,28 
sicut hii qui preparant convivium et querunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam libenter laborem {t. 3 : Erfurt, f. 328va ; facsim., p. 512a} [Rusch, f. 328va ] sustinemus
Numérotation du verset 2Mcc. 2,29 
veritatem quidem de singulis auctori concedentes ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes
Numérotation du verset 2Mcc. 2,30 
sicut enim nove domus architecto de universa structura curandum est ei vero qui pingere conatur que apta sunt ad ornatum exquirenda sunt ita estimandum est et in nobis
Numérotation du verset 2Mcc. 2,31 
etenim intellectum colligere et ordinare sermonem et curiosius partes singulas quasque disquerere historie congruit auctori
Numérotation du verset 2Mcc. 2,32 
brevitatem vero dictionis sectari et exsecutiones rerum vitare brevitati concedendum est
Numérotation du verset 2Mcc. 2,33 
hinc igitur narrationem incipiemus de prefatione tantum dixisse sufficiat stultum etenim est ante historiam effluere in ipsa autem historia succingi.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (2Mcc. 2), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 12/12/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber53.xml&chapitre=53_2)