initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<55. *Matthei evangelium*>

Capitulum 12

Numérotation du verset Mt. 12,1 
In illo tempore
marg.|  IN  ILLO  TEMPORE. Narrata predicatione et miraculis unius anni ante questionem Iohannis factis, transit ad illa que facta sunt alio anno, scilicet post mortem Iohannis, quando iam in omnibus Christo contradicitur.
abiit Iesus
marg.|  ABIIT  IESUS etc. Alleg<orice>.   Sata sunt auditores per que discipuli transeunt cum sollicite doctores inspiciunt, quomodo unumquemque attrahere possint, quorum salutem esuriunt.   Spicas vellunt dum singulos homines a terrena intentione retrahunt. Fricant dum exemplis virtutum etiam a concupiscentia carnis mentes exuunt. ‘Grana’ comedunt dum emundatos in corpus Ecclesie traiiciunt. Bene hoc agunt discipuli ante Dominum, quia necesse {t. 4 : Erfurt, f. 942ra ; facsim., p. 43a} [Rusch, f. 942ra ] est precedat sermo doctoris, et sic gratia cor illustrabit auditoris.   Sabbato , quia hoc agunt spe quietis eterne, ad quam et alios invitant.
marg.|  Moraliter. Item per sata cum Domino ambulant, qui divinis imperiis studentes, in Scripturarum meditatione delectantur. ‘Esuriunt’,qui in eis panem vite, id est Dei amorem invenire desiderant. Sabbato, dum a turbidis cogitationibus vacare, et videre quam suauis est dominus gaudent. Vellunt spicas et terrunt cum testimonia assumunt et discutiunt, donec in eis medullam dilectionis inveniunt, que latebat in littera. Sed qui solam superficiem littere sequuntur, neque mentis refectionem norunt, neque animarum requiem querunt. Unde confutatio sequitur :   At ille dixit eis .
per sata {t. 4 : Erfurt, f. 942ra ; facsim., p. 43a} [Rusch, f. 942ra ] sabbato, discipuli autem eius esurientes ceperunt vellere spicas et manducare.
interl.|  austera vita, non preparatos, sed simplices cibos querere vel comedere
marg.|  ESURIENTES etc. Quia ut alius ait evangelista, nec locum vescendi habebant pro turbis, propter nimiam importunitatem eorum.
marg.|  Alii evangeliste addunt : "Manibus confricasse”. Unde et Petro dicitur : “Macta et manduca”.

Cf. Lc. 6, 1 : « Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli eius spicas, et manducabant confricantes manibus”.
Cf. Act. 10, 13 : « Et facta est vox ad eum : Surge, Petre : occide, et manduca ».

per sata - sabbato Rusch ] inv. Li446 Li446 @ Weber
Numérotation du verset Mt. 12,2 
Pharisei autem videntes dixerunt ei :
interl.|  peccatorum conversio stultis sabbati defensoribus displicet, sed a sabbati Domino probatur
Ecce discipuli tui
interl.|  nota quod apostoli litteram sabbati destruunt
faciunt quod non licet eis
marg.|  NON  LICET. Secundum preceptum legis. Sed quia alia Scriptura dicit : ‘Misericordiam malo quam sacrificium’, melius fuit hominem de famis periculo liberare, quam sacrificium Deo offerre, quia hostia Deo placens est salus hominum. De vastatione frugum non arguunt, quia licet per legem inde   edere

Cf. Os 6, 6 : « Quia misericordiam volui, et non sacrificium ; et scientiam Dei plus quam holocausta » ; Mt. 9, 13 : « Euntes autem discite quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare iustos, sed peccatores ».
facere sabbatis.
interl.|  de vinea vel fruge vicini licet edere , sed non falcem mittere vel foras eiicere
Numérotation du verset Mt. 12,3 
At ille dixit eis :
marg.|  AT  ILLE  DIXIT etc. In hoc facto nihil aliud instruimur, nisi ut sabbatum non ad litteram sed spiritaliter intelligamus.
Non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant ?
marg.|  NON  LEGISTIS. Si David et Abimelech non reprehenditur quorum uterque mandatum legis probabili necessitate transgressus est, et hic similis causa famis est, cur non idem probatis in apostolis ?

Cf. 1Rg. (1Sm.) 21, 6.
Numérotation du verset Mt. 12,4 
Quomodo intravit domum Dei et panes propositionis comedit
marg.|  PANES  PROPOSITIONIS  COMEDIT. Quod significavit sacerdotalem cibum transiturum in usum populorum. Vel quia omnes sacerdotes debemus imitari. Vel quod omnes sacerdotes sumus.
marg.|  Comedit in sabbato quando de mensa tollebantur aliis substitutis. Erat etiam tunc neomenie dies.

intravit Rusch ] + in Li446 Weber
quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus ?

erant Rusch Weber ] erat Li446
Numérotation du verset Mt. 12,5 
Aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes
marg.|  QUIA  SABBATIS  SACERDOTES. Hic sine necessitate ostendit sabbatum violari ab ipsis qui calumniantur.
marg.|  Unum exemplum datum est regie potestatis de David, aliud sacerdotalis, de his qui per ministerium templi sabbatum violant, ut multo minus ad ipsum pertineat crimen spicarum sabbato vulsarum, qui verus rex et sacerdos est et Dominus sabbati.
in templo sabbatum violant
interl.|  dum tauros cedunt pueros circumcidunt, et dum unam legent servant sabbatum destruunt
et
interl.|  tamen
sine crimine sunt ?
Numérotation du verset Mt. 12,6 
Dico autem vobis
marg.|  DICO  AUTEM  VOBIS. Quasi si figurale templum potuit defendere sacerdotes sibi servientes, cur spiritale non potest defendere discipulos sibi credentes.
quia templo maior
interl.|  ipse Iesus Dominus templi
est hic.
interl.|  in hoc loco
Numérotation du verset Mt. 12,7 
Si autem sciretis
marg.|  SI  AUTEM. Et ut ostenderet omnia futuri temporis speciem continere, adiecit : Si autem sciretis, id est quia Deus per gratiam disposuit liberare populum {t. 4 : Erfurt, f. 942rb ; facsim., p. 43b} [Rusch, f. 942rb ] et non per exteriores observantias, non reprehenderetis meos si vetera omittunt.
quid est : Misericordiam volo et non sacrificium
interl.|  quam et Abimelech fecit dum esurientes pavit

Cf. 1Rg. (1Sm.) 21, 6.

Os. 6, 6. sacrificium Rusch Weber ] + nullum Li446
numquam condemnassetis innocentes.
interl.|  id est apostoli
Numérotation du verset Mt. 12,8 
Dominus est enim Filius hominis
marg.|  DOMINUS  EST  ENIM  FILIUS  HOMINIS. Si David pastus et sacerdotes templi ministerio sabbatum violantes sine crimine sunt, quanto magis filius hominis, qui verus est rex et sacerdos et Dominus sabbati ?

est Rusch Weber ] om. Li446
interl.|  id est preest et non subest veteri observantie, et ideo non peccat qui secundum eius ordinationem observat
Numérotation du verset Mt. 12,9 
Et cum inde transisset venit in synagogam eorum
interl.|  altero sabbato ut Lucas ait

Cf. Lc. 6, 6 : « Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus eius dextra erat arida ».
Numérotation du verset Mt. 12,10 
et ecce homo manum habens
marg.|  ET  ECCE  HOMO. Iste homo dicitur ‘cementarius’ fuisse, quia manus cui spiritalis edificii cura commissa fuit, arida erat usque ad tempus Christi.
marg.|  ECCE  HOMO  MANUM  HABENS. Significat ‘humanum genus in fecunditate boni operis arefactum’, pro manu ad pomum extensa quam sanavit manus innocens in cruce extensa. Bene manus in synagoga erat arida, quia ubi maius donum scientie, ibi transgressor maiori subiacet culpe.
aridam et interrogabant eum
marg.|  INTERROGABANT. Quia disciplos de violatione sabbi probabili exemplo excusaverat ipsum volunt calumniari, ut si non curet crudelitatis, vel imbecillitatis, vel curet transgressionis arguant.
marg.|  Mattheus dicit interrogasse, Marcus et Lucas interrogatos esse. Sed sciendum quod illi prius interrogaverunt. Deinde intelligens cogitationes accusationesque querentium, constituit in medio sanandum et interrogavit, quod Marcus et Lucas ait. Et tunc illis tacentibus proposuit simile de ove, et conclusit quod licet sabbato benefacere. Postremo circumspectis eis, cum ita dixit : extende.

Cf. Mc. 3, 4 : « Et dicit eis : Licet sabbatis benefacere, an male ? animam salvam facere, an perdere ? At illi tacebant ».
Cf. Lc. 6, 9 : « Ait autem ad illos Iesus : Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male : animam salvam facere, an perdere ? ».
Cf. Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 2, c. 35, CSEL 43, p. 185.5-18 : « Itaque licet sabbatis bene facere, cum Marcus et Lucas illos potius a domino interrogatos esse perhibeant : licet sabbato bene facere an male ? animam saluam facere an perdere ? itaque intellegendum est quod illi prius interrogauerint Dominum, si licet sabbato curare, deinde quod intellegens cogitationes eorum aditum accusandi quaerentium constituerit in medio illum quem fuerat sanaturus et interrogauerit quae Marcus et Lucas eum interrogasse commemorant, ac tunc illis tacentibus proposuisse similitudinem de ove et conclusisse, quod liceat sabbato bene facere, postremo circumspectis eis cum ira, sicut Marcus dicit, contristatum super caecitate cordis eorum dixisse homini : extende manum tuam ».
dicentes : Si licet sabbatis curare ?
marg.|  SABBATIS etc. Sabbatis precipue docet et operatur Iesus, non solum propter spiritale sabbatum sed et propter celebriorem populi conventum, querens salutem omnium.
Ut accusarent eum.
Numérotation du verset Mt. 12,11 
Ipse autem dixit illis : Quis erit
marg.|  QUIS  ERIT. Competenti exemplo solvit questionem, ut eos ostendat sabbatum violare in opere cupiditatis, qui eum violare arguunt in opere caritatis.
marg.|  Arguit eos qui legem male interpretantur qui dicit in sabbato a bonis operibus feriandum. Sed a malis tantum feriandum est, unde dicitur : « Omne opus servile non facietis in eo », id est peccatum. Sic et in eterna requie a malis tantum feriabuntur, non a bonis.

Lv. 23, 7.

illis Li446 @ Rusch Weber ] eis Li446
ex vobis homo qui habet unam ovem10  et si ceciderit hec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam ?
interl.|  non animali, sed sue avaritie consulens

habet Rusch ] habeat Li446 @ Weber , habeant Li446 10  unam ovem Rusch ] inv Li446 Li446 @ Weber
Numérotation du verset Mt. 12,12 
Quanto magis melior est homo ove ? Itaque licet sabbatis
interl.|  quia illa die licet sibi utile facere
benefacere.
interl.|  alii
Numérotation du verset Mt. 12,13 
Tunc ait homini : Extende manum tuam.
marg.|  EXTENDE. Quia nihil plus valet curationi eleemosynarum largitate, Unde dicitur : ‘Non sit manus tua ad accipiendum porrecta, sed ad dandum collecta’. Quia frustra pro peccatis rogaturus, manus ad Deum expandit, qui has ad pauperes pro posse non extendit.

Cf. Sir. (Eccli.) 4, 36 : « Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta ».
Et extendit et restituta est sanitati sicut altera.
marg.|  SICUT  ALTERA. Homo ante adventum Christi dexteram habuit languidam, quia ab eleemosynis torpebat, sinistram sanam, quia sue utilitati intendebat, sed veniente Christo, dextera sanatur ut sinistra, quia quod congregaverat avide, modo distribuit caritate.
Numérotation du verset Mt. 12,14 
Exeuntes autem Pharisei
interl.|  a lumine recedentes
consilium faciebant adversus eum quomodo perderent eum11  .
interl.|  livore permoti, non enim culpa fuit, vel hominem manum extendere, vel Christum sanare

11  perderent eum Rusch ] inv Li446 Li446 @ Weber
Numérotation du verset Mt. 12,15 
Iesus autem sciens
interl.|  eorum insidias ut homo fugit odientes
recessit12  inde
marg.|  Recessit inde. Nota exemplum : « Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam ».

Mt. 10, 23 (Vetus latina : Sabatier, t. 3, p. 58, ut ref. Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium, tract. 46, par. 7 et alii, passim). Weber : « Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam ». [MM2016]

12  recessit Rusch ] secessit Li446 , precessit Li446 @
et secuti sunt eum multi
marg.|  SECUTI  SUNT. Docti visis virtutibus persequuntur, indocti opinione eius ducti amando sequuntur, unde et curari merentur.
et curavit eos omnes.
interl.|  accessit ubi invenit sequentes
Numérotation du verset Mt. 12,16 
Et precepit eis
marg.|  ET  PRECEPIT. Non timore, ne proditus occideretur, sed parcendo {t. 4 : Erfurt, f. 942va ; facsim., p. 44a} [Rusch, f. 942va ] Iudeis, ne invidia trucidarentur in eius innocentia et mansuetudine.
marg.|  Hic mystice nos instruit, ne cum aliquid magni facimus, laudem foris queramus.
ne manifestum eum facerent.
Numérotation du verset Mt. 12,17 
Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem13   :
interl.|  in persona Patris de Filio

13  Cf. Is. 42, 1-4.
Numérotation du verset Mt. 12,18 
interl.|  quia in forma servi
quem elegi,
interl.|  ad opus quod nullus alius poterat facere
interl.|  redimere humanum genus
dilectus meus in quo bene complacuit
interl.|  quia ipse solus est agnus sine macula
anime mee.
interl.|  voluntati mee
marg.|  Anime mee. Per animam omnis affectus demonstratur.
Ponam spiritum meum
interl.|  quod alibi : ‘Requiescit super eum spiritus Domini’

Cf. Is. 11, 2 : « Et requiescet super eum spiritus Domini : spiritus sapientie et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientie et pietatis ».
super eum
interl.|  non Dei verbum sed puerum
et iudicium
interl.|  futurorum et modo iusta iudicia agit
gentibus nuntiabit.
interl.|  per predicatores novi testamenti
Numérotation du verset Mt. 12,19 
Non contendet14  ,
interl.|  quia : « Cum malediceretur non maledicebat », sed : ‘Sicut ovis ad occisionem ductus est et non aperuit os suum’

1Pt. 2, 23.
Cf. Is. 53, 7 : « Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum ; sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum » ; Act. 8, 32 : « Locus autem Scripture quem legebat, erat hic : Tamquam ovis ad occisionem ductus est : et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum ».

14  contendet Li446 @ Rusch Weber ] contendit Li446
neque clamabit, neque aliquis in plateis audiet15  vocem eius.
interl.|  Mystice : Qui latam viam insistunt, non audiunt vocem Christi

15  aliquis ... audiet Rusch ] audiet aliquis plateis Li446 Li446 @ Weber
Numérotation du verset Mt. 12,20 
Harundinem quassatam
marg.|  HARUNDINEM. Iudeos, omni vento cedentes, qui ab invicem discrepando dissipati sunt, non mox damnabit, sed supportabit.
marg.|  HARUNDINEM  QUASSATAM. Qui peccanti non porrigit manum, nec portat onus fratris, quassatum calamum confringit. Et qui fidei modicam scintillam contemnit in parvulis linum fumigans extinguit. Quod Christus non fecit, potius venit querere quod perierat. Patientiam namque servavit, donec iudicium quod in eo agebatur ad victoriam perveniret, et expulso mundi principe, ad regnum rediret in dextera Patris sedens, donec ponat inimicos sub pedibus.

Cf. Ps. 109, 1 : « Psalmus David. Dixit Dominus Domino meo : sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ».
non confringet et linum16  fumigans non extinguet,
marg.|  LINUM  FUMIGANS etc. Gentes quas naturalis legis ardore fere extincto, fumus erroris amarissimus, et odoris noxius involuit, quas non extinxit, sed de parva scintilla in magnum ardorem ignis Dei suscitavit.

16  linum Li446 @ Rusch Weber ] lignum Li446
donec
marg.|  DONEC. Tamdiu predicatio eius nullum insidiis superata mundo lucet, donec ponat in terra iudicium, et impleatur : « Fiat voluntas tua sicut in celum et in terra ».

Mt. 6, 10.
eiiciat ad victoriam iudicium
Numérotation du verset Mt. 12,21 
et in nomine eius gentes sperabunt.
interl.|  quia non est aliud nomen sub celo in quo oporteat salvari

Cf. Act. 4, 12 : « Et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub celo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri ».
Numérotation du verset Mt. 12,22 
Tunc oblatus est ei demonium habens cecus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret.
marg.|  ET  CURAVIT etc. Tria signa simili facta sunt que et quotidie in conversione hominum fiunt, ut expulso demone, lumen fidei videant, et Deum laudent.
Numérotation du verset Mt. 12,23 
Et stupebant omnes turbe
interl.|  mirantur minus eruditi et ob misericordiam et beneficium Filium David predicant
et dicebant : Numquid hic est filius David ?
Numérotation du verset Mt. 12,24 
Pharisei autem
interl.|  qui sapientes videntur vel negant, vel detrectant, quasi non sint opera Dei, sed immundi spiritus
audientes dixerunt : Hic non eiicit demones nisi in Beelzebub principe demoniorum.
interl.|  in quo nescientes confitentur divisionem demonum
marg.|  IN  BEELZEBUB. Beel, id est baal muscarum, ob sordes immolaticii sanguinis. Deus est Accaron, quo nomine vocant principem demoniorum.

Cf. 4Rg. (2Rg.) 1, 2-3 : « Ceciditque Ohozias per cancellos cenaculi sui quod habebat in Samaria et aegrotavit misitque nuntios dicens ad eos ite consulite Beelzebub deum Accaron utrum vivere queam de infirmitate mea hac angelus autem Domini locutus est ad Heliam Thesbiten surge ascende in occursum nuntiorum regis Samariae et dices ad eos numquid non est Deus in Israhel ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron ».
Numérotation du verset Mt. 12,25 
Iesus17  autem
interl.|  vel ut sic crederent in eum qui cordis occulta videbat

17  Iesus Rusch Weber ] hunc Li446 * Li446 @
{t. 4 : Erfurt, f. 942vb ; facsim., p. 44b} [Rusch, f. 942vb ] sciens cogitationes eorum dixit eis : Omne regnum
marg.|  OMNE  REGNUM. Necessaria complexione eos arguit : vel enim Christus virtute Dei demones eiicit, vel in principe demoniorum. Si virtute Dei, frustra calumniantur. Si in principe demoniorum regnum eius divisum est nec stabit, et ideo a regno eius recedant, quod innuit eos sibi elegisse, dum in se non credunt.
in se divisum18 
interl.|  vel contra

18  in se divisum Rusch ] contra se divisum Li446 , divisum contra se Li446 @ Weber
desolabitur et omnis civitas
marg.|  ET  OMNIS  CIVITAS. Eadem ratio est civitatis et domus, que regni. Civitas Hierusalem semper gloriosa, postquam in Christum et in apostolos exarsit, facta divisione excidio cecidit.
vel domus divisa contra se non stabit.
Numérotation du verset Mt. 12,26 
Et
interl.|  ideo
si Satanas Satanan eiicit adversus se divisus est,
interl.|  cuius intra se bellum pax est hominum ut iam non habeat in mundo locum
quomodo ergo stabit regnum eius ?
interl.|  id est non stabit, ut iam non sit finis mundi
Numérotation du verset Mt. 12,27 
Et si ego in Beelzebub
marg.|  ET  SI  EGO  IN  BEELZEBUB. Si expulsio demonum in filiis vestris Deo non demonibus deputatur, quare in me idem opus eandem non habet causam ?
eiicio demones, filii vestri19  in quo eiiciunt ?
interl.|  exorciste Iudeorum qui ad Dei nominis invocationem eiiciebant demones

19  vestri Rusch Weber ] nostri Li446 Li446 @
Ideo ipsi
interl.|  non potestate sed comparatione, quia Deo tribuunt quod illi Beelzebub
marg.|  IPSI. Contemptibilia mundi in quibus sancta simplicitas mee virtut apparet.
marg.|  Vel ita potius : filii, id est apostoli qui bene sibi conscii erant, nihil male artis ab eo didicisse, ideo ipsi testes mei iudicii iudicantes duodecim tribus Israel.
iudices vestri erunt.
interl.|  iudicantes duodecim tribus Israel
Numérotation du verset Mt. 12,28 
Si autem ego in Spiritu Dei eiicio demones
interl.|  incipit destrui potestas diaboli, ut regnet Deus in nobis
marg.|  SI  AUTEM  EGO. Illa pars si ego in Beelzebub eiicio demones ad plura inconvenientia perducta est, modo agitur de alia parte complexionis.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 942vb ; facsim., p. 44b} [Rusch, f. 942vb ] Si autem ego in spiritu Dei. Hic Lucas ait : « In digito ». Digitus dicitur Spiritus santus, pro partitione donorum. Regnum Dei vel seipsum dicit. Unde alibi : ‘Medius inter vos stetit quem vos nescitis’. Vel regnum quod Iohannes et ipse Iesus predicavit : « Penitentiam agite appropinquabit enim regnum celorum ». Est et tertium regnum Scripture sancte, quod aufertur a Iudeis, et datur genti facienti fructum eius.

Lc. 11, 20.
Cf. Io. 1, 26 : « Respondit eis Iohannes, dicens : Ego baptizo in aqua : medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis ».
Mt. 3, 2 ; 4, 17.
igitur pervenit in vos regnum Dei20  .
marg.|  Vel regnum , id est omnes mundi partes apostolis et successoribus eorum ad convertendum distribuit.

20  igitur ...Dei Li446 @ Rusch Weber ] om. Li446
Numérotation du verset Mt. 12,29 
Aut quomodo potest quisquam intrare
interl.|  nisi prevaleret divina potentia
marg.|  AUT  QUOMODO  POTEST  QUISQUAM  INTRARE. Ostendit ergo Dominus per manifestam parabolam, quod non concordat in fallaci operatione cum demonibus sicut calumniabantur, sed virtute divinitatis homines a demonio liberaret, ideoque grande scelus committunt, qui quod Dei esse cognoverant diaboli esse clamabant. Neque enim possunt esse concordes, quorum opera diversa sunt. Unde addit :   Qui non est mecum etc.
in domum
interl.|  mundum qui in maligno est
fortis
interl.|  diabolus a quo nemo poterat se eruere
et vasa
interl.|  homines decepti
eius diripere nisi prius alligaverit fortem ?
interl.|  a seductione electorum compescuerit potestatem ademerit
Et tunc domum eius21  diripiet.
interl.|  erepotos diabolo per diversos gradus Ecclesie ordinat
marg.|  DOMUM  EIUS  DIRIPIET. Vel domum, id est omnes mundi partes apostolis et eorum successoribus ad convertendum distribuit.

21  eius Rusch ] illius Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 12,30 
Qui non est mecum
interl.|  diabolus
marg.|  QUI  NON  EST  MECUM. Id est qui dissimilia meis facit opera, contrarius mihi est. Ille trahit ad vitia ego ad virtutes.
contra me est
interl.|  opera mea non possunt operibus Beelzebub comparari, quia ergo congrego, ille dispergit
et qui non congregat mecum spargit.
interl.|  quia diabolicum est congregata dispergere
Numérotation du verset Mt. 12,31 
Ideo dico vobis : Omne peccatum
interl.|  facti
marg.|  OMNE  PECCATUM. Quod humana fragilitate contrabitur, remissibile est, si congregatio non deseratur. Si vero diabolica obstinatione de dispersione ad congregationem numquam reditur22  , peccatum in solubile iudicatur.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. OMNE  PECCATUM etc. Non omnia peccata omnibus remittuntur, sed his qui in vita penitent. Refutatur hic Novacianus, penitentibus eis qui in martyrio lapsi sunt, veniam negans. Et Origenes, omnes veniam consecuturos post universale iudicium, transactis licet multis seculis asserens.
22  reditur] redtur cacogr. Rusch
et blasphemia
interl.|  dicti
remittetur hominibus. Spiritus autem blasphemia23 
interl.|  est Spiritus blasphemia contra veritatem cum euam cognoveris induratio
interl.|  alias : blasphemie
marg.|  SPIRITUS  AUTEM  BLASPHEMIA. Qui manifeste opera Dei intelligit, cum de virtute negare non possit, si stimulatus invidia calumniatur et dicit esse Beelzebub, isti non dimittetur. Non quod et ei negetur remissio si peniteret, sed quia hic blasphemus, exigentibus meritis suis malis, sicut numquam ad remissionem ita nec ad penitentiam perventurus sit. Sicut Iohannes evangelista de quibusdam blasphemie sue merito excecatis ait : « Propterea non poterant credere. Quod iterum dixit Isaias : Excecavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et intelligant corde, et convertantur et sanem eos », qui Spiritum sanctum non esse, vel minorem Patre credunt, et dicunt : ‘Quia non invidia diabolica, sed humana gnorantia hoc faciunt inremissibili crimine non tenentur’. Sed qui in {t. 4 : Erfurt, f. 943ra ; facsim., p. 45a} [Rusch, f. 943ra ] similitudine diaboli contra conscientiam suam maiestatem Dei oppugnant, non habent remissionem in eternum. Sicut Marcus aperte declarat, qui posito hoc testimonio Domini, subiunxit : « Quoniam dicebant spiritum immundum habet ».

Io. 12, 39-40.
Mc. 3, 30.

23  blasphemia Rusch Weber ] blasphemie Li446 Li446 @
non remittetur.
Numérotation du verset Mt. 12,32 
marg.|  Et quicumque. Ambrosius MediolanensisAMBROSIUS. Etiam qui scandalizatus infirmitate carnis mee, purum hominem, vel voratorem suspicatus fuerit, remissibile erit.
dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei. Qui autem dixerit
marg.|  QUI  AUTEM  DIXERIT. Gratiam sancti Spiritus qua penitentia inspiratur, et ad congregationem reditur non cognoscens impenitenti corde permanserit, cum hoc iam non sit humanum, sed diabolicum irremissibile erit.
verbum contra Spiritum sanctum24  non remittetur ei, neque in hoc seculo,
marg.|  NEQUE  IN  HOC  SECULO. Quedam enim culpe in hoc seculo laxantur, quedam vero parve scilicet etiam in futuro. Que quidam post mortem gravant, sed et dimittuntur, si homo bonis actibus in vita ut ibi dimittantur promeruit.

24  verbum – contra Spiritum sanctum] inv. Li446 Li446 @ | verbum om. Weber
neque in futuro.
marg.|  NEQUE  IN  FUTURO. Quia sunt quedam levia, que si in hac vita nondum sunt remissa, post mortem gravant, sed et remittuntur si digni sunt.
Numérotation du verset Mt. 12,33 
Aut facite
interl.|  id est ‘existimate’, vel ‘iudicate’
marg.|  AUT  FACITE. Nihil enim medium, quin boni auctoris bona tantum sint opera, et mali mala. Coartat eos hinc inde complexione, et utroque cornu premit. Si malus est diabolus non facit bona, si bona sunt non sunt diaboli.
marg.|  Adhuc probat opus suum non esse diaboli, quia bonum : diabolus vero malus, qui nequit facere bonum. Quasi si diabolus malus est, bona facere non potest, si bona sunt que videtis, non est diabolus qui ea fecit, non enim potest ex malo bonum, vel exbono malum nasci.
arborem bonam
marg.|  AUT  FACITE  ARBOR  BONA. Mystice : ‘Arbor bona’ Christus, ‘fructus’ predicatio evangelii, ‘curationes’ redemptio. ‘Arbor mala’ diabolus et sui, id est scribe et Pharisei, et ceteri ‘mali fructus’ invidia, detractio, blasphemia, heresis, et huiusmodi. Unde sequitur   : Progenies viperarum .
et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum. Siquidem ex fructu arbor cognoscitur25  .
interl.|  utrum autem bonus sit auctor vel malus ex fructu cognocitur

25  cognoscitur Rusch Li446 Li446 @] agnoscitur Weber
Numérotation du verset Mt. 12,34 
Progenies viperarum,
interl.|  filii diaboli eius veneno corrupti
marg.|  PROGENIES  VIPERARUM. Ostendit eos malam arborem, et fructus afferre blasphemie.
quomodo potestis bona loqui
interl.|  fructus vester est blasphemia
cum sitis mali ?
interl.|  cum sitis arbor mala
Ex abundantia enim cordis
marg.|  EX  ABUNDANTIA  CORDIS. Homo sepe fallitur, qui pensat cor ex ore et opere. Sed Deus opus et verba ex corde quod novit iudicat. Illi enim ex abundantia cordis os loquitur qui scit ex qua intentione exit.
os loquitur.
interl.|  non enim potest de ore vestro procedere nisi malitia que abundat in cordis intentione
Numérotation du verset Mt. 12,35 
Bonus homo de bono thesauro profert bona,
interl.|  quia tantum boni quis facit quantum intendit
marg.|  BONUS  HOMO  DE. Thesaurus cordis intentio est, ex qua Deus iudicat opera, ut et aliquando minora maiorem, maiora minorem habeant mercedem. Hoc in loco vel Iudeos ostendit de quasi thesauro proferant blasphemiam. Vel cum superioribus heret, quod sicut bonus homo non potest proferre mala, vel malus bona, sic nec Christus mala, nec diabolus bona opera potest facere.
malus26  autem27  homo de malo thesauro profert mala.
interl.|  tantum quoque mali quantum intendit

26  malus Rusch ] et praem. Li446 Li446 @ Weber 27  autem] om. Li446 Li446 @ Weber
Numérotation du verset Mt. 12,36 
Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum
interl.|  quod sine utilitate loquentis dicitur et audientis ut de frivolis et fabulis. Scurrilia autem non sunt otiosa sed criminosa
marg.|  VERBUM  OTIOSUM. Si de otioso verbo reddet homo rationem in die iudicii, quanto magis vos qui opera sancti Spiritus dicitis esse Beelzebub.
quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii.
Numérotation du verset Mt. 12,37 
Ex verbis enim tuis iustificaberis
interl.|  si bona et bona intentione
et ex verbis tuis
interl.|  malis
marg.|  EX  VERBIS  TUIS. Mors et vita in manibus lingue.
condemnaberis.
Numérotation du verset Mt. 12,38 
Tunc {t. 4 : Erfurt, f. 943rb ; facsim., p. 45b} [Rusch, f. 943rb ] responderunt ei quidam de scribis et Phariseis
interl.|  querentes adhuc calumniam
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 943rb ; facsim., p. 45b} [Rusch, f. 943rb ] TUNC  RESPONDERUNT. Cum scribe et Pharisei verba nullatenus possent improbare, in operibus querunt temptare, querentes signa videre, quasi non fuerint signa que viderant.
marg.|  TUNC  RESPONDERUNT. Quidam calumniabantur in Beelzebub eiicere demonia quibus hucusque respondit. Alii temptantes signum de celo querebant adhuc invidentes et locum calumnie inquirentes.
marg.|  Qui calumniaris ea que vides, et utilitatem sentis, quid facies de his que de celo ? Dices et magos in Egypto signa fecisse de celo.
dicentes : Magister, volumus a te signum videre.
interl.|  ‘de celo’ ut alius evangelista ait

Cf. Mc. 8, 11 : « Et exierunt Pharisei, et ceperunt conquirere cum eo, quaerentes ab illo signum de celo, tentantes eum ».
Numérotation du verset Mt. 12,39 
Qui respondens ait illis : Generatio mala
interl.|  malos fructus faciens
et adultera
interl.|  que dimisso viro multis amatoribus se copulaverat
signum querit
marg.|  SIGNUM  QUERIT etc. Signum querit de celo quod indigna est videre. Discipulis signum dedit de celo, quibus et gloriam eterne beatitudinis prius in monte figuraliter et post veraciter in celum sublevatus ostendit.
et signum non dabitur ei
interl.|  potentie qua indigna est
nisi signum Ione prophete.
interl.|  de profundo non de sublimi, passionis non glorie
marg.|  NISI  SIGNUM  IONE. Ostendit Iudeos ad instar Ninivitarum criminosos, et nisi peniteant subversioni proximos. Sed sicut illis et denuntiatur supplicium, et demonstratur remedium, ita Iudei non debent desperare veniam, si saltem postquam Christus resurrexit a mortuis, commoniti egerint penitentiam, quia mors Christi reconciliatio est mundi. Unde sequitur :   Sicut fuit Ionas . Ionas id est dolens, significat ‘illum qui dolores nostros portavit’. Vel ‘columba’ : piscis qui voravit in pelago, mors quam passus est in mundo. Sicut eiectus est in aridam sic Christus surrexit in gloriam. Tribus diebus, more antiquorum, quidiem cum nocte precedente computabant. Partem diei qua sepultus est cum preterita nocte pro nocte et die accipe, hoc est pro toto die per synecdochem28  . Sabbati noctem et diem integre. Noctem dominicam cum eadem die illucescente, partem pro toto, et ita habes tres dies et tres noctes. Primi dies propter futurum hominis lapsum a luce in noctem. Isti propter hominis reparationem a tenebris ad lucem computantur.
marg.|  Mystice : Tres dies tria tempora : ante legem, sub lege, sub gratia. Tres noctes tres mortui quos suscitavit Dominus. Sic ergo sibi conveniunt, ut unus dies sit ante legem, quando peccatum latebat. Cuius nox est, cum puella in domo iacens tamquam peccatum in conscientia latebat. Secundus sub lege, qui peccatum protulit in publicum. Nox adolescens filius vidue foris portam, tamquam peccatum anime manifestum. Tertius sub gratia, quando voluntatem Domini sciens plus peccat et peccatorum merito putet. ‘Nox’ Lazarus, id est anima iam fetens. In his tribus diebus et noctibus iacet fides Christi in cordibus eorum qui habitant in terra.
28  synecdochem] sinodochen Rusch
Numérotation du verset Mt. 12,40 
Sicut enim fuit Ionas
interl.|  exponit signum Ione
in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus,
interl.|  ut Niniven a subversione liberaret
sic erit Filius hominis
interl.|  mundum redempturus
in corde terre
interl.|  in sepulcro
tribus diebus et tribus noctibus.
interl.|  synecdoche29 
29  synecdoche] sinodoche Rusch
Numérotation du verset Mt. 12,41 
Viri Ninivite
interl.|  qui sunt Assyrii, gens incredula
marg.|  VIRI  NINIVITE etc. Et est sensus : Ionas paucis diebus et sine signis precavit genti incredule et profecit, ego longo tempore et populo Dei et compluribus signis in vanum predico.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 943va ; facsim., p. 46a} [Rusch, f. 943va ] Eo magis indigni sunt venia, qui ex lege sunt infideles, quo plus est fidei in his, qui legem nescierunt.
marg.|  Ninive ‘speciosa’, signat gentilitatem quam Christus amavit fedam, ut faceret pulchram.
marg.|  In Ninivitis et regina Austri fides Ecclesie signatur, que non minus per penitentiam peracte insipientie quam per industriam discende sapientie Deo conciliatur. Due enim partes sunt Ecclesie, que peccare nescit, et que peccare desistit. Penitentia enim peccatum abolet sapientia cavet.
surgent in iudicio
interl.|  in communi omnium resurrectione
cum generatione ista
interl.|  que est populus Dei
et condemnabunt eam,
interl.|  non potestate sed comparatione
quia penitentiam egerunt
interl.|  non videntes signa
in predicatione
interl.|  paucis diebus facta
Ione.
interl.|  minoris me
Et ecce plus quam Ionas hic.
interl.|  quia tanto tempore signa facio
interl.|  in medio vestrum
Numérotation du verset Mt. 12,42 
Regina30  Austri surget in iudicio
interl.|  non tantum gens Ninivitarum condemnabit eam sed etiam regina

30  regina Li446 @ Rusch Weber ]+ autem Li446
cum generatione ista
interl.|  que Dei sapientiam sibi loquentem non modo non audit, sed et blasphemat
et condemnabit eam
interl.|  comparatione facti melioris
quia venit a finibus terre
interl.|  cum magna difficultate, imperio relicto
audire sapientiam Salomonis.
interl.|  quem fama noverat
Et ecce plus quam Salomon hic.
interl.|  inter vos
Numérotation du verset Mt. 12,43 
interl.|  inter vos est maior Iona vel Salomone, sed diabolus ad vos reversus dominatur
marg.|  CUM  AUTEM  IMMUNDUS etc. Quasi vos non estis similes Ninivitis vel regine Austri quia me predicante penitentiam, non penituistis, et me docente sapientiam non didicistis. Sed estis similes homini a quo diabolus exclusus iterum ingreditur.
marg.|  Distat inter opera mea qui polluta mundo, et Satane qui mundata gravius contaminat.
exierit
interl.|  in baptismo
ab homine
interl.|  heretico et malo catholico
ambulat per loca arida
marg.|  AMBULAT  PER  LOCA. Explorat corda fidelium a mollitie fluxe cogitationis purgata si quos gressus ibi figere possit, quod quia nequit ad humida redit.
querens requiem et non invenit.
Numérotation du verset Mt. 12,44 
Tunc dicit : Revertar in domum meam
marg.|  REVERTAR  IN  DOMUM. Sub umbra dormit, in secreto calami, et locis humilitatibus. Umbra, tenebrosa conscientia. Calamus foris nitidus intus vacuus, simulator. Locus humidus, lasciva mollis que mens.
unde exivi.
interl.|  que per incuriam vacat, per virtutem sacramenti
Et veniens invenit eam vacantem,
interl.|  id est a bonis per negligentiam
scopis mundatam et ornatam.
interl.|  a vitiis per baptismum
interl.|  simulatis virtutibus
Numérotation du verset Mt. 12,45 
Tunc vadit et assumit septem alios spiritus secum
interl.|  universa vitia quem enim vel heresis, vel cupiditas arripit, in ima omnium vitiorum prosternit
marg.|  SEPTEM  ALIOS  SPIRITUS. Septem vitia, septem virtutibus spiritalibus contraria. Nequiores, quia non modo habet vitia, sed et bona simulat. Tanto nequiores, quanto callidiores. Septem, quia tot erant gratie cum Christo destinate.
marg.|  Septem vitia, septem demonia septem spiritibus contraria, spiritui sapientie et intellectus etc.

Cf. Is. 11, 2-3 : « Et requiescet super eum spiritus Domini : spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis ; et replebit eum spiritus timoris Domini ».
nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt31  novissima
interl.|  melius est viam veritatis non cognoscere quam post agnitionem retroire

31  fiunt Rusch Weber ] fuerit Li446
hominis illius peiora prioribus.
interl.|  quia faciunt eos ad quos redeunt deteriores quam prius essent
Sic erit
interl.|  quo tendat parabola exponit
et generationi huic
interl.|  Iudee
marg.|  SIC  ERIT  ET  GENERATIONI. Quod de una sola re dixit, hoc in hac tota gente fit. Immundus spirtus a Iudeis exivit, quando legem acceperunt. Ambulavit ad gentes, que cum postea Domino crederent, non invento loco in eis dixit : ‘Revertar in Iudeos vacantes presidio Dei et angelorum increpationibus et correctionibus mundatos, ornatos superfluis observationibus’. Adduntur septem, quia multo maiore numero demonum possidentur blasphemantes Iesum, quam in Egypto possessi fuerunt. Contra septem spiritus virtutum est numerus vitiorum.
pessime.
interl.|  videlicet
Numérotation du verset Mt. 12,46 
Adhuc eo loquente ad turbas,
interl.|  dum occupatus est officio predicandi
ecce mater eius et fratres
interl.|  consobrini more veteris Scripture
marg.|  ECCE  MATER  EIUS etc. Mystice : Mater et fratres ‘populus est Iudeorum’ qui Iesu intus docente non possunt intrare, quia spiritaliter eius verba intelligere negligunt, sed turba gentilis confluens interna mysteria capit. Foris stantes nec ipsi agnoscuntur parentes. Quomodo enim agnoscemur si foris stamus ? Foris stant cognati, cum Iudei spiritalem sensum non querentes, in littera se fixerunt, et Christum potius ad carnalia docenda cogunt exire, que ipsi ad discenda {t. 4 : Erfurt, f. 943vb ; facsim., p. 46b} [Rusch, f. 943vb ] spiritalia consentiant intrare. Sed Iesus eos non agnoscit, quia in carnalibus eis non assensit. Fratres Domini sunt consobrini eius, filii Marie matertere eius que dicitur Mater Iacobi minoris, et Ioseph, et Iude, et Simonis.
stabant foris querentes loqui ei.
Numérotation du verset Mt. 12,47 
Dixit autem ei quidam :
marg.|  DIXIT  AUTEM  EI  QUIDAM. Insidiose utrum spiritali operi carnem preferat, et ideo se nosse dissimulat matrem et proximos per cognationem. Sed per coniunctionem spiritus esse sibi proximos dicit.
Ecce mater tua et fratres32  foris stant querentes te.

32  fratres Li446 @ Rusch ] + tui Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 12,48 
At ipse respondens dicenti sibi ait : Que est mater mea
marg.|  QUE  EST  MATER  MEA. Non recusat obsequia matris, sed prefert ministeria Patris. Fratres non contemnit, sed opus spiritale prefert cognationi ut et nos carni spiritum preferamus. Unde : « Qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus ».

Mt. 10, 37.
et qui sunt fratres33  mei ?

33  fratres] frares cacogr. Rusch
Numérotation du verset Mt. 12,49 
Et extendens manum34  in discipulos suos35  dicens36   : Ecce mater mea
marg.|  ECCE  MATER  MEA. Hi sunt mater mea qui me in credentium cordibus generant. Hi sunt fratres qui faciunt opera patris mei.

34  manum Li446 Li446 @ Rusch Weber ] + suam cancel. et expunct. ΩJ | 35  suos Li446 Rusch Weber ] om. Amiat. | 36  dicens] dixit Li446 Li446 @ Weber |
et fratres mei.
Numérotation du verset Mt. 12,50 
{t. 4 : Erfurt, f. 943vb ; facsim., p. 46b} [Rusch, f. 943vb ] Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in celis est ipse meus frater et soror et mater est.
interl.|  pro utroque sexu
marg.|  Frater et soror credendo, mater predicando.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mt. 12), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber55.xml&chapitre=55_12)