initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<55. *Matthei evangelium*>

Capitulum 13

Numérotation du verset Mt. 13,1 
In illo die exiens Iesus de domo
interl.|  Iudeorum
marg.|  IN  ILLO  DIE etc. Per hoc indicat hoc gestum consequenter, nisi forte dies ponatur pro tempore more Scripture. Marcus eundem tenet ordinem. Lucas in aliud transit, sed nec repugnat huic. Non solum facta et dicta Domini, sed et itinera et loca plena sunt sacramentis. Post sermonem in domo, ubi demonium habere dictus est, exit ad mare, et docet quia relicta perfida Iudea, que domus Domini fuit, ad gentes tumidis amarisque fluctibus similes colligendas per apostolos transit, et externis interna contulit, ad que Iudei non intraverunt foris in littera fixi.

a Cf. Mc. 4, 2 : « Et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua ».
b Cf. Lc. 8, 4 : « Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem ».
sedebat secus mare.
interl.|  gentium
Numérotation du verset Mt. 13,2 
Et congregate sunt ad eum turbe multe
interl.|  ad predicationem eius per apostolos factam
ita ut naviculam ascendens sederet
interl.|  Ecclesiam in medio non credentium, et contra dicentium edificandam, quam gratia sua illustrat et in qua mansionem sibi consecrat

naviculam Rusch ] in praem. Li446 Li446 @ Weber
et omnis turba stabat in litore.
interl.|  in soliditate fidei, nondum tamen per gratiam baptismi recepti
marg.|  Turba stabat in litore. Hi sunt qui nuper audire venerunt, qui et a fluctibus maris secreti sunt, nec dum celestibus mysteriis, que desiderant imbuti, cum Christo ascendunt.
Numérotation du verset Mt. 13,3 
Et locutus est multa
interl.|  non omnia, quedam enim aperte ut per ea ad oscura provocentur

multa Rusch ] multa eis multa Li446 , eis multa Li446 @ Weber
in parabolis
interl.|  similitudinibus
marg.|  LOCUTUS  EIS  IN  PARABOLIS. Quia turba non unius est sententie, sed diversarum voluntatum, loquitur eis multis parabolis, ut iuxta varias voluptates, diversas recipiant disciplinas.
dicens : Ecce exiit
interl.|  de sinu Patris in mundum, vel de domo Iudeorum parte assumpta ad gentes
qui seminat
marg.|  Qui seminat. Ipse Christus qui verbum veritatis quod apud Patrem vidit, hominibus per se vel per suos seminavit.
marg.|  Qui discipulis sacramenta loquebatur, exiit seminare Dei verbum in turbas.
seminare semen suum.

semen suum Rusch Li446 Li446 @] om. Weber
Numérotation du verset Mt. 13,4 
Et dum seminat quedam
interl.|  semina
ceciderunt secus viam
interl.|  hi sunt qui nec predicatione compunguntur, nec bene agere incipiunt
marg.|  SECUS  VIAM. Via est mens malarum cogitationum sedulo meatu trita et arefacta. Ubi dupliciter perit semen, quia et transitu cogitationum conculcatur, ut Lucas ait, et a volucribus rapitur. Demones dicuntur ‘volucres’, seu quia celestis spiritalisque nature, seu quia per aera volitant.
et venerunt
marg.|  Et venerunt. Secundum Lucam ab hominibus conculcatum est, quia prava persuasione impiorum sublatum est.
volucres celi et comederunt
interl.|  rapuerunt
marg.|  Et comederunt. Quia a mentibus hominum illud surripuerunt.
ea.
Numérotation du verset Mt. 13,5 
Alia autem ceciderunt in petrosa
interl.|  in duritiam proterve mentis
marg.|  In petrosa. Petrosa cito querunt germ inare, sed non figitur radix {t. 4 : Erfurt, f. 944ra ; facsim., p. 47a} [Rusch, f. 944ra ] quia non est alta terra, id est quia parum inest desiderii salutaris. In hac expositione Domini discimus, quia res non semper in eadem significatione ponuntur. Nam ‘petra’ hic pro duritia, ‘terra’ pro levitate mentis, ‘sol’ pro fervore persecutionis. Cum sol alibi in bono : « Fulgebunt iusti sicut sol » et petra in fundamento pro fortitudine fidei, et terra pro terrenis cogitationibus.

Mt. 13, 43.
ubi non habebant terram multam
interl.|  lenitatem anime obedientis et probate

habebant Rusch ] habebat Li446 Weber
et continuo exorta sunt
interl.|  quia dulcedine tantum auditi verbi et promissionis ad horam delectantur, sed radicem non figunt
marg.|  Altitudinem terre. Altitudo terre est probitas animi disciplinis celestibus eruditi et in temptationibus probati.
Numérotation du verset Mt. 13,6 
Sole autem orto
interl.|  fervore persecutionis
estuaverunt
interl.|  per impatientiam, quia verbum non firmiter heserat menti
et quia non habebant radicem aruerunt.
interl.|  virorem fidei perdiderunt
Numérotation du verset Mt. 13,7 
Alia autem ceciderunt in spinas
interl.|  in corda divitiarum ambitione sollicita
et creverunt spine
interl.|  multiplicate sunt divitie
et suffocaverunt ea.
interl.|  occupaverunt mentem ut fructus spiritalis in ea proficere non possit
Numérotation du verset Mt. 13,8 
Alia vero ceciderunt in terram bonam
interl.|  fidelem et devotam conscientiam

vero Rusch Weber ] autem Li446
et dabant fructum, aliud centesimum,
interl.|  cum omnia eternitatis intentione nos facere docet
aliud sexagesimum,
interl.|  cum perfectionem bone operationis docet
interl.|  hec duo ad activam
marg.|  Sexagesimum. Quia in numero senario mundi ornatus expletus est, per hunc bona operatio signatur.
aliud tricesimum.
interl.|  cum fidem sancte Trinitatis insinuat
Numérotation du verset Mt. 13,9 
Qui habet
interl.|  quia hoc mysticum est
aures audiendi audiat.
interl.|  interiores sensus audiendi, obediendi faciendique
marg.|   Qui habet aures etc. Quotiens hec admonitio in evangelio vel in Apocalypsi Iohannis interponitur, mysticum quod dicitur insinuatur.
Numérotation du verset Mt. 13,10 
Et accedentes
interl.|  vel : ‘audientes’
marg.|  Et accedentes. Quomodo accedunt discipuli cum Dominus in navi sederet ? Sed forte intelligendum quod dudum cum ipso navim conscenderint, et ibi stantes querunt.
discipuli dixerunt ei : Quare in parabolis
interl.|  per enigmata
loqueris eis ?
Numérotation du verset Mt. 13,11 
Qui respondens ait illis : Quia vobis
interl.|  solis et vestris sequacibus qui ad me introeunt, non his qui foris sunt

vobis Li446 @ Rusch Weber ] nobis Li446
datum est
marg.|  Vobis datum est. Nota non solum verba Domini, sed et facta parabolas esse, id est signa mysticarum rerum que non intelligebant multi qui foris sunt.
nosse mysteria regni celorum
interl.|  abdita Scripturarum

celorum Li446 @ Rusch Weber ] om. Li446
illis autem non est datum.
interl.|  qui clausis sensibus non curant intrare
Numérotation du verset Mt. 13,12 
Qui enim habet
marg.|  Qui enim habet, id est apostolis habentibus fidem si quid minus virtutum habent, conceditur. Iudeis qui non credunt in Filium Dei, etiam si quid boni per naturam habent tollitur. Nam nihil possunt sapienter intelligere, qui caput non habent sapientie.
dabitur ei
interl.|  vos vero verbo intendite, quia qui habet verbi amorem, dabitur ei sensus intelligendi
et abundabit,
interl.|  intelligentia
qui autem non habet
interl.|  amorem Verbi eterni
et quod habet auferetur ab eo.
interl.|  vel naturali ingenio vel studio litterarum
marg.|  Auferetur ab eo. Nulla vere sapientie dulcedine gaudebit.
Numérotation du verset Mt. 13,13 
Ideo in parabolis
marg.|  Ideo in parabolis. Dicitur quod ideo excecati sunt, et sententie Domini per parabolas eis occultate sunt, ut post salubrius converterentur. Nam quia obscure dicta non intellexerunt, ideo non crediderunt in eum, et sic crucifixerunt, et sic post resurrectionem miraculis territi, maioris criminis reatu compuncti sunt. Unde accepta indulgentia, amplori flagrant dilectione. Sed Iohannes hunc locum ita dicit : ‘Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias : Excecavit oculos eorum, ut non videant’. Ubi aperte dicit, non ideo factam excecationem ut ea commoniti et dolentes se non intelligere, converterentur aliquando. Non enim hoc possent nisi crederent. Sed potius ideo excecati {t. 4 : Erfurt, f. 944rb ; facsim., p. 47b} [Rusch, f. 944rb ] ut non crederent quod aliis peccatis meruerunt.

Cf. Io. 12, 39-40 : « Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias : Excecavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos ».
loquor eis
interl.|  nunc reddit causam apostolis, quare turbe loquitur in parabolis
quia videntes
interl.|  videre se presumentes ingenio suo
non vident
interl.|  privantur spiritali intellectu
marg.|  Videntes non vident. Sicut avarus multas habet opes et nullas quia inutiles sunt ei.
et audientes
interl.|  foris
non audiunt
interl.|  intus
neque intelligunt,
interl.|  expositionem littere etsi exponatur eis
Numérotation du verset Mt. 13,14 
ut adimpleatur
interl.|  alias : ‘et adimpletur’

ut adimpleatur Li446 Rusch ] et adimpletur Weber
in eis prophetia {t. 4 : Erfurt, f. 944rb ; facsim., p. 47b} [Rusch, f. 944rb ] Isaie10  dicentis11   :
interl.|  vel : ‘dicens’

in Rusch Li446 ] om. Weber | 10  Cf. Is. 6, 9-10. | 11  dicentis Li446 Rusch ] dicens Weber |
Auditu
interl.|  exteriori
audietis et non intelligetis,
marg.|  Auditu audietis etc. Hec de turbis prophetata sunt, que stant in litore, et Domini non merentur audire sermonem.
et videntes videbitis
interl.|  oculo corporis
et non videbitis.
interl.|  oculo mentis
Numérotation du verset Mt. 13,15 
Incrassatum est enim
interl.|  abundantia malitie
cor populi
interl.|  Iudeorum
huius
interl.|  vel : ‘eius’
et auribus graviter audierunt
interl.|  quia ingrate susceperunt verba Dei
et oculos suos clauserunt,
interl.|  intium mentis per invidiam averterunt
marg.|  Oculos suos, id est ipsi sibi causa fuerunt, ut Deus eis oculos clauderet. Alius enim evangelista dicit : « Excecavit oculos eorum ». Sed utrum ut numquam videant, an vero ne vel sic aliquando videant, cecitate sua sibi displicentes, et ex hoc humiliati ut pie querant Deum.
marg.|  Mens est oculus, quia naturali vigore ad intelligendum aliquid dirigitur. Auris, quia alio docente discit.

Io. 12, 40.
nequando
marg.|  Nequando, id est ideo, quia oculos et aures aperire noluerunt, non meruerunt aliquando converti, quod tamen misericorditer factum est eis.
oculis videant12  et auribus audiant
interl.|  non ad horam, sed cum tanta mentis impenitudine ut numquam convertantur ad fidem

12  oculis videant Rusch ] inv. Li446
et corde intelligant
interl.|  ad penitentiam
et convertantur et sanem13  eos.
interl.|  reddam innoncentes

13  sanem Li446 @ Rusch Weber ] sanent Li446
Numérotation du verset Mt. 13,16 
Vestri autem
interl.|  non scribarum
beati oculi
interl.|  interiores
marg.|  Beati oculi. Vere beati, quia hoc etiam presentialiter videre et audire meruerunt, quod nullus priorum quantivis meriti meruit, quamvis multum desideraverit.
quia vident,
interl.|  per fidem quod visuri sunt quandoque per speciem
et aures vestre
interl.|  interiores
quia audiunt.
interl.|  obediunt
Numérotation du verset Mt. 13,17 
Amen quippe dico vobis, quia multi prophete et iusti cupierunt
marg.|  Et iusti cupierunt. Lucas iustos reges dicit, quia motus suos bene regunt.
videre que videtis
interl.|  in presentia
et non viderunt, et audire que auditis et non audierunt.
interl.|  nisi a longe per aliquas species cisinum. Vos autem in presentia convescentes et que vultis interrogantes
Numérotation du verset Mt. 13,18 
Vos ergo
marg.|   Vos ergo etc. Primam parabolam exponit ut idem attendant in ceteris.
marg.|  Exponit non secundum singula verba sed summam sententie.
marg.|  AUGUSTINUS. SUPER GENESIM AD LITTERAM. LIBRO OCTAVO. Proinde quod narravit evangelista, etiam factum est, Dominum scilicet talia fuisse locutum. Ipsius autem Domini narratio parabola fuit, de qua numquam exigitur, ut etiam ad litteram facta monstrentur, que sermone proferuntur. Christus est lapis unctus a Iacob, et lapis reprobatus ab edificantibus, qui factus est in caput anguli. Sed illud etiam in rebus gestis factum est. Hoc autem tantum in figuris predictum. Illud quippe scripsit narrator rerum preteritarum, hoc prenuntiator tantum modo futurorum.

Cf. Ps. 117, 22 : « Lapidem quem reprobaverunt edificantes, hic factus est in caput anguli ».
audite parabolam seminantis.
interl.|  quia vobis datum est nosse mysterium regni Dei
Numérotation du verset Mt. 13,19 
Omnis qui audit verbum regni
interl.|  per quod promittitur regnum
et non intelligit
interl.|  id est ad actum non perducit
interl.|  nulla fide, nulla saltem occasione utilitatis capit
venit malus
interl.|  diabolus
et rapit quod seminatum est in corde eius. Hic est qui secus viam seminatus est14  .
interl.|  ubi meatus cogitationum verbum abolet, nec quicquam boni incipit

14  secus viam – seminatus est Rusch Weber ] inv. Li446
Numérotation du verset Mt. 13,20 
Qui autem super15  petrosa16 
marg.|   Super petrosa . Super petram et in spinis seminantur, qui bene accipiunt, sed vel adversa terrendo, vel prospera blandiendo retardant eos ne perficiant.
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 944va ; facsim., p. 48a} [Rusch, f. 944va ] Divitiis iungitur sollicitudo custodie que affligit, et voluptas que effluere facit.

15  super Rusch ] supra Li446 Li446 @ Weber 16  petrosa Rusch Weber ] petrosam Li446 Li446 @
seminatus est,
interl.|  in duritiam proterve mentis
hic est qui verbum audit
interl.|  ad tempus
et {t. 4 : Erfurt, f. 944va ; facsim., p. 48a} [Rusch, f. 944va ] continuo cum gaudio accipit17  illud.
interl.|  quia et utilitatem probant et desiderium gustant

17  accipit Rusch Weber ] suscipit Li446
Numérotation du verset Mt. 13,21 
Non habet autem in se
interl.|  cepit, sed non perseveravit
radicem
interl.|  caritatis
sed est temporalis. Facta autem tribulatione
interl.|  in loco suo
et persecutione
interl.|  de loco ad locum
propter verbum
interl.|  fidei
continuo scandalizatur.
interl.|  distat enim inter hunc et eum qui multis penis compellitur Chrsitum negare
interl.|  tranquillitatis mentis perdit
Numérotation du verset Mt. 13,22 
Qui autem seminatus est18  in spinis, hic est qui verbum Dei19  audit et sollicitudo
interl.|  spes acquirendi, timor perdendi

18  seminatus est Rusch ] inv. Li446 (+enim) Li446 @ Weber 19  Dei Rusch ] om. Li446 Weber
istius seculi20  et fallacia divitiarum
interl.|  qui promittunt quod non dant voluptatem et iocunditatem

20  istius seculi Rusch ] inv. Li446 Weber
suffocat21  verbum et sine fructu efficitur.
interl.|  quia dum bonum desiderium ad cor intrare non sinit, quasi aditum vitalis flatus claudit

21  suffocat Li446 @ Rusch Weber ] suffoca Li446
Numérotation du verset Mt. 13,23 
Qui vero in terram bonam seminatus est,
interl.|  fidelem et devotam conscientiam
hic est qui audit verbum
interl.|  foris
et intelligit
interl.|  intus edificatur
et fructum affert
interl.|  boni operis perducit ad maturitatem
et facit aliud quidem centesimum,
marg.|  ALIUD  CENTESIMUM. Tres differentie sunt in bona terra sicut fuere in mala. Triginta enim refertur ad nuptias, sexaginta ad viduas, centum qui numerus iam est in dextera ad virginitatem. Vel centum quod transfertur ad dexteram significat eternam beatitudinem. Siquidem triginta, et sexaginta continentur in leva, sed centum continentur in dextera. Quamvis enim magna sit fides que cognitionem Dei revelat, magna opera quibus fides ne sit otiosa consummatur, tamen ambo in hac vita sunt necessaria, premium vero fidei et operationis in futuro speratur. Vel bona terra fert fructum centesimum martyrum, propter sanctitatem vite, vel contemptum mortis. Sexaginta virginum propter otium interius, quia non impugnant contra consuetudinem carnis. Solet enim concedi otium sexagenariis post militiam. Tricesimum, coniugatorum quia hec est etas preliantium, et his est maior conflictus ne libidine superentur.

Cf. Hieronymus, Epistolae, Ep. 49, CSEL 54, p. 353.18-354.20 : « T riginta referuntur ad nuptias ; nam et ipsa digitorum coniunctio et quasi molli osculo se conplexans et foederans maritum pingit et coniugem. sexaginta vero ad viduas, eo quod in angustia et tribulatione sint positae, unde et superiori digito deprimuntur, quanto que maior est difficultas expertae quondam uoluptatis inlecebris abstinere, tanto maius et praemium. porro centesimus numerus - diligenter quaeso, lector, adtende - de sinistra transfertur ad dextram, et isdem quidem digitis, sed non eadem manu, quibus in laeua nuptae significantur et uiduae, circulum faciens exprimit virginitatis coronam. oro te, qui haec loquitur, damnat nuptias ? aurum virginitatem, argentum diximus matrimonium. centesimum et sexagesimum et tricesimum fructum de una terra et de una exposuimus semente generari, licet multum in numero differat. et quisquam tam iniquus lector erit, ut non ex meis dictis, sed ex suo me sensu iudicet ? et certe multo clementiores erga coniugia fuimus omnibus paene latinis et graecis tractatoribus, qui centesimum numerum ad martyras referunt, sexagesimum ad virgines, tricesimum ad viduas. atque ita fit iuxta illorum sententiam, ut de bona terra et de patris familiae semine excludantur mariti ». Cf. Rabanus Maurus, Expositio in Matthaeum, lib. 4, CCCM 174, p. 386.34-387.58 : «  Triginta referuntur ad nuptias ; nam et ipsa digitorum coniunctio et quasi molli se osculo conplectens et foederans maritum pingit et coniugem. Sexaginta ad viduas, eo quod in angustia et tribulatione sint positae ; unde et in superiore digito deprimuntur ; quanto que maior est difficultas expertae quondam uoluptatis inlecebris abstinere, tanto maius et praemium. Porro centesimus numerus - quaeso, diligenter, lector, attende - a sinistra transfertur ad dexteram et hisdem quidem digitis, sed non eadem manu, quibus in laeva manu nuptae significantur et uiduae, circulum faciens exprimit virginitatis coronam. Aliter. Centum, qui computando a sinistra transferuntur ad dexteram, recte in significatione ponuntur perpetuae beatitudinis, siquidem triginta et sexaginta in laeua adhuc manu continentur, centum transeunt ad dexteram. Quamuis enim magna fides, quae nobis cognitionem nostri Conditoris revelat, magna sint opera, quibus fides, ne sit otiosa, consummatur, in hac tamen ambo sunt uita necessaria. Praemium uero fidei et operationis, quae per dilectionem exercetur, in futura est uita sperandum. Siue aliter. Bona terra centesimum fructum fert martyrum propter satietatem uitae uel contemptum mortis. Sexagesimum uirginum propter otium interius, quia non pugnant contra consuetudinem carnis ; solet enim otium concedi sexagenariis post militiam uel post actiones publicas. Tricesimum coniugatorum, quia haec est aetas proeliantium ; ipsi enim habent acriorem conflictum, ne libidinibus superentur ».
aliud autem sexagesimum, porro22  aliud tricesimum23  .

22  porro Rusch Weber ] vero Li446 Li446 @23  centesimum...tricesimus] centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta Weber
Numérotation du verset Mt. 13,24 
Aliam parabolam
marg.|   Aliam parabolam . Quasi dives paterfamilias invitatos diversis reficit cibis, ut unusquis que secundum naturam stomachi sui varia alimenta susciperet. Unde et dixit : aliam parabolam et non alteram, ut plures sequi intelligantur. Hec parabola proponitur dimissis turbis domi rogantibus discipulis exponitur. Et docet hic bonam voluntatem, et cautelam, et patientiam et discretionem, et longanimitatem, et iustitiam.

Cf. Hieronymus, Commentarii in evangelium Matthaei, lib. 2, CCSL 77, p. 106.827-107.834 : « Sedebat dominus in naui, turba stabat in litore ; illi procul, discipuli uicinius audiebant. proponit eis et aliam parabolam quasi diues paterfamilias inuitatos diuersis reficiens cibis ut unusquisque secundum naturam stomachi sui uaria alimenta susciperet. unde et in priori parabola non dixit alteram sed aliam. si enim praemisisset alteram, expectare tertiam non poteramus ; praemisit aliam ut plures sequantur ». Cf. Rabanus Maurus, Expositio in Matthaeum, lib. 4, CCCM 174, p. 387.64-388.81 : « Proponit eis et aliam parabolam, quasi diues paterfamilias inuitatos diuersis reficiens cibis, ut unusquisque secundum naturam stomachi sui uaria alimenta susciperet. Unde et in priore parabola non dixit 'alteram', sed"aliam". Si enim praemisisset alteram, expectare tertiam non poteramus. Praemisit"aliam", ut plures sequantur. Sed quia haec secunda parabola cum interpretatione sua non statim exposita est, sed interiectis aliis parabolis edisserta, hic quidem a Saluatore proponitur et postea dimissis turbis cum domum uenitur rogantibus discipulis exponitur. Ideo interim, donec ab eo audiamus, allegoricam eius expositionem disseramus. Breviter tamen in ipsius parabolae contemplatione ad moralem instructionem aliquid temptemus dicere, ne forte tam sacram lectionem audientes, sine aliqua aedificatione nostra praetereamus. Docet enim nos simplici sermone, si eam rite intellexerimus, bonam uoluntatem habere. Docet cautelam, docet patientiam, docet discretionem, docet longanimitatem, docet et iustitiam. Quae omnia in suis locis distinctim dicemus, ipsas evangelii sententias, quae ea demonstrant, praeponentes ».
proposuit illis
interl.|  sedens in navi
dicens : Simile factum est regnum celorum
interl.|  Ecclesia
homini qui seminavit bonum semen
interl.|  bonum non seminat nisi bonus qui semen bone voluntatis ad bona opera studet producere
in agro suo.
interl.|  mundo
Numérotation du verset Mt. 13,25 
Cum autem
interl.|  cautelam amovet
dormirent homines,
interl.|  id est inertia et incuria torporent
marg.|  Homines. Qui aliis ad tutelam et custodiam deputati sunt prelati in Ecclesia. Vel cum dormitionem mortis accipient apostoli.
venit inimicus eius
interl.|  diabolus
interl.|  precedente nomine Christi
et superseminavit zizania in medio tritici
interl.|  que non de semine tritici, palee vero sunt hi qui etsi non vita fide sunt de Ecclesia. Hereticos permiscuit electis
interl.|  id est latuit et occultissimus factus est
Numérotation du verset Mt. 13,26 
Cum autem crevisset
interl.|  proficeret
marg.|  Cum autem crevisset. Quia cum spiritalis esse ceperit, tunc iudicat omnia, et tunc ei apparent errores. Sed donec maturescat qui herba est, potest eum movere quare sub nomine Christi multe sunt hereses. Unde dicit : Nonne bonum semen seminasti ?
herba et24  fructum fecisset
interl.|  et bone spei opera monstraret

24  et Li446 @ Rusch Weber ] om. Li446
tunc apparuerunt25  zizania.
interl.|  manifestaverunt se hereticorum dogmata

25  apparuerunt Rusch ] + et Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 13,27 
Accedentes autem servi patrisfamilias
interl.|  custodes messis
dixerunt ei : Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo ? Unde ergo habet zizania ?
Numérotation du verset Mt. 13,28 
Et ait illis : Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei : Vis imus26 
interl.|  de officio
marg.|  Vis imus etc. Cum spiritalis homo audit hoc esse a diabolo, qui nihil valet contra voluntatem Dei, potest ei voluntas suboriri ut tales auferat de mundo si facultatem habeat. Sed consulit iustitiam Dei an facere debeat et an Deus velit esse hoc officium hominum. Sed veritas respondet non nosse hominem in hac vita qualis futurus sit qui modo errat, {t. 4 : Erfurt, f. 944vb ; facsim., p. 48b} [Rusch, f. 944vb ] et quid bonis conferat eius error, et ideo eos non esse tollendos, ne forte interficiantur qui forte futuri sunt, vel ne bonis obsit, quibus prosunt etc. Tunc vero opportune fieri, cum iam non est commutande vite tempus et proficiendi aliis, et tunc non ab hominibus sed ab angelis dicit fieri.

26  imus Li446 @ Rusch Weber ] innis Li446
et colligimus ea ?
interl.|  ut excommunicemus eos
Numérotation du verset Mt. 13,29 
Et ait : Non,
marg.|  Et ait non. etc. Ecce patientia. Non enim audito dolore exarsit in iram, nec mox ulcisci voluit, ita et nos lesi patientur feramus.
ne forte
interl.|  ecce discretio
marg.|   Ne forte . Hic datur locus penitentie, et monemur non cito amputare, quia qui errat hodie cras forte defendet veritatem. Si ergo modo avelleretur, triticum quod futurum erat eradicaretur. Vel necesse est ut mali permixti sint bonis per quos exerceantur. Vel quorum comparatione nitantur ad melius, quibus sublatis, altitudo caritatis marcescit, quod est eradicari.
marg.|  Ibi patienter tolerandi sunt mali, ubi aliqui inveniuntur quibus adiuventur boni.
marg.|  Augustinus HipponensisAUGUSTINUS. Multitudo non est excommunicanda, nec princeps populi.
colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum.
interl.|  sic ne tu reddas vicem malis ut scandalizes bonos, sed patere
Numérotation du verset Mt. 13,30 
Sinite utraque
interl.|  longanimitas est que usque ad finem necessaria est
marg.|  Sinite. Hoc videtur contrarium illi apostolico : « Auferte malum ex vobis ». Sed sicut inter lolium et triticum quamdiu herba est parum distat ita monet Dominus ne de ambiguo iudicemus quod Dominus in die iudicii non suspiciose, sed manifeste damnabit.
marg.|  In patiendo iustitiam meditemur, in iudicando iustitiam non negligamus.

1Cor. 5, 13.
crescere
interl.|  in Ecclesia
usque ad messem
interl.|  iudicium
et in tempore
marg.|  Et in tempore. Qui longanimiter tulit per iustitiam digna retribuit. Discrete enim sunt virtutes, sed non contrarie.
messis dicam messoribus :
interl.|  non vobis
Colligite primum zizania
interl.|  separate a bonis
et alligate ea
interl.|  hic vagos
marg.|  Et alligate. In hac vita non est alligatio, alioquin non tot ab errore resipiscerent.
fasciculos ad comburendum.
interl.|  non unum fascem, quia pro modo perversitatis sue unusquisque punietur
Triticum autem congregate
interl.|  ut qui unitatem amaverunt
in horreum meum.
interl.|  in celestes mansiones
Numérotation du verset Mt. 13,31 
Aliam parabolam proposuit eis dicens : Simile est regnum celorum
marg.|  Simile est regnum. Regnum celorum predicatio est evangelii, de qua alibi : « Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum eius » ; vel notitia Scripturarum.

Mt. 21, 43.
grano sinapis
interl.|  quanto plus teritur, tanto plus redolet
marg.|  Grano sinapis. Grano sinapis comparatur pro fervore fidei, quia dicitur venena expellere, id est omnia dogmata pravitatis.
marg.|  Potest in grano sinapis humilitas Dominice incarnationis intelligi. Quo accepto, homo misit in hortum suum, quia corpus crucifixi salvatoris accipiens Ioseph in orto sepelivit. Expandit ramos in quibus volucres celi requiescent, quia predicatores dispersit in mundum in quorum dictis et consolationibus fideles ab huius vite fatigatione respirarent.

Cf. Io. 19, 38-41 : « Post hec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathea eo quod esset discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudeorum, ut tolleret corpus Iesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Iesu. Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Iesum nocte primum, ferens mixturam myrrhe et aloes, quasi libras centum. Acceperunt ergo corpus Iesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Iudeis sepelire. Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus : et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat ».
quod accipiens
interl.|  acceptum habens
homo seminavit in agro suo.
interl.|  Deus in iusto vel iustus vir in corde suo granum predicationis fovet
Numérotation du verset Mt. 13,32 
Quod minimum quidem est omnibus seminibus.
interl.|  hec predicatio primo humilima est omnium disciplinarum pro scandalo crucis
Cum autem creverit
marg.|  Cum autem creverit. Toto mundo vel in animo singulorum, quia nemo repente perfectus.
marg.|  Creverit et factum est in arborem, quia surrexit et ascendit in celum. Vel crevit, {t. 4 : Erfurt, f. 945ra ; facsim., p. 49a} [Rusch, f. 945ra ] id est mentibus hominum quante sit virtutis in notuerit. Cetera apparent olera que cito trescunt et corruunt, non vivida, sed marcida illa non olus sed arbor fit, ubi folia cum fructu, et in eius diversis sententiis spiritales quiescunt.
marg.|  Oleribus, id est dogmatibus philosophorum que cito crescunt et corruunt nihil vitale promittentia.
et fit arbor ita ut volucres celi veniant et habitent in ramis eius.
Numérotation du verset Mt. 13,33 
Aliam parabolam locutus est eis.
interl.|  ut pro varietate morborum varia sit medicina
Simile est regnum celorum
interl.|  vita iustorum
fermento
interl.|  caritas pro fervore vel sancta doctrina
quod acceptum
interl.|  a gratia Dei
mulier
interl.|  mater Ecclesia vel sapientia Dei
abscondit in farine satis tribus
interl.|  commendat hominibus de tribus Noe filiis origine ducentibus quos Ecclesia ad fidei unitatem colligit
marg.|  In farine satis. Ut spiritus, anima, et corpus in unum redacta non discrepent inter se. Vel tres anime virtutes in unum rediguntur, ut in ratione possideamus prudentiam, in ira odium vitiorum, in cupiditate desiderium virtutum. Vel mulier, Ecclesia fidem hominum farine tribus satis miscet credulitati Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Cumque in unum fuerit fermentatum, non nos ad triplicem Deum, sed unius deitatis notitiam perducit, quia non est diversa natura in singulis.
marg.|  Satum est genus mensure iuxta morem Palestinorum modium et dimidium capiens.
marg.|  Possunt in satis tribus illi dominici seminis fructus intelligi, tricesimus scilicet sexagesimus et centesimus, id est coniugatorum, continentium et virginum. Vel sata tria genera hominum, Noe, Daniel, et Iob.
donec fermentatum est totum.
marg.|  Donec fermentatum etc. Tamdiu caritas in mente recondita crescere debet, donec mentem totam in sui perfectionem commutet, ut nihil preter Deum diligat vel recolat, quod hic incipitur, in alia vita perficitur.
Numérotation du verset Mt. 13,34 
Hec omnia locutus est Iesus
interl.|  non quia nihil proprie, sed quia nihil ubi non sit aliquid parabole
in parabolis
marg.|  In parabolis. Quia quicquid ibi dicitur de exercitu Israel et omnia signa, occulta sunt sacramenta.
ad turbas
interl.|  non ad discipulos quibus volebat aperta loqui
et sine parabolis non27  loquebatur eis,

27  non Li446 Rusch Weber ] + designatur Li446 @
Numérotation du verset Mt. 13,35 
ut adimpleretur28 
interl.|  et sic impletum est

28  adimpleretur Rusch ] impleretur Li446 Weber
quod dictum est29  per prophetam dicentem :
interl.|  in Psalmo septuaginta septem ex persona Domini

Ps. 77, 2.

29  est Li446Rusch ] erat Weber
Aperiam in parabolis os meum,
interl.|  qui prius aperui ora prophetarum
eructabo abscondita
interl.|  de profundo eliciam
a constitutione mundi.
Numérotation du verset Mt. 13,36 
Tunc, dimissis turbis, venit in domum
interl.|  Mystice : A tumultantibus secessit ad electorum corda qui digni erant instrui
et accesserunt ad eum discipuli eius
interl.|  familiares
dicentes : Edissere30  nobis parabolam zizaniorum agri.

30  Edissere Li446 Li446 @ Rusch ] dissere Weber
Numérotation du verset Mt. 13,37 
Qui respondens ait : Qui seminat bonum semen est Filius hominis.
Numérotation du verset Mt. 13,38 
Ager autem31  est mundus. Bonum vero semen hi sunt filii regni.
interl.|  omnes iusti

31  autem Rusch Weber ] om. Li446 Li446 @
Zizania autem hi32  sunt filii33  nequam.
interl.|  omnia scandala

32  hi Rusch ] om. Li446 Weber 33  sunt filii Rusch ] inv Li446 Weber
Numérotation du verset Mt. 13,39 
Inimicus autem qui seminavit ea est diabolus. Messis vero consummatio seculi est. Messores autem angeli sunt.
Numérotation du verset Mt. 13,40 
Sicut ergo zizania colliguntur34  et igni comburuntur,
interl.|  omnis immunditia in segete zizania dicitur

34  zizania colliguntur Rusch Li446 ] inv. Weber
sic erit35  in consummatione seculi.
interl.|  filius hominis consummabitur

35  erit Rusch Weber ] + est Li446
Numérotation du verset Mt. 13,41 
Mittet Filius hominis angelos suos
interl.|  bonos quorum officio vindicta implebitur
et colligent de regno eius {t. 4 : Erfurt, f. 945rb ; facsim., p. 49b} [Rusch, f. 945rb ] omnia scandala
interl.|  prius, quia in tribulatione precedente separabuntur impii a piis
et eos qui faciunt
interl.|  non qui fecerunt
iniquitatem
Numérotation du verset Mt. 13,42 
et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.
interl.|  nota duplicem penarum
Numérotation du verset Mt. 13,43 
Tunc iusti
interl.|  quorum vita hic estimatur insania
fulgebunt sicut sol
interl.|  sine defectu
in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi audiat.
interl.|  quia mystice omnia
Numérotation du verset Mt. 13,44 
Simile est regnum celorum
interl.|  conversatio iustorum
marg.|  Terrenis regnum celorum similatur, ut per cognita surgat ad incognita animus, et diligat.
thesauro abscondito
interl.|  thesaurus celeste desiderium est
marg.|  thesauro etc. Thesaurus potest accipi verbum Dei qui in carne Christi absconditur. Vel Scriptura in qua reposita est notitia salvatoris. Vel duo Testamenta in Ecclesia pro quorum intelligentia omnibus renuntiatur ut in otio discantur.
marg.|  Terrenis regnum celorum similitatur, ut per cognita surgat ad incognita animus et diligat.
in agro
interl.|  ager est celestis celestis studii disciplina
quem qui invenit homo
interl.|  qui impetrat a gratia Dei
abscondit
interl.|  depredari desiderat qui thesaurum publice portat in via
marg.|  Abscondit. Ut servetur a malignis spiritibus et laudibus hominum. {t. 4 : Erfurt, f. 945rb ; facsim., p. 49b} [Rusch, f. 945rb ] Sic sit opus in publico, ut intentio maneat occulta.
et pre gaudio illius vadit
interl.|  incipit ire cum incipit diligere
et vendit universa que habet
interl.|  omnibus terrenis renuntiat
et emit agrum illum.
interl.|  per contemptum terrenorum venit ad studium eternorum
Numérotation du verset Mt. 13,45 
Iterum simile est regnum celorum homini negotiatori
interl.|  qui cum sit pauper multis laboribus negotiatur
marg.|  NEGOTIATORI. Beatitudinem qua exuti sumus culpa primi hominis, debemus omnes intelligendo recte, et operando bene negotiari.
querenti bonas margaritas.
interl.|  bonos homines cum quibus vivat, vel bona precepta, vel bonos intellectus
marg.|  BONAS  MARGARITAS. Bone margarite lex et prophete. Una pretiosa, scientia salvatoris, pro qua homo ut Paulus omnibus mysteriis legis et observationibus renuntiavit.

Cf. Phil. 3, 7-8 : « Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei : propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam ».
Numérotation du verset Mt. 13,46 
Inventa autem una
marg.|  INVENTAM  AUTEM  UNA. Id est Christo qui pre est omnibus hominibus, vel spiritali precepto dilectionis, vel intellecto Verbo quod erat apud Deum penetrata carnis testudine, vel celestis vite dulcedine pro qua omnia vilescunt.
pretiosa margarita
interl.|  celestis vite dulcedo pro qua omnia vilescunt
abiit et vendidit omnia36  que habuit
interl.|  renuntiat omnibus suis et sibiipsi

36  omnia Rusch Weber ] universa praem. Li446
et emit
interl.|  vel comparavit
eam.
Numérotation du verset Mt. 13,47 
Iterum
interl.|  terret timore pene quos premii amore invitavit
simile est regnum celorum sagene37  misse in mare
interl.|  in mundo
marg.|  Sagene misse. Impletur Ieremie vaticinium : ‘Ecce ego mitto ad vos piscatores multos’. Postquam audierunt Petrus et Andreas, Iacobus et Iohannes : « Sequimini me, faciam vos piscatores hominum », contexuerunt sibi sagenam ex veteri et novo Testamento, et in mare seculi miserunt que usque hodie trahitur, et in fluctibus tunditur, capiens quicquid incidit bonos et malos, quos ad litus trahit, id est ad finem mundi, ut tunc fiet divisio. Unde sequitur : « Sic erit in consummatione seculi » etc.
marg.|  Sagene comparatur Ecclesia, vel predicatio evangelica, que a fluctibus seculi ad celum trahit.

Cf. Ier. 16, 16 : « Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos : et post hec mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavernis petrarum ».
Mt. 4, 19.
Mt. 13, 49.

37  sagene Rusch Weber ] sage Li446
et ex omni genere piscium congreganti.
interl.|  que ad veniam vocat omnis generis homines
Numérotation du verset Mt. 13,48 
Quam cum impleta esset
interl.|  universaliter
educentes
interl.|  in fine seculi
et secus litus sedentes
interl.|  quia tunc verum iudicium secernendorum patebit
marg.|  Et secus litus. Litus ‘finis seculi’, in quo boni ad celum, mali ad tenebras mittentur in presenti enim erant permixti.
elegerunt bonos in vasa,
interl.|  in eterna tabernacula
malos autem foras miserunt.
interl.|  in infernum
Numérotation du verset Mt. 13,49 
Sic erit in consummatione seculi. Exibunt angeli
interl.|  ad opus sibi iniunctum
et separabunt malos de medio iustorum
Numérotation du verset Mt. 13,50 
et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.
interl.|  aperte dicit de tormentis malorum ne quis se excuset per ignorantiam
Numérotation du verset Mt. 13,51 
Intellexistis38  hec omnia ?
interl.|  hec ad apostolos qui sunt futuri magistri quos non vult

38  intellexistis Li446 @ Rusch Weber ] [S]ntellexistis Li446
Dicunt ei : Etiam.
Numérotation du verset Mt. 13,52 
Ait illis : Ideo omnis scriba doctus
marg.|  Ideo omnis. Quia intelligitis mysteria que vobis revelo, ideo faciam vos predicatores. Et eritis mihi similes, qui de thesauro scientie mee nova et vetera profero, ut vos similiter faciatis.
in regno celorum
interl.|  intelligentibus dignum testimonium reddet dicens eos similes esse sibi
similis est homini patrifamilias qui profert de {t. 4 : Erfurt, f. 945va ; facsim., p. 50a} [Rusch, f. 945va ] thesauro
marg.|  Qui profert de thesauro. Vetus erat pro culpa ad infernum descendere. Novum est per adventum Christi ut conversus in regno vivat. Hoc ergo in conclusione ponit quod premisit. Prius enim de regni similitudine thesaurum et bonam margaritam {t. 4 : Erfurt, f. 945va ; facsim., p. 50a} [Rusch, f. 945va ] protulit, post de malorum combustione narravit, nunc concludens subiungit : Ideo omnis scriba. Ac si aperte dicat : ille in sancta Ecclesia doctus est predicator qui nova scit proferre de suavitate regni et vetusta de terrore supplicii, ut pene terreant quos premia non invitant.
marg.|  Apostoli sunt scribe et notarii Christi, verba eius signantes in tabulis cordis, et pollent opibus patris familias, eiicientes de thesauro doctrinarum suarum nova et vetera, quia quicquid in evangelio predicatur, legis et prophetarum vocibus comprobant.
suo nova et vetera.
interl.|  novum Testamentum preponit dignitatem
Numérotation du verset Mt. 13,53 
Et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit inde.
Numérotation du verset Mt. 13,54 
Et veniens in patriam suam
interl.|  ut ibi doceat apertius
interl.|  Galileam vel specialiter Nazareth
docebat eos in synagogis
interl.|  conventibus
eorum, ita ut mirarentur
marg.|  Ut mirarentur. Magna cecitas quem verbis et factis Christum cognoscunt ob generis notitiam contemnunt.
et dicerent : Unde huic39  sapientia
interl.|  ‘Greci sapientiam, Iudei signa petunt’
interl.|  ad doctrinam

Cf. 1Cor. 1, 22 : « Quoniam et Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt ».

39  huic Li446 @ Rusch Weber ] hinc Li446
hec
interl.|  tanta
et virtutes ?
interl.|  ad miracula
Numérotation du verset Mt. 13,55 
Nonne hic est fabri filius ?
marg.|  Fabri filius. Non sine re voluit dici faber fabri filius, non illius quem putant sed fabricatoris omnium. Sed huius sacramenti Iudei ignari, divine virtutis opera carnalis prosapie contemplatione contemnunt.
marg.|  Non enim considerant presentia eius opera, sed fragilem recordantur infantiam.
Nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius
interl.|  cognati, more Scripture
Iacobus et Ioseph
interl.|  iustus
et Simon et Iudas ?
Numérotation du verset Mt. 13,56 
Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt ? Unde ergo huic40  omnia ista ?

40  huic Li446 @ Rusch Weber ] hinc Li446
Numérotation du verset Mt. 13,57 
Et41  scandalizabantur42  in eo.
interl.|  quia huic magna, huic humilia

41  et Rusch Weber ] + sic Li446 Li446 @42  scandalizabantur Li446 @ Rusch Weber ] scandalizabatur Li446
Iesus autem dixit eis : Non est propheta
interl.|  vel ego, vel quilibet alius
sine honore nisi in patria sua
marg.|  In patria etc., id est in populo Iudeorum, maiora autem facit in gentibus.
et in domo sua.
interl.|  quia mos est civibus cives invidere et recordari fragilitatem infantie
Numérotation du verset Mt. 13,58 
Et non fecit43 
marg.|  Et non fecit. Fecit virtutes aliquas sed non multas, ne incredulos condemnaret. Vel despectus pauca facit, ne penitus excusabiles sint, maiora autem in gentibus facit.

43  fecit Li446 @ Rusch Weber ] om. Li446
ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mt. 13), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 18/06/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber55.xml&chapitre=55_13)