initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<56. Marci evangelium**>

Capitulum 1

Numérotation du verset Mc. 1,1 
marg.| marg.| INITIUM  EVANGELII etc. Isidorus Hispalensis ISIDORUS. evangelium bona annuntiatio quod proprie ad regnum Dei et remissionem peccatorum pertinet, unde : « Penitemini et credite evangelio et appropinquabit regnum celorum ».| ||
marg.|

a Mc. 1,15.

5 Codd. : Som40 (f. 127r), Rusch
1 Isidorus] Hieronymus Som40 | 2 Evangelium] Evangelum cacogr. Rusch | 3 quod] quia Som40 | 4 et] + ad Som40 |
Iesu
interl.| interl.| salvatoris||
Christi
interl.| interl.| uncti||
marg.|
filii Dei
marg.| marg.| FILII  DEI etc. Beda Venerabilis BEDA. Mattheus dicit : « Filii David filii Abraham », Marcus dicit : « Filii Dei », ut paulatim a minoribus ad maiora surgamus. Et Mattheus qui humanam generationem scribit convenienter eum filium hominis dixit. Marcus autem qui suum librum ab initio evangelice predicationis inchoat convenienter eum ‘Filium Dei’ appellat. evangelium enim solius Dei est. Ubi notandum quod evangeliste uno spiritu scripserunt sed diversum sibi scribendi et initium et finem statuerunt. Mattheus a nativitate incipit in resurrectione finit. Marcus ab initio predicationis Christi usque ad ascensionem et discipulorum predicationem pervenit. Lucas a nativitate Iohannis usque ad ascensionem Domini cum discipuli in Hierusalem expectant adventum Spiritus sancti. Iohannes ab eternitate Verbi Dei inchoat in resurrectione Domini consummat.||

Mt. 1,1.
Numérotation du verset Mc. 1,2 
sicut scriptum est in Isaia propheta :
marg.| marg.| SICUT  SCRIPTUM etc. Marcus prophetarum testimonia premittit quibus hec vetera et non nova, sed a prophetis prescita et predicta asserit. In quo et Iudeos qui legem et prophetas susceperant ad evangelium invitat et gentiles qui evangelium tenebant ad venerationem legis et prophetarum provocat ne quis, iuxta hereticos, alterum sine altero suscipiat.||
Ecce mitto
interl.| interl.| Spiritus ad Patrem de Filio per Malachiam, vel vox Patris ad Filium de Iohanne.||
marg.| marg.| ECCE  MITTO. Beda Venerabilis BEDA. ‘Angelus’ dicitur Iohannes non societate nature ut mentitur Origenes sed officii dignitate. Sicut et sacerdotes de quibus dicitur : « Labia sacerdotis custodiunt scientiam et legem exquirunt ex ore eius quia angelus Domini exercituum est ».||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Nota quod hoc testimonium : « Ecce ego mitto angelum meum » etc. Malachie est utrumque, tamen dicit Isaie esse quia, etsi non verba sensus, tamen invenitur in Isaia et manifestius in hoc versu : « Vox clamantis in deserto ». Angelus enim qui mittitur ante faciem Domini est « vox clamantis in deserto ». Preparat autem viam dicens : « Parate viam Domini » etc. Potuit autem pro Malachia Isaie nomen divinitus occurrere nec voluit Marcus emendare quia omnes prophete uno spiritu locuti sunt quasi uno ore.||

Mal. 2,7.
Mal. 3, 2.
Is. 40, 3 ; cf. Mt. 3, 3 ; Mc. 1, 3 ; Lc. 3, 4.
Lc. 3, 4.
Angelum meum
interl.| interl.| Iohannem||
interl.| interl.| angelus : nuntius qui nuntiat de Christo : ‘’Post me venit qui ante me factus’’.||

Cf. Corpus antiphonalium officii, n°3082, 4493, 7137 ; ex Io. 1, 27 : « Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calceamenti ».
ante faciem tuam qui preparabit viam tuam ante te,
interl.| interl.| ante Filium, vel ante presentiam aut incarnationem||

ante te ΩJ] om. Weber
Numérotation du verset Mc. 1,3 
vox
interl.| interl.| Iohannes de quo clamat Dominus ad Iudeos : « Inter natos mulierum non surrexit maior Iohanne » etc.||

Mt. 11, 11.
clamantis
interl.| interl.| Christi||
interl.| interl.| Ad surdos obturantes aures voci||
marg.| marg.| CLAMANTIS. Isidorus Hispalensis ISIDORUS. Ad Iudeos surdos propter peccata longe positos indignationis clamore dignos.||
in deserto
interl.| interl.| Iudea||
marg.| marg.| IN DESERTO. Isidorus Hispalensis ISIDORUS. In deserto fit vox et clamor, quia deserta domus Iudea vacans scopata sine spiritu Dei, propheta, rege, sacerdote. Unde Iesus et Iohannes querunt quod in deserto amissum est. Ubi vicit diabolus ibi vincitur, ubi cecidit homo ibi resurgit.||
parate
marg.| marg.| PARATE. Isidorus Hispalensis ISIDORUS. Penitentiam agite et predicate. Unde Parasceve ante sabbatum dicit, id est penitentia ante requiem. Hinc et initium predicationis Iohannis et Christi : « Penitentiam agite. Appropinquavit enim regnum celorum », quia in die septima requievit Deus ab omnibus operibus suis. Necesse est enim nobis septem vitia tamquam septem gentes delere per penitentiam, ut possideamus quieti terram desiderabilem.||

Mt. 3, 2 ; Mt. 4, 27
viam Domini
marg.| marg.| VIAM  DOMINI. Hieronymus HIERONYMUS. Via Domini qua ad homines ingreditur penitentia est, per quam ad nos Deus descendit et nos ad illum ascendimus. Unde : ‘’Angeli ascendentes descendentesque memorantur super Filium hominis".||

Cf. Io. 1, 51 : « Et dicit ei : Amen, amen dico vobis, videbitis celum apertum, et angelos Dei ascendentes, etdescendentes supra Filium hominis ».
rectas facite
marg.| marg.| RECTAS  FACITE. Isidorus Hispalensis ISIDORUS. Precipit ut regia via euntes, proximos diligamus ut nos, et nos ut proximos. Qui se diligit et non proximum ad dexteram declinat, qui proximum non se ad sinistram. Multi bene agunt et non corrigunt ut Eli. Alii {t. 4 : Erfurt, f. 965vb ; facsim., p. 90b} [Rusch, f. 965vb ] corrigunt sed non bene agunt, ut scribe et Pharisei qui sedebant super cathedram Moysi. Hinc os turturis ad ascellas in lege retorqueri iubetur, ut non separetur os ab opere, nec opus ab ore.||

Cf. Mt. 23, 1-2 : « Tunc Iesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos, dicens : Super cathedram Moysi sederunt scribe et Pharisei ».
Cf. Lv. 1, 15-17 : « Offeret eam sacerdos ad altare, et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris, vesiculam vero gutturis, et plumas proiiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent, confringetque ascellas eius, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odorisDomino ».
semitas eius.
interl.| interl.| quas incurvastis declinando ad dexteram vel ad sinistram||
marg.| marg.| semite post viam, quia mandata moralia post penitentiam secundum Marcum vel Mattheum explanantur paratur via fidem et baptismum et penitentiam. Recte semite per austera indicia vestis zone cibi potus vocis humillime. Unde : Fuit Iohannes etc.||
Numérotation du verset Mc. 1,4 
Fuit Iohannes in deserto
marg.| marg.| IOHANNES. Isidorus Hispalensis ISIDORUS. 'Gratia Dei'. A gratia Dei incipit. Unde sequitur :  baptizans : per baptismum peccata dimittuntur, unde : quod « gratis accepistis gratis date » ; et Apostolus :"Gratia salvati estis’’.||

Mt. 10,8.
Cf. Eph. 2,8 : « Gratia enim estis salvati per fidem ».
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Ut ita baptismum penitentie quo peccata solvuntur, suo baptismate quo peccata solvi non possent precurreret.||
marg.| marg.| BAPTIZANS etc. Baptismum penitentie. Dedit baptismum in remissionem peccatorum. Predicavit tamen non dedit. Sicut predicatione sua Christi predicationem precucurrit, sic baptismo penitentie baptismum remissionis.||
marg.| marg.| Quod consummatur per sponsum, initiatur per paranimphum. Unde catechumini, id est instructi, incipiunt per sacerdotem, chrismantur per episcopum. Nunc per amicum sponsi inducitur sponsa, ut Rebecca Isaac per puerum pallio albo velata.||

Cf. Io. 3, 29 : « Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est ».
Cf. Gn. 24, 64-65 : « Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit de camelo, et ait ad puerum : Quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis ? Dixitque ei : Ipse est Dominus meus. At illa tollens cito pallium, operuit se ».
baptismum penitentie in remissionem peccatorum.
Numérotation du verset Mc. 1,5 
Et
interl.| interl.| et ideo||
egrediebatur ad illum omnis Iudee regio et Hierosolymite universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine
marg.| marg.| IN IORDANE  FLUMINE. Hieronymus HIERONYMUS. Iordanis aliena descensio, ubi peccata absolvuntur. Arca enim per eum in terram alienam transivit, et media parte in mari fluente, altera ad montis formam erigitur. Sic nos olim alienati a Deo per baptismum humiliati erigimur ad alta. Quia 'qui se humiliat exaltabitur'. Pars que fluit in mare amaricatur quia arca Dei, id est corpus Christi, non mundatis non proficit sed in deterius mutat.||

Cf. Mt. 23, 12 : « Qui autem se exaltaverit, humiliabitur : et qui se humiliaverit, exaltabitur » ; Lc. 14, 11 : « Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur : et qui se humiliat, exaltabitur » ; Lc. 18, 14 : « Dico vobis, descendit hic iustificatus in domum suam ab illo : quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur »
confitentes peccata sua.
interl.| interl.| aliter non valet baptismus||
marg.| marg.| CONFITENTES  PECCATA  SUA. Hieronymus HIERONYMUS. « Confessio et pulchritudo in conspectu eius », id est sponsi. Unde desilit sponsa de camelo, cum se humiliat Ecclesia Christo, qui figuratur per Isaac in cuius nativitate risum fecit Deus Sare. Sicut ad Mariam dicitur que est princeps cum Deo : « Benedicta tu in mulieribus ».||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Confitentes peccata sua baptizantur. Debent enim melioris vite novitatem promittere qui baptismum desiderant accipere. Unde predicante Paulo dicitur : ‘Multi veniebant confitentes et annuntiantes actus suos'. Et Petro dicitur : « Macta et manduca », quasi : occide mala que in eis erant, et sic mundatos christianam religionem promittentes in Ecclesie membra commuta.||

Ps. 95, 6.
Cf. Gn. 18, 9-15.
Lc. 1, 28.
Cf. Act. 10, 18 : « Multique credentium veniebant confitentes et adnuntiantes actus suos ».
Act. 10, 13.
Numérotation du verset Mc. 1,6 
Et erat Iohannes
interl.| interl.| merito egrediebantur et baptizabantur a Iohanne, quia Iohannes erat vestitus etc.||
vestitus
interl.| interl.| conveniens vestis predicatori||
pilis cameli
interl.| interl.| divites gentium||
marg.| marg.| ET ERAT  IOHANNES. Hieronymus HIERONYMUS. Vestis prophete et cibus et potus totam austeram vitam predicantium significant, et gentes ad gratiam Dei que est Iohannes, intus et foris esse iungendas. Pili  cameli : divites gentium.  Zona pellicea : pauperes mundo mortui. Locuste : sapientes huius mundi qui stipulas aridas relinquentes Iudeis frumenta mystica trahunt et in calore fidei saltus inhabitant. Melli silvestri fideles de inculta silva preparati comparantur, quia omnia a gratia evangelii Dei in qua non est distinctio Iudei et Greci.||
marg.|

Cf. Gal. 3, 28 : « Non est Iudeus, neque Grecus : non est servus, neque liber : non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Iesu ».
et zona pellicea
interl.| interl.| pauperes||
circa lumbos eius et locustas
interl.| interl.| sapientes||
interl.| interl.| habitatores solitudinis non decet ciborum delicias querere, sed tantum necessitatem supplere.||
et mel silvestre
interl.| interl.| fideles||
edebat
Numérotation du verset Mc. 1,7 
et predicabat dicens : Venit
interl.| interl.| misericordia||

Venit ΩJ Li447 V10650 V10650@] veniet CorS1=Cor3 (al.)
fortior me
interl.| interl.| gratia||
marg.| marg.| FORTIOR ME. Hieronymus HIERONYMUS. Quis  fortior est gratia qua abluuntur peccata ? Ille qui septies et usque septuagies septies peccata dimittit gratia quidem prior est, sed semel remittit peccata per baptismum. Misericordia vero in miseros ab Adam usque ad Christum per septuaginta septem generationes et usque ad centum quadraginta quattuor millia pervenit.||
marg.| marg.|+HSC Veniet fortior me. Lc. 11.C. Cum fortis armatus custodit atrium suum etc. Per Ioannem significatur hic gratia baptismi, per Christum gratia penitentie que fortior dicitur quia sepe peccata dimittit alia semel tantum. | ||

Fons : Hugo de Sancto Caro, Postilla in Mc. 1, 7, ed. Venetiis, 1703, f. 91ra/d.
post me cuius
interl.| interl.| per gratiam remissionis||
non sum dignus procumbens solvere
interl.| interl.| explicare||

solvere] scrips., solveer cacogr. Rusch
interl.| interl.| quam fecit sibi de nostra mortalitate.||
marg.| marg.| SOLVERE  CORRIGIAM  CALCIAMENTORUM. Beda Venerabilis BEDA. Modus fuit apud veteres ut si quis eam que sibi {t. 4 : Erfurt, f. 966ra ; facsim., p. 91a} [Rusch, f. 966ra ] competeret, accipere uxorem nollet, ille ei calciamenta solveret, qui ad hanc sponsus iure propinquitatis veniret. Christus autem sponsus est Ecclesie, de quo dicit idem Iohannes : « Qui habet sponsam sponsus est ». Quia ergo homines Iohannem Christum esse putabant, recte se indignum solvere corrigiam dicit, quasi : ego redemptoris vestigia nudare non valeo, quia sponsi nomen mihi non usurpo.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Corrigia calciamentorum, mysterium scilicet incarnationis quo « Verbum caro factum est », unde caro Christi, unde anima, unde spiritus sumit exordium, ut verus homo fiat « per omnia absque peccato »aa  , ut verus Deus in Deo vero sine principio, id est Filius hominis qui est in celo et quomodo « tamquam sponsus procedens de thalamo suo »ab  , id est de virginali utero clausum relinquens. Unde adveniente vero sponso, domus Iohannis ‘domus discalciati’ dicitur. Undeac   : “In specie columbe Spiritus sanctus descendit”. De sponsa dicitur : «Sponsa mea »ad  , ‘’amica mea, proxima mea’’, « dilecta mea »ae  , ‘’columba mea’'af  . Sponsa in patriarchis, amica in prophetis, proxima in Maria et Ioseph, dilecta in Iohanne Baptista, columba in Christo et apostolis quibus diciturag   : «Estote prudentes sicut serpentes » etc.ah  ||
marg.| marg.| Calx extrema pars corporis. In fine enim ad iustitiam est salvator incarnatus. Undeai   : « In Idumeam extendam calciamentum meum », quia nisi iungatur scientia spiritus, nemo per gratiam remissionis investigat incarnationis mysterium.||

Io. 3, 29.
Io. 1, 14.
aa  Heb. 4,15.
ab  Cf. Ps. 18, 6 : « In sole posuit tabernaculum suum ; et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo ».
ac  Cf. Mt. 3, 16 : « Baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam venientem super se ».
ad  Ct. 4, 8.
ae  Is. 21, 4.
af  Cf. Ct. 2, 10 : « En dilectus meus loquitur mihi. Sponsus : Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni ».
ag  Mt. 10, 16.
ah  Hieronymus (pseudo), Expositio evangelii secundum Marcum, cap. 1, CCSL 82, p. 11.113 : « Non est digna gratia sola"procumbens" in baptismo"soluere corrigiam calciamentorum eius", id est mysterium incarnationis Dei. Calcis enim extrema pars est corporis ; in finem enim ad iustitiam adest saluator incarnatus. Unde per prophetam dicitur :"In Idumeam extendam calciamentum meum". Nisi iungatur scientia spiritus quia nemo nisi per gratiam remissionis inuestigat incarnationis Christi mysterium, quo"uerbum caro factum est" : unde caro Christi, unde anima, unde spiritus sumit exordium ut homo uerus fiat"per omnia absque peccato" ; et Deus uerus in Deo uero sine principio, isdem filius hominis qui est in caelo ; et quomodo"tamquam sponsus" procedit "de thalamo suo", id est uirginali utero, 'clausa ingrediens, clausa relinquens'. Unde adueniente uero sponso, "domus discalciati" dicitur domus Iohannis qui dicit,"qui habet sponsam sponsus est". Unde in specie columbae spiritus sanctus descendit, cui in cantico canitur : "sponsa mea","amica mea", proxima mea, dilecta mea,"columba mea". Sponsa in patriarchis, amica mea in prophetis, proxima mea in Ioseph et Maria, dilecta in Iohanne Baptista, columba in Christo et apostolis dicitur, quibus dicitur,"estote prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae" ».
ai  Ps. 59, 10 ; 107, 10.
quo] corr. cum Hieronymo, qŭo (quomodo) cacogr. Rusch
eius.
interl.| interl.| id est mysterium incarnationis Dei.||
Numérotation du verset Mc. 1,8 
Ego baptizavi vos
interl.| interl.| quia homo purus||
aqua,
interl.| interl.| non spiritu||
marg.| marg.| EGO  BAPTIZAVI  VOS  AQUA. Beda Venerabilis BEDA. Nondum Iohannes dicit Deum aut Dei filium esse aperte, quia rudes erant auditores, sed paulatim per humanitatem glorificatam ad fidem divinitatis ducit dicens : « Ille vero baptizabit Spiritu sancto »aj  . Sed postea vero cum capaciores iam videret, Dei Filium iam aperte predicat dicensak   : « Testimonium perhibui », quia hic est Dei Filius.||

aj  Lc. 3, 16.
ak  Io. 1, 34.
ille vero
interl.| interl.| Deus||
baptizabit vos
interl.| interl.| Beda VenerabilisBEDA. Non solum in die baptismi, sed quotidie cum per gratiam Spiritus proficimus||
Spiritu sancto.
interl.| interl.| qui super aquas||
marg.| marg.| Isidorus Hispalensis ISIDORUS. Ego baptizo vos aqua ille Spiritu Dei fluvius semper plenus semper equalis de quo : « Fluminis impetus letificat civitas Dei »al  . Multum distat inter Spiritum qui fertur super aquas non subter et aquam, quantum inter animam que regit et corpus quod regitur. Sed « mansit super eum » Spiritus, hec est unctio Christi secundum carnem,am  de qua : « Unxit te Deus, Deus tuus oleo letitie pre confortibus tuis »an  . Oleum non potest esse sub aqua, nec creator sub creatura. Oleum de amaritudine radicis surgit in pabulum luminis, medicinam vulneris refectionem esurientis. Unde fit quod unctio Christi de amaritudine passionis pervenit ad gloriam resurrectionis. Unde Apostolusao   : « Hoc sentite in vobis quod et in Christo Iesu » etc., usque : « Propter quod et Deus illum exaltavit ».||

al  Ps. 45, 5.
am  Cf. Io. 1, 32 : « Et testimonium perhibuit Iohannes, dicens : Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de celo, et mansit super eum ».
an  Ps. 44, 8.
ao  Phil. 2, 5-8.
Numérotation du verset Mc. 1,9 
Et factum est in diebus illis
interl.| interl.| cum Iohannes baptizaret||
venit Iesus a Nazareth
interl.| interl.| flos||
Galilee
interl.| interl.| rota||
et baptizatus est in Iordane a10  Iohanne11  .
interl.| interl.| gratia||
marg.| marg.| ET BAPTIZATUS  EST. Tribus causis : ut iustitiam et humilitatem impleret, ut baptismum Iohannis comprobaret, ut Iordanis aquas sanctificans per descensionem columbe Spiritum sanctum in baptismo adesse monstraret.||

10  a Rusch] ab Weber 11  in Iordane – a Iohanne Rusch Weber] inv. ΩJ Li447 Li447@
Numérotation du verset Mc. 1,10 
Et statim ascendens de aqua vidit apertos celos
interl.| interl.| qui aperiuntur baptizatis, clausi Ade interposito cherubin et flammineo gladioap  , qui extinguitur in aqua baptismi.||

ap  Cf. Gn. 3, 24 : « Eiecitque Adam et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vie ».
et Spiritum tamquam columbam descendentem {t. 4 : Erfurt, f. 966rb ; facsim., p. 91b} [Rusch, f. 966rb ] et manentem in ipso.
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Marcus ‘’sicut cervus desiderans ad fontes aquarum’’aq  saltus dat, culmina pratorum carpit, palmas in vertice portat, velut apis melliflua flores agri (cui odor veri Isaac similaturar  ) summatim gustat. Unde a Nazareth Galilee venientem Iesum ad baptismum in Iordane acceptum a Iohanne enarrat, et statim de aqua ascendisse apertos celos vidisse, Spiritum ut columbam descendisse, in ipso mansisse, voce de celis facta Patri in dilecto Filio complacuisse, et Spiritum eum in desertum expulisse, temptatum a Satana quadraginta diebus et quadraginta noctibus cum bestiis angelis ministrantibus commoratum. Quem ordinem nobis sequendum ad consortia angelica festinantibus prius opere quam voce ostendit Christus. Debemus enim de volubilitate mundi penduli, voluptatis odore, floris munditia tracti cum adolescentibus post sponsum currere, et sic per baptismi sacramenta de duobus fontibus dilectionis Dei et proximi gratia remissionis absolvimur, et ascendentes spe celestia secreta mundis cordis oculis intuemur. Deinde Spiritum sanctum, ‘spiritu contrito et humiliato’as  cum simplici corde descendentem ad mansuetos, et cum caritate numquam cadente manentem, suscipimus et vox a Deo ad nos dilectos dirigiturat   : « Beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur ». Et tunc in nobis complacet Patri cum Filio et Spiritu sancto quando efficiemur unus spiritus cum Deo, undeau   : « Ut sint unum sicut et nos unum sumus ». Tunc spiritus nos expellit in desertum quadraginta dierum numero {t. 4 : Erfurt, f. 966rb ; facsim., p. 91b} [Rusch, f. 966rb ] temptandos a Satana ‘ut patientia probationem, probatio spem, spes autem caritatem generet’av  cum nobis non sitaw   : « Colluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes rectores tenebrarum ». Et tunc bestie erunt pacate nobis, cum in arca anime nostre munda cum immundis mansuefacimus, et cum leonibus sicut Daniel cubamus, cum spiritus non sit adversus carnem, nec caro adversus spiritum. Post hec angeli ministri, qui ‘vident semper faciem Patris in celis’ax  , mittuntur in solacium dicentesay   : ‘Exaudita est oratio tua’ etaz   : ‘Nolite timere Iesum querentes Nazarenum’ etba   : « Ego quos amo arguo » etc. etbb   : « Vincenti dabo edere de ligno vite quod est in paradisum Dei mei ».||
marg.| marg.| VIDIT  APERTOS. Beda Venerabilis BEDA. Mysterium Trinitatis in baptismo demonstratur : Filius baptizatur, Spiritus est in columba, Pater in voce sonat. Aperiuntur celi non reseratione elementorum, sed spiritalibus oculis. Sedit columba super Iesum, ne putaretur vox ad Iohannem facta, non ad eum. Pulchre autem addidit : et manentem in ipso, hoc enim proprium est Christo ut, semel eum implens, Spiritus semper in illo maneat. Fidelibus vero aliquando confertur ad miracula facienda, aliquando tollitur. Quibus tamen ad operationem iustitie ad amorem Dei et proximi conservandum numquam abest. Unde apud nos manebit et in nobis erit iuxta mensuram fidei spiritus. De Christo autem diciturbc   : « Plenum gratie et veritatis ».||
marg.| marg.| MANENTEM IN  IPSO etc. Manet in eo Spiritus non ex quo baptizatus sed ex quo conceptus. Quod autem in baptismo descendit significat nobis gratiam spiritalem in baptismo dari quibus in remissionem peccatorum « ex aqua et Spiritu »bd  regeneratis solet amplior spiritus gratia per impositionem manus episcopi celitus dari.||

aq  Cf. Ps. 41, 2 : « Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus ».
ar  Cf. Gn. 27, 27 : « Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait : Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus ».
as  Cf. Ps. 51, 19 : « Sacrificium Deo spiritus contribulatus ; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies ».
at  Mt. 5, 9.
au  Io. 17, 11 : « Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi : ut sint unum, sicut et nos ».
av  Cf. Rm. 5, 3-5 : « Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus : scientes quod tribulatio patientiam operatur : patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit : quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis ».
aw  Eph. 6, 12.
ax  Cf. Mt. 18, 10 : « Videte ne contemnatis unum ex his pusillis : dico enim vobis, quia angeli eorum in celis semper vident faciem Patris mei, qui in celis est ».
ay  Cf. Lc. 1, 13 : « Ait autem ad illum angelus : Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua : et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem ».
az  Cf. Mc. 16, 6 : « Qui dicit illis : Nolite expavescere : Iesum queritis Nazarenum, crucifixum : surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum ».
ba  Apc. 3, 19.
bb  Apc. 2, 7.
bc  Io. 1, 14.
bd  Io. 3, 5.
Numérotation du verset Mc. 1,11 
Et vox facta est de celis : Tu es Filius meus dilectus,
interl.| interl.| non Iohannes||
marg.| marg.| TU ES FILIUS  MEUS  DILECTUS. Beda Venerabilis BEDA. Non quod nesciebat docetur sed nobis quod credere debeamus ostenditur ipsum, scilicet qui quasi homo cum aliis ad baptizandum venit, verum esse Dei filium, et ideo in spiritu baptizari posse nos quoque per aquam absolutionis et spiritum sanctificationis Dei filios effici : « Quotquot enim receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri »be  . Bene autem in specie columbe descendit Spiritus que simplex animal et sine felle, quia simplices querit nec habitat in mentibus impuris.||

be  Io. 1, 12.
in te complacui.
Numérotation du verset Mc. 1,12 
Et statim
interl.| interl.| post baptismum||
Spiritus
interl.| interl.| sanctus||
marg.| marg.| SPIRITUS. Beda Venerabilis BEDA. Ne dubium quis spiritus Lucas consulte premittit : « Iesus plenus Spiritu sancto regressus est a Iordane »bf  . Deinde intulitbg   : « Et agebatur a Spiritu in desertum », ne putetur immundus spiritus quicquam contra eum potuisse.||

bf  Lc. 4, 1.
bg  Lc. 4, 1.
expulit eum12  in desertum.

12  Spiritus – expulit eum ΩJ Li447 Rusch] inv. Li447@, Spiritus expellit eum Weber
Numérotation du verset Mc. 1,13 
Et erat in deserto
interl.| interl.| ut et nos mundi illecebras fugiamus||
quadraginta diebus
interl.| interl.| in prosperis||
marg.| marg.| QUADRAGINTA  DIEBUS. Beda Venerabilis BEDA. Totum tempus significat, quo membra eius diabolus temptat. Quadripartitus enim mundus per observantiam decem preceptorum contra diabolum certando Domino famulatur. Quater vero decem quadraginta faciunt. Ubique et semper adest adversarius qui iter nostrum impedire non cessat.||
et quadraginta noctibus
interl.| interl.| in adversis||
et temptabatur a Satana.
interl.| interl.| ut nos post baptismum non solum ad bonam agenda sed etiam ad mala toleranda accingiamur||
Eratque cum bestiis
interl.| interl.| ut homo||
et angeli ministrabant illi13  .
interl.| interl.| ut Deo||
marg.| marg.| ERATQUE  CUM etc. Nos quoque si in eremo sancte conversationis bestiales hominum mores impolluta mente toleramus mysterium angelorum meremur, a quibus corpore absoluti in celum transferamur.||

13  illi Rusch Weber] ei ΩJ Li447 Li447@
Numérotation du verset Mc. 1,14 
Postquam autem traditus est Iohannes
interl.| interl.| lex||
marg.| marg.| POSTQUAM  AUTEM. Isidorus Hispalensis ISIDORUS. « Accepimus gratiam pro gratia »bh   ; carnalia decollantur, spiritalia vivificantur. Cessante umbra adest veritas. Iohannes in carcere lex in Iudea, Iesus in Galilea salus in gentibus.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Nemo putet traditum Iohannem statim post temptationem quadraginta dierum et ieiunium Domini. Invenitur enim, in evangelio Iohannis, Dominum ante multa docuisse et miracula fecisse : « Et hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilee»bi  . Et iterum : « Necdum erat missus in carcerem Iohannes »bj  . Fertur autem quia cum aliorum legisset Iohannes evangelia et probasset eos vere historiam texuisse, sed unius anni tantum in quo et passus est post carcerem Iohannis pretermisso anno cuius acta a tribus exposita fuerant superioris temporis antequam traderetur Iohannes gesta narravit.||

bh  Io. 2, 11.
bi  Io. 3, 24.
bj  Io. 1, 16.
venit Iesus
interl.| interl.| evangelium||
in Galileam
interl.| interl.| gentes||
interl.| interl.| quod ducit ad regnum Dei||
marg.| marg.| PREDICANS  EVANGELIUM. Hieronymus HIERONYMUS. « Beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum celorum »bk  . Regno terreno succedit paupertas, paupertati Christianorum regnum sempiternum ; undebl   : « Regnum meum non est de hoc mundo ». Omnis enim honor terrenus spuma, fumus, somnus.||

bk  Mt. 5, 3.
bl  Io. 18, 36.
Numérotation du verset Mc. 1,15 
et dicens :
interl.| interl.| hoc||
Quoniam impletum est tempus et appropinquabit14  regnum Dei.
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. De quobm   : « Ubi venit plenitudo temporis in quo misit Deus Filium suum in terris » etc.||

bm  Gal. 4, 4.

14  appropinquabit Cor3 (al.) Rusch] appropinquavit ΩJ Li447 Li447@ Weber
Penitemini
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Renuntiate operibus mortuis||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 966va ; facsim., p. 92a} [Rusch, f. 966va ] PENITEMINI. Hieronymus HIERONYMUS. [b] Amaritudinem radicis dulcedo pomi compensat, pericula maris spes portus delectat, dolorem medicine spes salutis mitigat. [c] Qui desiderat nucleum nucem frangat. [d] Penitentiam agat qui vult eterno adherere bono. [e] Preconia Christi narrare possunt, qui ad palmam indulgentie pervenire meruerunt. Unde post penitentiam predicatores eliguntur.| bn  ||

bn  Fons : Hieronymus (pseudo), In Mc., CCSL 82, p. 15.204-208: « [a] Nam"nisi credideritis non intelligetis". [b] Amaritudinem radicis dulcedo pomi conpensat; pericula maris spes lucri delectat; dolorem medicinae spes salutis mitigat. [c] Qui desiderat nucleum franget nucem. [d] Paenitentiam agat de malo qui uult aeterno adherere bono ». [e] < Revera > Cassiodorus, Expositio Psalmorum (Ps. 62),  CCSL 97, p. 554.225-22 : « Cum sancti dei christum laudant, ipsi fiunt sine dubitatione laudabiles, quia non possunt praeconia eius digne narrare, nisi qui ad palmam indulgentiae meruerint peruenire ».
et
interl.| interl.| ergo||
credite evangelio.
interl.| interl.| aliter non intelligeretis| bo  ||
interl.| interl.| Non fiunt opera ut sit fides, sed fides ut sequatur opera.||

bo  Cf. Is. 7, 12.
Numérotation du verset Mc. 1,16 
Et preteriens secus mare Galilee
interl.| interl.| mundum volubilem||
vidit
interl.| interl.| Prius mittuntur piscatores ad predicandum ut fides credentium in virtute Dei putetur esse non in eloquentia vel doctrina hominum||
Simonem
interl.| interl.| obediens||
marg.| marg.| VIDIT  SIMONEM. Hieronymus HIERONYMUS. Simon 'obediens', Andreas 'virilis', Iacobus 'supplantator', Iohannes 'gratia'. His nominibus in imaginem Dei convertimur. Obedientia ut obediamus, virilitate ut pugnemus, supplantatione ut perseveremus, gratia ut conservemus : « Nisi enim Dominus edificaverit domum in vanum laboraverunt qui edificant eam »bp  . He quattuor virtutes cardinales dicuntur : per prudentiam obedimus, per iustitiam viriliter agimus, per temperantiam serpentes calcamus, per fortitudinem Dei gratiam meremur.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Quem non inebriat eloquentia secularis ? Difficile homines potentes et nobiles et divites et multo his difficilius eloquentes credunt Deo. Obcecatur mens eorum divitiis et opibus atque luxuria, et circumdati vitiis non possunt videre virtutes simplicitatemque Scripture sancte, non ex maiestate sensuum sed ex verborum iudicant uilitate.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Vocantur quattuor piscatores : Simon, Andreas, Iacobus et Iohannes : ‘Relictis omnibus sequuntur'bq  . Hac quadriga vehimur ad ethera ut Elias, his quattuor angulis construitur prima Ecclesia, his quattuor litteris hebraicis Tetragramaton nomen Dei cognoscitur a nobis. Quibus etiam similiter precipitur, ut audiamus Dominum vocantem et obliviscamur populum vitiorum, et domum paterne traditionis, que est stultitia Deo, et rete aranearum quo nos pene lapsos velut culices tenebat aer inanis. Navim pristine conversationis fugiamus. Pellibus enim mortuis tegitur Adam pater noster secundum carnem, quo deposito cum actibus suis novum sequentes pellibus Salomonis tegimur, quibus sponsa se gloriatur formosam.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Queritur quomodo primum Petrum et Andream et, post pusillum, Iacobum et Iohannem vocaverit sicut narrat Mattheus et Marcus, cum dicat Lucasbr   : « In magna captura piscium » socios Petri fuisse Iacobum et Iohannem et Iesum dixisse Petrobs   : « Ex hoc iam eris homines capiens » et simul eum secutos fuissebt   : « Subductis ad terram navibus ». Sed quod dicit Lucas primo factum est et Petro predictum est quod homines esset capturus, non quod ex tunc non esset piscaturus. Ad capturam enim piscium redierunt et postea sicut Mattheus et Marcus narrant bini vocati sunt. Primo Petrus et Andreas deinde et alii. Tunc enim non subductis ad terram navibus tamquam cura redeundi sed tamquam vocantem et iubentem secuti sunt.||

bp  Ps. 127, 1.
bq  Cf. Lc. 5,11 : « Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum ».
br  Lc. 5, 9.
bs  Lc. 5, 10.
bt  Lc. 5, 11.
et Andream
interl.| interl.| virilis||
fratrem eius mittentes
interl.| interl.| mundanis intentos lucris||
retia in mare. Erant enim piscatores.
Numérotation du verset Mc. 1,17 
Et dixit eis Iesus : Venite
interl.| interl.| cum retiis evangelii||
post me et15  faciam vos fieri piscatores hominum.

15  et Rusch Weber] om. ΩJ Li447 Li447@
Numérotation du verset Mc. 1,18 
Et statim16 
interl.| interl.| vel protinus||

16  statim Rusch] protinus ΩJ Li447 Li447@ Weber
relictis retibus secuti sunt eum.
interl.| interl.| omnino||
Numérotation du verset Mc. 1,19 
Et progressus inde pusillum
interl.| interl.| post vocationem horum||
vidit Iacobum
interl.| interl.| supplantatorem||
Zebedei
interl.| interl.| fugitivi||
et Iohannem
interl.| interl.| gratiam||
fratrem eius et ipsos componentes in navi17  retia

17  componentes – in navi Rusch] inv. ΩJ Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 1,20 
et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedeo
interl.| interl.| «Obliviscere populum tuum et domum patris tui »bu  ||

bu  Ps. 44, 11.
in navi cum mercennariis secuti sunt eum.
Numérotation du verset Mc. 1,21 
Et ingrediuntur Capharnaum
interl.| interl.| villa consolationis||
marg.| marg.| ET INGREDIUNTUR etc. Hieronymus HIERONYMUS. Marcus dicta evangelii in semetipso disponens, ordinem historie non secutus, mysteriorum ordinem servat. Unde in sabbatis primam virtutem narrat dicens : et ingrediuntur etc.||
marg.| marg.| CAPHARNAUM. Hieronymus HIERONYMUS. Capharnaum 'villa consolationis', sabbatum 'requies'. Homo in spiritu immundo 'genus humanum', in quo immunditia regnavit {t. 4 : Erfurt, f. 966vb ; facsim., p. 92b} [Rusch, f. 966vb ] ab Adam usque ad Moysen. Nam : ‘Qui sine lege peccaverunt sine lege peribunt'bv  . Qui sciens sanctum Dei obmutescere iubetur. Dum scientes quidem Deum : « Non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis »bw  . Spiritus discerpens hominem exiit ab eo, quia appropinquante salute appropinquat temptatio. pharao dimissus ab Israel persequitur eumbx  , diabolus contemptus surgit in scandala.||

bv  Cf. Rm. 2, 13 : « Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt : et quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur ».
bw  Rm. 1, 21.
bx  Cf. Ex. 14, 8 : « Induravitque Dominus cor Pharaonis regis Egypti, et persecutus est filios Israel : at illi egressi sunt in manu excelsa ».
et statim sabbato18 
interl.| interl.| requies||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Quod sabbato maxime curat et docet, ostendit se non sub lege esse sed supra, et docet nos verum sabbatum, ut scilicet saluti animarum studentes ab omni servili opere, id est ab omnibus illicitis abstineamus.||

18  sabbato Rusch] sabbatis ΩJ Li447@ Weber
ingressus in19  synagogam docebat eos

19  in Rusch Li447 Li447@] om. Weber
Numérotation du verset Mc. 1,22 
et stupebant super doctrina20  eius. Erat
interl.| interl.| ideo||

20  doctrina ΩJ² Li447@ Rusch Weber] doctrinam ΩJ*
interl.| interl.| substantialem et propriam||
marg.| marg.| ERAT  ENIM. Beda Venerabilis BEDA. Scribe dicebant que scripta erant in Moyse et prophetis. Iesus, ut Deus et Dominus ipsius Moysi, libere que deerant legi addebat vel commutabat. Unde in Mattheoby   : «Audistis quia dictum est antiquis etc., ego autem dico vobis ».||

by  Mt. 5, 27-28.
habens et non sicut scribe21  .

21  scribe Rusch Weber Li447 Li447@] scribere Li447@*
Numérotation du verset Mc. 1,23 
Et erat in synagoga
interl.| interl.| cum doceret||
eorum homo in spiritu immundo et clamavit22 

22  clamavit Li447 Rusch] exclamavit ΩJ Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 1,24 
dicens : Quid
interl.| interl.| commune||
nobis et tibi Iesu Nazarene ?
marg.| marg.| QUID  NOBIS etc. Beda Venerabilis BEDA. Non est hic voluntatis confessio, sed necessitatis extorsio sicut servus fugitivus visum dominum timet, et de verberibus deprecatur. Demones enim in terris Dominum cernentes se continuo iudicandos credebant esse.||
Venisti perdere nos ?
interl.| interl.| presentia Iesu tormenta sunt demonum||
Scio quia23  sis Sanctus Dei.

23  quia ΩJ Li447@ Rusch] qui Weber, quod Li447
Numérotation du verset Mc. 1,25 
Et comminatus est ei Iesus dicens : Obmutesce
marg.| marg.| OBMUTESCE. Beda Venerabilis BEDA. Congruo ordine lingua serpentina que prima virus sparsit, ne ultra spargat primo obcluditur, deinde femina que prima seducta est a carnalis concupiscentie febre curatur. Tertio vir qui male coniugi obedivit ab erroris lepra mundatur, ut sit idem ordo restaurationis in Domino qui perditionis in protoplasto.||
et exi ab24 
interl.| interl.| vel : de||

24  ab Rusch] de ΩJ Li447 Li447@ Weber
homine
Numérotation du verset Mc. 1,26 
et discerpens
interl.| interl.| vel : convexans||
marg.| marg.| DISCERPENS. Beda Venerabilis BEDA. Vel 'convexans' sicut quidam codices habent. Lucas autem dicit quia nihil ei nocuit. Sed quod Marcus ait :  discerpens, idem est quod Lucasbz   : « Cum proiecisset eum in medium ». Quod vero addidit ca   : « Nihilque nocuit » intelligendum est quia illa iactatio non cum debilitavit, sicut exeunt demones amputatis vel avulsis aliquibus membris.||

bz  Lc. 4, 35.
ca  Lc. 4, 35.
eum spiritus immundus et exclamans voce magna exiit25  ab eo.

25  exiit Rusch] exivit ΩJ Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 1,27 
Et mirati sunt omnes
interl.| interl.| quod exiens ei non plus nocuisset||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Moraliter. Virum ademonio liberatum animum ab immunda cogitatione purgatum intelligimus. Feminam vero a febribus consequenter curatam carnem a concupiscentie fervore per continentie precepta frenatam.||
ita ut conquirerent intra26  se dicentes : Quidnam est hoc ? Que doctrina hec nova ?
marg.| marg.| QUIDNAM  EST  HOC etc. Per ea que vident ad inquisitionem eorum que audierant excitantur. Ad hoc enim et ipse Dominus signa facit et discipulis facere dedit, ut per hoc evangelio, certius credatur dum qui celestia promittunt terrenis celestia et divina opera operentur in terris.||

26  intra Rusch] inter ΩJ Li447@ Weber
Quia in potestate27 
interl.| interl.| propria, alii in accepta||

27  potestate Rusch] + et ΩJ Li447@ Weber
spiritibus
interl.| interl.| etiam||
immundis imperat
interl.| interl.| ut Deus||
et obediunt ei.
Numérotation du verset Mc. 1,28 
Et processit rumor eius
interl.| interl.| quia tanta faciebat||
statim in omnem regionem Galilee.
Numérotation du verset Mc. 1,29 
Et protinus egredientes
interl.| interl.| Iesus et discipuli||
de synagoga venerunt in domum Simonis
interl.| interl.| circumcisionem Petro commissam||
et Andree cum Iacobo et Iohanne.
Numérotation du verset Mc. 1,30 
Recumbebat28  autem socrus Simonis
interl.| interl.| Alleg<orice>. Synagoga quodammodo matri Ecclesie commisse Petro||

28  Recumbebat Rusch] Decumbebat ΩJ Li447 Li447@ Weber
febricitans
interl.| interl.| invidie estibus laborans et Ecclesiam persequens||
marg.| marg.| ET STATIM  DICUNT ei etc. Beda Venerabilis BEDA. Lucas dicit : « Quia rogaverunt pro illa »cb  . Modo enim salvator rogatus, modo ultro curat, ut contra vitiorum quoque passiones, et se precibus fidelium semper adesse, et que non intelliguntur vel intelligenda dare vel non intellecta, dimittere pie petentibus ostendat. Unde : « Delicta quis intelligit ? Ab occultis meis munda me »cc  .||

cb  Lc. 4, 38.
cc  Ps. 18, 13.

29  et ΩJ Rusch Weber] qui Li447 Li447@
Numérotation du verset Mc. 1,31 
Et accedens elevavit eam
interl.| interl.| in spiritalem usum erexit carnalia eius opera||
apprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris
marg.| marg.| non remanent molestia egritudinis ut solet, sanitas que datur imperio Domini, tota simul redit||
marg.| marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 967ra ; facsim., p. 93a} [Rusch, f. 967ra ] ET APPREHENSA. Socrus Petri febricitans apprehensa manu levatur. Febris intemperantia est, de qua nos filii Synagoge per manum discipline et levationem desiderii sanamur, et huius qui sanat nos ad vesperum declinantis a nobis ministramus voluntati.||
et ministrabat eis.
marg.| marg.| MINISTRABAT  EIS. Beda Venerabilis BEDA. Tropologice, id est membra que servierant immunditie serviant iustitiecd  .||

cd  Cf. Rm. 6, 19 : « Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestre : sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditie, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire iustitie in sanctificationem ».
Numérotation du verset Mc. 1,32 
Vespere autem facto
marg.| marg.| VESPERE  AUTEM. Beda Venerabilis BEDA. Occasus solis mors Christi. Afferebant ad eum omnes male habentes : Plures enimpar apostolos post mortem suam, sanavit quam cum in carne vivens Iudeis predicavit.||
cum occidisset
interl.| interl.| morte||
sol,
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Christus qui dicitce   : « Quamdiu in mundo sum lux sum mundi »||

ce  Io. 9, 5.
afferebant ad eum omnes male habentes et demonia habentes.
Numérotation du verset Mc. 1,33 
Et erat omnis civitas congregata ad ianuam
interl.| interl.| penitentiam||
marg.| marg.| AD IANUAM etc. Hieronymus HIERONYMUS. Ianua regni moraliter penitentia est cum fide que operatur salutem languoribus variis. Varia enim sunt vitia quibus languescit civitas mundi.||
Numérotation du verset Mc. 1,34 
et curavit multos qui vexabantur variis languoribus
interl.| interl.| vitiis||
et demonia multa eiciebat et non sinebat loqui ea30 
interl.| interl.| Beda VenerabilisB<EDA>. Peccatori dixitcf   : « Quare tu enarras iustitias meas » etc.||
interl.| interl.| ne quis dum audit predicantem sequatur errantem et falsa versi miscentem||

cf  Ps. 49, 16.

30  loqui ea Rusch Weber] inv. ΩJ Li447 Li447@
quoniam sciebant eum31  .
marg.| marg.| QUONIAM  SCIEBANT  EUM. Beda Venerabilis BEDA. Lucas dicit apertius : « Exibant demonia a multis clamantia et dicentia quia tu es filius Dei, et increpans non sinenebat ea loqui quia sciebant eum esse Christum »cg  . Demonia ergo Christum esse sciunt et filium Dei esse confitentur. In ieiunio enim fatigatum hominem diabolus putavit, nec temptando potuit eum experiri an esset filius Dei. Sed postea per signorum potentiam, vel potius suspicatus est vel intellexit. Non igitur eum quia ignoraret crucifigi persuasit, sed quia morte illius damnandum se esse non previdit. Unde Paulus : «Nemo principum huius seculi cognovit. Si enim cognovissent numquam Dominum glorie crucifixissent »ch  .||

cg  Lc. 4, 41.
ch  1Cor. 2, 8.

31  eum Li447 Li447@ Rusch Weber] + Christum esse ΩJ
Numérotation du verset Mc. 1,35 
Et diluculo
marg.| marg.| ET DILUCULO etc. Beda Venerabilis BEDA. Sicut per occasum solis mors, sic per diluculum resurrectio Christi cuius manifesta luce abiit in desertum gentium et infidelibus orabat, quia eorum corda ad orationem excitabat.||
valde surgens,
interl.| interl.| a morte||
egressus abiit in desertum locum
interl.| interl.| gentes||
ibique orabat.
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. In suis||
Numérotation du verset Mc. 1,36 
Et prosecutus32  est eum Simon
interl.| interl.| obediens||

32  prosecutus Rusch] persecutus ΩJ Li447 Li447@ Weber
et qui cum eo33  erant.

33  eo Li447@ Rusch] illo ΩJ Li447 Weber
Numérotation du verset Mc. 1,37 
Et cum invenissent34  eum dixerunt ei : Quia omnes querunt te.

34  invenissent ΩJ Rusch Weber] + ad Li447 Li447@
Numérotation du verset Mc. 1,38 
Et ait illis :
interl.| interl.| iam secundo sermone||
Eamus in proximos vicos et civitates ut35  ibi predicem.
interl.| interl.| non decet otiosum esse predicatorem||

35  ut Rusch] + et ΩJ Li447 Li447@ Weber
Ad hoc enim veni.
Numérotation du verset Mc. 1,39 
Et erat predicans in synagogis eorum et36  omni Galilea et demonia eiciens.
marg.| marg.| ET ERAT  PREDICANS IN  SYNAGOGIS. Beda Venerabilis BEDA. In hac predicatione intelligitur etiam sermo ille habitus in monte quem refert Mattheus. Nam Marcus adiungit : « Et venit ad eum leprosus »ci  , de quo talia dicit. Quibus intelligitur ille esse quem Mattheus dicit sanatum, postquam Dominus descendit de monte. Sic enim Mattheus ait : « Cum autem descendisset Iesus de monte secute sunt eum turbe multe et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens : Domine si vis potes me mundare »cj  .||

ci  Mc. 1, 40.
cj  Mt. 8,1-2.

36  et ΩJ Rusch Weber] in Li447 Li447@
Numérotation du verset Mc. 1,40 
Et venit ad eum {t. 4 : Erfurt, f. 967rb ; facsim., p. 93b} [Rusch, f. 967rb ] leprosus deprecans eum et genuflexo
marg.| marg.| ET GENUFLEXO. Beda Venerabilis BEDA. Humilis pudibundus. Debet enim quisque de maculis vite sue erubescere, sed confessionem verecundia non reprimat ostendat vulnus remedium poscat.||
marg.| marg.| Hieronymus HIERONYMUS. Leprosus genuflexo Domini voluntatem deprecans mundatur qui « non vult mortem peccatoris sed ut convertatur et vivat"ck  . Lepra nostra peccatum primi parentis, que a capite incepit, quando regna mundi desideravit : « Radix omnium malorum cupiditas »cl  . Unde Giezi avaritiam secutus lepra suffunditurcm  . Hec vero sacerdoti « secundum ordinem Melchisedech »cn  ostensa, oblatione mundatur, dicentico   : « Date eleemosynam et ecce omnia munda sunt ».||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Leprosus genus humanum significat qui, secundum Lucam, lepra plenus {t. 4 : Erfurt, f. 967rb ; facsim., p. 93b} [Rusch, f. 967rb ] fuisse perhibetur cp   : « Omnes enim peccaverunt et egent illa gloria Dei », scilicet ut extenta manu salvatoris, id est incarnato Verbo humanamque contingente naturam, a varietate prisci erroris mundentur. Et qui diu a populo Dei secreti erant templo Dei reddantur et vero sacerdoti offerre - qui est « in eternum secundum ordinem Melchisedech »cq  - : « Corpora sua hostiam viventem, sanctam, Deo placentem »cr  possint.||

ck  Sententia ex Ez. 33, 11 : « Dic ad eos : Vivo ego dicit Dominus Deus, nolo mortem impii sed ut convertatur impius a via sua et vivat » >> Corpus antiphonalium officii (n° 7472, respons. Qui cognoscis) : « Peccatoris nolo mortem sed ut convertatur et vivat » ; cf. Corpus antiphonalium officii (n° 5481) : « Vivo ego dicit Dominus, nolo mortem peccatoris sed ut magis convertatur et vivat ».
cl  1Tim. 6, 10.
cm  4Rg. (2Rg.) 5, 20-25.
cn  Cf. Ps. 109, 4.
co  Lc. 11, 41.
cp  Rm. 3, 23.
cq  Ps. 109, 4.
cr  Rm. 12, 1.
dixit : Si vis
marg.| marg.| SI VIS. Beda Venerabilis BEDA. In voluntate tribuit potestatem, nec dubitat ut incredulus de voluntate Domini, sed colluvionis sue conscius non presumit.||
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Qui exclusus a lege Domini se potestate curari postulat, supra legem iudicat gratiam esse. Ut enim in Domino potestatis auctoritas sic in illo fidei constantia.||
potes me mundare.
interl.| interl.| ostendit vulnus, remedium postulat||
Numérotation du verset Mc. 1,41 
Iesus autem misertus eius extendit37  manum suam
interl.| interl.| misericordie affectum||
interl.| interl.| in hoc humilitas||
marg.| marg.| EXTENDIT  MANUM. Beda Venerabilis BEDA. Leprosum tangi lex prohibet, sed quia Dominus legis est non obsequitur legi sed legem facit. Non ideo tangit quia sine tactu curare non poterat sed sic probat quia legi subiectus non erat.||

37  extendit ΩJ Rusch Weber] extendens Li447@
et tangens
interl.| interl.| gratia superat legem, non timet contaminari qui alios liberat||
eum38 
interl.| interl.| nullum spernamus, etsi maculorum videamus||

38  eum Li447 Li447@ Rusch Weber] illum ΩJ
ait illi : Volo
interl.| interl.| in hoc pietas||
mundare.
interl.| interl.| in hoc potestas||
marg.| marg.| VOLO  MUNDARE etc. Beda Venerabilis BEDA. Illud mirabile quo rogatur eo sanat genere.||
Numérotation du verset Mc. 1,42 
Et cum39  dixisset,
interl.| interl.| volo mundare illud||

39  cum Rusch Weber] + hoc Li447 Li447@
statim
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Nihil medium inter preceptum et opus||
discessit ab eo lepra et mundatus est.
marg.| marg.| Beda Venerabilis BEDA. Volo mundare et cum hec dixisset statim discessit ab eo lepra. Nihil medium inter opus et preceptum : « Dixit et facta sunt »cs  . Vides quia voluntas potestas est. Itaque tamquam potestatem habens sanandi et auctoritatem iubendi, non refugit testimonium operandi.  Volo enim dicit propter pthomPhotinum, imperat propter Arium, tangit propter Manicheum.||

cs  Ps. 32, 9.
Numérotation du verset Mc. 1,43 
Et comminatus est40  ei. Statimque ei41  eiecit illum

40  est Li447 Li447@ Rusch] om. Weber 41  Statimque ei Rusch] Statimque ΩJ Li447 Li447@, Statim Weber
Numérotation du verset Mc. 1,44 
et dixit42  ei43   : Vide nemini dixeris
marg.| marg.| VIDE  NEMINI  DIXIT etc. Beda Venerabilis BEDA. Non quia voluit quod non potuit quiact   : « Omnia quecumque voluit fecit », sed docet nostra beneficia reprimi non tantum a mercede pecunie sed etiam gratie.||

ct  Ps. 113, 11 ; cf. Ps. 134, 6.

42  dixit ΩJ Li447 Rusch] dicit Li447@ Weber 43  ei ΩJ Rusch Weber] illi Li447 Li447@
sed vade, ostende te principi sacerdotum
marg.| marg.| OSTENDE TE  PRINCIPI  SACERDOTUM. Beda Venerabilis BEDA. Ut intelligat non legis ordine sed gratia que super legem est esse curatum. Offerre iubet, ut ostendat quia non legem solvit sed implet, dum secundum legem gradiens supra legem sanat, quos remedia legis non sanabant. Nec ante sacrificium significans cessare debebat, cum nondum significatum confirmatum erat constitutione apostolorum et fide credentium.||
et offer pro emundatione tua que44  precepit Moyses45 
interl.| interl.| secundum legem offerri||

44  que ΩJ Li447 Rusch Weber] quod Li447@ 45  Cf. Lv. 14, 2-4.
in testimonium
interl.| interl.| salutis||
illis.
interl.| interl.| si Deo credat, si impietatis lepra discedat||
Numérotation du verset Mc. 1,45 
At ille egressus
interl.| interl.| prohibitus est dicere : at ille egressus||
marg.| marg.| AT ILLE  EGRESSUS etc. Beda Venerabilis BEDA. Unius salvatio multos ad Dominum cogit. Non potest tacere beneficium, etiam iussus ab eo qui dedit. Precepit Dominus abscondi. Vult enim, ut in bonis que agimus latere velimus quod est humilitatis, et inviti prodamur ut aliis prosimus quod magne est sublimitatis, cum etiam si ipsi velimus opera non possunt taceri.||
cepit46  predicare et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifeste
marg.| marg.| ITA UT  IAM  NON etc. Hieronymus HIERONYMUS. Non omnibus manifestatus est Iesus qui latis atque plataneis serviunt laudibus et propriis voluptatibus, sed his qui foris cum Petro exeunt, et in desertis locis sunt que elegit Dominus ad orandum et reficiendum populum qui deserunt delectationes mundi et omnia que possident ut dicantcu   : « Portio mea Dominus ». Gloria vero Domini manifestatur his qui conveniunt undique, id est per plana et ardua quos nihil potest separare a caritate Dei.||

cu  Ps. 118, 57.

46  cepit ΩJ Li447 Rusch Weber] + et Li447@ * (expunct.)
in civitatem introire47  sed foris
interl.| interl.| tumultuosas carnalium mentes fugit||

47  in civitatem – introire ΩJ Rusch Weber] inv. Li447 Li447@
in desertis48  locis esse
interl.| interl.| secretos a mundanis curis visitat||

48  desertis] desetis cacogr. Rusch
et conveniebant ad eum undique.
interl.| interl.| Alleg<orice>. Hi sunt quos nihil potest separare a caritate Christi||




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mc. 1), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/09/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber56.xml&chapitre=56_1)