initiale_L

Glossae Scripturae Sacrae-electronicae (Gloss-e)


<56. Marci evangelium**>

Capitulum 4

Numérotation du verset Mc. 4,1 
Et iterum cepit Iesus docere
marg.|  EODEM  DIE. Unde Mattheus post superiorem sermonem continuo subiunxit : ‘In illo die exiens de domo sedebat iuxta mare’ etc.
marg.|  CEPIT  IESUS  DOCERE. Beda VenerabilisBEDA. Exiens de domo ubi demonium habere dicitur, docet ad mare ut ostenderet se ob perfidie culpam Iudeam relicturum et ad gentes transiturum. Unde apte premittitur, quia predicante eo in domo, mater et fratres foris steterunt.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Cepit docere ad mare ut locus indicet auditores amaros et instabiles. Et ideo in parabolis loquitur, ut qui non intelligerent ab apostolis quos contemnebant inquirentes discerent mysterium regni quo carebant.   Mare mundus est qui, gustatus amarus est, et vitiorum fluctibus inquietus. Sed ab ipso Domino eripiuntur predestinati qui amara dulcificat, tristia convertit in gaudium, egritudinem in salutem.

a Cf. Mt. 13, 1 : « In illo die exiens Iesus de domo, sedebat secus mare ».

1 Iesus ΩS Li446@ Li447 Rusch ] om. ΩJ CorS1 Weber
ad mare
interl.|  gentes tumidas et amaras
et congregata est ad eum turba multa
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. Frequentia populorum ad fidem confluentium
ita ut in navim ascendens
marg.|  NAVIM. Beda VenerabilisBEDA. Ecclesiam que est in mari, inter infideles, quam Deus gratia sue visitationis illustrat et dilectam sibi mansionem consecrat.

navim ΩS ΩJ2 Rusch ] navem ΩJ* Li447@
sederet in mari.
marg.|  infidelium
Et omnis turba
marg.|  ET  OMNIS  TURBA. Hieronymus HIERONYMUS. Hi sunt qui nuper ad audiendum verbum venerunt, et inde pietate animi, ab amaritudine reproborum tamquam a mari secuti sunt, sed nondum cum Domino in navi sunt, quia nondum celestibus mysteriis vel sacramentis que desiderant imbuti sunt.
circa mare super terram erat

circa Rusch Weber ] contra Li447@
Numérotation du verset Mc. 4,2 
et docebat illos in parabolis multa
marg.|  IN  PARABOLIS. Parabola est rerum natura discrepantium sibi sub aliqua {t. 4 : Erfurt, f. 970ra ; facsim., p. 99a} [Rusch, f. 970ra ] similitudine facta comparatione. More sue prudentie loquitur , ut qui celestia capere non poterant per similitudinem terrenam auditam percipere potuissent. Grece ‘similitudo’ dicitur quando quod intelligi volumus, per aliquas comparationes indicamus, ut ferrum10  aliquem durum, velocem ventis comparamus et avibus11  . Idem fit in tricesimo12  sexagesimo et centesimo fructu, id est13  lege prophetia et14  evangelio quod in ore trium testium mysterium regni in monte ostensum, id est Moysi et Elie et Iesu consistit.15 

Fons : Hieronymus (  pseudo) , In Mc., interpolatio Cassiodori, CCSL 82, appendix, p. 88.43-50 « Parabola est natura discrepantium rerum sub aliqua similitudine facta comparatio: more prouidentiae suae, ut qui caelestia capere non poterant, per similitudines terrenas audita percipere potuissent Greco uocabulo dicitur similitudo, quando illud quod intellegi uolumus per comparationes aliquas indicamus. Sic enim ferreum quempiam dicimus, quando durum ac fortem desideramus intellegi; cum uelocem, uentis aut auibus comparamus».   Cassiodorus , Expositio Psalmorum (Ps. 68), CCSL 97, p. 611.285-288: «Parabola est enim natura discrepantium rerum sub aliqua similitudine facta comparatio: more prouidentiae suae, ut qui caelestia capere non poterant, per terrenas similitudines audita percipere potuissent».   Cassiodorus , Expositio Psalmorum (Ps. 77), CCSL 98, p. 710.62-66: «Parabola enim graeco uocabulo dicitur similitudo, quando illud quod intellegi uolumus per comparationes aliquas indicamus. Sic enim ferreum quempiam dicimus, quando durum ac fortem desideramus intellegi; cum uelocem, uentis aut auibus comparamus».   Hieronymus (  pseudo) , In Mc. (Mc. 4, 8), CCSL 82, p. 25.6-9: «Quod in trigesimo et sexagesimo et centesimo fructu continetur, hoc est, lege et prophetia, et euangelio; quo in ore trium testium mysterium regni in monte ostensum, id est Moysi et Helias et Iesu, constat ».


illos ΩJ Li447@ Rusch ] illis Li447 , eos ΩS Weber
In parabolis] Ieronymus praem . Som40 | sibi] om . Cas239 | comparatione Som40* Rusch ] comparatio Cas239 Som40² ( al. m. cancel. et exp. –ne) | s. prud.] inv. Cas239 | loquitur] om. Cas239 Som40 | 10  ferrum] ferreum Cas239 Som40 | 11  comp. - et avibus] inv. Som40 | 12  tricesimo] + et Som40 | 13  id est] om. Cas239 | 14  et] om. Cas239 |
et dicebat illis in doctrina sua :
Numérotation du verset Mc. 4,3 
Audite. Ecce
interl.|  de sinu Patris16 

exiit
interl.|  Christus 17 
marg.|  Christus in mundum. Vel de Iudea ad gentes. Unde Abacuc : « Egressus es in salutem populi tui » etc.18 

Hab. 3, 13.

seminans ad seminandum.
Numérotation du verset Mc. 4,4 
interl.|  verbum, per se vel per suos19 

aliud cecidit secus20 
interl.|   circa
marg.|  ALIUD  CECIDIT  SECUS etc. Lucas : « Et conculcatum est et volucres celi comederunt ». Via mens, metu carnalium cogitationum trita. Unde semen perit nec fructum affert, et a volucribus rapitur, id est a demonibus. Qui   volucres celi dicuntur sive quia celestis et spiritalis nature, vel quia in aere habitant.

Lc. 8, 5.

20  secus Rusch ] circa ΩS ΩJ Li447 Li447@ Weber
viam et venerunt volucres et comederunt illud.
Numérotation du verset Mc. 4,5 
Aliud vero cecidit super petrosa
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. Duritiam proterve mentis
ubi non habuit terram multam21 
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. Lenitatem animi obedientis

21  multam ΩJ2 Li447@ Rusch Weber ] multã ΩJ*
et statim exortum est
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. Quia audito verbo ad horam delectantur
quoniam non habuit22  altitudinem terre,
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. Probitatem animi celesti disciplina exercitati et ad obediendum regulariter instituti23 

Beda] om. Rusch


22  habuit Rusch ] habebat ΩJ Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 4,6 
et quando exortus est sol
interl.|  fervor persecutionis
exestuavit24  et eo quod non habebat25  radicem
interl.|  firmi desiderii, quia homini ad horam tantum audito sermone delectantur

24  exestuavit Li447@ Rusch Weber ] estuavit ΩS ΩJ 25  habebat ΩS ΩJ Rusch ] haberet Li447@ Weber
exaruit.
Numérotation du verset Mc. 4,7 
Et aliud cecidit in spinas
interl.|  corda divitiarum cura sollicitata
et ascenderunt spine
interl.|  multiplicate sunt divitie
et suffocaverunt26  illud
interl.|  nec potest fructificare verbum

26  suffocaverunt Li447@ Rusch ] offocaverunt Weber
et
interl.|  ideo
fructum non dedit.
Numérotation du verset Mc. 4,8 
Et aliud cecidit in terram bonam
interl.|  fidelem mentem
et dabat fructum ascendentem et crescentem et afferebat unum27  triginta28 
interl.|  fide sancte Trinitatis
interl.|  in coniugatis quod significat index et pollex ad significandum tricenarium quasi blando osculo iuncti29 

29  Codd. : P631 ( 81r ) Rusch

27  unum] CorS1 (quidam statim post hoc addunt litteram hanc : tricesimum et unum sexagesimum et unum centesimum ; al. sic :   unum triginta et unum sexaginta et unum centum set neutra littera est de cextii)28  triginta CorS1 (al.) ΩJ Li447@ Rusch ] tricesimum CorS1 (quidam) ΩS
et aliud30  sexaginta31 
interl.|  in viduis

30  aliud ΩS ΩJ Rusch ] unum CorS1 (al., quidam) Li447@ Weber 31  sexaginta CorS1 (al.) Li447@ Rusch Weber ] sexagesimum CorS1 (quidam) ΩS
et unum centum32  .
interl.|  in virginibus

32  centum CorS1 (al.) Li447@ Rusch Weber ] centesimum CorS1 (quidam) ΩS
Numérotation du verset Mc. 4,9 
Et dicebat : Qui habet
interl.|  significat se alta dixisse
aures
interl.|  cordis
audiendi audiat.
interl.|  intelligat
Numérotation du verset Mc. 4,10 
Et cum esset singularis
interl.|  secretus a turba
interrogaverunt eum hi qui cum eo erant33  duodecim
interl.|  discipuli

33  erant ΩS ΩJ Li447 Li447@ Rusch ] + cum Weber
parabolam34  exponere35  .

34  parabolã ΩJ Rusch , parabolam Li447@ ] parabol’a ΩS, parabolas Weber 35  exponere ΩS Li447@ Rusch ] om. ΩJ Weber
Numérotation du verset Mc. 4,11 
Et dicebat eis : Vobis
interl.|  qui mecum, non his qui foris sunt
datum est nosse36  mysterium regni Dei.
interl.|  secreta Scripturarum

36  nosse Edminor.(D C) ΩS Rusch Clementina ] scire Weber (A M Z P Φ) ΩJ Li447 Li447@ Wordsworth , om. Weber
Illis37 
interl.| + vel : Ceteris 38 


37  Illis Som40 Rusch ] Ceteris P631
autem qui foris sunt
interl.|  qui nolunt accedere
interl.|  non in navi mecum
omnia in parabolis39  fiunt,
interl.|  non modo verba, sed et facta quia non poterant capere spiritalia que in eis tegebantur

39  omnia - in parabolis Rusch ] inv. ΩJ Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 4,12 
ut videntes
interl.|  exterius
videant
interl.|  exteriora
et non videant.
interl.|  corde
Et audientes audiant
interl.|  exterius
et non intelligant
interl.|  corde
nequando
interl.|  id est 'ut non'
convertantur et dimittantur eis peccata.
interl.|  quasi : ideo non convertuntur, nec remittuntur eis peccata
Numérotation du verset Mc. 4,13 
Et ait illis : Nescitis parabolam hanc
interl.|  excitat attentionem40 

et quomodo omnes parabolas cognoscetis ?
Numérotation du verset Mc. 4,14 
Qui seminat, verbum seminat.
Numérotation du verset Mc. 4,15 
Hi autem sunt41 
interl.|  HI AUTEM SUNT. Differentias ponit eorum qui audiunt verbum. Sunt autem quidam, ut gentiles, qui nec audiunt.

41  sunt ΩJ Li447 Li447@ Rusch ] om. ΩS
qui circa viam ubi
interl.|  in quibus
seminatur verbum, et cum audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod seminatum est in cordibus42  eorum.
interl.|  quia nulla fide, nullo intellectu, vel temptande utilitatis occasione percipiunt

42  cordibus ΩS Li447@ Rusch ] corda Weber
Numérotation du verset Mc. 4,16 
Et hii sunt similiter qui super petrosa43  seminantur
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Hi utilitatem probant, desiderium gustant, sed adversa impediunt que formidant

43  super petrosa ΩJ Rusch Weber ] supra petrosa Li447 Li447@ , supra petram ΩS
qui cum audierint {t. 4 : Erfurt, f. 970rb ; facsim., p. 99b} [Rusch, f. 970rb ] verbum statim cum gaudio suscipiunt44  illud

44  suscipiunt Rusch ] accipiunt ΩS ΩJ Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 4,17 
et non habent radicem in se,
interl.|  fidem firmam
sed temporales sunt
interl.|  ad tempus credunt
deinde
interl.|  ergo
orta tribulatione
interl.|  interiori
et persecutione
interl.|  de loco in locum
propter verbum confestim45  scandalizantur.

45  confestim ΩJ Li447@ Rusch Weber ] statim ΩS
Numérotation du verset Mc. 4,18 
Et alii sunt qui in spinis seminantur.
interl.|  divitiis que diversis curis pungunt, quia permultis indigent qui permulta possident
Hi sunt qui verbum audiunt
Numérotation du verset Mc. 4,19 
et erumne seculi
interl.|  curarum
et deceptio divitiarum
interl.|  appetitus deficiens
et circa reliqua concupiscentie
interl.|  acquirendi
interl.|  RELIQUA CONCUPISCENTIE etc. Quia preceptum est ; precipitur enim : “Concupisces sapientiam, serva mandata” etc. Et alibi : « Beatus vir qui timet Dominum in mandatis eius volet nimis ». He concupiscentie bone ; qui reliqua concupiscit aberrat.

Cf. Sir. (Eccli.) 1, 33 : « Fili, concupiscens sapientiam, conserva iustitiam, et Deus prebebit illam tibi ».
Ps. 112, 1.
introeuntes suffocant verbum
interl.|  id est strangulant guttur mentis, nec bonum desiderium ad cor transire sinunt
et sine fructu efficitur.
Numérotation du verset Mc. 4,20 
Et hi sunt qui super terram bonam
interl.|  fidelem conscientiam
seminati sunt, qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. Hi excipiunt, conservant et fructificant
unum triginta46 
interl.|  fidem Trinitatis in electorum cordibus

46  triginta ΩJ Li447@ Rusch ] tricesimum ΩS, tringinta cacogr . Rusch
unum47  sexaginta48 
interl.|  perfectionem bone operationis, quia sex diebus ornatus mundi expletus est

47  unum ΩJ Rusch ] et praem. ΩJ Weber 48  sexaginta ΩJ Li447@ Rusch ] sexagesimum ΩS
et unum centum49  .
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. Perpetuam beatitudinem, quia centenarius a leva transfertur in dexteram digitali computatione

49  centum Li447@ Rusch Weber ] centesimum ΩS, + qui habet aures audiendi audiat ΩJ
Numérotation du verset Mc. 4,21 
Et50  dicebat illis : Numquid venit
interl.|  quasi : « Vobis datum noscere mysterium regni Dei »

Mt. 13, 11.

50  Et Li447 Rusch Weber ] set Li447@
lucerna
interl.|  verbi Dei
ut sub modio
interl.|  vita nostra
marg.|  LUCERNA  UT  SUB. Hieronymus HIERONYMUS. Lucerna : verbum Dei. Modius aut lectus 'auditus inobedientium'. Candelabrum : apostoli, quos illuminavit verbum Dei. Absconditum et occultum quod palam fit cum a Domino tractatur.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Modius : vita nostra divina prescientia mensurata. Lectus : caro, in qua quiescit anima. Lucerna : verbum quod illuminat. Qui {t. 4 : Erfurt, f. 970rb ; facsim., p. 99b} [Rusch, f. 970rb ] ergo, amore presentis vite et carnalis illecebre occultat verbum Dei, quasi sub modio vel lecto lucernam operit, quia ei carnis concupiscentias preponit.
ponatur aut sub lecto ?
interl.|  carne
Nonne ut super candelabrum
interl.|  corpus
marg.|  NONNE  UT  SUPER  CANDELABRUM. Beda VenerabilisBEDA. Ut dominetur predicatio veritatis, subsit servitus corporis, per quam tamen excelsior appareat doctrina tamquam per candelabrum lucerna.
ponatur ?
interl.|  ut dominetur
Numérotation du verset Mc. 4,22 
Non est enim51 
marg.|  NON  EST  ENIM. Quasi : nolite erubescere evangelium, quia nihil occultum modo quod non fiat palam in iudicio, quando"illuminabit Deus abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium", ubi vobis a Deo laus illis autem pena eterna..

Cf. Rm. 1, 16 : « Non enim erubesco evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudeo primum, et Greco ».
Cf. Lc. 12, 2 : « Nihil autem opertum est, quod non reveletur : neque absconditum, quod non sciatur ».
Cf. 1Cor. 4, 5 : « Itaque nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat Dominus : qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium : et tunc laus erit unicuique a Deo ».

51  est enim ΩS Li447 Li447@ Rusch ] inv. ΩJ Weber Clementina
aliquid52  absconditum quod non manifestetur.
interl.|  vel reveletur

52  aliquid ΩS Li447 Li447@ Rusch ] om. ΩJ
Nec factum est occultum sed ut in53  palam veniat54  .

53  sed ut in Li447 Rusch ] quod in ΩS, quod non ΩJ, in] om. Li447@ 54  veniat ΩJ Li447 Li447@ Rusch Weber ] conveniat ΩS
Numérotation du verset Mc. 4,23 
Si quis habet aures audiendi
interl.|  intelligendi verbum Dei
audiat.
interl.|  memorie mandet
interl.|  non se subtrahat, non auditum ad fabulas convertat
Numérotation du verset Mc. 4,24 
Et dicebat illis : Videte
interl.|  quasi omnia que potestis solterter facite, quia : In qua mensura mensi fueritis remecietur vobis
quid audiatis. In qua mensura
marg.|  IN  QUA  MENSURA. Hieronymus HIERONYMUS. Etenim secundum mensuram fidei unicuique dividitur intelligentia mysteriorum, et adiicietur nobis donum scientie, etiam adiicientur virtutes. « Qui enim habet dabitur ei », scilicet qui fidem habet habebit virtutem et qui habet opus verbi habebit intelligentiam mysterii. Et e contra qui non habet fidem deficit virtute et qui non habet opus verbi, eius intelligentia caret, et qui non intelligit iam auditum perdit, ac si non audisset.

Mt. 13, 12.
mensi fueritis remetietur vobis
interl.|  in presenti : sensus intelligendi et effectus operandi, et in futuro : dona eterne retributionis adiicientur
et adiicietur vobis55  .
interl.|  quasi verbo quod audistis operam dare : Qui enim habet etc.

55  et adiicietur vobis Li447 Rusch Weber ] om. Li447@
Numérotation du verset Mc. 4,25 
Qui enim habet
interl.|  amorem verbi
dabitur illi.
interl.|  sensus intelligendi quod amat
Et qui non habet
interl.|  amorem
etiam quod habet
interl.|  naturali ingenio vel litterarum exercitio
auferetur ab eo56  .
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. Id est nulla vere sapientie dulcedine gaudebit

56  eo R ΩS ΩJ Rusch ] illo Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 4,26 
Et dicebat : Sic est regnum Dei
interl.|  Ecclesia
marg.|  SIC  EST  REGNUM. Hieronymus HIERONYMUS. Scriptura divina per terrenas similitudines monstrat celestia sacramenta, sicut totum evangeliorum corpus constat. Regnum Dei est Ecclesia que regitur a Deo, et ipsa regit homines et vitia calcat, ut centurio habens sub se milites. Homo iaciens57  semen58  filius hominis est, semen est59  verbum, terra corda humana60  , dormitio hominis mors est salvatoris. Exsurget61  semen nocte et die62  , post somnum Christi numerus credentium per prospera et adversa, magis magisque germinavit et crevit in opere, {t. 4 : Erfurt, f. 970va ; facsim., p. 100a} [Rusch, f. 970va ] dum nescit. Tropica est ista63  locutio et in divinis64  creberrima, nescit id est nescire nos facit, quis fructum in fine afferat dum dicit : « Qui perseveraverit in finem hic salvus erit65   ». Ultro enim terra fructificat, dum voluntatem nostram Deus expectat dicens : ‘Si vis pervenire ad vitam serva mandata'. Primum herbam, id est66  timorem67   : « Initium sapientie timor Domini » ; deinde spicam, id est penitentiam lacrimosam. Deinde   plenum frumentum 68  , scilicet caritatem : «Plenitudo enim legis est caritas » et : “Cum69  produxerit fructus70  mittit falcem”. Falx est mors vel iudicium quod71  secat omnia, quoniam72  adest messis, id est consummatio seculi in qua iusti gaudebunt qui in lacrimis seminaverunt.73 

Cf. Lc. 7, 8 : « Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites : et dico huic, Vade, et vadit : et alii, Veni, et venit : et servo meo, Fac hoc, et facit ».
Mt. 10, 21.
Cf. Mt. 19, 17 : « Qui dixit ei : Quid me interrogas de bono ? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata ».
Ps. 110, 10 ; Sir. (Eccli.) 1, 16 ; cf. Prv. 9, 10 : « Principium sapientie timor Domini, et scientia sanctorum prudentia ».
Rm. 13, 10.
Cf. Mc. 4, 29 : « Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis ».
Cf. Ps. 125, 5 : « Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent ».

57  iaciens] iactans P17234 | 58  semen] semens cacogr . Rusch | 59  est] om. P17234 | 60  humana] hominum P17234 | 61  Exurget] Exurgit P17234 | 62  die] + et P17234 | 63  ista] hec P17234 | 64  divinis] + libris P17234 | 65  in finem... erit] usque in finem ipse salvabitur P17234 | 66  id est] om. P17234 | 67  timorem] + unde P17234 | 68  frumentum] fructum id est per frâm P17234 | 69  Cum] + ex se P17234 | 70  fructus] + statim P17234 | 71  quod ] quia P17234 | 72  quoniam] quando P17234 |
quemadmodum si homo
interl.|  filius hominis
iaciat74  sementem
interl.|  verbum

74  iaciat P17234 Rusch Weber ] iaceat Li447@ , iactet Li447
in terram
interl.|  corda
Numérotation du verset Mc. 4,27 
et dormiat
interl.|  moriatur
et75  die
interl.|  et prosperis

75  et ΩS Li447@ Rusch ] ac ΩJ Weber
et semen germinet et increscat
interl.|  in opere
dum nescit ille.
interl.|  nescire facit
Numérotation du verset Mc. 4,28 
Ultro enim fructificat76 
interl.|  quia in arbitrio hominis est

76  fructificat Rusch ] terra praem. ΩS ΩJ Li447@ (sup. v.) Li447 Weber
primum herbam,
interl.|  timorem
deinde spicam,
interl.|  penitentiam lacrimosam
deinde plenum frumentum77  in spica.
interl.|  caritatem

77  frumentum ΩJ Li447@ Rusch ] fructum Cor3 (al.) ΩS
Numérotation du verset Mc. 4,29 
Et cum produxerit78  fructus79  , statim mittit80  falcem
interl.|  mortem vel iudicium

78  produxerit Rusch ] in se praem. ΩS, se praem. ΩJ Weber , ex se praem. CorS1 Li447 Li447@ | 79  fructus CorS1 ΩJ Li447@ Rusch Weber ] fructum CorS1 (al.) ΩS | 80  mittit ΩS Li447@ Rusch Weber ] mittet ΩJ |
quoniam adest messis.
interl.|  finis seculi
Numérotation du verset Mc. 4,30 
Et dicebat : Cui assimilabimus regnum Dei,
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. Predicatio evangelii que ducit ad regnum Dei, de qua dicitur : « Auferetur a vobis regnum » etc.

Mt. 21, 43.
Numérotation du verset Mc. 4,31 
aut cui parabole comparabimus illud ? Sicut granum sinapis
marg.|  SICUT  GRANUM  SINAPIS. Hieronymus HIERONYMUS. Hoc semen iterum comparat grano   sinapis , quod minimum in timore est, magnum in caritate, que maior est omnibus oleribus quia « Deus caritas est » et « Omnis caro fenum » et ‘’Qui infirmus est, olera manducet’’. Et facit ramos misericordie et compassionis cuius sub umbra qui sunt celi animalia delectantur habitare.

1Io. 4, 16.
Is. 40, 6.
Cf. Rm. 14, 2 : « Alius enim credit se manducare omnia : qui autem infirmus est, olus manducet ».
quod cum seminatum fuerit81  in terra82 
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. In corde credentis vel in mundo
marg.|  SEMINATUM etc. A Christo sive ab homine in terra vel in agro, id est in corde suo. Hic homo est sensus noster et animus, qui fovens granum predicationis humore fidei facit pullulare in agro pectoris sui.

81  fuerit ΩJ Li447@ Rusch Weber ] est ΩS 82  terra ΩJ Rusch Weber ] terram Li447@
minus est
interl.|  in timore
omnibus seminibus que sunt in terra.
interl.|  MINUS EST OMNIBUS. Quasi contemptibilia predicans et primo non creditur quia predicat Deum hominem mortuum crucifixum. Hoc eloquentie et sapientie philosophorum comparatum minus invenitur.
Numérotation du verset Mc. 4,32 
Et cum natum83  fuerit ascendit in arborem84 
interl.|  primo parva
marg.|  ASCENDIT  IN  ARBOREM. Que altitudine, amplitudine, annositate transcendit herbarum naturam. Alta est, quia   ad celestia sustollit . Ampla, quia totum mundam occupavit ; annosa, quia non poterit finiri.

83  natum Rusch ] seminatum ΩS ΩJ Li447@ Weber 84  in] ni cacogr . Rusch | in arborem] om. Li447@ Weber
et fit maius omnibus
interl.|  caritate
oleribus
interl.|  «Omnis caro fenum »
marg.|  OLERIBUS. Beda VenerabilisBEDA. Philosophicis disciplinis que quanto apertius excrescunt viliores fiunt, quia « sicut olera herbarum cito decident ».

Is. 40, 6.
Ps. 36, 2.
et facit magnos ramos85 
interl.|  predicatores ex ipsa predicatione nascentes86 
interl.|  ramos misericordie et compassionis

85  magnos ramos Rusch ] inv. ΩS ΩJ Li447@ Weber
86  nascentes Som40 ( f. 143v )] nescientes Rusch
ita ut possint sub umbra eius
interl.|  protectione Dei, de qua : « Sub umbra illius quam desideraveram sedi » etc.

Ct. 2, 3.
aves celi
interl.|  sancti
habitare.
Numérotation du verset Mc. 4,33 
Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum
interl.|  «Lac potum dedi vobis, non escam »aa 

aa  1Cor. 3, 2.
prout poterant audire.
Numérotation du verset Mc. 4,34 
Sine parabola autem non loquebatur eis.
marg.|  SINE  PARABOLA. Beda VenerabilisBEDA. Non quod nullum sermonem turbis apertum faceret, sed quia nullus sermo eius invenitur in quo aliquid parabole non inveniatur.
Seorsum
interl.|  a turba
autem discipulis suis
interl.|  spiritalibus spiritalia dignis intelligere
marg.|  SEORSUM  AUTEM  DISCIPULIS. Hieronymus HIERONYMUS. Illi enim digni erant audire mysteria in intimo penetrali sapientie, qui remotis cogitationum tumultibus in sollicitudine virtutum permanebant. Sapientia enim est in tempore otii discenda.
disserebat
interl.|  aperte
omnia.
Numérotation du verset Mc. 4,35 
Et ait illis in die illa87  cum sero {t. 4 : Erfurt, f. 970vb ; facsim., p. 100b} [Rusch, f. 970vb ] esset factum :
interl.|  appropinquante occasu veri solis

87  die illa Rusch ] inv. ΩS ΩJ Li447 Li447@ Weber Clementina
Transeamus contra.
Numérotation du verset Mc. 4,36 
Et dimittentes turbam assumunt eum ita ut erat in navi
marg.|  IN  NAVI. Beda VenerabilisBEDA. Allegoria88  . Mare : seculi estus ; navicula : crux qua mundi fluctus ascendimus et ad litus patrie celestis pervenimus. Alie naves que cum Domino fuisse, nec in altum ducte, nec tempestatem pertulisse dicuntur, eos significant qui ita fide dominice crucis imbuuntur, ut tamquam rudes nondum tribulatione pulsati suscepta fidei mysteria in pace conservent. Vel eos qui post tribulationum crebras procellas ad tempus pacis serenitate utuntur. Erant enim forsitan ille naves nuper facte et in portum tantum deducte, vel post maris pericula ad portum reducte.
88  Allegoria] sic Rusch
et alie naves erant cum illo89  .
interl.|  vel : cum eo

89  illo ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] eo ΩJ
Numérotation du verset Mc. 4,37 
Et facta est procella magna venti
interl.|  persecutorum vel demoniorum
et fluctus mittebat in navim
interl.|  Ecclesiam
ita ut impleretur navis.
Numérotation du verset Mc. 4,38 
Et erat ipse in navi90 
interl.|  vel : puppi
marg.|  {t. 4 : Erfurt, f. 970vb ; facsim., p. 100b} [Rusch, f. 970vb ] IN  PUPPI. Hieronymus HIERONYMUS. Puppis mortuis pellibus vivos continet et fluctus arcet et ligno solidatur, id est cruce et morte Domini salvatur Ecclesia.
marg.|  Hieronymus HIERONYMUS. Puppis initium est sancte Ecclesie in qua Dominus dormit morte corporali, qua numquamab  « dormiet qui custodit Israel ». Comminatur vento et mari de quo diciturac   : « Tu dominaris potestati maris ». Ventus et mare demones et persecutores sunt, quibus dicit : ‘Tace’, quando compescit edicta iniquorum regum ut voluerit, quia non est hominis ut dirigat gressus suos. Tranquillitas magna pax Ecclesie post pressuras, sive theorica post activam vitam.

ab  Cf. Ps. 120, 4 : « Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel. Dominus custodit te».
ac  Ps. 88, 10.

90  navi Rusch ] puppi ΩS ΩJ Li447 Li447@ Weber
super91  cervical
interl.|  corpus cui divinitas sicut caput inclinata recumbit

91  super ΩS Li447 Li447@ Rusch ] supra ΩJ Weber
dormiens.
interl.|  corporaliter ut homo
marg.|  DORMIENS. Beda VenerabilisBEDA. Discipulis navigantibus Christus obdormit, quia fidelibus regni futuri quietem meditantibus et Spiritus sancti secundo flatu vel remigio proprii conatus mundi fluctus post terga iactantibus subito Christi passio advenit, quo ascendente puppim crucis, ut somnum mortis caperet, fluctus blasphemantium demoniacis excitati procellis assurgunt, quibus tamen non turbatur eius patientia, sed discipuli turbantur, trepidant, periclitantur.
marg.|  Moraliter. Cum signo crucis imbuti, mundum relinquere disponimus, navim cum Iesu conscendimus, mare transire conamur. Sed"qui non dormitabit neque dormiet custodiens Israel"ad  , nobis navigantibus dormit, quia inter medios virtutum nisus, vel demonum vel hominum pravorum vel nostrarum cogitationum impetu fidei splendor obtenebrascit, spei celsitudo tabescit, amoris flamma refrigescit. Sed ad gubernatorem recurramus, illum sedulo excitemus qui non servit sed imperat ventis, qui omnia sedabit, qui portum salutis indulgebit.

ad  Cf. Ps. 120, 4 : « Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel. Dominus custodit te».
Et excitant eum92 
interl.|  Beda VenerabilisBEDA. Ne diutius resurrectione dilata perirent omnino

92  Et excitant eum Cor3 (al.) ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] Excitantes eum ΩJ
et93  dicunt
interl.|  discipuli

93  et ΩS Li447 Li447@ Rusch ] om. ΩJ
illi94   : Magister non ad te pertinet quia95  perimus ?
interl.|  quasi : non est tibi cure ?

94  illi ΩJ Rusch Clementina ] ei Li447@ Weber 95  quia ΩJ Li447@ Rusch Weber ] quod ΩS
Numérotation du verset Mc. 4,39 
Et exsurgens,
interl.|  a morte : ‘Per mortem destruxit eum qui habebat mortis imperium’ae 

ae  Cf. Hbr. 2, 14 : « Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem : ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum ».
comminatus est96  vento
interl.|  diabolo

96  est Li447 Rusch Weber ] om. Li447@
et dixit mari :
interl.|  persecutoribus
interl.|  imperat ut Deus
Tace, obmutesce.
marg.|  Beda VenerabilisBEDA. Iudeorum rabiem per resurrectionem repressit, que caput quatiens clamavitaf   : ‘Si filius Dei est, descendat nunc de cruce’.
marg.|  TACE,  OBMUTESCE. Nota quod omnis creatura sentit imperium creatoris. Non quod omnia animata, ut mentiuntur heretici, sed maiestate conditoris que nobis insensibilia illi sunt sensibilia.

af  Cf. Mt. 27, 39-42 : « Pretereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua, et dicentes : Vah ; qui destruis templum Dei, et in triduo illud reedificas : salva temetipsum : si Filius Dei es, descende de cruce. Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant : Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere : si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei ».
Et cessavit ventus. Et facta est tranquillitas magna.
interl.|  pax in Ecclesia post pressuras, vel theorica post activam
Numérotation du verset Mc. 4,40 
Et ait illis : Quid timidi estis ?
marg.|  QUID  TIMIDI ? Beda VenerabilisBEDA. Quasi : quid me presente timetis ? Cui simile est quod post resurrectionem, '’exprobravit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his qui viderunt eum resurgere non crediderunt'’ag  . Et itemah   : « O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus que locuti sunt prophete. Nonne oportuit sic pati Christum et intrare in gloriam suam ? »

ag  Lc. 24, 25.
ah  Cf. Mc. 16, 14 : « Novissime recumbentibus illis undecim apparuit : et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis : quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt ».
Necdum habetis fidem ?
interl.|  ideo timidi quia :   Necdum etc.
Et timuerunt
marg.|  ET  TIMUERUNT. Mattheusai   : « Porro homines mirati sunt dicentes : qualis est hic » etc. Non ergo discipuli sed alii qui in navi erant mirabantur de eo dubitantes cui mare et ventus obedirent. Vel etiam ipsi discipuli recte homines dicti, quia necdum noverant potentiam salvatoris.

ai  Mt. 8, 27.
timore magno97  et dicebant ad alterutrum : Quis putas est iste
interl.|  vere mirabilis

97  timore magno ΩS Li447 Li447@ Rusch ] inv. ΩJ Weber
quia98  et99  ventus100  et mare obediunt ei ?

98  quia Li447 Rusch Weber ] qui Li447@ | 99  et ΩJ Rusch Weber ] om. ΩS Li447 Li447@ | 100  ventus Rusch Weber ] venti Li447 Li447@ |




Comment citer cette page ?
Glossa ordinaria (Mc. 4), in : Glossae Scripturae Sacrae electronicae, ed. Martin Morard, IRHT-CNRS, 2016-2018. Consultation du 19/11/2019. (permalink : http://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?livre=../sources/editions/GLOSS-liber56.xml&chapitre=56_4)